Text List

Praeambulum

Praeambulum

TRACTATUS XI. DE CREATIONE ALIARUM RERUM, ET PRAXCIPUE OPERUM SEX DIERUM DISTINCTIONE, ET REQUIE SEPTIMI DIET.

Post tractatum de Angelis; jam tractata sunt que dicunlur in decima distinctione et undecima, ubi tractatum est de missione et custodia Angelorum : transeundum est ad ea que dicuntur in distinctione XII, ubi Magister dicit, quod nunc superest de aliarum quoque rerum creatione, et precipue de operum sex dierum distinctione nonnulla in medium proferre. Et mox dicit: Cum Deus in sapientia sua angelicos condidit spiritus, alia etiam creavit, sicut ostendit supra memorata Scriptura, Genes. 1, 1, que dicit : In principio creavit Deus celum, id est, Angelos : et ferram, id est, materiam quatuor-elementorum adhuc confusam et informem, que a Greecis dicta est chaos : et heec fuit ante omnem diem.

Ratione cujus queruntur hic quatuor. Primo, Quare nomine cceli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ? Secundo, An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri? an per speciem et locum distinclam ? Tertio, Quomodo hoc opus fuerit ante omnem diem ? Quarto, Ratione ejus quod in fine ejusdem capituli dicit: "Qua non simul, ut quibusdam sanctorum patrum placuit, sed per intervalla tenporum ac sex volumina dierum, ut aliis visum est, formavit." Ratione, enim hujus queritur, Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint ?

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum