Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 36

De custodia Angelorum
1

QUAESTIO XXXVI. De custodia Angelorum.

2

Deinde queritur de custodia Angelorum, de qua tractat Magister in libro IT Sententiarum, distinct. XI, cap. IMlud quoque sciendum est. Custodia enim Angelorum ad missionem Angelorum pertinet, ef cum missione habet determinari.

3

Et queruntur sex, quorum primum est de necessitate custodie. Secundum,De effectu custodia. Tertium, De modo custodiendi. Quartum, Utrum omnis homo custodiatur, vel solus homo, aut non? Quintum, Utrum semper custodiatur, vel non ? Sextum, Utrum aliquid accrescat Angelis ex custodia ?

Membrum 1

Utrum custodia Angelorum sit necessaria
4

MEMBRUM I. Utrum custodia Angelorum sit necessaria?

5

Circa primum videtur quod non sit necessaria custodia Angeli.

6

1. Augustinus in libro de Spiritu et anima dicit, quod "anima rationalis ad imaginem Dei facta est, ita ut nulla interposita creatura formetur ab ipsa prima veritate '." Sed si Angelus custodit, cum custos semper supraponatur custodito, Angelus medius erit inter mentem hominis et primam veritatem: cum ergo hoc esse non possit, Angelus hominem non custodit.

7

2. Adhuc, Augustinus in libro LXXXHI Questionum: "Mentem ad imaginem Dei factam volunt, eo quod nulla interposita substantia, a prima veritate formatur ?." Ex hoc sequitur idem quod prius: quia si Angelus custodit mentem hominis, cum custos supraponatur custodito, Angelus ad veritatem informat mentem hominis: et sic non informatur immediate a prima veritate.

8

3. Adhuc, Ad Hebr. uu, 9, super illud: Eum autem, qui modico quam Angeli minoratus est, Glossa dicit sic: "Non secundum naturam humane mentis minoratus est, sed propter passionem mortis." Majores quidem Angeli possunt dici homine, quia majores sunt hominis corpore, majores sunt et animo: sed in eo tantum, quod peccati originalis merito corpus quod corrumpitur, aggravat animam 3. Natura vero humane mentis qualem Christus assumpsit, que nullo peccato depravari potest, solus major est Deus. Ergo videtur quod secundum mentem humanam factam ad imaginem Dei, Angelus non supraponatur homini: ergo non custodit hominem secundum mentem.

9

4, Adhuc, Job, vir, 20: Quid factam tibi, o custos hominum? Glossa: "Deum dicit custodem hominum, sicut in Psalmo coxxvi, 1: Mist Dominus custodierit civitatem. Sed Deus est sufficientissimus custos." Ergo videtur, quod Angeli custodia non sit necessaria: et quod non est necessarium, non est in operibus di vinis: ergo custodia Angelorum nulla est, ut videtur.

10

5. Si forte aliquis diceret, quod homo secundum potentiam motivam sive secundum voluntatem immediate se habet ad ipsum Deum, et ab ipso Deo formatur: sed secundum potentiam cognitivam, que ignorantie permixta est, indiget pedagogo et instructione: et sic Angelum habet in illa parte praeparatorem ad veritatem et custodem. Contra hoc est, quod dicit Augustinus, quod anime formantur ab ipsa veritate: et veritas est finis cognitive potenti proprie: videtur ergo, quod secundum potentiam cognitivam non formentur ab Angelo, nec custodiantur.

11

Adhuc, Sicut Angelus disponit cognitivam potentiam instruendo, ita disponit motivam consulendo de fuga mali et appetitu boni: et sic patet, quod nulla est inducta responsio.

12

6. Adhuc, Augustinus in libro LXX XII Questionum, dicit sic, quod "perfecta ratio, que virtus vocatur, primo utitur seipsa ad intelligendum Deum et fruendum, et ceteris irrationabilibus creaturis ad societatem utitur.." Sed ille rationales creature non sunt nisi Angeli. Ergo anima utitur Angelis. Sed sicut dicit Augustinus in libro primo de Doetrina Christiana: "Uti est aliquid in facultatem voluntatis assumere, et ad aliud reterre quo fruendum est ." Sed utens in omnibus major est utili quo utitur. Ergo anima humana in hoc ordine major est Angelo: sed inferior non est custos superioris, sed e converso: ergo Angelus non est custos anime, ut videtur.

13

In contrarium hujus est, 1. Quod inducit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XI, cap. Idlud quogue sciendum est, inducens illud Matthei, xvi, 10: Angeli eorum in celis semper vident faciem Patris met quiin celis est. Ubi dicit Hieronymus: "Angelos dicit eorum esse, quibus ad custodiam deputati sunt." Et subdit: "Magna dignitas animarum est, ut unaqueque habeat ab ortu nativitatis sue in custodiam sui Angelum delegatum," Ergo Angeli custodiunt homines.

14

2, Adhuc, Ibidem inducit Gregorium sic dicentem, quod "unusquisque habet sibi unum bonum Angelum deputatum in custodiam, et unum malum ad exercitium." Cum enim omnes Angeli boni nostrum bonum velint, communiterque saluti omnium studeant, ille tamen qui deputatus est alicui ad custodiam, eum specialiter hortatur ad bonum, sicut legitur de Angelo Tobie , et de Angelo Petri in. Actibus Apostolorum . Similiter et mali Angeli cum desiderent malum hominum, magis tamen hominem ad malum incitat, et ad nocendum fortius instat ille qui ad ejus exercitium deputatus est.

15

3. Adhuc, Eccli. xvu, 14: Jn unamquamque gentem preposuit rectorem. Glossa, "Angelos."

16

4, Adhuc, Isa. txu, 6: Super muros tuos, Jerusalem, constitui —custodes. Glossa, "Angelos."

17

5. Adhuc, I ad Corinth. xv, 24, super illud: Cum evacuaverit omnem principatum: Glossa dicit, quod usque ad diem judicii Angeli Angelis, et homines hominibus, et Angeli hominibus presunt. Sed non presunt nisi ad. custodiam. Ergo Angeli custodiunt homines usque ad diem judicii: et sic videtur, quod necessaria sit custodia Angelorum.

18

6. Adhuc, In Psalmo xc, 1t: Angelis suis mandavit de te.

19

7. Adhuc, Ad Hebr. 1, 14: Omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui heredita- tem capient salutis. Hoc autem ministerium non est nisi custodia. Ergo custodia est Angelorum, qua custodiunt homines.

20

8. Adhuc, Ei qui est in via in qua est periculum casus, necessaria est custodia alicujus qui teneat ipsum, ne cadat: sed homo dum vivit, est in tali via: ergo indiget Angelo custodiente, qui cadere non potest.

21

9. Adhuc, Ad Galat. tv, 1 et 2 Quanto tempore heres parvulus est, non differt a servo, cum sit dominus omnium: sed sub tutoribus et actoribus est, usque ad prefinitum tempus. Sed licet homo heres sit regni ccelestis (ut dicitur, ad Roman. vin,17), tamen parvulus est et infirmus, quamdiu vivit hac mortali vita. Ergo tutore et actore indiget: sed ille non potest esse nisi Angelus custodiens: ergo indiget alio Angelo custodiente. Sed dicit Plato in Zimeo, quod "Creator nulli rei a se create negat aliquid utilium ad beatitudinem.," Ergo cum Angelus custos utilis et necessarius sit homini ad beatitudinem, Creator homini mittit Angelum ad custodiendum.

