Quaestio 24
Quaestio 24
Per quid dejectus fuerit
Et videtur, quod ab initio a primo instanti ex quo factus fuit. 1. Perillud Joannis,vit,44 : Hle homicida erat ab initio, et in veritate non stetit.
2. Adhuc, Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram : "Angelus malus beate atque angelic vite dulcedinem non gustavit, quam non utique ac ceptam fastidivit, sed nolendo accipere deseruit et amisit. Proinde nec sui casus prescius esse potuit, quoniam sapientia pietatis fructus est. Tle autem continuo impius, consequenter et mente cecus, non ex eo quod acceperat cedidit, sed ex eo quod acciperet si Deo subdi voluisset. Quod profecto quia noluit, et ab eo quod accepturus erat cecidit, et potesta~ tem illius sub quo esse noluit, non eva sit" Et ex hoc sequitur idem quod prius, scilicet quod ab initio cecidit.
Sed CONTRA: 1. Augustinus, ibidem, "Quod putatur diabolus numquam in veritate ste tisse, numquam cum Angelis beatam vitam duxisse, sed ab ipso conditionis sux initio cecidisse, non sic accipiendum est, ut non propria voluntate depravatus, sed malus a bono Deo creatus putetur : alioquin non ab initio cecidisse diceretur, neque enim cecidit si talis factus fuit."
2. Adhuc, Augustinus, ibidem dicit, quod postquam factus est, accepit justitiam et rationem antequam caderet. Ergo non ab initio cecidit, sed post initinm sue conditionis.
3, Adhuc, Anselmus dicit, quod Angelus factus voluit beatitudinem, et perseverare inea: sed non pervoluit, hoc est perseveranter voluit.
4, Adhuc, Magister in Historiis inducit Bedam, et quosdam sanctos dicentes, quod secundo die ceciderunt Angeli: et de hoc assignaverunt tres rationes : quarum prima accipitur ex ipso numero: binarius enim prius recedit ab unitate : et hoc competenter significabat recessum Angelia monade Deo, Deus enim monas est propter individuitatem et simplicitatem. Secunda ratio est: quia cum, Genes, 1, 3, dicitur: Fiat luz, secundum Augustinum intelligitur angelica natura formata per gratiam. Similiter cum dicitur, Genes.1, 7: Divisit Deus aguas que sunt sub frmamento, ab his que erant super firmamentum, que ad loca caliginosa descenderunt.
Dicit Augustinus in hbro XII Confessionum, quod per aquas que descenderunt in preceps, significantur Angeli qui descenderunt in abyssum, de quibus, Job, xxvi, 5, dicitur: Eece gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis. Et, Isa. xiv, 9, dicitur ad Nabuchodonosor : Suscitavit tibt gigantes. Et hoc opus secunda die factum est. Tertia ra tio est, Genes. 1, 8, quiaopus secunde diei benedictione caret. Non enim dicitur: Vidit Deus quod esset bonum. Quod illi dicunt omissum propter ruinam cadentium Angelorum: et ideo etiam in honore stantium faciunt missas celebrare.
Solutio. Dicendum, quod tempus et momentum casus malorum incertum est, et non determinatum : sed certum est, quod bonicreati sunt, et propria voluntate depravata sic ceciderunt. Etideo Magister in libro If Sententiarum, distinct. IV, cap. Aliis autem videtur, dicit morulam fuisse inter creationem et casum. Et cum dicit Dominus, Joan. vi, 44: Ile homicida erat ab initio : glossat, hoc est, "subito post initium,"
Posset tamen dici, quod aliud est initium temporis, et aliud initium creationis Angeli, et aliud initium status Angeli. Et quod verbum Domini non intelligitur de initio temporis, vel de initio creationis, sed de initio status : status enim fuit ante creationem sicut quelibet res imperfecta est in sui initio, perfecta autem in statu pleno.
Noranpum tamen, quod super hac questione Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram, quatuor opiniones inducit, quarum prima est, quod ab initio status sux conditionis diabolus a beatitudine cecidit, non quam habuit, sed quam habuisset si voluisset et stetisset.
Secunda est, quod ut quidam dicunt, fuerunt quidam Angeli inferioris ordinis in hoc mundo prescii sue beatitudinis, a quibus ipse diabolus cecidit, ceteris postea beatificatis. Sed dicit de hac, quod probari non potest: ideo hac opinio ab omnibus tamquam heretica reprobata est.
Tertia, quod Lucifer de superioribus Angelis existens, casum suum prescivit, sicut boni Angeli presciverunt suam bea-~ titudinem : sed quia rationabiliter inveniri non potest, quare sic inter Angelos Deus distinxerit, ideo etiam hee opinio reprobata est.
Quarta opinio est, quod tam boni quam mali incerti fuerunt sui status: sed boni ante confirmationem profecerunt, et mali aversi sunt ? Verba Augustini posita sunt supra de hoc in questione, Utrum Angelus potuit esse prescius sui casus ' ? Unde Augustinus, ibidem, "Peccatores Angelos minime dubitemus esse detru sos tanquam in carcerem caliginis hujus aeree circa istas terras, secundum Apostolicam fidem in judicio puniendos servari ®, et illa in superna beatitudine beatorum Angelorum non esse incertam vitam wternam, nec nobis secundum Dei misericordiam et gratiam et fidelissimam pollicitationem incertam futuram, cum fuerimus bonis Angelis post resurrectionem et istorum corporum mutationem copulati."
On this page