Quaestio 2
Quaestio 2
Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
1. Dicit enim, quod creare proprie est de nihilo aliquid facere : et quod creator est, qui de nihilo aliquid facit : ergo videtur, quod actu creationis principium est omnium et universi esse.
2. Adhuc, In eodem capitulo distinguens inter facere et creare dicit sic-: "Facere estnon modo de nihilo aliquid operari, sed etiam de materia. Unde et homo et Angelus dicitur aliquid facere, sed non creare : vocaturque factor sive artifex, sed non creator. Hoc enim nomen soli Deo proprie congruit, quietde nihilo quedam, et de aliquo aliqua facit. Ipse est ergo creator, et opifex, et factor : sed creatoris nomen sibi proprie retinuit, alia vero etiam creaturis communicavit?." Ex omnibus his accipitur, cum principiatum non procedat a principio primo, nisi per actum qui proprie et per se convenit principio primo, et est diffusivus et productivus universi esse, quod ille actus creatio est.
3. Adhuc, Sicut habitum est, principium primum universi esse nihil supponit preexistens actui suo, nec materiam, nec instrumentum, nec dispositionem : quia aliter non esset universi esse principium, si aliquid esset quod sibi presupponeret esse, et ipsum non esset ab ipso. Quod autem sic nihil presupponit, non potest esse generans univoce vel equivoce : nec potest esse secundum artem operans, quia hoc etiam presupponit et materiam et instramentum. Cum ergo actu suo deducat ad esse, ad Roman. iv, 17: "vt vocat ea que non sunt, tamquam ea que sunt": non potest habere actum, nisi actum creationis : ille enim solus est ad esse, ita quod nihil prasupponit.
4. Adhuc, Aristoteles in III prime philosophig vult, quod esse et ens sit primum distinguens intellectum : et propter hoc scientia que considerat ens in quantum ens, est prima philosophia. Esse ergo et ens prima sunt, que nihil sibi presupponunt : et deductio ad esse, non potest esse fluxus ab aliquo quod vel formale vel materiale principium sit ejus quod deducitur ad esse. Oportet igitur, quod ex nihilo sit : et sic per locum a diffinitione erit creatio : creare enim est ex nihilo aliquid facere.
In contranium hujus esse videtur, quod 1. Creatio actio est aliqua, qua primum principium deducit ad esse : et sic creatio aliquid medium est inter creantem et creatum : medium autem quod causale medium est, aliquid dat de esse : et sic secundum prehabita, primum principium secundum seipsum non erit causa universi esse, quod falsum est.
2. Adhuc, Si creare est aliquid de nihilo facere, sequitur quod creare est facere : facere autem semper medium est inter facientem et factum : videtur ergo, quod primum principium non per seipsum, sed per aliquid medium causa sit universi esse in creato, quod absurdum est.
3. Adhuc, Commentator super quin-~ tum Physicorum Aristotelis dicit, quod "actio est comparatio agentis secundum quod est agens ad patiens, et passio comparatio est patientis secundum quod est patiens ad agens." Et ratio dicti est, quod agens non.-agit, nisi forma et virtus forme qua agens actu est, fluat et procedat in patiens, qiando agens ut agens comparatur ad patiens : et patiens non est patiens, nisi suscipiendo formam et virtutem agentis, qua transmutetur ad agens vel agentis similitudinem, quando comparatur ad agens. Et hoc est quod dicit Aristoteles in II de - Anima, quod "actus activorum sunt in patiente predisposito." Ex hoc iterum accipitur, quod creatio actio aliquod medium est inter creantem et creatum : et sic iterum sequitur, quod ab illo” medio aliquid de esse sit in creato : et sic primum non eril universi esse principium, quod in philosophia improbatum est, quia sic primum {principium esset imperfectum.
In contrarium hujus est : quia 1. Si creatio dicit medium inter creantem, et creatum : aut illud medinm est creatum, aut increatum. Si creatum : cum non sit nisi creatione creatum, erit creationis creatio : et hoc de necessitate abibit in infinitum : et hoc est impossibile : falsum ergo est, quod creatio sit medium creatum inter creantem, et creaturam. Si vero sit increatum, sequitur quod plura sint increata : quia medium non est extremum.
2. Adhuc, Omne medium presupponit extremum : quod autem aliquid presupponit, non ex nihilo fit, sed ex aliquo : et quod ex aliquo fit, non potest esse creatum : ergo medium non potest esse creatum : paulo autem ante habitum est, quod non potest esse increatum. Ergo nec potest esse creatum, nec increatum : et sic nihil est : quia omne quod est, aut est creatum, aut increatum.