22

Solutio. Consentiendum est auctoritatibus et rationibus ultimo inductis, et dicendum, quod homini proficienti ad beatitudinem necessaria est custodia Angelorum dum est in via, propter multa pericula vie que occurrunt homini, a quibus cavere non posset sine custodia Angelorum.

23

Ad primum autem quod contra objicitur, dicendum quod formatione gratie gratum facientis solus Deus format men- tem hominis et secundum affectum et secundum adspectum: sed formationes preparatorie multe necessarie sunt, ut facilius inducatur ultima perfectio et formatio: sicut et Philosophus dicit, quod virtus consuetudinalis et intellectualis generationem et incrementum sumit ab assuetudine et doctrina: et propter illas preparatorias formationes multum est utilis custodia Angelorum.

24

25

Per omnia eodem modo dicendum est ad secundum.

26

Ad aliud dicendum, quod licet homo et Angelus quantum ad imaginem (que in mente est) equales sint, et in Christo mens etiam humana altior Angelo, propter quod etiam Christus Angelum custodem numquam habuit, ut in sequentibus patebit: tamen prout in anima per redundantiam est corruptio originalis peccati, indiget homo multa purgatione, et multa preparatione ad formam gratie et beatitudinis, propter quas ne cessaria est custodia Angelorum et ministerium circa hominem,

27

Ad aliud dicendum, quod Deus sufficientissimus custos est ex parte sui sed homo custoditus infirmus est, et indiget pluribus et ideo ei necessaria est custodia Angelorum,

28

Ad aliud dicendum, quod illa responsio inconveniens est, sicut probatum est in objiciendo.

29

Ad aliud dicendum, quod in veritate homo utitur Angelo, et ministerio Angeli, ut dicit Augustinus: sed cum dicitur, quod utens major est utili, distinguendum est. Si enim dicatur utile, quod secundum nature gradum ad aliud refertur quo fruendum est: tunc verum est quod dicit. Si autem dicatur utile, quod per charitatem exhibet se ad usum inferioris, cum superius sit naturali dignitate: sic spe servus utitur domino, et nos usi sumus Christo, et utimur Angelis: et sic non est verum, quod utens semper major sit utili..

Membrum 2

De effectu custodiae Angelorum
30

MEMBRUM II.. De effectu custodiae Angelorum.

31

Secundo, Queritur de effectu custodia.

32

Ponuntur autem a Magistris antiquis. duodecim effectus, quorum primus est, quod excitat a somno ignorantie, et illuminat, et solvit a vinculis peccatorum. Et hoc significatur, Act. xu, 7, ubi sic dicitur: Angelus Domini adstitit, et lumen refulsit in habitaculo, scilicet carceris: percussogue latere Petri, excitavit eum, dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catene demanibus efus.

33

Secundus est, quod confortat ad. labo- res peenitentiz, et confortantia administrat. Et hoc significatur, II, Reg. xix, Tet 8, ubi Angelus dixit ad Eliam cum fugeret Jezabel: Surge, comede, grandis enim tibt restat via. Et ministravit ei panem subcineritium et--vas aque. Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius, quadraginta diebus et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb.

34

Tertius est, quod demones arcet, ne instigent ad malum. Hoc significatur, Tob. xu, 3, ubi sic dixit Tobias de Angelo Raphaele: Demonium ab ea, scilicet uxore mea, ipse compescuit.

35

Quartus est, quod docet de occuliis. Daniel. 1x, 22.et 23, dixit Angelus Danieli: Nune egressus sum, ut docerem te, et intelligeres. Ab exordio precum tuarum egressus est sermo: ego autem vent ut indicarem tibi.

36

Quintus est, quod consolatur tristes. Tobie, v, 14 et seg., dixit Angelus Tobie: Gaudium tibi sit semper, Cui cum diceret Tobias: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen celi non video ? Respondit Angelus: Forti animo esto: in proximo est, ut a Deo cureris.

37

Sextus est, quod revelat mysteria per apparitiones et visiones. Et hoc significatur, Genes. xvin, 1 et seq., ubi tres Angeli apparuerunt Abrahe, et instruxerunt eum de sacramento incarnatio nis, et unus eorum dixit: Num celare potero Abraham que gesturus sum, cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam, et benedicende sint in illo omnes nationes terrx ?

38

Septimus est adjuvare contra hostes et insidiantes. Isa. xxxvu, 36: Hgressus est Angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia, Et, IV Reg. vi, 8 et seq., ubi circa Eliseum apparuerunt equi ignei et currus, defendentes eum ab insidiis Syrorum. |

39

Octavus est, quod increpat pro delictis. Judicum, u, 1 et 2 Ascendit Angelus Domini de Galgalis ad locum flentium, et ait: Eduxi vos de A’gypto, ef introduzt in terram, pro qua juravi patribus vestris, et pollicitus sum, ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum, ita dumtarat ut non feriretis fedus cum habitatoribus terre hujus, sed aras eorum subverteretis: et noluistis audire vocem meam. Cur hoc fecistis ?

40

Nonus est, quod aufert impedimentum ad bonum, et preparat viam. Malach. mt, 1: Ecce ego mitto Angelum meum, et preparabit viam ante faciem meam.

41

Decimus est, quod ducit et conducit in via. Tob. v, 20: Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum. Et, ibidem, ¥. 27: Credo quod Angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia que circa eum geruntur.

42

Undecimus est, quod mitigat tentationes, et confortat ad virtutem. Genes, xxx, 24 et 28: Ecce vir luctabatur cum eo, scilicet Jacob, usgue mane. Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit. Ubi dicit Gregorius, quod lucta signat impressionem virtutis ad bonum, tactus femoris debilitatem tentationis carnalis.

43

Duodecimus est, quod Deo offert orationes. Tob. xn, 12: Quando orabas cum lacrymis, et sepeliebas mortuos, et derelinguebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino.

44

Isti duodecim effectus describuntur in Scripturis esse ex custodia Angelorum circa hominem. Sunt tamen alia innumerabilia bona, que proveniunt homini ex custodia Angelorum.

45

Et si isti duodecim accipi debeant per arlem, sic possunt accipi, secundum quod duo exiguntur ad perfectam custodiam, scilicet exclusio mali,et conductio ad bonum.

46

Et penes exclusionem mali sumuntur septem de istis effectibus. Est enim malum triplex quod excludi debet, scilicet malum culpe, malum pene, et malum dispositionis sive ad malum culpa, sive ad malum pene. Malum culpe aut consideratur in se, aut in causa instigante ad ipsum. Siin se consideratum excluditur: tune est primus effectus, qui est absolvere a vinculis peccatorum. Si consideratur in causa, dupliciter consideratur, scilicet penes instigantem,-et penes modum instigationis. Si penes instigantem, est modus tertius, qui est arcere demones. Si est penes modum instigationis, est undecimus qui est mitigare tentationes.

47

Penes exclusionem poene duplex est consideralio: pcena enim consideratur in.se, et consideralur secundum nocumentum quod infert. Si consideratur in se, est effectus septimus, qui est adjutorium contra hostes. Si excluditur secundum nocumentum quod infert, est effectus quintus, qui est consolari afflictum,

48

Si est exclusio mali quod disponit ad malum culpe vel peene, accipitur duobus modis: aut enim disponit directe ad malum, aut indirecte. Si directe, et sic excluditur, est effectus octavus, qui est increpatio pro delictis que disponunt ad malum, Si autem indirecte, et.sic excluditur, tunc est effectus nonus, qui est auferre impedimenta ad bonum.

49

Si autem custodia accipitur in conductione ad bonum, hoc est duobus modis: illud enim bonum aut est ex parte intellectus, aut est ex parte affectus de pertinentibus ad salutem. Si primo modo, tune est effectus quartus, qui est docere de occultis, secundum quod docere accipitur de omnibus pertinentibus ad salutem. Si est bonum intellectus de pertinentibus ad revelationem et ad contemplationem, est effectus sextus, qui est revelare mysteria par apparitiones.

50

Si autem est bonum affectus, tripliciter consideratur. Si autem consideratur secundum statum affectus qui non est in proprio robore, sed indiget confortantibus, est effectus secundus, qui est confortatio ab bonum ut peragatur via presenti. Aut est secundum fervorem affectus, qui duce indiget, ne fervore deviet, et tunc est effectus decimus, qui est ducere et conducere in via. Si autem est ad bonum affectus impetrandum, tunc est effectus duodecimus, qui est orare et orationes deferre.,

Membrum 3

De modo custodiendi
51

MEMBRUM III. De modo custodiendi '.

52

Tertio, Queritur de modo custo diendi.

53

1. Et ad hoc sumatur auctoritas Bernardi in libro quinto de Consideratione ad Eugenium Papam, ubi dicit sic: "Inest Angelis suggerens bonum, bona non ingerens; inest hortans ad bonum, non bonum creans”." Ex hoc videtur, quod Angelus sit in nobis ut suggerat et hortetur ad bonum: non ergo modus custodiendi est, ut extrinsecus assistat ut sonus et pedagogus, sed etiam quod intus sit suggerens et hortans.

54

2. Adhuc, Hoc etiam videtur per dictum Damasceni in libro I de Fide orthodora®, qui dicit, quod Angelus est ibi, ubi intelligibiliter operatur. Constat autem ex prius habitis, quod interius operatur ad visionem imaginariam, et ad visionem intellectualem, ordinando phantasma et species quibus perficiuntur visiones. Ergo videtur, quod Angeli custodiant in nobis existentes..

55

3. Adhuc, Falsum videtur quod dicit beatus Bernardus: "Non bona ingerens." Probatum est enim per Augustinum in antehabitis in libro XII Confessionum, quod animabus ingerunt illuminationes per triplicem visionem, scilicet corporalem, imaginariam, et intellectualem. Ergo videtur, quod bona ingerant.

56

4. Adhuc, Ibidem dicit Bernardus quod Angelus est cum anima, Deus in anima: ille ut conturbernalis anime inest, Deus ut vita. Videtur ergo, quod Angelus cum anima sit, et non in anima.

57

5. Adhuc, Beda: "Nihil illabitur animz nisi Deus trinitas." Angelus ergo. non illabitur anime.

58

6. Adhuc, Bernardus in sermone 7 super Cantica dicit sic: "Credimus Angelos sanctos adstare orantibus, et of- | ferre Deo preces el volta hominum, ubi tamen sine ira et discrepatione levari puras manus perspexerint."

59

7. Adhuc, Bernardus in eodem sermone infra: "Non ambigo, quin gratanter in palatio colligant, quem dignanter in sterquilinio visitant." Ergo videtur, quod modus .custodiendi sit hic visitare, et post mortem colligere in palatio.

60

8. Adhuc, In Psalmo xc, 11: Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Et dicit ibi, y. 13: Super aspidem, etc. Et, ¥. 12: In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Videtur ex hoc accipi, quod modus custodiendi non est nisi in remotione contrariorum.

61

Uxrerivs juxta hoc queritur, Utrum Angelus habeat hance potestatem custo diendi animas ex natura vel gratia?

62

Videtur, quod non ex natura: 1. Angelus enim per naturam vertibilis est sicut et homo debilis: ergo non datur debili in custodem: cum ergo equaliter debiles sint ex natura et Angelus, et homo, Angelus’ ex natura non habet potestatem custodiendi hominem.

63

2. Adhuc, Numer. xvi, 12, super illud: Quidquid offerunt primitiarum, dicit Origenes sic: "Angeli offerunt primitias hominum, et pro merito alius princeps multorum esse ponitur, alius principatui subjectus: sicut in bonis servis, quibus pro diversitate meritorum datur potestas, alii super decem civitates, alii super quinque." Hoc autem fit ex gratia, non ex natura.

64

3. Adhuc, Hierarchia Ecclesiastica descendit a celesti: in hierarchia autem Ecclesiastica nullus alteri praponitur ex natura: quia, sicut dicit Gregorius, "natura omnes homines equaliter genuit." Unde contra naturam superbire, est hominem homini velle preesse. Et hoc totum continelur in Glossa super illud Genesis, 1, 28: Dominamini piscibus maris. Ergo videtur, quod in ceelesti hierarchia non preponitur Angelus Angelo, vel Angelus animé nisi ex gratia.

65

Si forte aliquis dicat, quod anima est unibilis corpori: Angelus autem separata substantia est: et per hance naturam Angelus preponitur homini in custodem secundum animam.Conrra hoc est, quod anima Christi unibilis est corpori: ergo secundum hoc habuisset Angelum custodem, quod omnino absurdum est.

66

Soxvutio. Ad primum quesilum dicendum quod modus custodiendi Angeli diversus est secundum diversos effectus custodiz, sicut paulo ante dictum est. Et aliquando Angelus per effectum est intus in corpore contubernalis anime, aliquando concomitans per corpus assumptum, et ordinando species ad imaginationem et intellectum, dicitur suggerens et hortans, non creans: preparatorie enim operatur tantum, sicut agricole ad fruges: Deus autem solus creat. species, quas immittit spiritui et intellectui. Et hoc intendit dicere Bernardus, et non aliud.

67

Er ver hoc patet solutio omnium- eorum que adducta sunt de Bernardo. Angeli enim et intus et extra operantes, preparant animas ut idoneew fiant ad gratia susceptionem, quam solus Deus creat: non tamen illabuntur in animam, sed preparatorie operantur.

68

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod potestas custodiendi que datur Angelo super animam, consideratur duobus modis, scilicet secundum aptitudinem, et actum. Secundum aptitudinem quidem habet Angelus ex natura potestatem ad custodiendum per hoc quod substantia separata est, infirmitati carnis non unita: sic enim fortis est, et custode non indiget, sed custodire pottest. Officium autem et potestatem ad actum habet ex gratia, qua scilicet confirmatus est in bono, et cadere non potest: sic enim et custodire et fulcire potest eum qui est in periculo casus.

69

Ad primum ergo dicendum, quod licet Angelus vertibilis sit secundum electionem, vertibilitatem tamen illam non habet ex aliqua natura infirmitatis que sit in seipso, sicut habet anima ex infirmitate corporis: sed habet vertibilitatem illam ex creatione, quia ut dicit Dama scenus, "Omne creabile, vertibile est." Unde illa vertibilitas non impedit, quin ex natura habeat aptitudinem custodiendi hominem, qui ex carnis infirmitate pronus est ad casum. In demonibus tamen licet sit eadem natura, tamen obscurata est per peccatum et corrupta, et prona ad casum: et ideo ex natura aplitudinem custodiendi non habet daemon.

