Text List

Praeambulum

Praeambulum

TRACTATUS X. DE HIERARCHIIS. Consequenter querendum est de his que tangit Magister in libro II Sententiarum, distinct. IX, cap. Post predicta superest cognoscere. Ubi dicitur, quod in ordinibus Angelorum inveniuntur tria terna, et in singulis tres ordines, ut Trinitatis similitudo insinuetur in eis impressa. Tria enim terna sunt tres hierarchie.

Gratia cujus querenda sunt de hierarchia sex : quorum primum est, Quid sit hierarchia ? Secundum, Qua sit divisio hierarchie ? Tertium, De ordinibus hierarchiarum. Quartum, De theophania, et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere. Quintum, De connexione et synagoga Angelorum. Sextum, Utrum ordines manebunt post diem judicii, vel non ? Quoad primum queruntur tria juxta triplicem definitionem hierarchie.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum