Text List

Quaestio 45

Quaestio 45

Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

QUAESTIO XLV. Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit?

Tertio queritur, Quomodo hoc opus quod est creatio coeli et terre, ante omnem diem creatum fuerit, sicut in Littera dicit Magister per verba Augustini ? Dicit enim sic: "Et hoc fuit ante omnem diem."

Sed contra hoc est quod dicitur, i. Genes. n1, 4, sic: Ist sunt generatio nes cali et terre, quando create sunt, in die quo fecit Dominus Deus calum et terram, et non ante omnem diem.

2. Adhuc, Ibidem dicit Augustinus in Glossa marginali longa : Septuaginta alia translatio habet sic : "Hic est liber creature coeli et terre, cum factus est dies, fecit Deus ccelum et terram, et omne viride agri." Super quod Augustinus : "Firmior fit sententia qua dicitur unum diem fecisse Deum, unde alii sex dies vel septem hujus unius diei repetitione numerari potuerunt : quando Seriptura concludens cuncta que ab initio huc usque dixerat, ait: Hic est liber creature cceli et terre, cum factus est dies." Ergo videtur, quod ista facta sint in die, et non ante omnem diem.

3. Adhuc, Glossa Bede ibidem est super illud, Cum factus est dies: "In die quo fecit Dominus Deus caelum et terram, hoc est, in tempore. Diem enim ponit pro omni tempore, quo primordialis creatura formata est". Hac Glossa rationem non habet, nisi omne tempus sit nox vel dies. Ex hoc sequitur, cum in nocte non fecerit, quod in die fecit, et non ante omnem diem facta sint,

4. Adhuz, Objectio Manichei est ; Si Deus fecit coelum et terram ante omnem diem, quando tenebre erant super faciem abyssi: tunc ipse operatus est in tenebris : non ergo verum est quod dicitur, lad Timoth. vi, 16: Qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem. Si enim operatus est in tenebris, habitavit in tenebris, et non in luce inaccessibili. Et sic cum in luce inaccessibili habitans Deus, fecit eelum et terram : lux autem inaccessibilis faciat diem : dicit enim textus: "Cum factus est dies, fecit Deus ccelum et terram :" videtur quod non ante omnem diem fecerit, sed in die.

CONTRA : Augustinus in libro XII Confessionum : "Informem materiam fecisti ante omnem diem." Informis autem materia dicitur ccelum et terra, sicut dictum est : ergo ccelum et terram fecit ante omnem diem.

Solutio. Dicendum, quod ceelum et terra facta sunt ante omnem diem, naturalem scilicet et artificialem : que dies perficitur gyratione lucis vel solis orientis et occidentis : hoc enim proprie dicitur dies, secundum quod dies dicitur potentia luminis super terram gyrantis per quatuor angulos cceli, qui sunt Oriens et Occidens : angulos medii cceli, angulus medie# terre. Angulus medii ceeli, facit meridiem : et angulus medie terre, facit mediam noctem. Et sic dictum est, quod ccelum et terra sunt ante omnem diem.

Ad primum ergo dicendum, quod dies ibi secundum expositionem Bede dicitur tempus, quo illustrari sive venustari coepit materia prima ad formam celi et ad formam terre : quibus tamquam duobus solidis perficitur mundus sensibilis, ut dicit Plato, et paulo ante dictum est supra, in Questione 43. Et tune per synecdochen dies ponitur pro tempore : eo quod dignior pars temporis dies est. A primo enim nunc temporis faclura coepit ceeli et terre : propter quod etiam tempus et cceelum dicuntur esse coequeva : et hoc ponitur pro die.

Secundum vero expositionem Augustini dies dicitur angelica natura, in qua mane est conversio ad Verbum, accipiendo notitiam creature fiend in Deo : vespera vero, cognitio creature in seipsa ut refertur ad laudem Creatoris. Et hee est dies, que septies repetila, visione matutina et vespertina, septem facit dies, ut dicit Augustinus. Et de his supra in tractatu de cognitione Angelorum, questionibus de visione matutina et vespertina, multum dictum est?!.

Ad aliud dicendum, quod illa Glossa sumpta est ex libro VI super Genesim ad litteram : nec aliquid habet contrarietatis, quod ante omnem diem quem fecerat gyratio luminis corporalis, facta sint celum et terra, cum facta sint in die qui est illustratio intelligentie angelica in Verbo de rebus faciendis et factis.

Ad primum Bede jam patet solutio : quia per synecdochen per diem intelligitur ibi tempus, sicut, If ad Corinth. v1, 2: Eece nune tempus acceptabile, ecce nune dies salutis. Et sic verum est, quod non ante omnem diem, hoc est, non ante omne tempus fecit Deus ccelum et terram : fecit enim in initio temporis, hoc est, in principio nunc temporis, a cujus decursu et fluxu tempus accepit esse sicut ab eo quod est sua substantia, ut dicit Aristoteles in IV Physicorum. De his autem multum dictum est supra in tractatu de ¢empore, questione, A quo inceperit tempus ?

Ad objectionem Manichei dicendum est, quod error Manichei est, quod Deus tenebrarum fecerit mundum. Dixit enim Deum includi definitione corporali, sicut alia creatura includitur. Et ideo dixit, quod ante lucem habitaret in tenebris et includeretur. Et hic impiissimus error est : Deus enim cum sit immensus loco, et tempore, et intellectu, non includitur in aliquo, sed in omnibus est ut continens et salvans : nec umquam sibi deest lux inaccessibilis que ipse est: ex luce enim sapientie: sue facit quidquid facit. : et, sicut dicitur, Sapient. vu, 29 et 30, illa lux incomparabilis est luci omni corporali, nec umquam occidit. Dicitur enim ibi : Luci comparata, invenitur prior. Illi enim succedit nox : sapientiam autem non vineit malitia.

Ad illud quod contra objicitur, dicendum quod informis materia dicitur duobus modis, scilicet a forma distincta. Et sic informis materia significatur per coelum et terram, et facta est ante omnem diem que gyratione luminis constituitur, ut dictum est. Dicitur etiam informis materia, ut dicit Plato, receptaculum omnis forme antequam aliquam recipiat. Et sic materia non est facta in aliquo die, nec in aliquo tempore, sed cum die et tempore, eo quod materia hoc modo dicta et tempus cozquava sint, ut dicit Augustinus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 45