70

Et hoc intendit dicere Origenes in Glossa Numerorum, xvi, 12.

71

Et sic etiam descendit Ecclesiastica hierarchia a ccelesti. In Ecclesiastica enim hierarchia non constituuntur custodes secundum instituta Ecclesiastica patrum, qui ad actum custodi# repugnantiam habent ex natura, ut moriones, et imbecilles, sed qui perfecti sunt perfectione vite et scientie ad regendum et custodiendum: et quando secus fit, hoc non descendit 4 ceelesti hierarchia, sed a perversitate diaboli.

72

Ad hoc quod objicitur de Christo, quod unitus fuit carni, dicendum, quod licet Christus unitus fuerit carni, que subjecta fuit infirmitati peenalitatum naturalium, non tamen unitus fuit carni, que subjecta fuit pronitati ad omne malum, ut dicit Anselmus in libro de Conceptu virginalt: et preter hoc unita fuit anima ejus deitati unione inseparabili, et ideo cadere non potuit, nec indiguit Angelo custode. Unde non est simile de Christo, et de aliis hominibus.

Membrum 4

Utrum omnis homo custodiatur, vel solus homo, vel non
73

MEMBRUM IV. Utrum omnis homo custodiatur, vel solus homo, vel non?

74

Quarto queritur, Utrum omnis homo custodiatur, vel solus homo, vel non?

75

Et videtur, quod. non solus homo, sed quod etiam inferior Angelus custodiatur a superiori.

76

Et hoc quidam nituntur probare sic: 1. Dicunt enim, quod penes hos actus, purgare, illuminare, et perficere, consistit custodia: sed isti actus superiorum Angelorum sunt respectu inferiorum: ergo videtur, quod superiores custodiant inferiores.

77

2. Adhue, Sicut habitum est, hierarchia Ecclesiastica descendit a ccelesti: actus ergo Leclesiastice hierarchie exemplariter et primo sunt in ceelesti: sed in Ecclesiastica superiores custodiunt inferiores: ergo, etc.

78

3. Adhuc, In auctoritate Origenis prainducta de Glossa Numerorum, xvi, 12, expresse dicit Origenes: "Videtur mihi, quod inter Angelos alii principatum et potestatem habeant super alios, alii autem subjaceant et obtemperent potestati." Si ergo cura superioris de inferiori vocatur custodia, superior Angelus custodit inferiorem: et sic non solus homo custoditur ab Angelo.

79

4. Adhuc, Actus custodie angelice refertur ad animam separatam, ut in Dialogis dicit Gregorius, quia scilicet sepe Angeli inventi sunt circa animas sanctorum mortuorum, defendentes eas a contrariis. Et, Luc. xvi, 22: Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahe. Portatio autem in sinum Abrahe effectus custodie est. Si ergo custodia refertur ad animam separatam, que confirmata in bono est sicut et Angelus, videtur quod etiam possit referri ad Angelum inferiorem: et sic sequitur, quod non solus homo custoditur, sed etiam Angelus.

80

Utrerws videtur, quod non omnis guest homo custoditur.

81

Videtur enim, quod Adam in primo statu innocentiea custode Angelo non indiguit: dicit enim Magister sic in libro II Sententiarum, dist. XXV: "Possunt in homine notari quatuor status liberi arbitrii. Ante peccatum enim ad bonum nil impediebat, ad malum nil impellebat. Non habuit infirmitatem ad malum, et habuit adjutorium ad bonum. Tunc sine errore ratio indicare, et voluntas sine difficultate appetere bonum poterat." Ex hoc accipitur, cum custodia detur propter adjutorium ad bonum, et contra infirmitatem ad malum: cum Adam in primo statu sufficiens habuerit adjutorium ad bonum, et nullam infirmitatem ad malum, quod custodia angelica non indiguit.

82

Contra: Constat, quod habuit Angelum majum instigantem ad malum: cum ergo Deus sit pronior ad dandum ea que promovent ad bonum, quam que instigant ad malum, magis dedit ei Angelum in custodiam, quam Angelum in tentatorem.

83

Unrerivs queritur, Si Christus habuit Angelum custodem ?.

84

Et videtur, quod sic: quia 4. Super illud Matthei, xvin, 10: Angeli eorum in celis semper, etc., dicit Hieronymus, quod "magna dignitas est, quod unaqua anima ab ortu nativitatis habeat Angelum sibi delegatum:" Christus autem homo fuit: ergo Angelum delegatum in custodiam habuit.

85

2. Adhuc, Luc. xxu, 43: Apparuit autem illi Angelus de celo, confortans eum. Confortare autem effectus custodiz est. Ergo Angelum custodem habuit.

86

3. Adhuc, Matth. iv, 11: Kece Angeli Accesserunt, ef ministrabant et: ministerium autem effectus custodie est. Utrumque istorum tractans Beda in Glossa super Lucam, dicit sic: "In testimonium utriusque nature et Angelus Christurn confortasse, et Angelus ei ministrasse describilur: quoniam qui fuit Deus ante secula, factus est homo in fine seculorum: qui priusquam per gloriam resurrectionis exaltaretur, divinita te super Angelos fuit." Ex hoc accipitur, quod ministerium Angelorum testimonium fuit divine nature in Christo: ergo confortatio fuit in testimonium humane nature: secundum indiguit custodia angelica.

87

4. Adhuc, Tob. vi, 2: Eece piseis immanis extvit ad devorandum eum. Glossa: "Diabolus usque ad cracem secutus est Christum." Ergo constat, quod Christus habuit Angelum malum in exercitio: ergo multo magis habuit bonum Angelum in custodem.

88

Contra: 4. Ad Coloss. u, 9: Jn ipso, scilicet in Christo, inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Ergo in una persona Christi divinitas fuit.unita et animez et corpori: ergo alio custode nec ad profectum boni, nec ad exclusionem mali indiguit.

89

2. Adhuc, Joan. mt, 34: Non enim ad mensuram dat Deus spiritum. Glossa, "Filio." Unde, Joan. 1, 14: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigenitia Patre, plenum gratie et veri‘atis. Ergo ab instanti conceptionis plenus fuit gratia et veritale: gratia in affectu, et veritate in intellectu: sed plenus proficere non potest: ergo Christus nec ad bonum majus proficere potuit, nec ampliorem detestationem mali habere potuit quam habuit: sed custodia Angelorum non datur nisi ad profectum in bono, et ad declinationem a malo: cum ergo Christus neutro istorum modorum proficere potuit, custodem Angelum habere non debuit.

90

3. Adhuc, Superior non custoditur ab inferiori, sed e converso: Christus autem homo omni Angelo superior est in omni gratia et virtute: ergo cuslodem Angelum habere non debuit.

91

Si quis dicat, quod passibilitate nature humane, et passione minoratus est ab Angelis: et sic indiguit Angelo cu stode. Hoc nihil est: hee enim minoratio nec est nature, nec gratie, sed charitatis: quia ex nimia charitate qua dilexit nos, exinanivit semetipsum, formam servi accipiens, in qua nos redimeret: talis autem minoratio non ostendit aliquem defectum, sed potius consummationem charitatis: et perfectio talis charitatis non indiget custode Angelo, quia ipsa sibi sufficit ad omnem custodiam: et sic videtur, quod Christus non habuit Angelum custodem.

92

Utrerivs queritur de Antichristo, Si habebit Angelum custodem ?

93

Et videtur, quod non: 1. Damascenus in libro IV de Fide orthodora', sic dicitde Antichristo, quod ex fornicatione generatur, et suscipit omnem actum Satane. Presciens enim Deus iniquitatem ejus future voluntatis, concedet in eo habitare diabolum. Si ergo suscipiet omnem actum Satane, nec proficiet in bonum, nec declinabit a malo: inutiliter ergo haberet Angelum custodem.

94

2. Hoc idem accipitur ex Glossa super epist. I ad Thesal. iv, 3, et Daniel. x1, 37, ubi expresse dicitur, quod etiam in utero matris possidebitur a diabolo. Et super illud Daniel. x1, 37 et 38: Nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurgel. Deum autem Maozim in loco suo venerabitur. Glossa: "Diabolum in seipso, et ubicumque fuerit." Ex hoc accipitur, quod diabolum habebit in seipso, et illum sequetur et venerabitur in omnibus: frustra ergo haberet custodem Angelum.

95

Contra: 4. Hieronymus dicit, quod ab instanti nativitatis quelibet anima habet Angelum sibi delegatum, in Glossa super Matth. xvin, 10.

96

2. Adhuc, Eccli. xxxin, 15, dicitur, quod Deus fecit omnia duplicia, et contra malum bonum est. Ergo contra ma jus bonum: sed Antichristus magnum habebit Angelum instigantem ad malum: ergo indiget meliori Angelo qui instiget ad bonum, quam alius homo.

97

3. Adhuc, Jerem. 11,9: Curavimus Babylonem, et non est curata. Ibi dicit Glossa: "Angeli sunt medici sub ‘ magno medico Deo constituti." Medicus autem sapiens numquam derelinquit egrotum quantumcumque infirmum, quin faciat cirea ipsum quidquid potest, etiam, sicut dicit Hippocrates, in unius dieculz adjectione. Ergo videtur, quod nec Angelus bonus umquam derelinquet Antichristum, quin faciat cirea ipsum quidquid potest.

98

Solutio. Ad primo quesitum dicendum, quod ad solum hominem refertur custodia Angelorum, et non 'ad Angelos inferiores.. Et hujus ratio est: quia custodia non adhibetur ei,nisi cui imminet periculum casus, sicut intelligitur ex Psalmo xc, 12: In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Angelus autem bonus confirmatus est in bono, et cadere non potest: malus autem obstinatus est in malo, et resurgere non potest: et sic ad neutrum referri potest custodia.

99

Ad primum quod contra objicitur, dicendum quod purgare, illuminare, et perficere, habent se ad custodiam sicut superius ad inferius: omnis enim custoditusab Angelis, purgatur, illuminatur, et perficitur: sed non convertitur, eo quod custodia addit preservationem et fulcimentum ad casum, sicut inferius addit ad suum superius differentiam qua constituitur in specie. Unde in argumento illo est fallacia consequentis a superiori ad inferius affirmando.

100

Av auiup dicendum, quod procul dubio hierarchia Ecclesiastica descendit a celesti in actibus hierarchicis: tamen propter diversitatem personarum et diversitatem conditionis personarum hie rarchia ccelestis et ecclesiastice, aliquid accidit ecclesiastice quod non accidit ceelesti: et hoc est custodia, que propter periculum casus accidit ecclesiastice, et propter impossibilitatem casus non attribuitur ccelesti.

101

Av auiup dicendum, quod inter Angelos quidam sunt superiores, quidam inferiores, ut dicit Origenes: sed hoc est secundum ordines et gradus illuminationum et theophaniarum a superioribus in inferiores descendentium, et non secundum actum qui dicitur custodia, ut patet ex supradictis.

102

Ad aliud dicendum, quod custodia non refertur ad animam separatam, eo quod anima separata confirmata est in bono vel in malo sicut et Angelus: nec portatio animarum est custodia proprie loquendo, sed est quoddam custodiam consequens, scilicet reductio custoditi in locum sue beatitudini congruum: et iste est intellectus Gregorii et Evangelii Luce, xvi, 22.

103

Ad id quod ulterius arguitur, sine prejudicio videtur mihi dicendum, quod Adam in primo statu custodem habuit Angelum et bonum: et similiter Heva: aliter enim, sicut dicitur Eccli. xxxim, 15, non esset contra malum, bonum in operibus Dei. Constat enim, quod habuerunt Angelum malum se tentantem et seducentem. Unde oportuit, quod etiam Angelum bonum custodientem habuerint.

104

Et ad objectum contra ex dictis Magistri in Sententiis, dicendum, quod licet non habuerunt in statu primo infirmitatis defectum, tamen infirmitatis habebant defectibilitatem; poterant enim peccare, et sic defectum pronitatis ad malum sentire: et propter hoc indiguerunt custodia angelica.

105

Id quod contra objicitur, concedendum est.

106

Ad id quod ulterius quaeritur, si Christus habeat Angelum secundum quod homo?

107

Videtur mihi profanum esse, dicere quod Christus habuit Angelum custodem, sed multa millia Angelorum habuit in ministerium.

108

Ad objectum contra per Hieronymum, dicendum quod dictum Christi, Matth. xvi, 10, intelligitur de pusillis, quorum dignitas est, quod habent Angelum delegatum. Christus ‘autem pusillus in gratia et virtute numquam fuit, nec scandalizari ad casum potuit.

109

Ad aliud dicendum, quod duplex est confortatio custodix, scilicet que est ex auctoritate officii custodientes.: et est confortatio congratulationis, qua aliquis fortissime pugnanti et fortiter contra hostem stanti congratulatur dum est in pugna. Et talis fuit confortatio Angeli, Luc. xxu, 43. Et hoc intelligitur ex omnibus expositoribus, qui omnes sic exponunt - Apparuit autem Angelus de celo, confortans eum, hoc est, ad modum confortantis se habens: tunc enim fuit pugna inter Christum fortiorem, et diabolum minus fortem: de qua dicitur, Luc. x1, 22: Si fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, et spolia ejus distribuet. Per virtutem enim passionis Christus tunc alligavit diabolum, et fregit infernum, et animas possessas a diabolo, que ante fuerunt vasa in quibus confidebat diabolus, inde redemit et eruit: et ideo ut debilis in pugna confortatione non indiguit, sed congratulatione pugne que ad tantam victoriam terminabatur.

110

Ab atiup dicendum, quod ministerium secundum se non est opus custodia, sed opus servientis et subditi. Custodia autem refertur ad curam superioris: et ideo dicit Beda, quod ministerium fuit testimonium divine nature, cui sicut subditi ministrant Angeli: confortatio autem testimonium est humane naturae, propter hoc quod confortatio illa fuit congratulantis Christo in pugna: quia pugna passionis non convenit Christo, nisi secundum humanam naturam que passibilis fuit. Et iste est intellectus verborum Bede.

111

Ad aliud dicendum, quod diabolus numquam secutus fuit Christum, nec umquam potuit aliquid in eum: sed in suis plena potestate persecutus est eum usque ad crucem, ita quod hoc quod dico usgue teneatur exclusive: ita quod per crucem plenam potestatem persequendi suos amisit, quam ante habuerat. Per crucem enim potestas ejus diminuta fuit: ita quod tantam potestatem tentandi non hahuit ut prius habuerat, sicut in tractatu de casu diaboli determinatum est.