3. Adhuc, Constat, quod creatio actio in Deo creante aliquid est. Si ergo creatio aliquid est, et medium est, cum medium non sit extremum, erit aliquid in Deo quod Deus non est: quod valde absurdum est.
Solutio. Magister in libro IT Sententiarum, distinct. I, cap. Verumtamen, laborat in solutione hujus questionis dicens, quod "hee verba, scilicet creare, facere, agere, et alia hujusmodi, de Deo non possunt dici secundum eam rationem qua dicuntur de creaturis. Quippe cum dicimus Deum aliquid facere, non aliquem in operando motum illi inesse intelligimus vel aliquam in laborando passionem, sicut nobis solet accidere : sed ejus sempiterne voluntatis novum aliquem significamus effectum, hoc est, eterna ejus voluntate aliquid noviter existere." Et hac solutio bona est : et sumitur ex verbis Augustini et Strabi in Glossa super illud Genesis, 1, 1 : Jn principio creavit Deus celum et terram. Et sic patet ex dictis, quod creatio actio non est aliquid medium inter creantem et creatum. Creatum enim obedienter se habet ad voluntatem creatoris, sive accipiatur in potentia creantis, sive accipiatur in esse secundum quod actu est : aliter enim non esset verum quod dicitur, ad Roman. iv, 17, quod "vocat ea guae non sunt, tamquam ea que sunt".
Unde dicendum, quod creatio hic est exitus in esse ejus quod fit ex nihilo, et proprie actio est primi principii, quod est principium universi esse. Sed non dicitur de ipso ea ratione qua dicitur de creaturis : in creaturis enim actio temporalem motum significat : quia in creaturis agens ut agens non comparatur ad patiens, nisi per influxum actus et virtutis in patiens, quibus ipsum agens transmutat patiens : et talis influxus motus temporalis est. Cum autem de Deo dicitur agere, sive de primo principio, non significatur aliquid quod actus vel virtus sit in agente influens patienti, sed quod ad imperium voluntatis totum creatam secundum id quod est, et secundum totum esse suum, ad esse vocetur ex nihilo sine motu agentis. Et hoc est quod dicit Magister in libro II Sententcarum, distinct. I, cap. Verwmtamen : "Cum ergo aliquid dicitur facere, tale est ac si dicatur, juxta ejus voluntatem, vel per ejus voluntatem aliquid noviter contingere vel esse : ut in ipso nihil novi contingat, sed novum aliquid sicut in ejus zterna voluntate fuerat, fiat sine aliqua motione, vel sui mutatione’."
Ad id quod primo objicitur in contrarium, dicendum quod creatio secundum quod medium est et esse habet, non est nisi in creato ut passio : et nihil aliud est, nisi ipsius creati fieri ex nihilo. Secundum quod autem refertur ad creantem, non est aliquid rei diversum ab ipso creante, sed est ratio qua secundum voluntatem (que omnium causa est) refertur ad hoc fieri nunc, quod ante non fuit. Actio enim in creante est creatrix essentia, relata per voluntatem ad hoc, quod aliquid nunc de novo fiat ex nihilo.
Ad aliud dicendum, quod dictum Commentatoris intelligitur de agente et patiente physicis et physice : et tale agens non potest esse primum principium : illud enim nihil sui influit in patiens per actum quo agit : sed agere suum est pro libertate voluntatis hoc vel illud ex nihilo ad esse vocare : vocans enim extra vocatum est, et nihil essentialium suorum habet in vocato.
Tria que in contrarium hujus inducuntur, procederent, si poneremus, quod creatio esset reale medium, quod secundum esse esset in utroque extremorum, sicut actio physica est inter agens et patiens: hoc autem non dicimus : creatio enim secundum esse non est nisi in creato, quod secundum suum fieri refertur ad creantem: et cum relativum de necessitate ponit suum correlativum, in creante non ponit creatio nisi rationem respectus creantis ad creatum. Unde respectus oppositi, quos dicunt creatura et creator, non secundum unum modum sunt in utroque relativorum: sed in creatura respectus est secundum esse, quia illa mutatur secundum esse : in creatore autem non est nisi secundum rationem et dici, eo quod creando non movetur nec mutatur, sed comparatur ad creatum secundum essentialem voluntatem determinatam ad hoc, quod aliquid nune fiat ex nihilo.
On this page