Text List

Quaestio 43

Quaestio 43

Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

QUAESTIO XLIII. Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Ad primum proceditur sic : 1. Coelum corporale est: ergo per convenientiam non potest intelligi spiritualis creatura. Mala est ergo expositio cum dicitur: Jn principio creavit Deus celum, id est, Angelos.

2. Adhuc, Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi dicit, quod natura spiritualis et intellectualis non est ex aliqua materia : celum cum sit corpus, ex materia est: ergo inconvenienter angelica natura informis intelligitur per ccelum,

3. Adhuc, Aer, aqua, et ignis nobiliora elementa sunt quam terra: materia ergo corporalium creaturarum convenientius intelligitur per ignem, aquam, et aerem, quam per terram: et sic per terram non deberet intelligi materia corporalium creaturarum.

4, Adhuc, Cum utrumque sit et sensibile et intelligibile, scilicet.et cceelum et terra : quare in Psalmo cxxxv, 5, dicitur : Qui fecit caelos in intellectu ? De terra vero dicitur, ibidem, ¥. 6, quod firmavit eam.super aquas ?

5. Adhuc, Isa. xtvin, 13, dicit sic: Manus mea fundavit terram, et dextera mea mensa est celos. Quare dicit sine distinctione, Manus mea fundavit terram: et cum distinctione, Dextera mea mensa est celos ?

6. Adhuc, Isaie, xt, 12et 13, dicitur: Quis mensus est pugillo aguas, et calos palmo ponderavit ? Quis appendit tribus digitis molem terre, et libravit in pondere montes, et colles in statera ? Et queritur ratio dicti istius.

SoLuvio. Dicendum est, sicut dicit Aristoteles in I de Celo et Mundo, quod omnes antiqui convenerunt in hoc, quod locus Dei et intellectualium et incorporalium substantiarum, quas intelligentias vocaverunt antiqui Angelos, esse celum: et ideo per metonymiam in creatione cceli intelligitur creatio Angelorum. In empyreo enim quod maxime celum, et dignius cuelum vocatur, creati sunt tamquam in loco sibi magis congruo inter omnes creaturas.

Est hujus etiam alia ratio: quia lumen inter omnes formas corporales magis convenit cum substantia spirituali et intellectuali. Propter quod etiam Augustinus dicit, quod perfectiori ratione lucis et propria nomen lucis predicatur de spirituali lumine, quam de corporali. Et ratione hujus convenientie etiam per celum, quando ex natura propria luminosum est, intelligitur spiritualis creatura, que veri luminis capax est. Alia enim corpora, sicut ignis, aer, aqua (sicut dicit Aristoteles in If de Anima) ex se non lucent, nec capacia sunt lucis, sed ex convenientia cum perpetuo superius corpore.

Er per hoc patet solutio ad primum : quia licet celum corporeum sit, tamen propter duas rationes dictas angelica natura convenienter intelligitur per colum.

Ad dictum Boetii dicendum, quod licet ccelum sit corpus materiatum et non intellectualis natura, tamen intellectualis natura intelligitur per ccelum, non sicut materiatum in materia, quia materia hnumquam est principium cognoscendi aliquid nisi in potentia: sed per metonymiam, ut dictum est, quia proprius locus inter locos corporeos substantiarum intellectualium est ccelum : et prima forma que super creata primo resplenduit, ut dicit Dionysius, est lumen intellectuale, cujus propria imago et similitudo est lumen corporale.

Ad aliud dicendum, quod informis formabilitas convenientissime intelligitur per terram. Terra enim recipit et tenet formas et figuras : eo quod simplicis est soliditatis et gravitatis et quictis. Et hoc non habet ignis, nec habet aer, nec aqua. lgnis enim motu calidi dissipat formas : eo quod motum habet movendi a centro ad circumferentiam. Aer autem ratione humidi spiritualis quod habet, non tenet eas, nec recipit eas secundum esse naturale, sed secundum esse spirituale sicut medium in sensu. Aqua vero recipit aliquid facile, sed non tenet. Unde hec duo elementa nec simpliciter levia, nec simpliciter gratia sunt: sed sunt levia in alio, et gravia in alio, ut dicit Philosophus in IV de Colo et Mundo. Et ideo facile decidunt a formis receptis.

Ad aliud dicendum, quod licet utrumque sit intelligibile et sensibile apud utentes sensu, tamen celum in intellectu fieri dicitur, hoc est, in lumine intellectus : quia ipsum de natura sui luminosum est, et sic est imago et similitudo luminis intellectualis, quod non habet terra. Terra vero dicitur fundari super aquas, non in quantum est terra, sive unum de quatuor elementis: quia sic ex ea nihil fit, ut dicit Avicenna, et ponitur in fine Meteororum, ubi dicit sic: "Terra pura lapis non fit: quia continuationem non facit, sed comminutionem," Dicit ergo fundari super aquas, in quantum est materia formabilis in species corporeas : quia ex aquis recipit et continuationem et formabilitatem.

Ad aliud dicendum, quod manus Do~ mini dicitur potestas operandi, que dicitur terram fundasse, eo quod immobilis est in centro ad quam, sicut Alpetragius dicit in Astrologia sua, sumitur virtus primi motoris : et ideo immobilis est et quiescit : et est fundamentum aliorum elementorum, eo quod fundamentum non movetur, sed sustentat et terminat alia supereediticata. Et ideo dicit : Manus mea fundavit terram: quia potestas operationis divine hoc contulit terre. Dextera autem dicitur mensurasse coolos: quia materia ceeli sola determinatur quantitate, et non contrarietate : primum autem mensure subjacens in corporalibus, quantitas est : et hoc dicitur fieri per dexteram, quia sicut dicit Philosophus in II de Celo et Mundo, dextera est unde motus : sinistra autem per quam fit regyratio. Kt quia vis motiva et motus in omnibus sunt a motu celi, sicut dicit Philosophus in VIII Physicorum, quod est tamquam _ vita quedam existentibus omnibus : ideo dictum est hoc per dexteram ceeli factum, quia virtus motoris primi, qui est Deus, virtutem motivam causat in ccelo, et per ceelum in omnibus aliis mobilibus. Quidam tamen Sancti metaphorice loquentes, dicunt, quod dezxtera potior est pars in animali, et quod per dexteram intelliguntur potiora bona, que sunt in ceelo : et propter hoc dicuntur mensurart dextera.

Ad ultimum dicendum, quod sicut dicit Aristoteles in XI] Animalium, manus est organum intellectus practici sive operativi: et divisa est manus in. digitos, ad subtilitatem et operis expressionem. Unde tres digiti quibus appenditur moles terre, tres sunt expressiones operis Dei in ipsa. Et he sunt gravitas, qua statin centro ut fundamentum, tenens omnes impressiones que fiunt in ipsa a superioribus, Secunda est frigi ditas, qua disponitur ad generationem et corruptionem generabilium et corruptibilium. Tertia est siccitas, qua disponitur ad tensionem formarum et figurarum : ex qua causatur densitas et opacitas, ad quam cum fit reflexio luminarium superiorum, divaricatio fit luminis et diffusio caloris, qua terrenascentia quasi concepto quodam spiritu vite vivificantur et moventur ad generationem.

Quidam tamen sacri expositores considerantes ista ex parte Dei creantis, et non ex parte terre create, dicunt Zres digitos esse potentiam Patris, sapientiam Filii, et bonitatem Spiritus sancti, quibus appensa est in centro moles terre. Et dicitur appensa, quia undique zqualiter distat a circumferentia cceli et aliorum elementorum. Celi autem dicuntur ponderart palmo : palmus enim secundum Geometros est quantitas circuli, quem describit extremitas digitorum clausa super pollicem, ut sit id quod tenetur manu, quasi in circulo contineatur. Et per hance metaphoram coli circumferentia exterior dicitur ponderari palmo : quia intra ipsam continetur omnis creatura. Dicit enim Damascenus, quod "ccelum est continentia visibilium et invisibilium creaturarum." Sic enim universitas creaturarum manu potentie divine continetur ne diffluat et dissolvatur in non esse.

Plato autem in Timaeo aliam rationem dicit, quare in principio mundi sensibilis complevit Deus creationem mundi per celum et terram. Dicit enim, quod per ceelum significatur ignis, eo quod hoc dativum luminis est ex sui natura, Nullus autem sensuum inter eos qui sentiunt per medium extrinsecum, ita certificat sicut visus, qui certificat per lumen, Inter sensus autem qui non sentiunt per medium distans, nullus ita certificat sicut tactus. Tangibilitatem autem facit terra. Et ideo Creator tamquam ex duobus solidis et firmis incepit mundi creationem: ponens corpus luminosum et luminis dativum in summo, et corpus opacum tangibile in imo, et media complens aere et aqua, ut perfectum sit mundi corpus. Aqua enim plus se habet ad terram, el aer plus ad ccelum igneum : sicut in mathematicis quelibet duo solida per media conjunguntur, ut patet. Si enim accipiam ter tria, sunt novem : et accipiam ter tria ter, sunt viginti septem. Et sunt duo solidi numeri conjuncti duobus mediis duodecim et decem et octo: et duodecim se habet ad novem in. sexquitertia proportione, et in eadem proportione se habet viginti septem ad decem et octo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 43