112

Tria que objiciuntur in contrarium, procedunt, et concedenda sunt. Et etiam concedendum est hoc, quod minoratio Christi ab Angelis, que fuit in passibilitate nature humane, nullam induxit ineo debilitatem vel pronitatem ad casum, sed perfectionem ostendit charitatis quam habuit ad hominem. |

113

Ad id quod ulterius queritur de Antichristo, dicendum quod Angelum habebit custodem: erit enim creatura rationalis periculum habens ad casum: et ideo summe bonus Deus, qui semper contra malum ordinat bonum, non negabit ei Angelum custodem et presidem.

114

Ad opsectum contra per Damascenum, dicendum, quod suscipiet omnem actum Satane in perficiendo malo erectionis sue contra Christum quam intendit: et ideo Angelus custodicns quantum ad revocationem illius mali, effectum in eo non habebit: ex hoc enim sequeretur diabolum in se non habere habi-- tantem per malitiam obstinatam: habebit tamen effectum in aliis, et pracipue in hoc scilicet ne tot et toties cadat, quot et quoties caderet, si Angelum custodem non haberet. =

115

Per vem solvitur Glossa super epist. Tad Thessal. 1v, 3, et Daniel. x1, 37. Cum enim dicitur, quod possidebitur a diabolo in utero matris: non intelligitur,, quod formetur vel creetur a diabolo in utero matris, sed potius, quod per incentiva vitiorum male matris et malorum alumnorum sive pedagogorum sibia diabolo procuratorum, ad magna facinora disponatur, ad que impedienda non habebit in eo effectum custodia angelica: sed tamen non crit sine effectu custodia quantum ad ea de quibus dictum est.

116

Tria que in contrarium objiciuntur, concedenda sunt. Et ex ultimo eorum patet, quod falsa est opinio quorumdam antiquorum, qui dixerunt, quod primo in pueritia habebit Angelum custodem: sed ille cum proficiet malitia,. derelinquet eum, et recedet ab eo.

Membrum 5

Utrum homo semper custodiatur ab Angelo vel non
117

MEMBRUM V. Utrum homo semper custodiatur ab Angelo vel non ?

118

Quinto queritur, Utrum homo semper custodiatur ab Angelo, vel non?

119

Videtur, quod non. 1. Bernardus in sermone 7 super Canica, tractans illud Psalmi cxxxvu, 1: In conspectu Angelorum psallam tibi, dicit sic: "Doleo proinde aliquos vestrum in sacris vigillis gravi deprimi somno, nec cceli cives revereri, sed in potentia principum tamquam mortuos apparere: cum vesira alacritate permoti ipsi vestris interesse solemniis delectantur." Et ibidem infra: "Vereor ne nostram desidiam quandoque abominantes, cum indignatione recedant: el unusquisque nostrum sero incipiat dicere cum gemitu: Longe fecisit notos meos a me ;: posuerunt me abominationem sibi'." Si ergo Angeli aliquando recedunt ab his quos custodiunt: ergo non semper custodiunt.,

120

2. Adhuc, Isa. v, 5, super illud: Azvferam sepem ejus, et erit in direptionem: Glossa dicit, Sepem, hoc est, auxilia Angelorum. Et ibidem in eadem Glossa tangitur illud quod est in Evangelio Nazareorum, quod tempore passionis Domini audite sunt voces Angelorum in aere: Transeamus ab his sedibus. Ergo Angeli reliquerunt eos tunc, quos custo - dierant ante: non ergo semper custodiunt.

121

3. Adhue, Jerem. x1, 9, super illud: Curavimus Babylonem, et non est sanata: derelinguamus eam: sic dicit Glossa magna marginalis, que incipit: Curavimus Babylonem,etc.: "Sunt medici sub magno medico Angeli Dei volentes animas nostras a viliis curare: quos ipsi repellimus, dum consiliis eoram non acquiescimus: et illi videntes se perdere operam, ad invicem dicunt: Derelinguamus eam." Et subdit Angelos dicere sic: "Tradita est nobis medicina a Deo, ut animam curemus humanam. Adjutoria et medicamina adhibuimus: contumax est, non vult observare quod. dicimus, studium nostrum non sequitur effectus, abeamus unusquisque in terram suam, id est, ad domesticum et proprium negotium suum." Ex hoc sequitur idem quod prius.

122

4. Adhuc, Paulo infra in eadem Glossa: "Cave ne quando relinquat te medicus vel Angelus Dei: cave ne abscessio medicti damnatio tua sit, ut irremediabilis nolentis cura."

123

5. Adhuc, Infra, "Sepe prudens medicus accedit ad languentem: et quantum ars patitur, industria medicine non cessata curatione. Sed si egritudo tanta sit, ut repugnet curationi: aut eger per impatientiam doloris contra faciat ill quod jubetur: relinquit eum desperans medicus, ne inter manus eius moriens, ipse medicus mortis reus esse videatur. Ne ergo inter sanctorum Angelorum manus moriamur, relinquunt nos desperantes et dicentes: Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturam." Ex hoc accipitur idem quod prius, scilicet quod non semper custodiunt, sed quandoque derelinquunt custoditos,

124

In contrarium hujus est, 4. Quod dicit Bernardus in sermone 31 super Cantica, sic: "Angelus est qui in omni loco sicut sedulus quidem pedis— sequus anime, non cessat sollicitare eam, et assiduis suggestationibus monere, dicens illud Psalmi xxxvi, 4: Delectare in Domino ,et dabit tibi petitiones cordis tut: etillud Psalmixxvs,14: Exspecta Dominum, vtiriliter age, et confortetur cor tuum, etsustine Dominum. Ad Dominum autem dicit, Psal. x11, 2: Quemadmodum desiderat scervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus, hoc est, anima mihi commissa in custodiam."

125

2. Adhuc, Tbidem dicit Bernardus: "Discurrit Angelus inter dilectum et dilectam, vota offerens, referens dona. Excitat istam, placat illum. Interdum quoque (licet raro) representat eos pariter sibi, sive hinc istam rapiens ad dilectum, sive hucillum adducens ad dilectam."

126

3. Adhuc, De nemine desperandum est in via, ut dicit Augustinus: sed in via sumus dum vivimus: ergo dum vivimus, non est subtrahenda medicina medici: sed Angelus est medicus, et custodia medicina: ergo a nullo dum vivit subtrahitur custodia.

127

Sed tunc habet locum questio beati Dionysiis in Celesti hierarchia ', Utrum scilicet de negligentia culpandi sint Augeli, si aliquando derelinquunt custodiendos, cum prepositi sint rectores hominibus.

128

Et videtur, quod sic: quia 1. Super illud Michee, v1, 1: Surge, contende judicio adversus montes, dicit Glossa: "Montes sunt administratorii spiritus, quibus commissa est procuratio humanarum rerum. Adversus hos jubetur contendere judicio: ut si illi montes vel colles inventi fuerint procurasse non bene populum: videatur ut vel culpa Dei sit, qui non idoneos prposuit: vel ipsorum Angelorum, si non egerint que ad officium eorum pertinebant: vel populi, qui bonis prelatis obedire contempserit. Et cum nec in Deo, nec in Angelis culpa possit inveniri, restat quod in populo inveniatur." Ergo ex hac Glossa videtur quantum ad primam partem, quod Angeli arguantur negligentia: et quantum ad ultimam partem videtur, quod in solo homine inveniatur negligentia.

