Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 3

De proprietatibus primi principii
1

QUAESTIO III. De proprietatibus primi principii.

2

Tertio queritur, Que sint primi principii proprietates ? he enim plures colliguntur a Philosophis, Avicenna scilicet, et Algazele in metaphysicis suis. Et sunt inter eas quedam prime, quedam consequentes ex illis.

3

Et ideo hance questionem dividimus in tres partes, ut scilicet primo queratur de primis.

4

Secundo, de consequentibus.

5

Tertio, de comparatione sui ad princi- piata secundum proprietates et primas et consequentes.

Membrum 1

De primis proprietatibus primi principii.
6

MEMBRUM I. De primis proprietatibus primi principii.

7

Primo queritur de primis proprietatibus, que duae sunt, scilicet quod primum est, et quod principium est.

Articulus 1

Qua intentione dicatur primum ?
8

MEMBRI PRIMI ARTICULUS I. Qua intentione dicatur primum ?

9

Queritur ergo primo, Qua intentione dicatur primum ?

10

1. Dicit enim Aristoteles quod "primum est, ante quod nihil." Et intelligitur ante secundum ordinem principii. Si ergo primum principium est principium universi esse, et (sicut dicit Avicenna) facit deberé esse in omnibus aliis: sequitur quod in universo esse nihil est ante primum: et sic videtur concludi, quod ipsum ex nihilo est. Quod autem ex nihilo est, antequam sit, possibile est ad esse secundum aliquam causam: et quod possibile est ad esse secundum aliquam causam, secundum illam principiatum est: et quod ab alio principia tum est, primum principium non est. Ergo a primo ad ultimum, si primum principium est ante quod nihil est, primum principilum non est primum principium.

11

2. Adhuc, Avicenna dicit et probat, quod omne quod ex nihilo est, de se nihil est: si enim de se aliquid esset, tunc secundum esse non dependeret ex alio, sed primo esset in potentia, et postea in actu’: et si esset in potentia, oporteret quod illa potentia radicaretur in aliquo quod est ante se: ante se autem non habet nisi nihil: nihil autem nullius radix esse potest; quia non entis, ut dicit Aristoteles in IV Physicorum, non sunt species, nec differenti, nec potentie, nec virtutes. Ergo videtur, quod potentia ad esse non radicetur in eo quod est nihil: et sic id quod ex nihilo est, in quantum ex nihilo est, nullam potentiam habet ad esse et nihil omnino est, et sic de se nihil est. Si ergo primum principium est, ante quod nihil, et ex nihilo est, sequitur quod de se nihil sit et ab alio principiatum in esse: et sic sequitur, quod non sit universi esse principium, et quod non facit omnia debere esse in omnibus que sunt, ut dicit Avicenna. Videtur ergo, quod prinfum principium hoc modo non dicatur primum.

12

3. Adhuc, Cum dicitur, Primum principium, significatur ens determinatum et distinctum: ens autem determinatum et distinctum non est primum: cujus probatio est, quod ad ens determinatum sequitur ens, ef non convertitur. Videtur ergo quod primum principium non possit esse primum simpliciter.

13

In contrarium hujus est, quod in omni ordine cause est unum primum: constat autem, quod aliquis est ordo causarum universi esse, esse enim non equivoce est in his que sunt: et regulariter verum est, ut dicit Aristoteles in I prime philosophie, quod omne quod est in multis, non equivoce ens in illis, est in uno primo quod est principium et causa omnium aliorum: oportet ergo, quod sit aliquod principium universi esse.

14

Solutio. Dicendum, quod primum principium est, quod esse non habet ab alio, sed a seipso, et facit debere esse in omnibus que sunt. Et ideo eleganter dictum est, quod est fons esse, esse fluens. in omnia que sunt: sicut lumen solis omnibus influit illuminationem. Et hoc primum, ut dicit Aristoteles, est ante quod nihil est. Sed locutio duplex est: ex compositione, et divisione. Negatio enim que est per compositionem in hoc quod dico, nihil, potest negare totum, scilicetet ordinem qui notatur in habitudine prepositionis, ante: et predicatum quod intelligitur in hoc termino, nihil: nihil enim idem est quod non aliquid: et sub hoc sensu hee locutio composita est et vera: et sensus est, Primum est, non ante quod est aliquid. Potest etiam negatio negare praedicatum relicto ordine qui importatur per prepositionem: et sic divisa: est et falsa: et est sensus, Primum principium est, ante quod est non aliquid: hoc enim falsum est, quia si sic, sequeretur quod ex nihilo esset.

15

Ad primum ergo dicendum, quod hoc non sequitur, nisi in sensu divisionis: et sic falsa est: nec mirum est si falsum sequitur ex falso.

16

Ad aliud dicendum, quod dictum Avicenne necessarium est: sed primum principium non est ex nihilo: non enim sequitur, si nihil est ante primum principium, ita quod negetur et ordo et ens ad ante, quod ante primum principium sit nihil: sed sequitur, quod primum principium non habet ordinem ad aliquid ante, sive affirmando sive negando. Unde non habet ordinem ad nihil ex quo fit: et destructo hoc ordine non sequitur aliquid inconvenientium que concludit Avicenna: quia non sequuntur, nisi posito ordine ad nihil, quod est ante ea que fiunt ex nihilo.

17

Ad aliud dicendum, quod duplex est determinatio in entibus. Est enim deter minatio ex differentia contrahente: et hec relinquit compositionem, et ponit ante se ens indeterminatum, sicut species ponit genus. Est etiam determinatio ex relatione: sicut cum dicimus, iste est dexter, et ille est sinister. Et hee determinatio quia nihil addit vel minuit vel mutat in determinato, ut dicit Boetius, nullam inducit compositionem: sed equa est simplicitas et in determinato et in non determinato: et si est equa simplicitas, et equa prioritas, quia simplicitas causa prioritatis est. Et hoc modo determinatum ens dicit primum principium: quia primum non dicit nisi privationem relationis ad ante: et principium relationem causa dicit ad posterius: et ideo non sequitur, quod esse indeterminatum sit ante primum principium.

18

Quod objicitur in contrarium, procedit.

Articulus 2

Qualiter principium dicatur
19

MEMBRI PRIMI ARTICULUS II.

20

Qualiter principium dicatur ?

21

Secundo queritur, Qualiter dicatur principium ? Hee est enim secunda proprietas ejus. Principium enim in plus est quam causa.

22

Dicitur enim principium initium ex quo est rei inchoatio: sicut dicitur principium linew, ex quo est inchoatio, et principium motus, et principium vie: cum tamen nihil horum sit causa proprie loquendo. Dicitur enim principium generationis cor: cum tamen non sit causa.

23

Et constat, quod nullo istorum modorum primum principium dicitur primum principium: eo quod principium hoc modo dictum, aliquid est ejus cujus est principium: primum autem principium nihil est eorum quorum est principium: et sic hoc modo primum principium non dicitur esse principium.

24

Si dicatur, quod primum principium dicitur principium sicut causa est principlum.

25

Contra: Causa dicitur quatuor modis, scilicet efficiens, materialis, formalis, et finalis, Si ergo primum principium dicitur principium ut causa, aliquo istorum modorum dicetur principium: constat autem, quod

26

1. Non dicitur principium secundum causam formalem: quamvis enim forma secundum id quod est principium formale, non habeat causam, tamen secundum esse in effectu causam habet efficientem: et secundum quod fundatur in esse, exigit materiam ut subjectum. Primum autem principium ideo dicitur primum, quia ad nihil dependet ut causans ipsum, nec secundum id quod est, nec secundum ipsum esse: nec exigit aliud in quo fundetur in esse. Ergo non dicitur principium sicut forma.

27

2. Nec dicitur principium sicut materia: quia quamvis materia sive hyle, secundum id quod est, non habeat causam, eo quod nec ab efficiente, nec a forma, nec a fine habet materia, quod materia est: tamen secundum esse in effectu sive in actu esse hoc vel illud, causam habet formam: et ut moveatur ad effectum, causam habet finem qui movet materiam: dicit enim Aristoteles inl Physicorum, quod materia appetit formam, sicut turpe bonum, et femina masculum. Habet etiam efficientem quo movetur ad effectum materia. Principium autem primum ad nihil penitus se habet sicut ad principium quo secundum id quod est vel secundum esse aliquo modo dependeat ad ipsum. Finis autem ultimi non est finis alius: et si primum principium simpliciter est finis, qui appetitur ab omni eo quod appetit esse quocumque modo: esse enim appetitur ab omnibus in quantum est divinum: et propter illud, sicut dicit Dionysius, agunt omnia quecumque agunt, quidquid agunt: et desiderant ipsum, vel motu naturalis appetitus, vel sensibilis, vel rationalis, vel intellectualis: tune sequitur, quod primum principium sit, quod appetitur ab omnibus, et ad quod sunt omnia, et ad quod moventur omnia, et quod secundum se non dependet ad aliquid aliud, sed omnia dependent ad ipsum. Et hoc quidem concedendum est secundum dicta Sanctorum et Philosophorum.

28

3. Adhuc autem, Primum principium non est principium ut efficiens: quia hoc invenitur dupliciter, scilicet physicum, et metaphysicum. Physicum mixtum est materie: de hoc enim dicitur ab Aristotele in lib. XVI de Animalibus, quod si non tangit, non agit: et si non agit, — non sequitur alteratio: sicut virtus formativa estin semine efficiens et formans. Et hoc modo non potest esse principium efficiens primum principium propter tres causas: quarum prima est, quod hoc modo principium existens, principiatum est ab alio: virtus enim formativa in semine, principiata est a virtute formativa in generante. Primum autem principium non potest esse principiatum ab aliquo, neque secundum id quod est, neque secundum esse, neque secundum aliquem existendi modum. Secunda causa est, quia principium efficiens, quod est in materia, non potest esse principium universale, sed particulare: non enim est principium, nisi ad cognata per materiam, eo quod, sicut dicit Aristoteles in II de Anima, actus activorum non sunt nisi in suis patientibus et dispositis. Primum principium autem principium est universi esse, nec est esse quod non principiatur ab ipso, et suum esse nulli debet nisi sibiipsi. Tertia causa est, quod primum principium nulli rei potest esse’ permixtum. Unde in libro de Causis dicitur, quod primum regit res omnes, preterquam quod commisceatur cum eis: omne enim permixtum sicut limitatum est in essentia ad terminos ejus cui commixtum est, ita permixtum est in virtute, et retractum sive restrictum ad terminos potenti ejus cui permixtum est. Primum autem, ut dicit Augustinus, supra et extra omnia est non exclusum, et intra omnia non inclusum, et sub omnibus non depressum, et supra omnia non elatum, nec est virtutis finite sed infinite. Hoc igitur modo non potest dici principium primum.

29

Si vero dicatur, quod est principium efficiens separatum, sicut artifex princi- pium est artificiati, separatus tamen ab ipso: videtur incidere error Platonis. Artifex enim non est principium nisi per exemplar aliud a se ad quod respicit, et supposita materia. Dicit enim Aristoteles in VI Ethicorum, quod ars est factivum principium cum ratione, et Magister in libro If Sententiarum, distinct. I, cap. 1, Creationem, etc., dicit quod "facere est non modo de nihilo aliquid operari, sed etiam de materia’:" facere enim dicit motum efficientis, quo efficiens transmutat materiam in id quod facit. Constat autem, quod hoc modo primum principium non est principium: quia nec ad exemplar respiciens operatur, nec materiam supponens.

30

4. Adhuc, Constat, quod primum efficiens est efficiens per se: efficiens autem per se est efficiens per formam: et sic si primum efficiens est efficiens per se, est principium ut forma, quod prius negatum est.

31

3. Adhuc, Cum primum principium in omnibus sit essentialiter, presentialiter, et potentialiter: videtur quod primum principium a nullo sit separatum: sicut etiam, Act. xvu, 27 et 28, dicitur: Non longe est ab unoquoque nostrum. In ipso enim vivimus, et movemur, ef sumus. Et sic videtur, quod non posset dici principium ut efficiens conjunctum, vel efficiens separatum.

32

Solutio. Dicendum, quod primum principium dicitur principium per se, et non per accidens: quod enim per accidens est, non potest esse primum, ut probat Aristoteles in I de Celo et Mundo. Et dicitur per se principiwm: quia in se habet unde sit principium universi esse: nec est aliquid a quo accipiat vel dependeat secundum aliquid unde sit principium, vel a quo sit principium, vel propter quod: sed ex seipso habet, et in seipso, et propter seipsum esse principium: ex se efficienter: in se formaliter, secundum quod causa exemplaris formalis dicitur: propter se finaliter, omnia enim propter seipsum fecit. Habet etiam in seipso ut principiet, vel non principiet: eo quod prima causa domina est sui actus, et in sui libertate habet principiare, vel non principiare: et principiare unum, vel plura, vel multa, vel pauca, sic, vel aliter pro libertate voluntatis: ad nullum enim horum aliquo extrinseco vel disponitur vel compellitur, ut dicit Boetius in libro Il de Consolatione philosophie +:

33

Quem non externe pepulerunt fingere causa Materia fluitantis opus: verum insita summi Forma boni livore carens.

34

Et ideo oportet, quod sit principium per intellectum practicum sive operativum, et per voluntatem, ut in libro IT Sententiarum dicit Magister, distinct. I, cap. 2: "Cum ergo aliquid dicitur face re, tale est ac si dicatur, juxta ejus voluntatem, vel per ejus voluntatem aliquid noviter contingere vel esse: ita ut in ipso nihil novi contingat, sed novum aliquid sicut in ejus eterna voluntate fuerat, fiat sine aliqua motione, vel sui mutatione ." Sic ergo dicitur principium universi esse, et secundum causam efficientem, finalem et formalem.

35

Av primum ergo dicendum, quod non hoc modo primum principium dicitur esse principium: sed dicitur principium ut causa: quia primum principium nihil est eorum quorum est principium, ut dicit Bernardus super Cantica, Deus est esse omnium non materiale, sed causale.

36

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod primum principium dicitur principium et forma, secundum quod Boetius in libro de Trinitate distinguit formam ab imagine. Forma enim dicitur foris manens, et ad se formans, sicut sigillum, Imago autem forme dicitur formatum imitans illud in materia, sicut sigillatum imitatur sigillum, ut dicit Plato. Et ideo dicit, quod principiata procedunt a primo principio sicut a quodam ethivagio sive sigillo. Et hoc modo exemplar et paradigma forma sunt. Objectio autem facta procedit de forma qu est imago forme in materia: et est in argumento fallacia equivocationis.

37

ID autem quod objicitur de causa materiali, simpliciter concedendum est. Deus enim non est principium ut materia: quamvis hoc dixerunt quidam Philosophorum, ut in prehabitis ostensum est. Et quod objicitur de causa finali, simpliciter concedendum est. Unde, Proverb, xvi, 4, dicitur: Universa propter semetipsum operatus est Dominus.

38

Ad id quod objicitur de causa efficiente, dicendum quod Deus non est principium ut causa efficiens in materia, sicut probant objectiones ad hoc induct: sed est efficiens ut causa separata, sicut artifex principium est artificiati. Non tamen sequitur aliquid de errore Platonis: non enim dicimus, quod respiciens ad exemplar, respiciat ad aliquid quod non est ipse, vel extra ipsum, sed exemplar est idem ipse: si enim exemplar esset diversum ab ipso, cum exemplar aliquid principiet et causet de esse, non esset ipse causa totius et universi esse, et sic non esset principium primum et per se. Similiter si presupponeret sibi materiam, cum materia principium sit esse alicujus, non esset ipse per se causa totius et universi esse. Et ideo principium est ad esse vocans et materiam et materiatum, sicut dicit Apostolus, ad Roman. tv, 17: "Vocat ea que non sunt, tamquam ea que sunt". Unde artifex faciens artificiata ad exemplar quod non est ipse, et presupponens materiam, est efficiens imperfectum: nulla autem imperfectio convenit principio primo. Et in hoc principium primum non convenit artifici, nisi per eminentiam et excellentiam, sicut et alia mystica de Deo exponuntur.

39

Ad id quod objicitur de forma, dicendum quod principium primum formaliter principium est, ut paradigma et exemplar: sed non est ut forma quiescens in materia, que imago et non proprie forma dicitur.

40

Ad iduiup quod objicitur, quod Deus est in omnibus essentialiter, presentialiter, potentialiter, dicendum quod non dicitur ideo, quod Deus sit immixtus omnibus: sed ideo quia localitate rei non diffinitur: quod enim terminis rei create continetur et commensuratur, finitum est: Deus autem infinitus est secundum esse, et secundum potentiam: et ideo non potest esse intra aliquid, quin possit esse extra: nec extra aliquid, quin sit intra: nec supra, quin sit subtus: nec subtus, quin sit supra absque sui commixtione per essentiam cum re aliqua.

Membrum 2

De consequentibus proprietatibus primi principii.
41

MEMBRUM II. De consequentibus proprietatibus primi principii.

42

Deinde, Queritur de consequentibus proprietatibus primi principii.

43

Sunt autem quedam consequentes ipsum, quia est primum: quedam autem, quia est principium.

44

Consequens ipsum, quia est primum, est quia ipsum est ens necesse omnino et omnimode, nullo modo existens in potentia secundum aliquid sui.

45

Et hoc probatur sic; 1. Necesse esse multipliciter dictum est: que multiplicitas in tribus modis est. Dicitur enim necessarium positione, sive hypothesi, sive consequentia: sicut cum dicitur, Si videro te ambulare, necesse est te ambulare: cum tamen me te videre non sit necessarium, sed contingens: nec te ambulare sit necessarium, sed contingens. Dicitur etiam necessarium causaliter, sicut dicimus, quod luna interposita inter visus nostros et solem, necesse est eclipsari solem. Et hoc necessarium est in demonstrationibus. Tertio, dicitur necessarium rei, quando scilicet rem sic necesse est esse, quod in nulla parte sui est possibilis vel contingens.

46

Hi modi reducuntur ulterius ad duos, scilicet, ad necessarium consequentia, et ad necessarium consequentis sive rei. Necessarium consequentie est, quod ex habitudine propositionum et terminorum de necessitate sequitur ad alterum. Necessarium autem rei est, quod nulla positione facta potest fieri possibile ad non esse. Et hoc solum est illud, quod ad nihil extra se vel intra se existens habet dependentiam secundum esse. Dico au- tem extra se, ut ad causam efficientem, formalem, finalem, et materialem. Quod enim dependet ad causam aliquam secundum esse, posita illa causa non esse, sequitur et ipsum non esse: et sic aliqua positione facta, possibile est ipsum non esse: et sic non necesse est esse omnino et omnimode. Et dico intra se, sicut id quod habet partes sive essentiales, sive integrales, sive potestativas: quod enim partes tales habet, secundum esse dependet ad ipsas: et si ponatur una vel plures earum non esse, et ipsum. non erit: et sic non omnino necesse est esse.

47

Et ex hoc sequitur, quod primum, quod necesse est esse, sit simplex et unum, in quo nullus penitus est numerus: et, sicut dicit Proclus, seipso est unum et unicum: sicut unitas seipsa una est.

48

Sequitur etiam ex hoc, quod id quod necesse est esse omnino et omnimode, est causa omnium aliorum, a nullo causatum.

49

Sequitur etiam ex hoc, quod impossibile est, quod ipsum secundum aliquid sui sit in potentia. Cujus probatio est, quia quod possibile est esse, hoc etiam aliquo modo possibile est non esse. Quod autem necesse est esse, non possibile est non esse: possibile autem non esse, et non possibile non esse, contradictoria sunt: ergo necesse esse, et possibile non esse, habent se ad invi cem ut contradictoria. In eodem ergo numquam sunt necesse et possibile esse.

50

2. Adhuc, Necesse esse, et possibile esse, et contingens esse, ordinem habent inter se: et probatum est in sexto prime philosophie, quod ab eo quod est necesse sive semper, causatur id quod est raro, et id quod est frequenter per defectum ab ipso: sed quod est raro vel frequenter, est possibile et contingens: ergo omne possibile et contingens causatum est: probatum autem est paulo ante, quod primum principium nullo modo potest esse causatum: ergo nullo modo potest esse possibile vel contingens, sed necesse est esse omnino et omnimode. Ex quo sequitur, quod omne secundum post primum principium, est aliquo modo possibile et contingens: primum autem solum necesse est esse omnino et omnimode.

51

3. Adhuc, Si daretur primum possibile esse, cum omnis possibilitas radicetur in aliquo, quod ut principium est ante possibile, oporteret quod ante primum esset aliquid in quo radicaretur illa possibilitas, et ad quod secundum esse dependeret possibile: jam autem habitum est, quod primum secundum esse ad nihil dependet: ergo primum non potest esse possibile, sed necesse est esse omnimode.

52

4. Adhuc, Si detur primum non necesse esse, cum ad non necesse esse sequitur possibile non esse, sequitur quod primum possibile est non esse. Ponamus ergo non esse: falso enim et non impossibili posito, quod accidit est falsum et non impossibile, ut dicit Aristoteles in I Priorum: sed primum, ut dicit Avicenna, facit esse debere omne quod est: siergo primum ponatur non esse, sequitur quod nihil est, et nihil potest esse: hoc autem falsum est et impossibile: et sequitur ex hoc, quod primum ponitur esse ens possibile: ergo primum esse ens possibile, est impossibile: relinquitur igitur, quod primum principium sit ens necesse et nullo modo possibile.

53

Haec est igitur prima proprietas que sequitur ad primum principium in quantum est primum: et ex hac, ut dicit Avicenna, sequitur quod primum nullo modo est accidens: accidentis enim esse est inesse, et secundum esse dependet ad subjectum a quo est etin quo habet esse: jam autem habitum est, quod primum ad nihil dependet secundum esse, vel secundum aliquem modum essendi.

54

Sequitur etiam ex hoc secundum Avicennam, quod primum nec est virtus corporalis, nec virtus in corpore. Virtus enim corporalis est, que major est in majori corpore, et minor in minori, ut caliditas, et albedo, et ad subjectum dependet secundum esse: habitum autem est, quod primum principium ad nihil dependet secundum esse. Virtus vero in corpore dicta est, que licet non sit in majori major, et in minori minor, tamen instrumentaliter utitur et complexione et compositione corporis, ut visus, auditus, et universaliter anima: et sic secundum esse et operationem virtus que dicitur virtus in corpore, non corporalis, dependet ad aliud: habitum autem est, quod primum principium nec secundum esse nec secundum operationem ad aliud dependet, nec aliquo indiget, sed sibi sufficiens est ad esse et operationem omnino et omnimode.

55

Sequitur etiam ex hoc secundum Avicennam, quod primum non est corpus. Omne enim corpus divisibile est, et ea in que dividitur, natura sunt ante ipsum: habitum autem est, quod ante primum principium natura vel intellectu nihil est.

56

Adhuc, Omne corpus compositum est ex forma et hyle: habitum autem est, quod primum simplicissimum est et non compositum: igitur corpus esse non potest.

57

Sequitur etiam ex hoc, quod primum non pendet ex aliis eo modo quo alia pendent ex ipso: omnia enim pendent ex ipso secundum esse quod habent ab ipso, et sic secundum rem referuntur ad ipsum, et indigent ipso: ipsum autem ad nihil refertur secundum rem, sed secundum rationem tantum, et nullo indiget.

58

Ex hoc iterum sequitur secundum Avicennam, quod impossibile est duo esse vel plura, quorum unumquodque sit ens necesse. Et hoc sic probat Avicenna: quia si duo sunt, vel plura: aut sunt omnia similia et indifferentia, aut differentiam habentia ad invicem. Si in- - differentia: cum differentia sit causa numeri, ut dicit Damascenus, sequitur quod inter ea nullus sit numerus: et sic nec duo nec plura, sed unum et idem. Si autem est differentia inter ea: sequitur, quod unum sit universale in differentibus: per differentiam enim, sive propriam, sive magis propriam, sive communem, non contrahitur nec determinatur nisi commune, ut genus in specie per differentiam specificam, species in individuo per materiam, et accidens incommunicabile a quo sumitur differentia communis et propria, eo quod accidens ad esse non conducit, nec ejus quod est esse rei pars est, ut dicit Porphyrius: omne autem tale in quo commune contrahitur et determinatur per differentiam, dependet ad commune secundum esse ut ad causam essentialem: habitum autem est, quod ens necesse ad nihil dependet secundum esse: ergo impossibile est, quod plura sint quorum quodlibet sit ens necesse, et sint differentiis propriis determinata.

59

Ex hoc etiam secundum Avicennam relinquitur, quod nihil potest designari per predicationem de ipso, quod aliquo modo sit additum esse ipsius. Et hoc probat Avicenna sic: Detur, quod aliquod designetur quod non sit ipsum, et sit in ipso: sicut si dicatur sapiens vel bonus bonitate vel sapientia que non sit ipse: hec sapientia et bonitas constat, quod erunt causata in ipso. Aut ergo ase, aut ab alio. Si ase: tunc idem erit agens et patiens: nihil autem idem est agens et patiens nisi compositum, ut secundum aliquid sui sit agens, et secundum aliquid sui sit patiens: jam autem habitum est, quod primum non potest esse compositum: ergo hoc modo nihil potest designari in ipso. Si autem sit causatum ab alio, cum secundum hoc sit sibi aliquid esse, sequitur quod se cundum aliquid sui esse dependet ad aliquid, a quo scilicet passum est secundum illud esse: et hoc jam ante improbatum est, quia primum ad nihil dependet. Et propter hoc dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus , quod primum nec cogitare possibile est, nec docere, nec totaliter aliquo modo contemplari, propter hoc, quod ab omnibus est segregatum et superignotum. Et hujus ratio est, quia omnis attributio sive predicatio est aliquo quinque modorum. Prima per substantialia, scilicet cowquata et convertibilia: sicut quando definitio attribuitur definito. Et hoc non potest convenire primo principio: quia nec substantialia habet ante se, nec defi nitionem, cum sit primum ante quod nihil. Secunda attributio est per substanlia non cowquata et non convertibilia: ut cum dicitur, Homo est animal: et cum sic subjecto attribuitur substantiale, quod est ante ipsum, et principium esse ipsius: cum autem nihil actu vel intellectu sit ante primum principium a quo dependeat secundum esse, hoc modo nihil potest attribui sibi per quod designetur. Tertia attributio est per accidentalia coequata, ut per propria que egrediuntur de esse subjecti, sicut risibile de homine: et habere tres angulos equos duobus rectis, de essentialibus triangulo rectilineo. Et hee attributio non convenit primo principio: quia nihil est adequatum primo principio quod non sit ipsum: passio autem talis egrediens de subjecto, nihil est de esse subjecti, sed esse subjecti consequens. Quarta attributio est secundum accidentia communia que intrinsecus insunt, ut quantitas, et qualitas. Et hee primo principio convenire non possunt: eo quod hee sine motu non insunt, augmentationis sci- licet, et diminutionis, et alterationis: primum autem principium penitus immobile est, et ab aterno: omne autem quod movetur, in tempore est. Quinta altributio est per ea que extrinsecus contingunt, que non variant substantiam, ut agere, non agere, esse a dextris vel a sinistris, esse patrem vel filium. Et hee attributio iterum non convenit primo principio: quia quamvis hee non addant ad substantiam, tamen quedam eorum addunt ad complementum, vel suum oppositum secundum actum, ut agere dicit complementum, pati vero Oppositum. Et hec non possunt conve“nire primo principio: quia nihil additur vel demitur complemento ejus. Ex hoc arguit Avicenna, quod cum cognitio ejus quod quid est, sit per aliquam attributionem, et nullam attributionem sit facere primo principio, in primo principio non est cognoscere quid est.

60

In contrarium tamen hujus videtur sed ontra. esse: quia

61

1. Nihil est ita cognoscibile sicut primum principium omnis cognitionis: principium autem universi esse, est principium omnis cognitionis: dicit enim Augustinus, quod prima veritas est qua de omni vero judicamus: ergo videtur, quod primum principium maxime sit designabile per attributionem.

62

2. Adhuc, Sicut se habet ens in communitate sive proprietate nature ad cetera entia determinata, sic se habet primum principium in ordine causarum: sed ens in ordine prioritatis nature est primum distinguens intellectum, et per seipsum cognoscibile, et maxime cognoscibile: ergo in ordine causarum similiter primum principium erit primum distinguens intellectum, per seipsum cognoscibile, et maxime cognoscibile.

63

3. Adhuc, Super illud primi MMefaphysicorum: "Omnes homines natura scire desiderant:" dicit Commentator, quod questio quam omnes homines scire desiderant, est questio de intellectu Dei, qui causa est universi esse, et per consequens principium cognoscendi omne quod est: et sic videtur, quod primum principium maxime designabile sit et intelligibile.

64

4. Quidam etiam theologice objiciunt sic: Ad Roman. 1, 20: "Invisibilia ipsius, scilicet Dei, per ea que facta sunt, intellecta, conspiciuntur": sed que conspiciuntur intellecta, designabilia sunt: ergo primum principium designabile est. Sienim sempiterna virtus et divinitas ductu rationis conspiciuntur, cum ex virtute cognoscatur principium, videtur quod primum principium cujus actus est creatio, per rationem cognocibile sit.

65

5. Adhuc, Philosophi posuerunt creationem et creatorem. Unde Avicenna in ultima parte suze metaphysice dicit sic: "Si fuerit alicujus esse post non esse absolute, tunc adventus ejus a causa erit creatio: et hec est dignior omnibus modis dandi esse, quia privatio remota esf omnino, et inducitur purum esse." Sed si ponatur privatio taliter, quod esse precedat eam: tunc modus dandi esse, erit generatio, que impossibilis est nisi ex materia: et talis inductio esse, est esse rei ex re: et hoc modo est esse debile, breve, et finitum. Videtur ergo, quod primum creationis principium Philosophi per multas attributiones designaverunt.

66

6. Adhuc, Augustinus in libro VIT Confessionum: "Procurasti mihi per quemdam hominem quosdam Platonicorum libros ex Greca lingua in Latinam versos: et ibi legi, non quidem eisdem verbis, sed hoc omnino multis et multiplicibus persuaderi rationibus, quod in principio -erat Verbum, et Verbum erat apud Deum: usque ad illud, Et mundus eum non cognovit '. Quod autem sequitur: In‘ propria venit, et sut eum non receperunt. Kt iterum, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis : non ibi legi ." Ex hoc accipitur, quod primum principium Philosophi cognoverunt et descripserunt.

67

Sorutio. Dicendum, quod primum principium proprie designabile non est, neque per substantialia, neque per accidentalia. Et hujus vera causa est, quia non cognoscitur ejus quod quid est: et si cognoscitur hoc quod est, non cognoscitur nisi per illum modum, quo illud dicit pelagus substantia infinitum: cognitum autem ut infinitum, non est - designabile: omnis autem designatio, ut vult Aristoteles in primo de Anima, est ad cognoscendum quod quid est. Et sic patet: designatio enim per substantialia, sive convertibilia, sive non convertibilia, designat ipsum quod quid est: designatio autem per accidentalia, sive convertibilia, sive non convertibilia, fit propter cognitionem ejus quod quid est. Et ideo dicit Aristoteles in I de Anima, quod "scientia accidentalium maxime confert ad scientiam ejus quod quid est:" quid est enim secundum esse cognoscitur per substantialia, sive adequata, sive non adezquata: secundum posse autem ipsum quod quid est, cognoscitur per accidentalia, sive adaquata, sive non adequata: quia illa fluunt de essentialibus potentiis ejus. Neutro autem modo designabile est primum principium secundum quod quid est: quia si ita designaretur, comprehensibile esset primum principium. Comprehenditur enim illud, ut dicit Augustinus, cujus fines circumspiciuntur: id autem quod quid est, fines sui esse habet in substantialibus: fines autem sui posse habet in accidentalibus que fluunt de substantialibus, et sunt naturales potentie sive virtutes ipsius. Primum autem principium et infinitum est in esse, et infinitum est in posse: non comprehensum loco, nec tempore, nec intellectu. Et ideo secundum scientiam quid est non est designabile. Et iste est intellectus: Philosophorum, et intellectus Dionysii qui dicit, quod "talibus designationibus non intelligitur quid sit primum principium ’ vel Deus, sed quid non sit." Quid autem sit, non intelligitur nisi per eminentiam et excellentiam infinitam supra omne quod intelligitur esse quid: et hoc modo intelligere quid est, intelligitar substantie pelagus infinitum, ut dicit Damascenus: et hoc non est intelligere quid designatum per attributum et determinatum.

68

Ad id autem quod objicitur in contra- 4 rium, dicendum quod primunt principlum per se maxime cognoscibile est: sed minime cognoscibile est nobis, quia non signatur nobis ut quid est nisi infinite. Et per hoc patet solutio ad primum: quia licet principium cognitionis sit, et sit designabile secundum se, nobis tamen non est designabile nisi infinite.

69

Ad aliud dicendum, quod non est simile de ordine communitatis et prioritatis nature entis ad entia determinata, et de ordine primi principii ad alias caugas: quia ens primum aliquid est de ente secundo, et est quid determinatum in ipso, et ideo comprehensibile secundum scientiam quid est. Primum autem principium nihil est cause secunde, nec accipit determinationem in ipsa, sed remanet infinitum, et ideo remanet incomprehensibile et incognoscibile secundum quod quid est.

70

Ad aliud dicendum, quod illud non probat nisi quod primum principium maxime per se cognoscibile est, sicut sol maxime de se visibilis, nobis tamen non innotescit secundum hoc quod quid est, nisi ut pelagus substantie infinitum.

71

Ad aliud dicendum, quod invisibilia Dei per creaturas non cognoscuntur, nisi quia sunt, sed non secundum quod quid sunt. Et hoc modo cognoscitur res non per attributionem alicujus quod sit in ipsa per inherentiam, vel identitatem: sed ex alio quod separatum est ab ipsa: sicut causa cognoscitur per effectum, quia est, sed non quid est.

72

Ad aliud dicendum, quod Philosophi ductu rationis non adjute per aliquid intus vel extra, non potuerunt cognoscere principium creationis vel etiam creationem, secundum quod proprie dicta est creatio productio ‘alicujus ex nihilo: et hujus causa est, quia sicut dicit Isaac in lib. Definitionum: "Non est virtus anima rationalis faciens currere causam in causatum." Causam dico consequentie, vel consequentis, vel utriusque. Et iste actus rationis dicitur ratiocinatio, que est actus rationis, quo philosophice inquiritur veritas. Et patet, quod non discurrit nisi’de ente in ens: et non potest devenire in nihil quod est ante omne ens causatum. Et ideo sicut dicit Aristoteles in I Physicorum: "Omnes Philosophi convenerunt in hoc, quod ex nihilo nihil fit: et omnes tam Epicurei, quam Stoici, quam etiam Peripa tetici, omni ei quod fit, subjectam dixerunt esse materiam, et materiam non factam esse." Sed ratio adjuta interius per inspirationem et fidem, et exterius per sacre Scripture inspectionem, legis scilicet, et Prophetarum: exterius etiam adjuta per opus quod opificem ostendit, ut dicit Magister in libro primo Sené entiarum, distinct. III, et, Sapient. xu, 5: A magnitudine enim speciet et creature cognoseihiliter poterit creator horum videri. Et hoc modo poterant ‘ cognoscere omnipotentiam primi principii: et quia omnipotentia in summo est, et quia majoris potentiea est facere aliquid ex nihilo, quam ex aliquo, hoc modo poterant cognoscere primum principium esse creans: sed hoc modo non jcognoscitur, nisi quia primum principium est omnipotens. Quid autem sit omnipotentia ejus, non scitur nisi infinite, ut dictum est.

73

Ad id quod de Augustino adducitur, aa object. dicendum quod in ipsis verbis patet, quod hoc dixerunt Philosophi adjuti per inspectionem, sicut dicitur, ad Roman. 1, 19: "Deus enim illis manifestavit", scilicet per inspectionem Prophetarum, et non ex solo et simplici ductu rationis naturalis.

Membrum 3

De comparatione principii ad principiata secundum proprietates et primas et consequentes.
74

MEMBRUM III. De comparatione principii ad principiata secundum proprietates et primas et consequentes.

75

Tertio, Queritur de comparatione principii ad principiata secundum proprietates et primas et consequentes.

76

Primum, sicut habitum est, unum solum est; et, ut dicit Algazel, "non habet comparem, nec consorlem, nec contrarium." Probaverunt autem Philosophi, quod ab uno non est nisi unum. Unde questio est, Unde veniat multitudo in creatis et diversitas ?

77

Unum enim primum simplex est, et in fine simplicitatis: ab uno autem simplici non est nisi simplex. Secundo ergo queritur, Unde veniat compositio in creatis ?

78

Similiter, Primum principium immobile est et immutabile: et ab immobili et immutabili per se non est nisi immobile et immutabile: ideo tertio queritur, Unde in creatis veniat mutabilitas ? Dicit enim Augustinus, quod "sine sui mutatione facit mutabilia."

79

Adhuc, Primum principium unum est et uno modo se habens: et sic non nisi unum deberet resultare in creato ab ipso: resultant autem tria, scilicet numerus, pondus, et mensura: sive modus, species, et ordo: ideo queritur quarto, Unde hoc sit ?

Articulus 1

Unde causetur multitudo et diversitas in creatis
80

MEMBRI TERTII ARTICULUS I. Unde causetur multitudo et diversitas in creatis ?

81

Primo ergo queritur de causa diversitatis et multitudinis in creatis, cum principium sit unum solum,

82

Et, ut intelligatur questio, premittendum est, quod non querimus hic de causa multitudinis, nisi hoc modo quo unum principium ad multitudinem refertur: scimus enim, quod diversitas et multitudo aut accipitur a principiis multitudinis in re ipsa, aut in esse rei: aut accipitur ex diverso processu multorum ab uno multitudinis principio.

83

In re autem multitudo aliquando causatur a materia, aliquando a forma, aliquando a motu qui est in tempore. A materia, sicut dicit Philosophus, quecumque differunt subjecto, loco, et numero. Subjecto, sicut alia albedo est in nive, et alia in cerussa, et sic de aliis albis. Loco, quia, sicut dicit Boetius, impossibile est unum in duobus vel in pluribus locis esse simul, vel diffinitive, vel circuniscriptive. Et hoc modo que differunt subjecto, differunt loco. Numero vero, in quibus, ut dicit Boetius, invenitur diversitas in numerando. Et hee est diversitas per materiam, que per formas diversas divisa, secundum unam partem est in uno, et secundum aliam in alio. Omne enim dividens causa multitudinis est in partibus divisi. Et hee multitudo materie est, secundum quod materia est funda mentum et subjectum primum.

84

Est alia multitudo materia, secundum quod materia subjecta est privationi et potentie per motum progredientis ad actum: sicut dicit Philosophus in primo de Calo et Mundo, quod que sunt unum per materiam, sive que non sunt ex materia sua tota, transmutantur ad invicem: et quorum non est materia una, nec transmutantur ad invicem, sunt ex materia sua tota. Unde corruptibi- lium et incorruptibilium non est materia una, sed diversa.

85

Similiter ex forma est diversitas et multitudo. Sicut enim in continuis dividens continuum, facit unum, et unum, et sic multitudinem: ita in communibus genere vel specie dividens et distinguens, facit unum, et unum, et multitudinem, et diversitatem: sicut differentia constitutiva addita generi, cum opposita differentia causat multitudinem specierum.

86

Secundum esse autem per motum cui adjacet tempus, diversitas forme causatur et multitudo: sicut dicit Aristoteles in V Physicorum, quod "non est eadem sanitas in mane, et vespere."

87

Hoc autem modo non querimus de causa multitudinis: quia nulla istarum multitudinum est multitudo prima: pri ma, dico, propinquissima primo principio, quod est, causa per se unius et multorum. Sed talem causam querimus, que cum sit dispositio primi principii, ex ipsa sicut ex causa causatur multitudo in creatis et diversitas.

88

Videtur enim, quod ab uno solo singulariter existenti, non debeat creari nisi unum, secundum dicta Philosophorum:

89

1. Dicit enim Aristoteles in II de Generatione ef Corruptione, quod "idem eodem modo se habens, semper facit idem:" principium autem universorum est in omnimoda unitate: ergo est idem et eodem modo se habens: ergo semper facit idem forma, et materia, et loco.

90

2. Adhuc, Mundus archetypus unus est in forma, et re: et ideo, ut dicit Plato, unus est mundus sensibilis; et si non est unus in forma, et subjecto, queratur, unde veniat multitudo ? non enim potest causari ex unitate mundi archetypi.

91

3. Si quis dicat, quod in mundo archetypo est sicut in exemplari: ab uno enim exemplari possunt formari plura exemplata, sicut ab uno libro multi libri: et ita ab uno mundo archetypo possunt formari multi mundi, sive multe res mundi, forma, materia, et loco differentes. Conrra: Qua exemplantur ab uno, ad minus unum sunt in forma exemplaris. Si ergo sic esset in mundo archetypo et mundo sensibili, oporteret quod omnia que sunt in mundo sensibili, unum essent in forma mundi archetypi, quod est aperte falsum.

92

4, Adhuc, Si quis dicat, quod multitudo provenit ex hoc, quod licet primum principium sit unum solum secundum substantiam, multiplex est tamen secundum exemplaria. Contra: Exemplaria in Deo non sunt sub multitudine, sed sub unitate: omnia enim exemplaria unum sunt, quod est essentia divina sive natura. Cum ergo principiatum imitetur principium, secundum hoc oporteret, quod omnia principiata essent unum in essentia, quamvis sint diversa in forma, quod falsum est.

93

5. Adhuc, Voluntas Dei efficiens causa est omnium creatorum: voluntas autem una est et immutabilis: videtur ergo, quod omne creatum sub unitate debet esse et immutabilitate.

94

6. Adhuc, Sicut in antehabitis determinatum est, Deus in triplici ratione cause est, efficientis scilicet, formalis, et finalis: et in hac triplici ratione principium unum est omnium creatorum: videtur ergo, quod creata omnia debeant esse unum sub forma unitatis: similitudo enim debet esse inter principiatum et principium, quoniam principium per se principiati principium est: multitudo autem ad unitatem nullam habet similitudinem.

95

7. Adhuc, Actum creationis non circumstant nisi duo, scilicet ex quo est, et a quo est creatio. A quo est, est primum principium quod omnino stat in unitate. Ex quo est, est nihil: quia ex nihilo fit creatio: nihil autem nec unitatis nec multitudinis causa potest esse: et sic adhuc relinquitur, quod creatum debet esse sub unitate, et non sub multitudine.

96

Uxrerivs hic queritur de solutione quorumdam, quam induxerunt quidam philosophantes, et dixerunt, quod a primo quod est vere unum, ut dicit Boetius, in quo nullus numerus est, et nulli innititur, non est immediate nisi unum, mediate autem possunt ab eo esse plura.

97

1. Dicunt enim, quod immediate a primo est intelligentia primi ordinis, que intelligentia intelligit se, et id a quo est, et ita intelligit plura, et stat in binario: intelligit enim se, etid a quo est. Intellectus autem primi principii in uno stat, quia non intelligit nisi se. Binarius autem, ut dicit Pythagoras, principium est multitudinis, et non unitas: et sic per intellectum intelligentie primi ordinis, primum principium causativum et productivum est multitudinis. Hoc videtur esse erroneum: quia sic ex intellectu intelligentia cresceret potentia Dei: et potentia Dei ad hoc quod aliquid posset, indigeret intellectu intelligentia, et uteretur ipso tamquam instrumento: cum intellectu enim intelligentie ‘| causaret multitudinem, quam sine actu intelligentie causare non posset, quod valde absurdum est.

98

2. Adhuc, Secundum hoc intellectus intelligentia aliquid posset immediate, quod non posset intellectus divinus: potest enim intellectus intelligentia causare multitudinem immediate, quod non potest intellectus divinus.

99

3. Adhuc, Si intelligentia angelica principium est multitudinis per hoc quod intelligit plura, tunc etiam cum Deus sive primum principium intelligat se et id quod ab ipso est, potest esse principium multitudinis: et sic sine causa additur intelligentia angelica.

100

4, Adhuc, Inutilis videtur talis locutio: intellectus enim practicus non est principium forme in opere, nisi illius ad quam refert opus: sicut faber in fabrili, et edificator in edificio. Cum autem intelligentia intelligit se et illud a quo est, ad illud intellectum non refert opus: ergo ex illo nihil resultat in opere: et sic nec unitas nec multitudo potest esse in re creata ex hoc quod intelligentia intelligit se et illud a quo est, vel ex hoc quod primum, principium intelligit se et id quod est ab ipso: et sic Philosophia ista inutilis est.

101

Uxrernivs queritur de solutione aliorum, qui subliliora dicere nituntur, et dicunt sic, quod divina intelligentia intelligit se, et intelligendo se, causa est aliorum que sunt ab ea. Et confirmant per Gregorium Nazianzenum, qui dicit, "quod primum excogitavit Deus ccelestes essentias:" et excogitatio ejus, opus est, sicut dicit Damascenus in principio secundi libri sui!. Dicunt ergo, quod ad multiplicationem modi intelligendi, causatur multitudo in rebus: intelligendo enim se, causa rei est: sed quia etiam intelligit se intelligere, geminatur intellectus: et quia intelligit se intelligere, et hoc iterum intelligit, geminatur et triplicatur et quadruplicatur intellectus, et sic fit principium multitudinis: et sic procedit ab eo multitudo et ordo multitudinis.

102

Sed contra hoc est, quod 1. Intelligere se, tantum virtutis habet si semel dicatur, quantum si ter vel quater dicatur.,

103

2. Adhuc, Intelligere se non dicit causam multitudinis, sed potentiz intellectus in intelligendo: et ita videtur, quod non ponatur esse vera causa multitudinis: si enim semel dicatur, tantum virtutis habet, quantum si ter vel quater dicatur: et sic iteratio non potest esse causa multitudinis.

104

3. Adhuc, Si intellectus iteratus causa multitudinis est, ut isti dicunt: tunc cum per hoc quod est intellectus, sit causa, oportet formam intellectus esse in omnibus creatis: et sic omnia creata erunt intellectualia, et non tantum Angelus et homo, quod est falsum.

105

4, Adhue, Secundum istos intellectus angelicus procedit a primo principio, quia primum principium intelligit se: et iste est intellectus consistens in unitate: ergo non est nisi causa unius.

106

Queratur ergo, Unde est multitudo Angelorum ? et non poterit assignari causa.

107

1. Si forte aliquis diceret, quod a multitudine actus creationis est multitudo creatorum, et quia semel creat hoc, et alia vice illud, et sic deinceps: et ideo in multitudine sunt creata. Conrrarium EsT, quod actus distinguuntur ab objectis circa que sunt, et in forma, et in numero: ergo distinctio actuum crea tionis et multitudo, potius est a creatis, quam e converso: et sic multitudo creationis non est causa multitudinis creatorum, sed e converso.

108

2. Si forte dicat aliquis propter hoc, quod quantum ad conditionem creantis res omnes procedunt in veritate. Et ideo dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus', quod que sunt multa processibus, sunt unum principio, hoc est, proprietate principii: sed in seipsis propter distantiam a primo principio, accipiunt materialem et formalem divisionem et difterentiam, et illa est causa multitudinis. Et hujus rationem dicunt esse: quia ante primam causam multitudinis non est querenda alia causa: prima autem multitudo est hoc, et hoc: et prima causa multitudinis est faciens hoc, et hoc: sed primum faciens hoc, et hoc, est dividens per formam et materiam id quod creatum est: ergo ante illam causam multitudinis non est querenda alia: et sic in creatore non est querenda causa multitudinis, sed in creatura.

109

In contrarium hujus est, quia 1. Creator creando demonstrat suum posse: posse autem suum magis demonstratur in multa creando, quam in creando unum: et sic videtur, quod causa multitudinis creatoram debeat esse ex parte creationis.

110

2. Adhuc, Sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus 2, creatio est exstasis amoris, que non sinit ipsum solum esse, sed omnibus modis quibus possibile est, bonitatem suam commu- nicare: major autem communicatio est quando communicatur multis: ergo videtur, quod multitudo communicationis per intentionem aliquam debet causari a creatore.

111

3. Adhuc, Omnia in sapientia fecit®: sapientia autem major est in mulltis, quam in uno: et sic videtur ex intentione Dei creantis causari multitudo in rebus creatis.

112

Er noc concedendum est. Sicut etiam dicit Aristoteles in VI Ethicorum: "Sapiens est, qui ex ratione finis in unoquoque operum suorum rationem demonstrat operis, et facit et ordinat omnia que sunt ad finem operis illius: que scientia dicitur dispositio." Unde cum bonum universi consistat in Deo sicut in duce exercitus, ut dicit Aristoteles in XI prime philosophiz, ars in Deo comprehendens et disponens qualiter bonum universi participaretur ab omnibus, licet in mente efficientis esset una: tamen non potuit esse unius, sed multorum: bonum enim universi non est unius, sed multorum: et est uniuscujusque secundum propriam analogiam quam habet ad illud bonum. Sicut et ars faciendi domum, licet sit unius opificis, et unius finis, qui est protegi ab imbribus, et caumatibus, et custodia rerum ad se pertinentium: tamen est de multis: quorum omnium analogia est ad finem illum, ut lapidum, lignorum, cementi, fundamenti, parietis, et tecti, camera, et aule: uniuscujusque tamen in propria analogia. Et si queritur causa multitudinis in partibus domus, causa prima ejus est et proxima, dispositio artis, que multa disponit ad finem domus, eo quod ex uno et in uno perfecte induci non potest. Ita est in universo, quod perfecta potentia Dei, et perfecta communicatio bonitatis ejus, et perfecta demonstratio sapientiz, ad finem universi procedere non poterat, rebus existentibus sub unitate forme vel materie, sed existentibus sub multitudine: et ideo produxit res ad universum pertinentes sub multitudine, et non sub unitate, quia per unum ad finem universi devenire non potuit.

113

Ad primum ergo dicendum, quod multi modi sunt multitudinis sive multiplicationis: sed non queritur hic de causa multitudinis, nisi illa sola que prima est, et que est extra multa in quibus est multitudo. Et cum omnia creata, ut dicunt Philosophi, Avicenna et alii, et etiam Sancti, sint in intellectu creatoris, sicut artificiata sunt in mente artificis: ratio et causa multitudinis et diversitatis non potest esse, nisi que dicta est, ratio scilicet sumpta ex fine universi, secundum quod universum constituitur ex omnibus que aliquam analogiam habent ad finem illum. Sicut providentia ducis exercitus ex omnibus constituit exercitum unum, que aliquo modo analogiam habent ad finem victorie: qui finis per unum haberi non potest, sicut non habetur per unam virtutem, sed per multas: in qua coquus est in analogia sue viriutis: marescallus qui equestrem habet potentiam, in analogia sue virtutis: gladioram et armorum factor qui armorum habet potentiam, similiter in analogia su virtutis. Similiter est de milite, et de athleta, et sic de aliis: propter quod oportet ducem ex providentia sua adducere plura, et non unum: quia ex virtutibus plurium sequitur triumphus, et non ex virtute una, vel unius. Similiter est in universo, ad cujus finem Angelus se habet in propria analogia, ccelum in propria, elementorum unumquodque in propria, homo in propria, et unumquodque in propria: omnia enim, ut dicunt Dionysius et Aristoteles appetunt esse divinum, et propter illud agunt quidquid agunt. Unde cum, sicut dicit Augustinus, Deus nihil operetur nisi secundum rationem sui operis, quam preordinavit et scivit: oportet quod ex illa ratione adducat multa et disponat, ex quibus consequi potest finem universi.

114

Ad id quod objicitur, quod ab uno non est nisi unum: dicendum, quod hoc est verum in agentibus per se, et per nature necessitatem: sicut calidum facit calida, et frigidum frigida: et sol accessu luminis sui generationem, et recessu corruptionem. Sed in operantibus per intellectum et per voluntatem, non est verum: hec enim cum ratione operantur, et ratio sumitur ex fine operis, et quando exigit plura quorum virtutibus inducitur finis, operantur plura et adducunt et constituunt in ordine ad finem: et quando finis exigit unum, operatur unum. Et hujus causa est, quia licet in talibus operans sit unum solum simplex, tamen ratio ad quam inspiciens facit opus, et que regit in opere, multa exigit: et adducit et constituit unumquoque in gradu virtutis suze, quo aliquam analogiam et influentiam habet ad finem: et aliter opus ejus non esset perfectum. Unde hoc principium eodem modo se habens in se, secundum diversitatem operis facit unum et multa.

115

Ad aliud dicendum, quod mundus archetypus est unus, quia ille est simplex ars opificis secundum quod est in mente ejus: et licet sit unum simplex, tamen est de multis secundum quod est ratio operis: et secundum quod sic habet respectum ad multa que ex providentia providet et disponit et ordinat opifex summus, sic ex mundo archetypo simplici ad multa respectum habenti causatur multitudo in mundo sensibili.

116

Ad aliud dicendum, quod non est simile de exemplari et sigillo. Exemplatum enim ab exemplari non recipit nisi formam, sicut et sigillatum a sigillo, et est una habitudo in utrisque. Sicut enim sigillum se habet ad sigillatum in una et eadem habitudine, sic sigillata se habent ad sigillum in una et eadem habi tudine: et sic similiter ad invicem se habent exemplata ad exemplar. Sic autem non est in principio primo et principiatis ab ipso: licet enim principium primum uno modo se habeat ad omnia et ad unumquodque in largiendo esse divinum, non tamen omnia et unumquodque participantium esse divinum, uno modo se habent ad ipsum: sed in diversa habitudine participant esse divinum, et unumquodque in propria analogia: et ideo necesse est, quod forma liter differant. Differunt enim specie” quecumque potentia el virtute participandi speciem illam differunt: et hee est causa, quod dicit Aristoteles in primo de Anima, quod "ratio animalis secundum unumquodque accepta est altera et altera."

117

Ad aliud dicendum, quod exemplaria in mente divina sub unitate sunt et simplicitate: tamen per rationem (alias, respectum) referuntur ad multa secundum quod sunt rationes multorum, et sic sunt causa multitudinis et multorum: nec tamen oportet, quod multa essentialiter sint unum sicut exemplaria: quia quando actus primi principii largitur esse in diversitate essentie, tune principiatum propter coarctatam potentiam essentiz create, non in omnibus potest imitari creatricem essentiam, sed imitatur eam pro possibilitate virtutis sue et capacitatis, et sic retinet similitudinem idealem, et cadit ab essentie identitate et simplicitate: quando autem largitur esse in identitate essentie, tunc verum est, quod per omnia eequale et simile est esse in eo qui largitur, et in eo qui accipit: et ideo per omnia similis est Filius Patri, per omnia Spiritus sanctus Filio et Patri.

118

Ad aliud dicendum, quod voluntas Dei una est unitate volentis: sed non est una unitate volitorum, et ex illa parte producit similitudinem.

119

Ad aliud dicendum, quod licet unus Deus, una causa in triplici ratione cause, sit principium unum universe rei: tamen rationes causalitatum prout referuntur ad causata, non sunt in ratione causalitatis unius: et unum unitate cause vel principii, dummodo sit in plurium causalitatum ratione, et ad plura causata sub ratione forme causati referatur, forma dico exemplaris, per se causa plurium est: et plura imitantur ipsum, et habent aliquam similitudinem in ipso, secundum quod illud est exemplar et ratio multorum. In unitate autem et simplicitate imitari non possunt propter diversitatem essenti, ut ante dictum est: creatam enim essentiam impossibile est simpliciter unam et simplicem esse: sed sufficit ei, ut dicit Proclus, quod sit unita, et sit una et indivisa in se: et in hoc imitatur, sed non adequat unitatem primi principii.

120

Ad ultimum dicendum, quod ex nihilo nec unum est, nec multa, sicut objicitur: sed ex uno principio operante secundum intellectum, secundum rationem que dirigit in finem operis, potest et debet procedere multitudo eorum que analogiam habent ad finem operis, ut dictum est.

121

Ad id quod inducitur de Philosophorum solutione, dicendum, quod hoc modo inducta est fallacia, sicut objiciendo probatum est: tamen non ita dixerunt Philosophi, sed dicere intenderunt hoc quod dicitur in libro de Causis, quod primum est dives per se, et dives in omnibus aliis: sed in se et per se opus ejus est creatio: quod tamen nulli communicat: actus enim creationis nulli communicabilis est, quod in diversitate essenti consistit cum primo principio: et de his sufficienter dictum est in primo tractatu de his que temporaliter de Deo dicuntur, questione de creatione’. In aliis autem divitias suas ostendit, influendo bonitates, intelligentiam, et naturam, secundum quod dicit Aristoteles et Peripatetici, quod "totum opus nature est opus intelligentiz:" et quod intelligentia dat omnes formas, sicut dicit Avicenna in VI de Naturalibus, eo quod prima forma lumen intelligentiae est: et lumen illud principium est cognitionis et esse, eo quod est lumen intellectus practici, qui et intellectus est et operativus, et ideo principium est et cognilionis et esse: et determinatum ad esse hujus rei vel illius, intellectualiter vel corporaliter, est forma hujus, vel illius, constifuens ipsum in esse et cognoscibilitate.

122

Ad alia quatuor dicendum, quod bene improbant positionem sic intellectam: sed hoc non intenderunt Philosophi.

123

Ad id quod ulterius queritur de geminatione intellectus, dicendum quod meo judicio nihil valet. Intellectus enim practicus non operatur nisi hoc quod intelligit ut operabile existens, et de quo est voluntas ut fiat: nihil autem operabilium intelligit, per hoc quod intelligit se, et per hoc quod intelligit se sic intelligere, et quantumcunque geminetur, idem erit: unde per hoc nec unitas, nec multitudo, nec identitas, nec diversitas, causaltur in rebus,

124

Unde illa que objiciuntur contra hoc, meo judicio procedunt.

125

Ad id quod queritur de actu creationis, dicendum quod in veritate actus creationis circa creatum, a creante non habet distinctionem, nec pluralitatem, sed potius ab eo circa quod est: et licet prima multitudo sit ex ipse, secundum quod multitudo est actus multarum rerum: tamen ipse non potest esse prima causa multitudinis in rebus.

126

Adhuc enim queritur, quare et quomodo Deus multis creationibus creat multa, cum ipse sit unum solum? et cum posita solutione adhuc remaneat eadem questio, patet quod solutio nulla est.

127

Unde dicendum est ut supra, quod dispositio multorum ad unum finem universi in mente opificis, prima causa est multitudinis in rebus: et diversitas proportionis ad participandum finem illum secundum propriam analogiam uniuscujusque, est causa distinctionis et ordinis in rebus: sic enim videmus in unoquoque sapiente secundum quamlibet artem, quod prestituit primo finem universi operis, et tunc conducit multa per que finem illum consequi potest, et distinguit et ordinat unumquodque secundum analogiam ad finem quem intendit.

128

Ad id quod dicitur, quod ante primam multitudinem non est multitudo, dicendum, quod verum est, quod non est multitudo que actu sit multitudo: tamen ante quamlibet multitudinem est causa multitudinis, que non est aliud nisi multorum dispositio: quae quidem ona est in disponente, sed in dispositis non est de uno, sed de multis, ut dictum est.

129

Et quod dicitur, quod res procedunt in unitate a primo principio: dicendum, quod hoc falsum est, nec Dionysius hoc dicit, sed dicit quod in ipso sunt in unitate sive ut unum: sed procedentia ab ipso in diversitate essentiz, elongantur ab eo, et quo plus elongantur, distinguuntur gradibus entis, et vicinantur materie: et nobilitas et potestas primi occumbit et obumbratur in secundo, et secundi in tertio, et sic deinceps, sicut docet Isaac in libro de Officiis, et Dionysius in librode Divinis nominibus . Et hoc modo primum procedens a primo principio, est intelligentia pura et simplex, que cum occumbit per determinationem ad materiam, conjungitur continuo et tempori, et fit intellectus compositus sive ratio, cujus lumen dum iterum occumbit per determinationem ad materiam a lumine cognitionis sensibilium, non retinet nisi motum vitalem, qui est vegetatio: et sic est de aliis procedentibus a primo, sicut philosophice in libro de Causis demonstratur: et hoc modo procedentia a primo principio, sunt multa processibus, et unum in principio eftectivo: quod enim immediate a primo procedit, quod facit debere esse in omnibus et omnia, ut dicit Avicenna, hoc est simplex esse, in quo procedentia non distinguuntur, sed per ‘distantiam a primo vitali processu distinguuntur ase invicem: et efficitur unum jntellectuale, et alterum animale, et tertium naturale per materiam corporis determinatam ad esse: et sunt in unoquoque istorum gradus, propter quod sunt multe intelligentie, multz anime, multa corpora specie et numero et genere: quia proprie loquendo corruptibilia et incorruptibilia non sunt in genere uno: et sic intelligitur verbum Dionysii quod "que sunt multa processibus, sunt unum principio."

130

Illa que in contrarium adducuntur, procedunt.

Articulus 2

Unde veniat compositio in creaturis, cum primum principium sit omnino simplex
131

MEMBRI TERTII ARTICULUS II. Unde veniat compositio in creaturis, cum primum principium sit omnino simplex ?

132

Secundo quaeritur, Unde veniat compositio in creatis, cum primum principium quod dat esse, sit omnino simplex et in fine simplicitatis ?

133

Et ut intelligatur quod quaeritur, accipiantur modi compositionis qui inveniuntur in rebus.

134

Est enim compositio secundum rationem, et compositio secundum rem.

135

Secundum rationem duplex compositio invenitur. Primum enim genus compositionis est, ubi duo vel plura in ratione potentie et actus conveniunt ad constitutionem unius essentialem, ex quibus est esse et quidditas illius: sicut partes in diffinitione posite habent se ad diftinitum. In diffinitione enim, ut dicit Aristoteles, omnes differentia: priores habent se -ad ultimam, que convertibilis est sicut potentia ad actum, et sicut genus ad differentiam constitutivam. Secundum genus compositionis est, quando duo vel plura ita conveniunt ad unum constituendum, quod unum illorum est sicut cujus est actus et esse, et alterum sicut quo effective vel formaliter vel utroque modo est esse in illo: et hac vocatur compositio ex quo est et quod est: quod enim est, non est ex se in actu essendi, sed dependet ad aliud 4 quo effective vel formaliter vel utroque modo accipit esse. Et hoc est quod dicit Boetius in libro de Hebdomadibus sic: Quod est habere aliquid potest preter id quod ipsum est: esse vero nihil admixtum habet. Sicut enim dicit Avicenna, quod est, secundum seipsum et nihil, et ex nihilo est, sed esse sibi est ab eo quo est efficienter vel formaliter vel utroque modo: et ideo dicit Boetius, quod "in omni creato aliud est quod est, et aliud est quo est." Isti ergo duo sunt modi compositionis qui sunt in esse secundum rationem.

136

Est aliud genus compositionis in esse simpliciter, sive secundum rem. Et primum in genere illo secundum rationem compositi est, quod plures partes discretas habet in actu, sicut numerus, et acervus: quelibet enim pars numeri et actu numerat, et actu numerata est, sicut et quelibet pars acervi: quia, sicut ait Pythagoras, numerus est acervus unitatum. Cujus autem partes minus discrete sunt, aut sunt partes esse simpliciter, aut partes esse determinati per quantitatem. Si primo modo, tunc est compositum ex materia et forma: quia prime partes essentiales existentis simpliciter, sunt materia et forma. Si autem sunt partes esse determinati per quantitatem, aut sunt partes homogenize, aut heterogenia. Si homogenize, dicitur compositio quanlitativa, sicut linéa ex lineis, et superficies ex superficiebus, et corpus ex corporibus in mathematicis. In physicis autem sicut caro ex carnibus, et sanguis ex sanguinibus. Homogenie enim partes dicuntur apud Philosophos, quarum quelibet nomen habet et rationem totius: sicut quelibet pars lines, linea est, et quelibet pars carnis, caro est, et sic de aliis. Aut habet partes heterogenias, hoc est, diversas in forma: sicut componitur corpus hominis ex capite, thorace, manu, pede: que etintra se forma sive figura differunt, et nulla nomen habet et rationem totius: caput enim non est homo, sed pars hominis: et hac compositio multa genera compositionum habet sub se, que ab Aristotelein V prime philosophiz, et in V Physicorum determinantur et notantur hoc versu: "Tactus, colla, porus, insertum, continuum dant".

137

Tactu composita sunt, quorum ultimum unius est cum ultimo alterius. Colla composita sunt, que glutino aliquo sicut cemento simul continentur. Poro composita sunt, qu foraminibus et clavis immissis simul conclavata tenentur, ut paries. Inserto composita sunt, quae incastraturis sive cavationibus in uno factis, in alio autem labio in extremo dimisso sibi invicem immittuntur, sicut in physicis est in scia sive in femore, ubi unum os per modum pyxidis cavum est, propter quod etiam a medicis pyzis vocatur: alterum autem per modum globi immissum est in illud, ut facile vertatur in ipso: et ideo vocatur vertebrum. In artificialibus autem est, sicut quando architecti in conjunctione parietis unum asserem cavant, et alterum in extremo acuunt, et inserunt incavum. Et omnibus his modis dicitur compositio continui.

138

Est etiam in istis compositionibus aliquando ordo, ita quod una preesupponit sibi aliam: compositio enim materialis que est ex partibus actu existentibus in ratione compositionis, prior est compositione que est ex partibus potentia discretis tantum: plus enim habet de ratione et natura compositionis illa quam ista, licet secundum esse sit e converso, quia plus in esse uno sunt componentia que tantum potentia discreta sunt, quam illa que actu discreta sunt.

139

Similiter compositio que est ex partibus integralibus heterogeniis, presupponit sibi compositionem que est ex partibus continuis similibus sive homogeniis: omne enim heterogenium componitur ex homogeniis.

140

Similiter illa compositio que est ex homogeniis, presupponit sibi illam que est ex materia et forma: quia quelibet partium homogeniarum sive continuarum, ex materia est et forma. Adhuc illa que est ex materia et forma, presupponit illam que est ex genere et differentia: eo quod illa que est ex genere et differentia, forme est secundum se: illa autem que est ex forma et materia, compositi est, et non alterius componentium.

141

Praeter omnes istas compositiones est compositio substantiae in genere et specie determinate cum proprietatibus suis sive potentiis que fluunt ab essentialibus substantiz illius: quod Boetius in libro Divisionum vocat totum potestativum sive virtuale: sicut est compositio anime cum potentiis, que fluunt ab ipso vegetativo scilicet, sensibili, et rationali: quarum quedam sunt conjuncte corpori ut actus organo, quedam autem non sunt conjuncte, ut intellectus et ratio: et hee compositio aliquo modo est ante illam que est ex genere et differentia, eo quod eliam substantia generis multarum est potentiarum.

142

Est etiam in his compositionibus alia differentia: quedam enim sunt compositiones, in quibus partes composite constituunt totum, ita quod esse totius est ex esse partium, sicut in omnibus compositionibus ante ultimam dictis: quedam autem est in qua partis esse constituitur et est ex esse totius, sicut est in toto potentiali: esse enim anime substantiale non constituitur ex vegetativo, sensibili, et rationali: nec ex memoria, intelligentia, et voluntate: sicut nec esse regni in civilibus constituitur ex officio presidis, et potestate, et ex officio ducis, et ex officio prefecti: sed potius a regno sicut a toto potestativo partiales potestates fluunt in eos qui in partem sollicitudinis vocantur. Et sicut ab esse anime partiales potestates fluunt, qua dicuntur potentiz ipsius. Et in talibus totum non constituitur ex partibus, sed potius ab esse totius fluunt partes.

143

Cum ergo in rebus creatis tot inveniantur genera compositionum et diversimode se habentia, queritur, que sit prima causa compositionis ?

144

Videtur enim, quod primum principium non potest esse causa.

145

1. Primum enim omnino simplex est et in fine simplicitatis, compositio autem dicit elongationem et dissimilitudinem a primo: inter principium autem causale dans esse, et principiatum causatum debet esse convenientia: videtur ergo, quod compositio in rebus creatis non causetur a primo principio.

146

2. Adhuc, Augustinus in libro XI de Civitate Dei: "Est bonum solum simplex, et hoc solum incommutabile, quod est Deus. Ad hoc bono creata sunt omnia bona, sed non simplicia, et ob hoc mutabilia". Quaeritur ergo causa composilionis, qua ex primo principio esse non potest.

147

3. Adhuc, Augustinus contra adversarium Legis et Prophetarum: "Bona mutabilia propterea bona sunt, quoniam a summo bono facta sunt: propterea mutabilia, quia non de ipso, sed de nihilo facta sunt 7." Constat autem, quod secundum Augustinum mutabile sequitur compositum: dicit enim, quod omne compositum mutabile est: mutabile autem non fundatur in ente, sed in non ente: dicit enim Augustinus in libro Contra epistolam fundamenti, quod "res non est mutabilis quia est ex aliquo, sed quia est ex nihilo:" ergo et compositio fundatur in non ente: tion ens autem nullius est causa: et sic videtur, quod compositionis in creatis nulla causa sit.

148

Contra: 1. Nihil seipsum componit: ergo necesse est, quod omne compositum aliam ase causam habeat sue compositionis.

149

2. Adhuc, Boetius in libro de Hebdomadibus: "In omni creato,eo ipso quod creatum est, aliud est quo est, et aliud est quod est." Ergo videtur, quod compositio sequatur crealum in quantum creatum est: creatum autem in quantum creatum, a primo principio est: ergo videtur, quod compositio a ‘primo principio sit sicut a causa.

150

3. Adhuc, Constat, quod primum principium in perfectione profert res creatas: sicul enim dicitur in Deuteronomio, xxxul, 3 et 4: Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera. Ubi dicit Augustinus in Glossa,quod "omne quod creavit Deus, perfectum est, vel in via perfectionis factum: ut luna, que secundum translationem Septuaginta, in mitio noctis facta est, et sic in lumine imperfecta: tamen in semicirculo sui deferentis facta quo defertur ad solis oppositionem, et sic perficitur et impletur lumen solis." Ex quo accipitur, quod nihil imperfectum creavit Deus. Et hoc est quod dicit Boetius in libro III de Consolatione philosophiz: "Mundum mente gerens, similique ab imagine formans, Perfectasque jubens perfectum absolvere partes."

151

Sed in creatura nihil est perfectum secundum esse nisi compositum: vide - tur ergo, quod omne quod creavit Deus, compositum est. Prospatio media: quia omne componens materialiter imperfectum est, eo quod est in potentia ad alterum. Similiter componens formale imperfectum est in esse, quia non est in se, sed in altero cujus forma est. Cum ergo omne creatum sit simplex, vel compositum.: et si simplex, aut est componens materialiter, aut formaliter, et neutrum perfectum est in esse, et omne creatum perfectum est in esse: sequitur, quod omne creatum compositum est, et quod causam suz compositionis extrinsecam non habet nisi principium primum.

152

Juxta hoc ulterius queritur, Utrum simplicitas conditio sit que possit convenire creato ?

153

Et videtur, quod sic: constat enim, quod componentia in composito simplicia sunt, aliter iretur in infinitum in componentibus. Ergo videtur, quod componentia sint creata, et quod aliquod creatum sit simplex, et aliquod compositum: et sic simplicitas conditio est que potest convenire creato.

154

Contra: 1. Primo libro Sententiarum, distinct. VI, cap. Hademque', dicitur, quod sola divina natura simplex est, et hoc habet proprium: proprium autem est quod uni soli convenit: ergo videtur, quod hoc non possit convenire creature.

155

2. Adhuc, Creatio creantis est actus: actus autem omnis est super particulare hoc vel illud: particulare autem hoc vel ilud omne compositum est: ergo creatio educens de non esse ad esse, non nisi compositi est.

156

Utrertus queritur, Utrum omnis creatura composita est ex quod est, et quo est ?

157

Hoc enim videtur ex dicto Boetii, qui dicit in libro de Hebdomadibus, quod "in omnieo quod est citra primum, aliud est quod est, et aliud est quo est:" ergo videtur, quod omnis creatura composita est ex quo est, et quod est.

158

In contrarium hujus est, quod 1. Quod est et quo est, in creato creata sunt: et si in omni creato est quod est et quo est, tunc in quod est, est quod est. et quo est: et in quo est, est quod est et quo est: et hoc abibit in infinitum.

159

2. Adhuc, Unitas est quoddam creatum: aut ergo seipso est una, aut alio. Si seipsa est una, sequitur quod seipsa est: quia unum et ens convertuntur. Si alio est una, tunc de illo iterum quero, quo illud sit unum? Aut enim alio, aut seipso. Si alio, ibitur in infinitum. Si seipso: ergo idem est quod est unum, et quo est unum: et sic non in omni creato est quod est et quo est distinctum, sed in aliquo idem sunt.

160

3. Adhuc, Cum dicitur, Homo est homo, constat quod guod est importatur per subjectum, et guo est per predicatum: cum ergo idem de se predicetur in hac propositione, videtur quod in ea idem sit quod est et quo est: et sic non in omni creato est aliud quod est et quo est.

161

Ulterivs queritur, Quare non dicitur, quod omnis creatura composita sit ex materiali et formali?

162

Videtur enim hoc omni creature convenire.

163

1. Omnis enim creatura in se habet unde ab alio recipiat, et quo in aliud agat: sed unde recipiat est materiale, et quo agat formale: videtur ergo, quod omnis crea tura ex materiali et formali composita est,

164

2. Adhuc, Quod est, ut dicit Boetius, subjectum est, in quo aliud preter se esse potest. Dicit enim Boetius sic: "Quod est habere aliud potest preter ipsum quod est: esse vero, sive quo est, nihil habet admixtum:" sed omnis potentia recipiendi in seipsum aliud a seipso, est materia in qua prima ratio est et potentia recipiendi: dicit enim Philosophus, quod primum fundamentum est hyle: ergo quod est, nihil est nisi materiale principium: et per oppositum quo est, nihil erit nisi formale: ergo omne quod est, compositum est ex formali et materiali.

165

Solutio. Dicendum secundum Catholicam fidem, quod compositum extra, causam suze compositionis non habet nisi primum principium: sed intra, causam habet compositionis componentia, que materialia sunt ad formam totius: componentia enim dependent a se invicem, unum sicut esse suscipiens et determinatum ad esse hoc vel illud, alterum sicut esse conferens, cujus proprius actus est esse in eo quod est. Et compositionis istorum non est causa nisi primum principium, quod secundum rationem acceptam a fine universi, unumquodque producit et vocat in esse in ordine et gradu quo incursum et influxum habet in tinem universi inducendum: sic enim est in scientia creatoris, que dicitur dispositio, que concernit rationem et ordinem scibilium faciendorum: et cum hoc componentia secundum quod componentia sunt per se sumpta vel simplicia nullum habeant incursum vel influxum ad finem inducendum, numquam producit Deus opere creationis componens in actu et esse componentis simplicis, sed in esse compositi, et ideo non producit materiam simplicem sine forma. Similiter forma nullum habet incursum in finem in esse forme simplicis, sed in actu et esse compositi: et ideo Deus in omni universitate creaturarum quidquid producit, sive in se sit simplex, sive compositum, producit in esse compositi: unde formam producit in composito, et materiam similiter: et sic est de omnibus componentibus secundum diversitatem omnium compositionum superius enumeratarum, ita quod et animam humanam non creat sine corpore, sed infundendo creat eam, et creando infundit: et corpus non creat sine anima, sed organizando corpus animat, et animando organizat. Et similiter substantiam formatam non producit sine proprietatibus, nec e converso, sed unum in alio. Similiter nec definientia nisi in diffinito, nec accidentia nisi ‘in subjecto, nec partes continui, nisi in continuo, nec partes potestativas nisi in toto potestativo: et sic est de omnibus aliis. Et sic intelligitur, quod Dei perfecta sunt opera’. His ita notatis, facile erit respondere ad objecta.

166

Ad primum enim dicendum, quod causa compositionis extra et efficiens, non est nisi primum principium: causa autem compositionis intra, non potest esse primum principium: quia causa compositionis intra, sunt componibilia: componibilium autem utrumque dependet ad alterum secundum aliquod esse, et utrumque simul dependet ad formam totius: primum autem principium cum sit necesse esse omnino et omnimode, ad nihil secundum aliquod esse dependere potest.

167

Et ad id quod objicitur, quod inter principium et principiatum debet esse convenientia, dicendum quod verum est: sed illa convenientia non consistit in forma exemplari: compositio enim formam exemplarem ‘non habet in Deo: dicit enim Augustinus in libro XI de C2vitate Dei, quod "tanta est simplicitas in Deo, quod ipse est quidquid habet®." Et hoc non potest esse in aliquo creato: in creatura enim omne habens, essentia liter diversum est ab eo quod habet, sive habitum sit essentiale, sive accidentale: ita quod alia est essentia habentis, et alia essentia habiti. Sed convenientia illa est in his que operantur per intellectum practicum, ratio dispositionis uniuscujusque operandorum ad finem ultimum operis: et in hac ratione materiam et quod est producit Deus ut fundamentum in quo fundatur esse, quia sic facit ad finem universi: et producit formam et quo est ut dantem esse et terminantem potentiam materie sive ejus quod est: sic enim unumquodque habet convenientiam ad rationem opificis, qua disponit unumquodque in ordine et gradu quo operatur ad finem universi. Et hoc modo natura que imitatur opificem primum, et ars que imitatur naturam, producunt omnia que producunt. Licet ergo compositio secundum quod compositio est, dicat dissimilitudinem et elongationem a simplici primo secundum formam exemplarem, eo quod accidit creature in quantum creata est, et in diversitate essentie a primo: convenientiam tamen ponit ad rationem creantis, qua disponit omnia que creat, ut secundum illud esse producatur quo convenientissime operatur ad finem universi.

168

Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Augustinus, "Deus solus simplex est et solus incommutabilis:" et hoc ostensum est in libro I Sententiarum, distinct. VIII, tractatu de simplicitate et incommutabilitale essentie divine.

169

Adhuc, Verum est quod dicit Augu stinus, quod omne compositum mutabile est. Et causam hujus dicit Anselmus, quia omne compositum, actu. vel intellectu vel utroque modo resolubile est in sua componentia: omne autem resolubile, mutabile est: et ex primo principio est compositio sicut ab efficiente, et per rationem disponentem qualiter quodlibet producatur secundum modum quo convenientissime operatur ad finem universi, sive ut per se simplex, sive ut compositum, sive ut componens. Et hec est vera et prima causa compositionis.

170

Ad aliud dicendum, quod licet mutabile sit compositum, et e converso, tamen hee conversio sive convertibilitas non est secundum rationem mutabilis et secundum rationem compositi: sed haec convertuntur secundum supposita, quod illud quod est mutabile, est compositum, et e converso. Et ideo nihil pro hibet mutabile in ratione mutabilis acceptum, et compositum in ratione compositi, in diversa principia proxima reduci. Et quia mutatio prima, creatio est, que est eductio entis de nihilo in esse, et a nihilo incipit, et principium habet nihil, et omnia creata de se in nihilum tendunt, et in nihilum deciderent nisi manus Omnipotentis ea teneret, ut dicit Gregorius: et sic mutabilitas fundatur in nihilo. Compositio autem semper fundatur in ente: quia compo- nentia, que proxima principia sunt compositionis, entia sunt. Similiter primum principium, quod unumquodque producit secundum formam et modum quo melius operatur ad finem universi, ens est. Omnis enim artificis sapientis hoc est proprium, unumquodque eorum que exiguntur ad opus, in tali modo et forma producere, quo compendiosius et utilius operatur ad finem intentum in opere.

171

Ad id quod in contrarium objicitur, jam patet solutio: ostensa enim est causa compositionis. Efficiens enim est principium primum, ut dictum est. Causa materialis vel quasi materialis, compositionis subjectum, hec enim est in potentia ad formam compositi. Causa formalis est actus compositi: finalis, sic vel sic operari ad finem universi.

172

Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Boetius, omne creatum est hoc et hoc: etideo ut dicit Proclus, non est unum, sed unitum, et sic attingit entitatem et bonum: quod enim unitum est, salvativum est: et quod salvativum est, bonum est. Primum autem principium est solum unum, et non unitum, et est (ut dicit Boetius) in quo nullus numerus est, et nulli innititur. Et sic bene concedimus, quod compositum sequitur creatum: in nullo enim creato verum est, quod creatum secundum id quod est, sit sua essentia qua est: sed in solo primo principio hoc verum est: et ideo solum simplex est et in eo idem quod est et quo est: quod non est in aliis: in illis enim quod est, est subjectum esse: et quia hoc subjectum est quasi fundamentum in quo fundatur esse, et essentia est cujus actus est esse: et esse est actus essentie in eo quod est: et hec inter se ponunt diversitatem. Et ideo creatum compositum est et concretum habitudinibus multis, ut in questione de simpiicitate determinatum est, et a Magistro tractatur in libro I Sententiarum, distinct. VIII.

173

Ad aliud dicendum, quod perfectum in esse simpliciter compositum est, ut probatur in objiciendo: sed perfectum in esse tali vel tali non oportet esse compositum; materia enim in esse materiz est perfecta, et forma in esse forma, et sic de aliis componentibus et compositis: sed perfectum in esse simpliciter, compositum est: hoc enim est singulare et prima substantia in unoquoque, Et ideo Deus creat et simplex et compositum, unumquodque in esse suo. Et sic intelligitur dictum Moysi: Det perfecta sunt opera’: et sic in antehabitis dictum est, quod est principium universi esse: quod (ut dicit Avicenna) facit debere esse in omnibus que sunt, et cujus proprius actus creatio est, ut prehabitum est. Prima enim rerum creatarum est esse, ut dicitur in libro de Causis: et quia est principium universi esse tam simplicis quam compositi, ideo nec presupponit materiam, nec exigit instrumentum, nec actum medium inter facientem et factum, sed totius esse principium est secundum seipsum.

174

Ad id quod juxta hoc ulterius queritur, An simplicitas conditio sit que possjt convenire creato ?

175

Dicendum, quod dupliciter contingit loqui de simplicitate. Est enim simplicitas omnimoda, in qua nulla est plica di versitatis secundum esse aliquo modo: et heec non convenit nisi Deo, qui nulla plica habitudinis ad aliquid intra vel extra dependet secundum esse diversum a seipso: et hee est simplex omnino et omnimode in fine simplicitatis: que simplicitas nulli creato convenire potest. Et est simplicitas que non habet plicam habitudinis secundum esse ad. componens intra, licet habeat dependentiam ad causam extra, cujus est dare esse, et facere debere esse in omnibus que sunt: et hee simplicitas non est omnino simplex, sed concreta habitudinibus multis, secundum dependentias quas habet ad principia sui esse: et hoc modo simplex est materia, et simplex forma, et simplex quod est, et simplex quo est: et hec est simplicitas que potest convenire creato: hoc enim quamvis non componatur aliquando ex partibus componentibus esse totius, tamen semper dependet secundum esse ad causam efficientem a qua accipit esse: et hec dependentia essentialiter non est ipsum, quamvis inseparabilis sit ab ipso: et ideo non omnino simplex est.

176

Per hoc patet solutio ejus quod objicitur in contrarium simplicitas enim primo modo dicta, proprietas creatoris est: sed simplicitas secundo modo dicta, creature convenire potest.

177

Ad aliud dicendum, quod creatio creantis est actus: et terminus ejus, sicut probatum est, compositum: est, et perfectum in esse: et ideo compositum, quia factum quod recipit esse secundum id quod est, non potest omnimode idem esse cum ipso esse quod recipit. Sicut enim dicit Avicenna, secundum id quod est, ex nihilo et nihil est: ex se enim nihil habet esse, sed totum esse suum recipit a causa que facit debere esse in omnibus: et ideo, sicut dicit Avicenna, diversum est in’ eo quod est ct esse: propter quod ex quod est et esse compo nitur. Sic etiam in puncto differunt quod est et esse: in se enim est id quod est: ex dependentia enim ad causam que est fons esse, et facit debere esse in omnibus, sibi est esse: et hec fuit sapientia Platonis, quam confirmat Dionysius in libro de Divinis nominibus, quia omne quod habet esse participative, non habet esse quod participat, ex seipso, sed ex essentia quam participat, hoc est, ex causa que simpliciter et secundum seipsam est illa essentia. Unde dicit Dionysius, quod ea qua participative sunt esse hoc vel illud participantia, sunt ex hoc quod simpliciter est essentia, eminens omnibus, et segregata ab omnibus: et ea que participative sunt sapientia, sunt ex eo quod per se sapientia est: et simile est de bonis ad bonitatem: et ideo omnia talia necesse est esse composita ex quod est et quo est: hec enim fuit causa, quod posuerunt formas secundum se existentes ante res particulares, a quibus indesinenter fluit esse in ea que participant formas illas: sicut continue fluit lumen solis in perspicuum quod participat lumen solis ad esse diei.

178

Ad illud quod ulterius queritur, Utrum omnis creatura composita sit ex quod est et quo est ?

179

Respondendum est, quod quod est et guo est multipliciter dicuntur..

180

Dicitur enim quod est, id quod est primum subjectum in unoquoque quod est: hoc enim est primum quid sive aliquid in ipso, et hoc est primum formabile in esse generis, speciei, et individui in unoquoque genere per differentias communes vel proprias vel magis proprias: sicut primum in genere substantie formabile in substantiam corpoream, et in substantiam incorpoream: et primum in genere quantitatis formabile in discretum, et continuum: et primum in genere qualitatis formabile in naturalem potentiam vel impotentiam, habitum vel dispositionem, formam vel circa hoc aliquid constantem figuram, passionem vel passibilem qualitatem: et sic est in omnibus generibus: et hoc est primum quod predicatur in quid de omnibus que sunt in genere illo: et ratione cujus omnia que sunt in genere illo predicata in quid, habent ab isto quod in quid predicantur ;: et hoc valt Aristoteles in primo Yopicorum, ubi dicit sic: "Si quis bicubitali magnitudine posita, dixerit quod positum est, quantum esse, quid est dicit, et quantum significat: et si quis albedine posita, dixerit quod positum est, colorem vel quale esse, quid est dicit, et quale significat: et sic est in aliis generibus. Et hoc modo formabile est quod est, et formans ipsum est quo est." Et sic intelligit Boetius, quod "omne quod est citra primum, est ex quod est et quo est:" omne enim quod est citra primum, est in aliquo decem generum ad esse illius generis in genere vel specie vel individuo determinatum: solum autem primum quod in nullo ge nere est, et ad esse nullius generis determinabile, compositum non est ex quod est et quo est, sed est in ipso idem quod est et quo est: et sic intelligitur quod dicitBoetius, quod "quod est habere aliquid potest preter ipsum quod est:" quia quod est primum subjectum in quolibet genere, et ex quo habent omnia que sunt in genere illo, quod subjici et substare possunt, preter se et in se recipit determinans ipsum ad. esse. Quo est autem nihil in se recipit preter seipsum: seipso enim est et esse habet, nec ad esse determinatur aliquo alio a se. Sunt enim fines in esse: et de fine dicit Aristoteles, quod nec finitus nec infinitus est.

181

Dicitur etiam geod est, quod vere est apud naturam et distinctum esse habet, et hoc aliud: et sic substantia est quod vere est: et sic non omne creatum est ex quod est et quo est.

182

Similiter guo es¢ dicitur multipliciter: dicitur enim quo est aliquid efficienter: sicut dicimus, quod omnia sunt Deo vel a Deo: et sic solum illud non habet quo est, quod non habet causam efficientem: et sic Deus trinitas non habet quo est, nec habet quod est: quia, sicut dicit Boetius, quod est, primum subjectum est: natura autem divina, ut dicit Boetius in libro de Trinitate, subjectum nullo modo esse potest. Omnia autem alia creata hoc modo sunt ex quod est et quo est: sed quod est, habent intra se: quo est autem, extra se: causa enim efficiens extra effectum est. Ex hoc etiam patet, quod quod est ex hoc similitudinem habet cum materia: quia recipit aliud quod est preter ipsum et differens abipso, sicut et genus materiale dicitur, cum tamen forma sit: guo esé autem similitudinem habet cum forma: quamvis nec quod est sit materia generaliter, nec quo est forma generaliter: quia susceptio gua quod est suscipit, non est susceptio materia, sed est susceptio primi subjecti et primi formabilis in unoquoque genere, sicut dictum est: et hee susceptio, ut dicit Avicenna in primo Philosophiz, non est susceptio materie, quia ex suscepto non determinatur aliquod ad esse simpliciter, sicul materia determinatur et perficitur per formam ad esse simpliciter: sed est susceptio qua confusum suscipit actum differentie determinantis ipsum ad esse distinctum in genere, specie, vel individuo.

183

Ex hac determinatione patet quasi ex corollario, quod hee compositio exquod est et quo est, generalior est, quam illa que est ex materia et forma: quia illa in omni creato est, ista autem non. Similiter omni compositione alia generalior est. Est enim in partibus componentibus omnem aliam compositionem. Materia enim non idem habet quod est et quo est, non enim a seipsa habet esse materie. Similiter in forma aliud est quod est, et aliud quo est: quia non a seipsa habet esse forme. Et similiter est in partibus continui, et in partibus discreti, et in parte totius potestativi sive.

184

Virtualis. Unde etiam hec compositio ab antiquis dignior omni alia compositione esse dicitur duplici ratione, scilicet quia est generalior, eo quod minus elongatur a primo simplici, quam aliqua aliaruam compositionum: quamvis enim in Deo non sint diversa quod est et quo est, nec sint in eo per modum compositionis, sed simplicitatis: tamen vere sunt in eo quod est et quoest: Deus enim dicit quod est, et deitas quo est: quorum utrumque vere in Deo est. Sed in quibuscumque est materia et forma, in illis sunt diversa, nec simul sunt in illo nisi per modum compositionis.

185

Ex hoc iterum patet, quod omne quod creatum est, componibile est aliquo genere compositionis, et sic in potentia aliquo modo existens: unde in omni tali aliud est totum, et aliud est pars: et in omnibus illis totum est majus sua parte. Sola autem natura divina, que simplex actus est, et nullo modo in potentia ad aliquid, nulli componibilis est ad tertii constitutionem.

186

Et si objicitur de Christo, in quo est natura divina et natura humana, ut dicit Athanasius, "Sicut anima et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus." Solvitur a Boetio in libro de Duabus naturis in una persona Christi, dicente, quod non est vera compositio, sed unio: fit enim unio hominis in unum esse personale Filii Dei, in quo esse sociantur natura divina et natura humana: distinct tamen manentes, inconfuse, et impermixte. Sicut enim dicit Damascenus, creabile mansit creabile, et increabile. Unde natura divina et natura humana non conveniunt ad alicujus tertii constitutionem, sed in uno esse personali sociantur propter exigentiam operis redemptionis. Sicut enim dicunt Ambrosius et Anselmus in libro, Cur Deus homo, redemptor conveniens esse non potuit, nisi qui pretium redemptionis et solvere debuit, et solvere potuit: sed non debuit nisi homo, et non potuit nisi Deus: et ideo conyeniens fuit ut esset Deus homo.

187

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod in omni eo quod est determinatum in genere, est quod est et quo est: sed quod est et quo est prout sunt prima componentia, non sunt determinata in genere, vel specie, vel individuo: sed principia determinati in genere, specie, vel individuo: et quia principii non est principium, aliter enim iretur in infinitum, ideo non oportet, quod quod est et quo est, licet creata sint in creato, habeant alia quod est et quo est, ex quibus sint.

188

Ad aliud quod objicitur de unitate, dicendum quod licet punctum et unitas indivisibilia sint in genere quantitatis, ita quod quantitativa divisione non dividuntur: tamen aliud est quod est punctum et esse puncti,et quod est unitas et esse unitatis: et hoc inducit compositionem ex quod'est et quo est. Et licet unitas seipsa sit una, eo quod prima reflectuntur super se secundum denominalionem: tamen seipsa non est unitas, quia etiam secundum Aristotelem non est idem unitas et esse unitatis. Et hoc est quod ab antiquis dicitur, et generaliter verum est, quod nihil est sua essentia preter Deum: quia, sicut dicit Auguslinus, propter hoc quod simplex est, in fine simplicitatis est, quidquid habet.

189

Ad aliud dicendum, quod in locutionibus in quibus idem de seipso praedicatur, compositum de composito preedicatur: et in talibus subjectum sive suppositum subjicitur ut substans, et predicatur predicatum ut forma inherens: et ideo non predicatur ut hoc aliquid, sed quale quid. Et in hoc sensu dicit Boetius sic in commento super Porphyrium, quod "nulla propositio est verior ea, in qua idem de seipso predicatur, quia quale quid actu et intellectuestin hoc aliquid:" sed in talibus non praedicatur essentia ut essentia, hec enim simplex est. Unde licet homo sit homo, tamen non est sua humanitas, et ideo in talibus non signatur, quod idem sit quod est et quo est, sed diversum. Ad id quod ulterius queritur, dicen- Adgy dum, quod non omne quod est, compositum est ex materia et forma, ut dicit Boetius in libro de Trinitate: spiritualia enim ex materia et forma composita non sunt. Sed materiale medium est inter materiam, et non materiam: materiale enim non est materia, habens tamen proprietates materiz. Et hoc modo concedi potest, quod omne compositum, est compositum ex materiali et formali, sed non ex materia et forma: quia quod est, secundum hoc materiale est, et quo est, formale: sed materia proprie non est nisi in corporibus, materiale autem etiam in spiritualibus est, et etiam in accidentalibus, eo modo quo diximus, quod primum formabile in unoquoque genere et subjectum, materiale est respectu omnium aliorum. Et hoc modo partes diffinitionis precedentes, ad ultimam differentiam materiales sunt: et partes componentes, ad formam compositi ma- teriales sunt. Et sic est in omni composito, preterquam in toto potestativo, in quo potentia sive virtus particularis fluit ex virtute universali totius: et totum non constituitur ex partibus, sed potius constituit partes: et in illis formale est totum sicut in aliis. Unde concedi potest, quod omne compositum componitur ex materiali et formali, sed non ex materia et forma. Unde Boetius ante finem libri de Duabus naturis in una persona Christi, sic dicit: "Gum alia res materia utatur ut corpus, alia vero nullo corporeo utatur fundamento: quomodo fieri potest, quod corporeum ad speciem incorpoream transmutetur ?" Item, ibidem, "Incorporeum nulla penitus utitur materia." Et, ibidem, "Incorporalium nulla penitus est materia."

190

Ad opsectu in contrarium, dicendum, quod objectio non probat, quod compositum sit ex materia et forma, sed quod compositum sit ex materiali et formali,

Articulus 3

Unde in creaturis veniat mutabilitas ?
191

MEMBRI TERTH ARTICULUS III. Unde in creaturis veniat mutabilitas ?

192

Tertio queritur, Unde in creaturis veniat mutabilitas ?

193

1. Dicit enim Augustinus, quod omnis creatura que facta est, mutabilis est. Et sunt hee ejus verba in libro XII de Civitate Dei: "Omnia quecumque facta sunt, mutabilia sunt, quia de nihil- facta sunt ."

194

2. Adhuc, Augustinus in libro XII swper Genesim ad litteram: "Creatoris potentia et omnipotens virtus ejus est causa subsistendi omni creature: que virtus si ab eis que creata sunt continendis et regendis aliquando cessaret, simul et illorum cessaret species, omnisque natura concideret ." Ex quo patet, quod nulla creatura est de se immutabilis: et si non mutatur, hoc est de virtute creatoris, et non de se.

195

3. Adhuc, Super illud Job, iv, 18: Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles: dicit sic: "Angelus etsi in statu suo immutabilis permanet, in hoc tamen quod creatura est, vicissitudinem mutabilitatis habet, et ita stabilis non est." Magis autem videtur de Angelo quod immutabilis sit, quam de alia creatura. Si ergo Angelus immutabilis non est, de quo magis videtur, per locum a majori sequitur, quod nulla creatura immutabilis est.

196

4. Adhuc, Joannes Damascenus: "Angelus immortalis est, non natura, sed gratia." Ergo Angelus natura mutabilis est: ergo et alia creata.

197

In contrarium hujus est, quod 1. Quedam creatura immutabilis esse videtur: quedam enim creatura immortalis est, sicut Christus homo, et alii qui cum Christo resurrexerunt: ergo immutabilis: quia dicit Augustinus super illud Apostoli, I ad Timoth. vi, 16: Qui solus habet immortalitatem: quod "solus Deus immortalis est, quia immutabilis: in ceteris autem que mutantur, nonnulla mors ipsa mutatio est." Si ergo nulla mors est in glorificatis, videtur quod in eis nulla sit mutabilitas: et sic aliqua creatura immutabilis est.

198

2. Adhuc, Universale creatura est: et probatur esse immutabile a Philosophis: quia immutabile est, quod secundum omnem rerum mutationem et vicissitudinem temporum uno modo est secundum suum esse et sui esse principia: universale autem uno modo est, quocumque modo varientur particularia, et quocumque modo varientur tempora: ergo videtur, quod universale secundum esse universalis sit immutabile: et sic aliquod creatum est immutabile.

199

3. Adhuc, Universum sive mundus creatura est: et est immutabile univerversum secundum esse universi: ergo aliqua creatura est immutabilis. PropaTIo, quod universum secundum esse universi est immutabile: si enim secundum esse esset mutabile, cum, sicut dicit Aristoteles in libro de Celo ef Mundo, quod corruptibile est, aliquando de necessitate corrumpatur, aliquando secundum esse mutaretur mundus et desineret esse: et hoc non est verum: ergo videtur, quod universum sit immutabile, cum tamen sit creatum.

200

4. Adhuc, Beatitudo prout est in beatis creatura est: et tamen videtur immutabilis esse: est enim, ut dicit Boetius in libro III de Consolatione philosophiz, prosa secunda, status omnium bonorum congregatione perfectus: precipuum au tem bonorum est immutabilitas: ergo sine immutabilitate beatitudo non est: et sic aliquod creatum immutabile est.

201

Uxrenivs hic queritur, Si conceditur, quod omnis creatura ex natura sua mutabilis est, utrum sit mutabilis in non esse penitus ?

202

1. Hoc enim videtur Gregorius expresse dicere, quod omne quod ex nihilo factum est, in nihilum caderet, nisi illud manus Omnipotentis contineret: ergo creatura de se tendit ad non esse omnino,

203

Adhuc, Ad Hebr. 1, 11, super illud: Ipsi peribunt, tu autem permanebis: et omnes ué vestimentum veterascent, ex Psalmo ci, 26, habet Glossa: "Veterascere dicitur illud, quod more vestis paulatim consumitur et deficit:" sed quidquid more vestis deficit, in fine ad nihilum devenit: ergo videtur, quod omnia in fine ad nihilum devenient, et sic cadant in non esse.

204

Adhuc, Apocal. xx1, 1: Vidi celum novum et lerram novam. Et mare jam non est. Ergo videtur, quod mare sive aque elementum cedit in non esse: et eadem ratio est de aliis: ergo et alia cedunt in non esse.

205

Adhuc, Isa. ut, 6: Cali sicut fumus liquescent: sed quod liquescit, evanescit: et quod evanescit,in nihilum deficit: ergo videtur, quod cceli in nihilum deficient: ergo multo magis alia que plus corruptibilitatis habent quam celum.

206

Adhuc, Eccli. xiv, 20: Omne opus corruptibile, in fine deficiet: sed multe creature sunt opera corruptibilia: ergo in fine in nihilum deficient: et sic aliquod creatum in nihilum deficiet.

207

2. Adhuc, Propter hoc quod generatio et corruptio opponuntur, et oppositorum est transmutatio ad invicem, sequitur quod omne quod generatur, corrumpitur. Ergo a simili, cum creatio sit de non esse in esse ex potentia creatotoris, erit aliqua mutatio illi opposita, que est de esse in non esse ex impoten tia creati: sicut in physicis generatio que est ingressus in esse, ut dicit Boetius, ex potentia est generantis: et corruptio illi opposita, est mutatio de esse in non esse ex impotentia generati: que est ex hoc, quod alterantibus et corrumpentibus generatum resistere non potest.

208

In contrarium est, quod 4. Si tendit in non esse simpliciter: aut hoc est ex principio dante esse, aut ex ipsa re que tendit in non esse. Non ex principio dante esse: principium enim dans esse idem est quod principium conservans in esse: et a conservante in esse non potest esse mutatio in non esse. Similier non potest esse ab ipso creato: omne enim quod est, sui esse querit conservationem, vel in seipso in substantia individui, vel in altero in similitudine speciei: et non potest esse, quod idem appetilus conservationis in esse, sit principium tensionis in non esse: probat enim Boetius in libro Ill de Consolatione philosophiz, quod omnia appetunt esse, et unum esse, et bonum esse: et fugiunt privationem esse, et divisionem, et malum: secundum appetitum naturalem, animalem, et sensibilem, et rationalem, et intellectualem. Et sic videtur, quod nec a principio creante, nec a creatis possit causari tensio in non esse.

209

2. Adhuc, Videtur quod ista resolutio in non esse, nullum habeat exemplum in creaturis: omnis enim crealura, aut est spiritualis, aut corporea: aut simplex, aut composita: aut substantia, aut accidens: aut forma sive quo est, aut subjectum forme sive quod est vel materia. Sed nihil horum cedit in non esse. Spiritualis enim potentior est ad resistendum, quam corporea: et ideo si corporalis non cedit in non esse, nec spiritualis: unde etiam Scriptura dicit in Psalmo cxiv, 4: Haibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam, supple, corpus. Corporalis autem natura composita, non cedit in nihil, sed in sua componentia. Corporalis vero simplex na tura ut cceelum, non cedit in nihil: sed nec in non esse, quia incorruptibilis est. Corporalis vero simplex ut elementum, non cedit in nihilum: unum enim subjectum est in talium generatione ét corruptione, quod est materia super quam est mutatio generationis, et ad quam mutatio corruptionis. Et quia elementum, ut dicit Aristoteles in libro IV de Calo et Mundo, et Isaac in libro de Elementis, non potest resolvi secundum formam aliam, eo quod secundum formam simplex est: ideo oportet, quod in talibus generatio unius sit corruptio alterius, et e contra: etsic nihil talium resolvitur in nihil. Similiter accidens quod principium sui esse habet in subjecto, cum desinit esse in subjecto secundum actum, manet in principiis subjecti causantibus esse accidentis: et quod manet in principiis, non omnino fit nihil: et sic nee accidens cedit in omnino nihil. Similiter nec materia cedit in omnino nihil: probat enim Aristoteles in fine primi Phystcorum, quod materia una eadem -manens est ante omnem generationem, et post omnem generationem, et sic non est in nihil redigibilis. Similiter nec forma: si enim est forma totius ut universale: hac, ut dicitur in principio libri Sex principiorum, compositioni est contingens, simplici et invariabili essentia consistens: et quod est invariabili essentia consistens, non variatur in nihil: et sic videtur, quod in tota natura hee mutatio nullum habet exemplum: et ila videtur, quod in operibus Dei non debet esse mutatio.

210

Unterivs queritur, Si Deus potest conferre creature immutabilitatem secundum naturam ?

211

Et videtur, quod sic: quia rebus glorificatis conferetur immutabilitas secun= dum statum glorie. Et Gregorius dicit, quod Angelus immutabilis est secundum statum glorie: et non est minoris potentiz conferre immutabilitatem secun dum statum gratie et glorie, quam conferre immutabilitatem secundum statum nature: ergo si contulit immutabilitatem secundum statum gratia et glorie, poterit conferre et immutabilitatem secundum statum nature: et ita alicui creature conferre potest immutabilitatem.

212

Si forte dicatur, quod aliqua creatura potest esse immutabilis in natura, sed tamen secundum bene esse et male mutabilis est, ut Angelus: hoc enim videtur dicere Damascenus, qui dicit, quod ea que a versione incipiunt, versioni subjacent, aut secundum naturam, ut corporalia composita: aut secundum electionem, ut spirituales substantie Angeli: et ita creatura aliqua secundum naturam participare potest immutabilitatem. Conrra hoc est quod Damascenus expresse dicit, quod Angeli sunt immortales sive immutabiles non natura, sed gratia. Et in secunda parte Timext Plato inducit deum deorum loquentem ad ceelestes virlutes sic: "Dii deorum quorum opifex paterque ego sum, natura quidem vestra dissolubiles, mea autem voluntate indissolubiles." Et ita videtur, quod nihil creatorum sit, quod per naturam immutabile sit.

213

Et HOC secundum dicta Sanctorum omnino concedendum est.

214

Ad primum ergo dicendum, quod omnis creatura immutabilitatem habet ex eo quod de nihilo facta est, ut dicunt Augustinus, Gregorius et Damascenus. Et hujus probatio est, quia omnis creatura, et omne quod est, ab eodem habet esse et conservationem in esse: cum autem omnis creatura (ut prehabitum est, et Avicenna dicit in IX prime philosophie sue) ex se nihil sit et ex se nec esse habet nec conservationem in esse: sed hoc habet a principio quod facit debere esse in omnibus, et quod est fons esse: ipsum esse manans et influens in omne quod est: et cum ex se sit ex nihilo, et omne quod est, tendat ad sui principium: constat quod ex se tendit in nihilum, quia et ex nihilo factum est, et in nihilum decideret, nisi virtute principii dantis esse contineretur: et hanc virtutem Gregorius vocat manum Omnipotentis Dei que continet universa.

215

Hujus exemplum dat Avicenna valde congruum in artificialibus, et in naturalibus. In naturalibus quidem: quia causa efficiens in naturalibus dans esse, duplex est: una conjuncta effectui, et alia separata ab effectu. Sed separata non potest esse causa esse, nisi per aliquid sui conjunctum et intrinsecum eidem, sicut patet in generatione hominis et aliorum animalium, in quibus pater sive masculus (ut dicit Aristoteles) generans ex seipso in alio, generationis quidem est causa efficiens, sed esse geniti per seipsum non est causa, nisi per aliquid decisum ab ipso, quod per virtutem formativam que in ipso est, potentiam activam habet ad totum esse: et per substantiam materiz possibile est ad hoc quod fiat in ipso totum esse: et hoc agit ‘in generatione ad esse continue, etiam cessante extrinsecus generante. Propter quod Aristoteles dicit in libro XVI de -Animalibus, quod "anima sive virtus anime est in semine, sicut artifex in artificiato:" vocans animam, virtutem formativam que influxa est semini per animam generantis. Et ideo ibidem dicit, quod gutta viri ingreditur i in guttam fceTine, sicut anima in corpus: et contenta in semine foemine per viscositatem ejusdem utens spiritu pro instrumento ‘et intelligentia (cujus est totum opus ‘nature regere) totum format et producit ‘esse geniti: quo formato et perfecto, eadem virtus continue agens et influens virtutem, formatum et conservat in esse. ‘psa est enim virtus universalis, que facit debere esse in omnibus partibus ge“niti. Et si aliquando non influat esse et ‘stet influxus, perit species geniti, et tota concidit natura.

216

In artificiatis autem exemplum suum est artifex | qui bepaee causa est efficiens domus, et ideo potius est causa edificationis domus, quam esse domus: et cum esse domus sit figura contignationis, clavus ultimus tenens domum in debita figura et continue influens tensionem illam, secundum actum est causa efficiens proxima ipsius esse domus. Et de hujusmodi causa dicit Avicenna quod intelligitur illud quod dicit Aristoteles, quod "posita causa secundum actum, ponitur effectus: et destructa, destruitur."

217

Similiter dicit Avicenna, quod est in principio quod facit debere esse in omnibus: nisi enim hoc continue influat esse, perit esse in omnibus, et natura concidit universorum. Hoc enim principium se habet ad esse, sicut cceli motus se habet ad generabilia et corruptibilia: de quo dicit Aristeles in VIII Physicorum, quod est quasi vita quedam natura existenti- bus omnibus. De vita dicit Alexander nequam in libro de Motu cordis: et etiam inlibro de Causis dicitur in commento, quod actus continuus est ab ente quieto, quod primum principium est vite: primum enim movens in omni motu, ut dicit Commentator in libro If de Calo et Mundo, numquam disponitur vel movetur illo motu quo movet. Et secundum hoc dictum, sicut vita in vivo continuus fluxus est et actus a principio et causa vite in id quod participat vitam sicut corpus: propter quod etiam quidam dixerunt, quod vita est fieri potius quam esse, et est de numero successivorum: propter quod etiam Boetius in libro V de Consolatione philosophiz dicit, quod nihil creatum est, quod esse suum totum simul habeat, quia esse quod erit cras, non habet hodie: et quod habet hodie, non habuit heri: et de hoc dant exemplum de die, cujus esse nihil aliud est, nisi continuus luminis effluxus a sole in perspicuum hemispherii: et sic esse diei, fieri est continue: ita continuus fluxus esse in omne quod est, a principio quod facit debere esse in omnibus, esse est omnium, et in ipso principio esse est unum et idem: sed receptum in diversitate essentie eorum que in diversitate graduum distant a primo, efficitur diversum genere et specie et numero. Et hanc determinationem ego credo veram esse et Catholicam, et hoc esse quod dicitur in Psalmo xxxv, 10: Domine, apud te est fons vite. Principium enim universi esse continue fundit esse in omnia que sunt: sicut principium et causa vite continue fundit vitam. Et propter hoc dicunt sancti Doctores, quod si primum principium esse sic continue influendo in esse, non contineret creata, tunc species eorum deficeret, et tota concideret natura.

218

Unde quidquid objectum est ad hoc, quod omnis creatura de se mutabilis est et tendit in non esse, concedendum est.

219

Quod autem in contrarium objicitur de glorificatis, dicendum, quod ex se mutabilia sunt per hoc quod creata sunt: sed per influxum divine virtutis glorificantis ea, facta sunt immutabilia: et hac virtus vocatur manus Dei continens ea in esse gloriz..

220

Ad aliud dicendum, quod universale secundum quod creatum est, mutabile est, nisi contineatur manu omnipotentis Dei: sed quod dicitur a Platone immutabile et incorruptibile, hoc est secundum esse rationis, quo eodem modo se habet secundum esse in intellectu ad esse de omnibus et in omnibus sibi subjectis. Dicit enim Aristoteles in I Posteriorum, quod universale est quod est de multis et in multis, per unam rationem existens in eis, et de eis: et hee immutabilitas est secundum quid, et non simpliciter. ©

221

Ad aliud quod objicitur de universo, dicendum, quod universum secundum omnes partes sui mutabile est, et mutabitur de statu in statum, et de forma in formam, sed manebit secundum substantiam. Sicut enim modo habet esse secundum formas facientes ad generationem et corruptionem usque ad completionem numeri electorum, qui completur per generationem: ita post diem judicii erit in forma, qua deserviet beatitudini electorum.Et hoc notat Apostolus, I ad Corinth. vu, 31, per figuram mundi, sic dicens: Preterit enim figura hujus mundi. Et bi dicit Glossa, "Non substantia." Et quod una manet substantia sub utraque figura, non est ex mundo in quantum creatus est, sed ex manu creatoris continentis, qui continet substantiam ne decidat in nihilum.

222

Ad id quod objicitur de beatitudine, dicendum, quod beatitudo creata mutabilis est. Et cum dicitur, quod "est status omnium bonorum congregatione perfectus," accommoda est distributio, et distruibuit pro bonis que pertinent ad beatitudinem participabilem a creatura: immutabilitas autem perfecta et omnimoda non pertinet ad beatitudinem creatam, sed increatam.

223

Ad id quod ulterius queritur, Utrum Ad quest.t. creatum mutabile sit in non esse simpliciter ?

224

Dicendum quod sic secundum dicta Sanctorum. Dicit enim Gregorius expresse, quod omne creatum non solum mutabile est, sed etiam tendit in non esse, et decideret in non esse, nisi contineretur a manu Creatoris.

225

Ad opsecta tamen dicendum, quod veterascere dicuntur creata, non quia cedant in non esse, sed quia mutantur de statu in statum, et de figura in figuram: sicut vestimentum quod exuitur et induitur, secundum figuram mutatur.

226

Ita etiam in Apocalypsi, xxi, 1, dicitur, quod mare jam non est, non quod aqua deficiat secundum substantiam, sed quod deficiat secundum actum frigidi humidi quod est in ipso secundum quod ordinatur ad generationem et corruptionem: manebit tamen substantia in forma et figura perspicui illuminati, secundum quod ordinatur ad gloriam beatorum: et similiter fiet de aliis elementis. Unde Basilius in sermone de ultimo judicio, tractans illud Psalmi xxvm, 7: Vox Domini intercidentis flammam ignis: dicit, quod intercisio hee erit, quia luminosum ignis Dominus faciet ascendere sursum ad gloriam beatorum, ustivum autem calidum descendet ad pcenam damnatorum.

227

Ita etiam intelligitur quod dicitur, Isa. ui, 6, quod cli sicut fumus liquescent: liquescent enim secundum statum et figuram motus ad generationem: quod Job, xiv, 12, vocatur atiritio, ubi dicit: Donec atteratur celum, non evigilabit nec consurget de sommo suo. Manebunt tamen secundum substantiam continente manu Dei, et induent aliam formam majoris luminositatis et quietis a motu locali: secundum hoc enim ordinantur ad statum contemplationis.

228

Dictum autem Eeclesiastici, xiv, 20, de opere corruptibili intelligitur, quod depravatum est corruptione peccati, quod super solidum fundamentum fidei et trinitatis non est fundamentum. Sicut et illud Apostoli intelligitur, I ad Corinth. mi, 13: Uniuscujusgue quale opus sit, ignis probabit. Si cujus opus arserit, detrimentum patietur.

229

Ad aliud quod objicitur ultimo, dicendum quod mutatio non est unius rationis dicta de generatione et corruptione, et dicta’de creatione et tensione creati in nihilum. Dicta enim de generatione et corruptione, supponit subjectum unum, materiam: creatio autem nullum subje- ctum supponit: et oppositum ejus, quod est tensio in nihilum, terminum habet simpliciter nihil, et non materiam. Et ideo licet generabile et corruptibile corrumpatur ex impotentia generati, non tamen oportet quod creatum actualiter deveniat in nihilum, eo quod in se habet virtutem conservantis Dei, qui in omni creato est essentialiter, presentialiter, et potentialiter.

230

Ad id quod in contrarium objicitur, dicendum quod tensio in non esse, non est a principio dante esse, nec est ab appetitu creati in esse, nihil enim, ut dicit Aristoteles appetit suam destructionem vandi in esse, que in ipso creato est ex hoc quod est ex nihilo, sicut paulo ante dictum est.

231

Ad aliud dicendum, quod hee mutatio in physicis nullum habet exemplum: et hujus causa est, quod omnis mutatio physica secundum sua principia fundatur vel super ens simpliciter, vel super ens sub privatione existens. Super ens simpliciter, sicut motus augmenti, diminutionis, alterationis, et motus localis. Super ens privatum, sicut mutatio generationis et corruptionis. Hec autem mutatio que est tensio in nihil, secundum principium suum fundatur super simpliciter nihil. Sicut enim paulo ante ex verbis Avicenne dictum est, creatum secundum quod creatum, secundum seipsum est nihil, et ex nihilo est.

232

Ad id quod ulterius queritur, Si Deus possit conferre immutabilitatem creato ?

233

Videtur esse respondendum secundum Gilbertum Porretanum, quod scilicet potentia Dei ad nihil limitatur: sed multa dicitur non posse, quia non ostendit se posse illa. Ita non ostendit se posse conferre immutabilitatem omnimodam, quia nulla creatura susceptibilis est illius: ex ipso enim quod creatura est, a versione incipit, et versioni subjacet. Unde licet equalis sit potentia continere immobiliter in statu beatitudinis, et continere in statu nature, non tamen ex parte creati est ejusdem susceptibilitatis.

234

De his autem multa dicta sunt in prima parte Summez uheotog ia, questione de immuntabilitate divina

235

Et quod dicit Damascenus de Angelis, et Plato de diis coelestibus, quod mutabiles sunt secundum naturam, simpliciter concedendum est: hoc enim concordat et dictis Sanctorum et Philosophorum.

Articulus 4

Unde hoc sit quod cum primum principium unicum sit, et uno modo se habens ad omnia, secundum rationem vestigii tria resultent in opere ?
236

MEMBRI TERTII ARTICULUS IV. Unde hoc sit quod cum primum principium unicum sit, et uno modo se habens ad omnia, secundum rationem vestigii tria resultent in opere ?

237

Quarto queritur, Unde hoc sit, quod cum primum principium unicum sit, et uno modo se habens ad omnia, ut dicit Dionysius, secundum rationem vestigit tria resultant in opere?

238

Et queruntur tria, scilicet, quere hac dicuntur vestigia ?

239

Secundo, Que sint in quibus est ratio vestigii?

240

Tertio, Quare ab Augustino dicuntur nutus et non vestigia?

241

ARTICULI QUARTI PARTICULA I. Quare creature dicantur vestigia ?

242

Ad primum sumantur dicta Sanctorum de vestigio loquentium.

243

Dicit enim Augustinus in libro VI de Trinitate: "Sed ut creatorem per ea que facta sunt, intellecta conspicientes, Trinitatem intelligamus: cujus in creatura apparet vestigium in modo, specie, et ordine."

244

245

Adhuc, Gregorius super illud Job, x1, 1: Forsitan vestigia Det comprehendes, "Vestigia Dei sunt benignitas visitationis, quia viam nobis ostendit."

246

Adhuc, Job, xxm, 11, super illud: Vestigia ejus secutus est pes meus, Glossa: "Vestigia Christi sunt exempla operum ejus." [ Petr. u, 24: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eyus.

247

Adhuc, Eccli. xuu, 19: Revelans vestigia oecultorum, Glossa dicit, quod "vestigia dicuntur effectus divinorum et occultorum judiciorum, per qué judicia Dei deprehenduntur."

248

In omnibus autem his vestigiam dicitur obscura et imperfecta similitudo, per quam aliquid de nolitia cause deprehenditur. Hec enim similitudo potest accipi ex parte potentie cause: et sic dicitur vestigium resultare in operibus creationis. Que enim prefigit rei modum, est potentia Creatoris: et qua inducit speciem, sapientia est: et que ponit in ordine spirituali vel corporali, bonitas auctoris est: et sic omnis creatura sequitur creatorem per ostensionem sapientie, potentiz, et bonitatis ejus.

249

Et hoc modo dicit Magister Hugo de sancto Victore in commento super librum de Hierarchia Dionysii, quod Deus proposuit homini creaturam tamquam mundanam et naturalem theologiam, in qua legeret aliquam Dei notitiam.

250

Et hoc est quod dicitur in libro primo Sententiarum, distinct. III, cap. 1, Apeostolus namque ait: "A duobus juvabatur homo ut manifestaretur ei veritas, scilicet a natura que rationalis erat, et ab operibus a Deo factis." De quibus dicit Ambrosius, quod Deus qui natura invisibilis est, ut etiam a visibilibus posset sciri, opus fecit quod visibilitate sui opificem manifestavit: ut per certum incertum posset sciri, et ille Deus omnium esse crederetur, qui hoc fecit quod ab homine impossibile est fieri.

251

Et Augustinus in libro primo de Libero arbitrio: "Quocumque te vertas, quibusdam vestigiis, operibus scilicet suis impressis, sapientia Dei loquitur tibi."

252

Et sic exponit Basilius illum Psalmum xvin, 2: Cali enarrant gloriam Dei. Dicit enim, quod omnis creatura loquitur creatorem.

253

In omnibus ergo his patet, quod vestigium aliqua similitudo dicitur,quamvis imperfecta, per quam aliqua Dei notitia accipitur potenti, sapientie, vel bonitatis ejus.

254

Sunt TAMEN quedam objectiones sophistice contra hoc.

255

1. Dicitur enim vestigium impressio pedis in pulvere proprie, et sic vestigium figura est: et sic de Deo dici non potest, quia infigurabilis est: et sic per nullam figuram in creatura resultare potest.

256

Si quis dicat, quod ista dicuntur in operibus Dei per translationem. Contra: Aristoteles: "Transferentes se, secundum aliquam similitudinem transferunt:" nulla autem similitudo est infigurabilis ad figuratum: ergo videtur, quod impressio significationis divine in creatura per ostensionem potentie, sapientiz, vel bonitatis, non debeat dici vestigium.

257

2. Adhuc, Videtur quod vestigium istud non in omni re creata inveniatur: est enim prima materia res aliqua: et tamen in materia non videtur inveniri vestigium: per impressionem enim vestigii res ad perfectum esse deducitur secundum modum, speciem, et ordinem: materia autem imperfecta est.

258

3. Adhuc, Si vestigium imperfecta similitudo est, imago autem perfecta: videtur quod id quod est ad imaginem, non sit vestigium: et sic homo et Angelus non sunt vestigia: et sic non om nis creatura vestigium est, nec in omni creatura vestigium deprehenditur.

259

4, Adhuc, Quedam creature perfectam dicunt ad Deum similitudinem, ut gratia, et beatitudo creata. I Joan. m, 2: Nune filii Det sumus: et nondum apparuit guid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes et erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Ulle ergo non dicentur vestigium: eo quod vestigium est imperfecta similitudo, et non adequata.

260

5. Adhuc, Si hec dicuntur vestigium Creatoris, videntur non secundum magis et minus convenire creaturis ;: quia idem secundum Philosophum eodem modo se habens in omnibus effectibus suis facit idem esse et simile et equale, nisi aliquid obviet ex parte materie in qua operatur: Deus autem in opere suo non presupponit materiam: ergo in omnibus per equale et simile significatio operantis Dei resultat. Et hoc non videtur esse verum: dicit enim Augustinus in libro XI de Civitate Dei sic: "Dei creatoris tamquam per omnia que fecit mirabili stabilitate currentes, quasi quadam ejus alibi magis, alibi minus impressa vestigia colligamus". Hec enim secundum magis et minus insunt rebus.

261

6. Adhuc, Augustinus in libro de Natura boni: "Ubi hee tria magna sunt, magnum bonum est: ubi parva, parvum: ubi nulla, nullum °."

262

7. Adhuc Augustinus in libro de Natura boni: "Omnia quanto magis moderata speciose ordinata sunt, tanto magis bona sunt." Ergo modus, species, et ordo in quibus est vestigium, secundum magis et minus insunt rebus, et non equaliter.

263

8. Avuuc, Videtur quod hee tolli possunt a creatura: accidentia enim sunt: accidens autem est quod adest et abest preter subjecti corruptionem.

264

9. Adhuc, Modus, species, et ordo, in quibus est vesligium, possunt minui: et que possunt minui, possunt corrumpi: et si possunt corrumpi, possunt tolli a re: el sic potest esse quod creatura non sit creatoris vestigium.

265

In contrarium hujus est, 4. Quod dicit Augustinus in libro XI de Civitate Det, quod sine modo, specie, et ordine, nihil inveniri vel cogitari potest.

266

2. Adhuc, Si hee vestigia sunt, cum vestigia directe ducant in eum cujus sunt vestigia, videtur quod ista semper ducant in Creatorem: sed hoc non faciunt: imo frequenter abducunt. Sapient. xiv, 11: Creature Dei in odium facte sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium.

267

Adhue, Augustinus in libro primo de Libero arbitrio: "Tamquam dorsum ad te ponentes, in carnali opere velut in umbra sua defiguntur. Est tamen etiam ibi quod eos delectet: habet enim adhuc de circumfulgentia lucis tue aliquid." Ex omnibus his accipitur, quod aliquando creature non directe ducunt ad creatorem, sed abducunt.

268

3. Adhbuc, Augustinus in libro de Docetrina Christiana dicit, quod "omnis humana perversitas est, frui utendis, et uti fruendis:" sed quando quis fruitur utendis, necesse est quod aliquid sit in ipso quo fruitur, quod abducat eum ab usu ad fructum: et hoc creatum est; ergo aliquod creatum abducit a Deo creatore, et sic vestigii rationem habere non potest.,

269

Solutio. Dicendum, quod vestigium quo creator apparet in creatura, per similitudinem dicitur ad vestigium pedis. Sicut enim per vestigium pedis, impressio pedis in aliena materia per configurationem expressam accipitur similitudo, et ipsius deambulantis non accipitur similitudo, nisi secundum partem et imperfecte: itain creature modo, specie, et ordine, modus potentie et admiratio— sapientie et bonitas Auctoris secundum partem et non secundum totum et confuse sive imperfecte demonstratur: ostenditur enim quia est, ef non quid est. Et hoc est quod dicitur in libro Sapientie, xin, 5: A magnitudine enim speciei et creature cognoscibiliter poterit creator horum videri. Unde concedendum est, quod. si modus specialis attenditur secundum differentem modum rationis, vestigium dicitur de creaturis et operibus redemptionis et effectibus occultorum judiciorum: signum enim est, ut dicit Augustinus in libro primo de Doctrina Christiana 1, quod preter speciem quam ingerit sensibus, aliud facit in notitiam devenire. Vestigium autem secundum quod hic queritur de vestigio, in genere signi est: et ideo cum diversa signa sint secundum diversam rationem signandi creata, et opera sive exempla Christi, et effectus occultorum judiciorum, necesse est in ipsis esse diversam rationem vestigii. In genere tamen significandi conveniunt, sicut et ipsum signum in genere, unius est rationis secundum quod ex specie quam extrinsecus ingerit sensibus, aliud facit in notitiam devenire: creata enim per modum sui esse et mensuram, et per speciem qua in numerum ponuntur cum aliis creaturis, et per pondus sive ordinem quo secundum usum congruunt aliis, et influxum habent et operantur ad finem universi, cognoscibiliter demonstrant potentiam Auctoris potentis, sapientis, et boni: cujus potentia hec facit, sapientia disponit, bonitas ordinat. Opera autem sive exempla Christi per hoc quod perfecta sunt in - bono grati#e, modum, speciem, et ordinem in specie omnis gratiz perfecte demonstrantia, signant bonitatem Auctoris. Effectus autem judiciorum occultorum, quibus demonstratur quod omnia juste et rationabiliter judicat Deus, quamvis nobis sunt incognita, vestigia sunt sapientia. Sic enim intelligitur illud Job, xxv, 48: Frahitur autem sapientia de occultis. Et paulo ante, ¥. 11: Abscondita in lucem produzit.

270

Per hoc patet solutio ad prima quatuor que inducta sunt. Concedimus enim, quod vestigium secundum differentem modum dicitur de illis, licet in communi in una ratione conveniant.

271

Ad primum quod objicitur in contrarium, dicendum quod non attenditur similitudo, ut dicit Dionysius, nisi in similitudinibus dissimilibus, et hoc est in convenientiis que dissimiles sunt, habentes tamen similitudinem analogie sive proportionis: ut sicut est diversitas linearum in creatura propter compositionem essenti#, que diversitas linearum metaphorice respondet modo, speciei, et ordini, que diversa sunt in creatura: ita sit diversitas rationum in Auctore in unitate essentie propter simplicitatem creatoris, que non obviat diversum modum significandi tollendo a creatore, secundum quod significatur potens, sapiens, et bonus. Et in hoc notatur convenientia: ut sicut sunt impressa in creatura diversa secundum rem, ita imprimentia significentur diversa essesecundum rationem et modum significandi.

272

Per hoc etiam patet solutio ad objectionem. Licet enim infigurabile per eamdem qualitatem que fit in utrisque, non possit assimilari figurato: tamen, sicut docet Dionysius in epistola ad Titum, loquens de symbolica theologia, secundum similitudinem proportionis, infiguyabile potest assimilari figurato, ut crater ad sapientiam, et vinum ad effectum sapientie: quia vinum, sicut dicit Aristoteles in III Ethicorum, bone spei reddit hominem, sicut et sapientia in spiritualibus.

273

Ad aliud dicendum secundum Augustinum, quod vestigium in omni re creata invenitur, licet secundum differentem modum perfectionis et imperfectionis, Unde quia in materia ipsa informitas qua susceptibilis forme est, ut dicit Augustius, nonnulla forma est, ipsa materia per modum et mensuram sui esse et aptitudinem ad formam et ordinem quo ut subjectum ordinatur motus et mutationis, non sine modo et specie et ordine est.

274

Ad aliud dicendum, quod nihil prohibet esse idem ad imaginem, et tamen vestigium secundum diversa, Est enim ad imaginem secundum potentias cognoscendi et diligendi summum verum et summum bonum, quibus imitatur actualiter vel habitualiter trinitatem personarum in unitate essentiz: vestigium autem est secundum modum, speciem, et ordinem, que referuntur ad id quod est, et quo est quelibet creatura, sicut patebit in subsequenti particula questionis.

275

Ad aliud dicendum, quod assimilatio multiplex est, scilicet conformitatis in gratia vel in gloria, et hac est secundum formam gratia vel glorie, que representat bonitatem Dei in nobis: et hec non est vestigium, eo quod Auctorem secundum quod Auctor est, in potentia, sapientia, et bonitate, non representat, sed conformat divine bonitati secundum esse additum creature in bene esse gratie, et bene esse glorie: et secundum hoc non est vestigium, sed majus aliquid vestigio. Ipse tamen creature tales, scilicet gratia, beatitudo, et virtus, in quantum a creatore exeunt secundum id quod sunt, hoc est, secundum esse quod a prima causa accipiunt, in modo sui esse sive mensura et specie qua ponuntur in numerum, et pondere sive ordine quo impetum habent ad bonum sive ad finem, habent in se rationem vestigii: et quia nihil creatum perfecta similitudine equat creatorem, ideo ipsum vestigium in ipsis est imperfecta similitudo.

276

Ad aliud dicendum, quod hee secundum magis et minus insunt rebus, ut dicit Augustinus, in hoc quod modus unius melior est modo alterius, et expressius judicium potentize creantis, et species unius expressius judicium pulchritudinis sapientie disponentis rem in specie et numero, et ordo sive pondus unius per fortiorem inclinationem sive impetum ad bonum sive ad finem, expressius est judicium bonitatis: sicut et Dionysius dicit, quod omnia appetunt bonum et pulchrum, sed differenter: propinquissima enim primo, ut Angelus, appetunt hoc per appetitum intellectualem: et que sunt in gradu secundo, per appetitum rationalem: et que in tertio, per appetitum sensibilem: et que in quarto, per appetitum vitalem: et que sunt in quinto, per appetitum naturalem: et que sunt in sexto, sicut sunt privata, per obscuram resonantiam inclinationis ad bonum: et iste est intellectus verborum Augustini!inductorum.

277

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod verbum Philosophi intelligitur in his in quibus eodem modo se habet agens ad patiens, et e converso patiens ad agens: sicut sol ascendens eodem modo se habet ad generationem, et generabilia ad ipsum: et sol descendens eodem modo ad corruptionem, et corruptibilia ad ipsum. Et sic non est in creatore et creaturis: quia licet Deus uno modo se habeat ad omnia creata, non tamen creata uno modo se habent ad ipsum: sed unum est propinquius, et alterum distantius. Unde Augustinus in libro XII Confessionum: "Wuo fecisti, Domine: unum prope te, scilicet angelicam naturam: alterum prope nihil, materiam scilicet informem."

278

Per wac que dicta sunt ex verbis Augustini, solvuntur duo argumenta que sequuntur.

279

AD atiup dicendum, quod hee a creatura manente in esse creature, tolli non possunt. Unde Augustinus in libro XI de Civitate Dei: "Vitium ita contra natu ram est, ut non possit, nisi nocere nature." Unde manente natura creati, remanet-in ipsa ratio vestigii ad minus secundum obscuram resonantiam, ut paulo ante dictum est. -

280

Ad objectum contra, dicendum est quod est comparatio accidentis ad subjectum tantum: et hoc adest et abest actu vel intellectu preter subjecti corruptionem, sicut dicit Philosophus. Et est accidens comparatum ad subjectum non ut ad subjectum tantum, sed ad subje ctum prout ipsum exit a causa, et exprimit similitudinem cause: et hoc tolli non potest manente ratione et substantia causati: sed si substantia desineret, tunc tolleretur.

281

Ad aliud dicendum per verba Augustini inducta, quod nullum vitium ita contrarium est nature, quod in toto corrumpat boni rationem in ipsa: unde licet diminuatur, non tamen corrumpi- tur in toto: ordinatio enim nature ad bonum est secundum habitudinem in infinitum, que in infinitum diminuibilis est, sed non in totum corruptibilis. Et de hoc multum est dictum in prima parte Summe theologiz, questione de bono secundum se 2. Et hoc modo intelligitur verbum Augustini preinductum, quod sine ratione vestigii nihil inveniri vel cogitari potest.

282

Ad id quod objicitur, quod aliquando abducunt, dicendum quod in quantum sunt vestigia, et aliquam similitudinem creatoris representant licet imperfectam, semper quantum est de se, ducunt in creatorem, et numquam abducunt nec seducunt: sed in quantum sunt umbre summi honi et resonantie sufficientia boni divini, cujus umbra est in divitiis que promittunt sufficientiam, cum tamen solus Deus sit sufficiens, ut in libro secundo Confessionum dicit Augusti nus, et in quantum sunt umbre summi delectabilis, quod promittunt delectationes corporales, cum tamen solus Deus vere sit delectabilis: et in quantum sunt umbre summi honesti et per se expetibilis, quod promittunt honores et dignitates, cum tamen solus Deus per se sit expetibilis: sic accepta ut objecta sensi- bilis appetitus, habent pronitatem adjunctam occasionaliter in appetentibus, et sic occasionaliter et non per se aliquando abducunt et seducunt, ut finis desiderii ponatur in eis, et ulterius ad summum bonum non referantur: et sic occasionaliter et non per se fiunt in odium et in muscipulam pedibus, non quorumlibet, sed insipientium , qui ideo insipientes sunt, quia non sequuntur ista ut vestigium, sed ponunt in ipsis finem desiderii. Et iste est intellectus Augustini in verbo preinducto in objectione, quod tales defixi tamquam in fine stant in umbra summi boni, dorsum vertentes ad ipsum per aversionem ab incommutabili bono, et conversionem ad bonum commutabile ut ad finem: sicut dicitur, Jacobi, 1,14: Unusquisque tentatur a concupiscentia sua, abstractus et allectus.

