Quaestio 23
Quaestio 23
Per quid dejectus fuerit
Et hoc maxime propter hereticos Manicheos, qui dicunt in dejectione Luciferi proelium magnum fuisse in ccelo : inducentes illud Apocalypsis, xu, 7 et 8: Hi factum est prelium magnum in celo : Michael et Angeli ejus preliabantur cum dracone, et draco pugnabat et Angeli ejus : et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in celo. Dicunt ergo si proelium fuit, et preelium reguirit moram et resistentem virtutem, videtur quod Angell cadentes postquam aversi sunt a Deo per superbiam, aliquam moram traxerunt in ceelo, et quod aliquam virtutem habebant resistendi judicio Dei condemnantis eos.
Quod si concedatur, erit contra hoc: 1. Quod dicit Petrus in secunda canonica sua sic, u, 11: Angeli fortitudine et virtute cum sint majores, non portant adversum se exsecrabile judicium.
2. Adhuc, Cum supericrum Angelorum magis sit consentire Deo, quam inferiorum, qualiter attribuitur magis preelium hoc Michaeli, quam Cherubim, et Seraphim ?
Solutio. Preelium illud quod heretici dicunt factum fuisse in ccelo, Glossa exponit factum esse in Ecclesia, et non in coelo, nisi secundum quod exponitur, in coelo, hoc est, pro ceelo, sive pro celestibus, sicut exponitur, ad Ephes. vi, 12: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem (supple, tantum), sed adversus principatus et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiz, in celestibus. Glossa, hoc est, "pro ceelestibus :" et secundum hoc Michael et Angeli ejus nominantur. Quia, sicut dicit Hieronymus, Michael prepositus est Ecclesie et princeps. Angeli autem ejus sunt Angeli deputati ad custodiam animarum : quorum officium proprium est semper decertare contra diabolum, ne seducat animas sibi commissas. Et hoc patet per hoc quod sequitur, ubi anime defense cum Angelis sibi deputatis grates Deo referunt, sic dicendo : Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus, quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte : et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propier verbum testimonii sui: et non dilexerunt animas suas usque ad mortem *. Constat autem, quod sanguis Agni multo tempore fusus est post casum Angelorum a principio: et ideo pugna illa ad primum casum Angelorum referri non potest, sed ad Ecclesiam, ut dictum est.
Si autem instantie hereticorum condescendatur, ut anagogice exponatur de prelio quod factum est im ceelo : tunc prelium nihil aliud est, quam conatus, quo contra justiliam Angeli mali conati sunt oblinere Dei similitudinem in hoc quod essent proprie potestatis : et talis conatus nec moram requirit, nec magne virtutis resistentiam, quia in se debilissimus est. Et hoc Michaeli attribuitur ratione interpretationis nominis : Michael enim guis ut Deus interpretatur : quod congrue cum increpatione et pugna dicitur ei, qui similitudinem Dei obtinere nititur conatu impio et contra justiliam.
Juxta hoc ulterius queritur de rudentibus, de quibus dicit Petrus in secunda canonica, u, 4 : Deus Angelis peccantibus non pepereit, sed rudentibus inferni detractos in ‘tartarum tradidit cruciandos, in Judicium reservart.
Super quod dicit Petrus Gallus here ticus, quod per hoc patet pugnam in ceelo fuisse, et Angelos cadentes primo corpora wtherea habuisse, in quibus ligati funibus de celo precipitati sunt.
Sed contra hoc est, quod secundum hoc Petrus debuisset hic dixisse, Funibus, non rudentibus eo enim ipso quod dixit, Rudentibus, significabat se metaphorice loqui. Unde Glossa ibidem sic dicit: "Rudentes sunt funes, quibus naute velum suspendunt, ut flante aura portus tranquillitatem relinquant, seque super ambiguis fluctibus credant. Quibus rudentibus convenienter immundorum spirituum conamina comparantur, qui mox ut flante superbia impulsi, se adversus Creatorem erexerunt, ipsis ela~ tionis sue conatibus portum felicitatis eterne reliquerunt, et in profundum abyssi rapti sunt et dimersi." Unde patet, quod nec corpora habuerunt, nec funibus ligati precipilati sunt, ut fingit hereticus.
On this page