129

2. Adhuc, Dionysius in Celesti hierarchia, ubi preinductam movet questionem, sic concludit: "Non Angelorum rectas dominationes accusari oportet pro aliarum gentium in non existentes deos errore, hoc est,ad deos falsos aversione: quia gentes propriis inflexionibus ad idola vertuntur ."

130

3. Adhuc, Numer. xxv, 4, super illud: Tolle cunetos principes populi, et suspende eos contra solem, dicit Glossa: "Si princeps, id est, Angelus commonuit, et locutus in corde meo fuerit, in quo meam conscientiam revocat a peccatis: et ego spretis ejus monitis et conscientie reticulo in peccato permansi, duplicabitur mihi pena, pro contemptu monitorum, et commissione facinoris."

131

Solutio. Dicendum, quod Angelus numquam recedit a custodito, nec umquam derelinquit hominem dum vivit: ifa ut nullum effectum custodie faciat circa ipsum. Dicitur aliquando tamen derelinquere quantum ad illum effectum qui est conversio a peccato: quia illum videt, quod proficere non potest, contradicente illo qui custoditur. Et in hoc sensu loquitur Bernardus et Glossa super Jeremiam, 1, 9. Sed tamen facit quod potest, ad minus retinendo ne toties cadat, quoties caderet, si custodem non haberet, et ne ita in profundum cadat. Unde quantum ad illum effectum dicitur derelinquere, et non simpliciter.

132

Et per hoc patet solutio ad omnes auctoritates pro prima parte inductas.

133

Ea avurem que adducuntur in contrarium, concedenda sunt quantum ad illum effectum custodiz, qui est retinere ne toties cadat, quoties caderet, si custodem non haberet.

134

Ad id quod ulterius queritur, Si Angelus culpetur, ex negligentia ?

135

Dicendum, quod non: quia numquam negligens invenitur, semper enim facit quod in se est. Unde sicut medicus non arguitur qui nihil omittit de contingentibus, etsi non relevetur weger: ita nec Angelus culpatur, etiamsi non a peccato revocetur custoditus, quia nihil omittit de contingentibus. /

136

Ad Glossam que est Michee, v1, 1, dicendum, quod non loquitur de judicio quo judicetur vel arguatur Angelus: sed loquitur de judicio quo gravius damnatur custoditus, qui talis custodis monita contempsit. Et hoc patet ex fine ejusdem Glosse, et ex Glossa que adducta est de Numeris, xxv, 4.

137

Et iste est etiam intellectus verborum Dionysii.

Membrum 6

Utrum aliquid gaudii vel tristitie accrescat Angelis ex custodia
138

MEMBRUM VI. Utrum aliquid gaudii vel tristitie accrescat Angelis ex custodia ?

139

Sexto queritur, Utrum aliquid accrescat Angelis ex custodia?

140

Et videtur, quod sic: 1. Videtur enim, quod accrescat eis gaudium et tristitia ex custodia. Dicitur enim, Luc. xv, 10: Dico vobis, gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccalore penitentiam agente. Constat autem, quod ex profectu eorum quos custodiunt, gaudent. Ergo per oppositum de defectibus eorum tristantur: gaudium enim et tristitia in passionibus opposita sunt, et sunt nata fieri circa idem.

141

2. Adhuc, Isa. xxxut, 7: Angeli pacis amare flebunt. Ergo Angelis accidit tristitia: per- oppositum ergo et gaudium.

142

ConTRA: Bernardus in libro V de Consideratione ad Eugenium: "Miseria et felicitas in eodem esse non possunt simul." Constat autem, quod Angeli beati sunt felices: tristitia autem ad miseriam pertinet: ergo tristitia non accidit Angelis beatis.

143

Juxta hoc queritur de Angelo qui custodit prascitum ad damnationem eternam, utrum velit eum damnari, vel salvari ? Videtur, quod vult eum salvari: guia ad hoc operam impendit ut salvetur: et constat, quod operam perdere non vult: ergo vult ut salvetur.

144

Contra: Scit eum esse prescitum: ergo seit, quod Deus vult eum esse damnandum: si ergo ipse Angelus vult eum esse salvandum, tune non conformat voluntatem suam voluntati divine: et hoc est inconveniens,

145

Ulterivs queritur, Si ex custodia accrescit eis aliquid in merito vel demerito ?,

146

Et videtur quod sic. 1. Numer. xvii, 1 et seq.,Glossa Hesychii super Origenem dicit sic: "Angelitra- huatur in judicium, utrum ex eorum negligentia vel ignavia tot lapsi sint, vel non ?" Si ergo ex negligentia vel ignavia habent demeritum, ex circumspeclione et diligentia habebunt meritum: et sic ex custodia acerescit eis meritum et demeritum.

147

2. Adhuc, Numer. xxv, 5, super illud: Initiatus est Israel Beelphegor: dicit Glossa, quod "Angeli pro benefactis laudantur, et pro delictis culpantur." Ex hoc sequitur idem quod prius.

148

3. Adhuc, Hesychius super Leviti cum tractans illud Apostoli, I ad Corinth. v1,. 3: Neseitis quoniam Angelos judicabimus, dicit sic: "Erit inter homines et Angelos judicium: et forte Judicabuntur Angeli cum Paulo, et conferentur laboribus et fructibus ejus, et Paulus forte invenietur aliquibus Angelis fortior." Ergo videtur, quod sicut Paulus, ita et Angelus proficit in merito.

149

Contra: Post premium non est meritum nec status merendi: Angelus autem est in beatitudine, que premium est: ergo statum merendi vel demerendi non habet.

150

Unierivs queritur, Si unus Angelus bonus custodiens gentem unam vel hominem unum, propter custodiam contradicit alii Angelo bono alium custodienti?

151

Et videtur, quod non: dicit enim Gregorius, quod sub Deo conformes habent voluntates Angeli. Ergo unus non contradicet alteri.

152

Contra: 1. Daniel. x, 13: Princeps Persarum restitit mihi viginti et uno diebus. Et dicit Gregorius, quod princeps Persarum fuit bonus Angelus ‘prepositus genti illi. Verba autem ista dixit Michael ad Daniel, qui etiam fuit bonus Angelus. Ergo in custodia unus bonus contradicit alii bono,

153

2. Adhuc, Ibidem, ¥. 20: Nune revertar ut prelier adversus principem Persarum, contradicentem scilicet tuis precibus et mee legationi. Ergo ‘Videtur, quod ex custodia in Angelis est contradictio et preelium.

154

Solutio. Dicendum ad primo quesitum, quod Angelis bonis non accidit gaudium et trisiitia, secundum quod semper suntin genere passionum: sunt enim confirmati in beatitudine, et spiritualis et intellectualis natura, qua passionibus subjacere non potest.