283

Ad ultimum dicendum, quod perversitas humana est que dicta est: sed illa non est in creatura per causam, sed per occasionem pronitatis adjunct, ut dictum est.

284

ARTICULI QUARTI PARTICULA Hi. Que sint illa in quibus est ratio vesti git ?

285

Secundo queritur, Que sint illa in quibus est ratio vestigii ?

286

Et accipiantur ea que a Sanctis dicta sunt.

287

1. Sapientie enim, x1, 24, dicitur, quod omnia Deus in numero, pondere, et mensura disponit. Dicit autem Augustinus super Genesim ad litteram, quod mensura est illud quo aliquid metimur, numerus vero quo numeramus, pondus quo appendimus. Glossa autem super Sapient. x1, 21, sic dicit: "In mensura qualitas, in numero quantitas, in pondere ratio consideratur."

288

2. Adhuc, Augustinus super Genesim ad litteram: "Numerus omni rei speciem prebet, modus mensuram preefigit, pondus in suo loco ordinat et quiescere facit?." Et sic secundum Augustinum, ea in quibus est vestigium, sunt modus, species, et ordo: ita quod modus ad mensuram, ordo ad pondus, species ad numerum reducatur.

289

3. Aliter ponit Rabanus super epistolam ad Romanos, ubi sic dicit: "In numero quantitas, in mensura modus, in pondere ordo significatur." Et sic secundum secundos ista diversimode accipiuntur.

290

4, Adhuc, Ista non videntur esse nisi in corporalibus. Mensura enim continue quantitatis est, que non nisi in corporalibus est. Numerus discrete quantitatis, que etiam non nisi in corporalibus est: dicit enim Aristoteles in IV Physicorum, quod numerum cognoscimus divisione continui. Pondus etiam ad motum refertur: pondus enim est inclinatio ad motum: motus autem ab Aristotele in quinto prime philosophiz, inter species continue quantitatis numeratur: et sic videtur, quod omnia hec ad quantitatem referuntur: et sic videtur, quod in omnibus ista non inveniuntur. Et hoc est ex-. presse contra Augustinum in libro de Vera religione ubi sic dicit: "Omnis res vel substantia, vel si quo alio modo me lius enuntiatur, simul habet hac tria: ut unum aliquid sit, ut specie aliqua discernatur ab aliis, et rerum ordinem non excedat." Et sic videtur secundum Augustinum, quod ista tria sint, unitas, species, et ordo: et cum species respondeat numero, ordo ponderi, relinquitur quod unitas respondeat mensure: et queritur ratio hujus: mensura enim est quantitas terminans extra: numerus autem sive unitas est a forma terminante intus esse rei.

291

5. Adhuc, Nulla mensura est in infinito: sed magnitudo continua in infinitum est divisione, numerus infinitus additione, materia infinita susceptibilitate, intellectus possibilis infinitus possibilitate ad intelligibilia fieri, intellectus agens infinitus secundum intelligibilia facere: et sic horum nulla potest esse mensura: et sic ista tria non in omnibus sunt creaturis.

292

6. Adhuc, Augustinus in libro de Libero arbitrio sic dicit: "Omnem rem ubi numerum, mensuram, et ordinem videris, Deo artifici attribuere non ¢ uncteris." Videtur ergo, quod ista conveniunt omnibus que per artem divinam facta sunt.

293

7. Adhuc, Ista non videntur convenire spiritualibus, sicut Angelo, et animz: mensuraenim et pondus non nisi in corpore sunt, ut dicit Aristoteles.

294

8. Adhuc, Constat, quod ista tria, numerus, pondus, et mensura, creature sunt. Si ergo in omnibus creaturis hee tria sunt, tunc in numero hee tria sunt, et in pondere hee tria, et in mensura hec tria: et sic ibitur in infinitum.

295

9. Adhuc, Ex modo loquendi Sapientie, x1, 24, videtur significari, quod hee tria ante creaturam sint: non enim disponitur aliquid in alio, nisi quod est ante ipsum secundum esse et rationem. Dicitur autem ibi sic: Sed omnia in mensura, ef numero, et pondere disposuisti, Ergo ista tria in quibus disposita sunt omnia, sunt ante omnia: sed ante omnia creala non est nisi Deus: videtur ergo, quod ista in Deo sunt, et non in creatura.

296

10. Adhuc, Hoc dicere videtur Augustinus ad Orosium sic: "Numerus et pondus et mensura in quibus Deus disposuit omnia, ipse est."

297

11. Adhuc, Augustinus super Genesim ad litteram: "Deus ipse numerus est sine numero, a quo omnis numerus: ipse est mensura sine mensura, a quo omnis mensura: ipse est pondus sine pondere, a quo omne pondus::" et sic videtur idem quod prius, quod ista non sint in creatura, sed in creatore.

298

12. Adhuc ulterius queritur, Cum ista sint proprietates creature in quantum ereatura est, videtur quod ista sint consequentia creaturam secundum esse creature: et sic videtur, quod nihil indicent in creatore, sed in creatura tantum: et sit videtur, quod in his non sit vestigium creatoris. '

299

13. Adhuc, Cum subjectum intelligi possit sine proprietate, ut dicit Avicenna, eo quod proprietas est consequens esse subjecti, videtur quod creatura intelligi possit sine his: et sic ista non omni creature necesse est convenire.

300

14, Adhuc, Cum opera Trinitatis sint indivisa, propter indivisam essentiam que est in personis, videtur quod sicut ista tria respondent personis, ita quartum esse deberet quod responderet essentia.

301

Solutio. Dicendum, quod in tribus, in quibus est vestigium Trinitatis increate in ipsa creatura, et resultant in ea tamquam quedam trinitas creata, sunt impressiones transitus creatoris per creaturam et indicia: propter quod etiam vestigia dicuntur: et non conveniunt creature secundum esse absolutum creature, sed secundum esse relatum ad creatorem, secundum quod creatura exit ab eo per creationem, potente, sapiente, et bono: ut potentia Patri, sapientia Filio, bonitas attribuatur Spiritui sancto. Et queddém attribuuntur creature per conformitatem exemplarem, ut unum, verum, bonum: quedam vero non per conformitatem exemplarem, sed metaphoricam, et conveniunt creature secundum diversum modum cause causantis efficienter, formaliter sive exemplariter, et finaliter. Et talia non oportet formaliter inveniri in creatore: et si inveniuntur, non sunt in ipso, nisi efficienter tantum: sicut dicit Augustinus, quod Deus est mensura preter mensuram, a quo omnis mensura: et Deus est numerus absque numero, a quo-omnis nume rus: et sic de pondere, ut dicit Augustinus ad Orosium, et in libro LXXXIII Questionum: sicut et dicit super Cantica Bernardus, quod Deus est esse omnium non materiale, sed causale.

302

Ad primum ergo dicendum, quod in libro Sapitentiz ponuntur hee tria: numerus, pondus, et mensura: eo quod esse in quo res disponitur in quantum creata est, necesse est quod sit compositum (ut prehabitum est) ex quibusdami elementaliter tamquam ex principiis, ad unum quod est actus ultimus ordinatis, per quod ipsum creatum unum sit, et per formam disparatam ab alio discernatur, et in numerum ponatur: ut homo animali, mortali,, rationali: et bicubitum quanto continuo duobus cubitis finito: et albedo quali sive qualitati diffuse in superficie plana terminati corporis, in qua claret diffusio luminis, ut in libro de Gradibus dicit Jacobus Alkindi: et in libro de Coloribus Aristoteles. Et sic facile est videre de omnibus aliis per omnia genera predicamentorum; in omnibus.enim creatum in esse generis, vel speciei, vel individui, ex quibusdam elementaliter ordinatis ad ultimum, sicut in quodam numero constituitur: et hoc ultimum est species ejus, discernens ipsum ab aliis per oppositum vel disparationem; et constituens ipsum in esse perfecto secundum esse generis, speciei, vel individui: et hoc vocatur numerus in ipso: et hee est causa, quare dicit Augustinus, quod "numerus omni rei speciem prebet." In talibus autem que ex pluribus elementaliter conjunctis constituuntur, necesse est, quod unum elementaliter componens inclinetur ad alterum, ut potentia ad actum: et hoc vocatur pondus. Propter quod etiam in libro Sapientie numerus ponitur ante pondus: quia numerus in principiis illis absolute consideratis accipitur: pondus autem in eisdem consideratis respective, secundum quod unum respicit alterum, et antecedentia omnia respiciunt ultimum. Et cum ista constituant totum esse rei, erit extensio esse uniuscujusque rei a primo secundum ordinem nature per omnia media usque ad ultimum: ita quod extensio esse limitatur et finitur ad primum et ad ultimum, ita quod de esse nihil est ante primum, et nihil post ultimum. Et hee vocatur mensura, et secundum rationem est post numerum, et pondus. Et sic patet ratio dicti in libro Sapientiz, et quantum ad numerum, et quantum ad ordinem, cum dicit: Sed omnia in numero, pondere, et mensura disposuistit, Et quia de esse rei nihil potest intelligi extra hoc, a Deo creati in quantum creatum est, non sunt plures proprietates preter tres, ut dicunt Sancti.

303

Ad id ergo quod primo objicitur de ista adaptatione, dicendum quod sicut dicit Augustinus, mensura est qua aliquid metimur: sed hac est duplex, scilicet qua metiendo certificamus quantitatem, et qua metiendo mensuramus— esse: sicut dicit Aristoteles X in prime philosophiz, qaod "unumquodque mensuratur sui generis simplicissimo et primo." Et hoc modo verum est, quod mensura est omnium que ad esse determinata sunt, et in esse determinato creata.

304

Ad dictum Augustini dicendum, quod Augustinus accipit numerum non secundum rationem discrete quantitatis, sed accipit numerum essentialem, quo res in numerum ponitur et ab alio discernitur: et ille est ultimus actus quo res in specie et forma ponitur, et ab alio discernitur. Et ideo dicit, quod "numerus omni rei speciem prebet." Et similiter accipit modum pro modo essentiali, eo modo quo modus dicit extensionem esse a prima potentia usque ad ultimum actum: ne ipsius esse sit immoderata progressio, sive diffusio: et sic modus ad mensuram reducitur. Similiter ordinem accipit prout dicit inclinationem unius essentialium principiorum ad alterum, et omnium pracedentium ad ultimum, tam in materiali quam in formali definitione. Et sic verum est, quod ordo in idem refertur in quod pondus. Et sic ea que dicuntur in libro Sapientiz, et ea que dicit Augustinus, non differunt subjecto, sed ratione, scilicet quiaea que dicuntur in libro Sapientiz sunt in re creata secundum.quod est in fieri considerata: ea autem que dicit Augustinus, sunt in re creata secundum quod est considerata in esse perfecto.

305

Ad id quod objicitur de Rabano, dicendum quod quantitatem non vocat discretam, prout quantitas discreta dicitur numerus quo numeramus: sed vocat quantitatem, numerum materialem, qui est numerus numeratus principiorum essentialium, quibus constituitur esse creali, eo quod illa se habent ad ultimum actum, sicut unitates in quacumque specie numeri se habent ad ultimam unitatem, per quam aggregate unitates in specie numeri constituuntur: ab illa enim habent esse specificum, et nona partibus aggregatis. Et propter hoc egregie dixit Aristoteles in VII prime philosophie, quod decem non est bis quingue, nec septem et tria, nec sex et quatuor, nec novem et unum: intendens, quod a sola ultima unitate secundum quod finit aggregationem, habet essa specificum, quo in esse et specie numeri constituitur. Mensuram autem et pondus accipit sicut Augustinus.

306

Ab atiup dicendum, quod si ista tria proprie accipiantur, verum est, quod sunt in quantitate. Si autem per translationem similitudinis accipiantur, tunc sunt in omnibus tam corporalibus quam spiritualibus, et tam substantiis quam accidentibus. Et rationem translationis ponit Augustinus in libro super Genesim ad litteram sic: "In animabus mensura est secundum potentiam activam aliquid agendi, ne sit irrevocabilis et immoderata progressio. Numerus autem est affectionum animi et virtutum, quo a stultitie deformitate ad sapientia formam colligitur. Pondus vero est voluntatis et amoris, quo ponderat quid cui preponatur, ubi apparet quanti quidque in appetendo, fugiendo, preponendo, postponendoque pendatur: sed hoc animorum atque mentium." Claudianus autem in libro suo de Anima sic transfert: "Mensura est anime secundum suam capacitatem, numerus secundum virtutum numerositatem, pondus secundum appetitum ejus in quod tendit. Et anima rationalis his tribus subsistit, memoria, intellectu, voluntate: quibus capax est numeri, mensure, et ponderis: numeri in numero virtutum sive virium, mensure in capacitate memoria et intellectus, ponderis in appetitu voluntatis."

307

Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de actu infinito: hoc enim effugit numerum et pondus et mensuram, et modum et speciem et ordinem: sed nihil creatum est actu infinitum, nec esse potest: undé materia et magnitudo et anima sive intellectus, actu secundum esse finita sunt: et sic est in eis numerus, species, et ordo sive numerus, pondus, et mensura.

308

Ad aliud dicendum, quod sicut dictum est, ista per translationem conveniunt omnibus.

309

Av skquEens patet solutio per ante dicta: quia ista per translationem similitudinis ad omnia referuntur,

310

Ad aliud dicendum, quod in primis statur > quia numerus sibiipsi numerus est, et pondus sibiipsi pondus, et mensura siblipsi mensura.

311

Ad aliud dicendum, quod ista prout sunt in creatura a Deo causaliter, et non materialiter vel formaliter, creata sunt in numero sine numero, a quo est omnis numerus, in pondere sine pondere a quo est omne pondus, in mensura sine mensura a qua est omnis mensura, sicut paulo ante dictum est.

312

Et similiter solvitur illud quod Augustinus dicit ad Orosium.

313

Per noc idem patet responsio ad sequens.

314

Ad auiup quod ulterius queritur, dicendum quod ista sunt in creatura sicut vestigia et sicut causata, et non in creatura absolute accepta; sed sunt in ea secundum quod exit a creatore potente, sapiente, et bono: et ideo licet secundum esse sint in creatura, indicia tamen sunt eorum que sunt in creatore, que appropriabilia sunt tribus personis indivisa essentia operantibus et in esse constituentibus creaturas.

315

Ad aliud dicendum, quod creatura secundum esse absolute accepta intelligi potest sine his: sed creatura in ratione creature accepta, ut est exiens a potentia, sapientia, et bonitate. creatoris, non potest intelligi sine his, ut paulo ante dictum est: sic enim modus et mensura indicant potentiam, numerus et species sapientiam, ordo et pondus bonitatem.

316

Ad ultimum dicendum, quod ista tria respondent rationi cause efficientis, formalis, et finalis: que rationes in una essentia sunt, que est causa. Et sicut in Deo triplex ratio cause est circa unam essentiam, ila est unum esse creatum in creatura, cujus sunt tres proprietates: ita quod esse sive essentia creature re spondeat essentie, proprietates autem respondeant triplici rationi causa, et adaptentur tribus personis: ut sicut dicit Augustinus, invisibilia Dei ex visibilibus per rationem consideratis et ad creatorem relatis cognoscantur.

317

De hac materia plurima dicta sunt in prima parte Summe theologie, ex Augustino, tractatu de cognitione Dei, questione de vestigio '.

318

ARTICULI QUARTI PARTICULA III. Quare dicantur nutus et non vestigia ?

319

Tertio queritur, Quare ista ab Augustino dicanturnetus,et non vestigium ?

320

Dicit enim Augustinus in libro de Libero arbitrio: "His qui derelinquunt te ducem et lucem, et aberrant in vestigiis tuis: qui nutus !uos preter te amant, et obliviscuntur quid innuas."

321

Queritur ergo, Quare creatura dicatur nutus ?

322

Nutus enim signum est voluntatis innuentis. Similiter nutus semper est ad aliud: vestigium vero non est significatio transeuntis.

323

Adhuc, Vestigium est in re creata secundum quod exit a creatore: unde vestigium non dicit nisi relationem ad creatorem. Nutus autem significat aliguid aliud, ad quod eum cui innuitur, intendit inducere is qui innuit. Et sic videtur, quod ab alio dicitur nutus, et ab alio vestigium.

324

Adhue, Nutus significat innuitionem ad id quod intendit et vult innuens, sicut patet, Luce, 1, 62: Innuebant patri ejus quem vellet vocari eum. Unde nutus signum est voluntatis, non sapientie, vel potentie. Vestigium autem signum est cause agenlis in ratione efficientis et forme et finis. Unde ab alio dicitur nztus, et ab alio dicitur vestigiam.

325

Solutio. Creator dicitur vestigium, et dicitur verbum, et dicitur rufus secundum diversas rationes.

326

Vestigium dicitur secundum quod sunt in ea signa cause agentis fundantis et ponentis eam in esse, potentia agentis, sapientia disponentis, et bonitate ordinantis: ista enim sunt signa impressa in creatura secundum quod exit a creatore. Unde Augustinus in libro XIV de Civitate Dei: "Per omnia opera sua significationis sue sparsit indicia."

327

Verba autem sunt secundum quod his proprietatibus loquuntur creatorem: et vocatur hoc verbum rei, sicut determinatum estin prima parte Summe theologiz, questione de verbo ', Et ita exponit Basilius super illud Psalmi xvi, 5: Jn omnem terram exivit sonus, etc. Job, xu, 7 et 8: Nimirum interroga jumenta, et docebunt te: et volatilia celi, et indicabunt tibi. Loquere terre, et respondebit tibi: et narrabunt ea pisces maris. Omnia enim hec, ut dicit Gregorius, ipsis signis creatoris in se relucentibus dicunt illud Psalmi xox, 3: Ipse fecit nos, et non ipsi nos.

328

Nutus autem dicuntur secundum id quod innuunt per id quod secundum partem est in ipsis et imperfecte, essentialiter et secundum omnem plenitudinem perfectionis esse in Deo. Et ideo in usu transeundum est per creaturas sicut per viam ad creatorem sicut ad finem et terminum. Unde Augustinus dicit in auctoritate preinducta: "Ve his qui amant nutus tuos, et obliviscuntur quid innuas." Unde Augustinus in libro II Confessionum: "Divitia per hoc quod promittunt sufficientiam, nutum faciunt, quod solus Deus sufficiens est, et in ipso solo plenitudo sufficientia, a quo tale bonum processit, quod aliquam promittit sufficientiam." Similiter voluptas promittendo delectationem et dulcedinem, innuit quod solus Deus essentialiter delectabilis est, et quod in ipso est plenitudo delectationis. Psal. xv, 41: Delectationes tux in dextera, tua usquein finem. Similiter creatura per speciem pulchritudinem promittit, et innuit quod speciei generator pulcherrimus est, et ipsa pulchritudo per essentiam. Cantic. 1, 15: Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus! Propter quod etiam mundus creatus ab ipso Grace xéepo, quod idem est quod ornatus Latine: mundus, eo quod a mundissimo exivit exemplari vocatur. Unde Boetius in libro IIT de Consolatione philosophiae: "Tu cuncta superno - ag Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse Mundum mente gerens, similique ab imagine [formans 2."

329

Et sic patet, quod licet idem sit in substantia vestigium, et verbum, et nutus, tamen alia et alia ratione dicitur vestigium, et verbum, et nutus ipsa creatura.

PrevBack to TopNext