155

Ad id quod ulterius objicitur de Evangelio Luce, xv, 10, dicendum, quod licet Plato dixerit, quod et tristitia et lotitia et hujusmodi passiones semper sint in genere passionum, et sint generationes sive actiones in sensibilem animam, secundum quod Aristoteles etiam in Predicamentis passionem vel passibilem qualitatem dividit in inferentem et illa tam, etin VIL Physicorum dicit secundum hanc solam qualitatis speciem esse alterationem: tamen in hoc Platoni non consensit Aristoteles et alii Peripatetic: sed dixerunt gaudium verum esse et delectationem veram in operatione proprii et connaturalis habitus non impedita. Et hoc apparet in X Ethicorum expresse, ubi hoc dicit Arisfoteles et probat. Et ibidem dicit Michael Ephesius, quod diffusio uniuscujusque nature et refloritio in operatione proprii et connaturalis habitus verum gaudium est et vera delecta tio et jucunditas. Et ideo etiam Philosophus dicit in VII Ethicorum, quod cujus natura simplex est, una simplici. semper gaudet operatione, sicut Deus et Angelus.

156

Dicendum ergo, quod gaudium Angelorum dicitur diffusio nature angelice operatione, que sibi propria est secundum theophaniam et illuminationem descendentem a Deo in ipsum: et ideo dicuntur gaudere in conversione peccatorum et profectibus bonorum: quia hoc per illuminationes descendit in eos. Sed tune non sequitur, si accidit eis tale gaudium, quod accidat eis tristitia, eo quod opposita sunt nata fieri circa idem: quia sicut dicit Aristoteles in III Lthicorum, tale gaudium et talis delectalio, non habent contrarium: quamvis gaudium et delectatio in genere passionum existentia, tristitiam habeant contrariam.

157

Ad aliud dicendum, quod illa verba Isaize litteraliter exponuntur de nunliis Ezechie missis ad Rabsacen, et ad alios duces regis Assyriorum, qui cum pacem quam quzrebant, non invenerunt in ipsis, amare flebant. Allegorice autem exponuatur de bonis Prelatis. qui quotidie flent pro excessibus subditorum. Anago gice autem exponuntur de Angelis: et tune non possunt intelligi de tristitia et gaudio in passionibus: sed quia in corporali visione vel imaginaria ad modum gaudentium vel ad modum flentium se habeant, sicut narrat Hieronymus in vitis Patrum de quodam Angelo, qui quemdam monachum peccato consentientem sequebatur complosis manibus et flens: et postea cum conversus esset a peccato monachus, ambabus manibus excepit eum Angelus ridens et gaudens.

158

In quod in contrarium objicitur, proce- adv dit.

159

Av wm quod juxta hoc ulterius queri- tur, dicendum quod Angelus prescitum custodiens, vult eum salvari.: quia hoc Deus vult eum velle: et in hoc conformat voluntatem suam voluntati divine, et ideo etiam custodiam non subtrahit. Et licet sciat eum esse damnandum, per custodiam tamen facit, quod minor est ejus damnatio, quo minus peccat, quam si non custodiretur. Finalem etiam voluntatem ejus sciens ad damnationem ejus, conformat voluntatem suam voluntati divine. Non enim sunt opposita ista, aliquem velle salvari propter curam commissam, et eumdem velle damnari propter finalem sententiam divinam et propter finalem impcenitentiam.

160

Ao 1p quod ulterius queritur, Utrum eis accrescat meritum vel demeritum ?

161

Dicendum, quod duplex est meritum, scilicet substantiale, et accidentale. Substantiale consistit in visione Dei, et fruitione quantum ad statum beatitudinis, in quantitate autem charitatis quantum ad virtutem merendi. Et hoc in Angelis bonis confirmatis non crescit, nec deercscit. Est etiam premium accidentale et meritum similiter: et hoc quantum ad premium est gaudere de multis bonis que fecit aliquis, vel de beatitudine multorum quos convertit et custodivit. Et hoc meritum continue crescit et decrescit in quibusdam. Quo enim plura bona fecit quis plures custodiendo, eo in pluribus gaudebit et Angelus et homo: et quo pauciora fecit, eo etiam paucioribus gaudebit. Et hoc modo non est inconveniens dicere, quod crescat in eis meritum ex custodia: et similiter accidentale premium hoc modo crescit. Sed tunc non est dicendum, quod ex negli gentia decrescit: quia Angelus bonus numquam negligens est, quod faciat quod in se est.

162

Ad id quod objicitur primo in contra rium de Hesychio super Origenem, dicendum quod loquitur ibi de judicio comparationis, quo scilicet judicatur homo custoditus ab Angelo: et justus condemnatur quando invenitur, quod ex incuria vel negligentia Angelinon peceaverit, sed ex electione voluntatis proprie: et non loquitur de judicio quo judicetur Angelus,.

163

Ad aliud dicendum, quod Angeli pro beneficitis laudandi sunt boni: sed idem non possunt culpari de malefictis, quia nulla sunt. Sed hoc quod additur, quod pro maleficiis culpantur: intelligitur de malis Angelis qui persuaserunt populo, quod Beelphegor, hoc est, idolo tentiginis initiaretur.

164

Ad aliud dicendum, quod sicut concorditer dicunt Augustinus, Gregorius et Origenes, termini populorum in beatitudine statuti sunt secundum numeros Angelorum, ut dicitur Deuter. xxxu, 8. Unde quidam sancti assumuntur in altiori hierarchia, quidam in media, quidam in infima. Et hoc modo Paulus quibusdam Angelis invenitur altior, quos transcendit in premio. Et similiter est in aliis sanctis, Sed sicut dicit Hieronymus in sermone, Cogitis me, o Paula et Eustochium: "De sola matre Domini credendum est, quod exaltata sit super omnes choros Angelorum ad ccelestia regna." Cujus causam reddit Anselmus in libro de Conceptu virginali dicens: "Decebat, ut ea puritate qua major sub Deo nequit intelligi, Virgo illa niteret, cui Deus Pater unicum Filium suum, quem de corde suo equalem sibi genitum, tamquam seipsum diligebat, ita dare disponebat, etc." Quia ergo puritate vite et meriti omnes puritates excessit Angelorum. justum fuit ut dignitate beatiludinis exaltaretur super omnes choros Angelorum.

165

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod intelligitur de premio substantiali, et non accidentali.

166

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod nec contradictio, nec preelium est inter Angelos ex custodia. Non enim contradicunt ista, populum esse liberandum propter preces Danielis et aliorum Prophetarum, et populum non esse liberandum ex eo, quod non adhuc sufficienter sit purgatus propter captivitatem: quod allegabat princeps Persarum contra Michaelem. Nec potest dici preelium,

167

cum talia referantur ad summam voluntatem Dei: et exspectatio sententie ejus concordia est que fit in Angelis. Et hoc est. quod dicitur, Job, xxv, 2: Qui facit concordiam in sublimibus suis, scilicet principibus. Et hoc patet per verba Gregorii ibidem sic dicentis: "Sublimes spiritus gentibus principantes, nequaquam pro injusta agentibus decertant: sed eorum facta juste judicantes examinant, Cumque uniuscujusque gentis culpa vel justitia ad superne curie consilium deducitur, ejusdem gentis prepositus vel obtinuisse in certamine vel non obtinuisse. perhibetur quorum tamen omnium una victoria est, sui super se opificis voluntas summa: quam dum semper adspiciunt, quod obtinere nequeant, numquam volunt. Eosdem quoque angelicos spiritus decertare contra potestates aereas non ignoramus." Recte ergo dicitur, quod Angeli contra se veniunt, quando subjectarum sibi gentium merita contradicunt.

PrevBack to TopNext