Quaestio 46
Quaestio 46
Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint
Et videtur, quod omnia simul. 1. Eecli. xvit, 4: Quit vivit in xternum, creavit omnia simul. Ergo omnia creavit Deus simul in forma et materia : et sic non creavit per successionem temporis sex dierum.
2. Adhuc, Job, xt, 10: Kece Behemoth quem feci tecum. Behemoth autem Angelus est, qui cecidit, cum quo homo factus est. Homo autem sexta die factus est. Ergo ea que sexta die sunt facta, facta sunt cum his que in principio sunt facta : et eadem ratio est de mediis : ergo omnia simul sunt facta.
Contra : 1. Unumquodque mensuratur sui generis minimo et simplicissimo, ut dicit Aristoteles in IV prime philosophie : et in omnibus mensura respondet mensurato. Sed tam in creatis, quam distinctis et ornatis, mensurata distincta sunt per esse et durationem. Ergo mensure in quibus fiunt, distincte sunt mensurationes secundum dies et horas in quibus facta sunt omnia: non ergo simul facta sunt : simul enim in tempore sunt, quorum esse et constitutionem unum est tempus mensurans.
2. Avuuc, Boetius in libro IV de Consolatione philosophiz dicit, quod "nihil est quod esse suum totum in uno indivisibili habeat et possideat." Et hoc idem dicit Avicenna in IX suze prime philosophie. Et Boetius excipit Deum, qui totum esse suum in uno indivisibili possidet : et ideo eternus est, nec creatus, nec factus. Avicenna vero excipit ens necesse, quod facit debere esse in omnibus que sunt, et in nulla parte sui est in potentia ad aliquid a quo accipiat esse, vel aliquid quod est esse consequens. Omnia ergo creata et facta esse habent distensum, quod non est simul. in uno indivisibili. Sicut ergo unumquodque talium habet esse proprium et propriam distinctionem sui esse : ita necesse est, quod unumquodque propriam habeat periodum in qua accipiat suum esse. Quecumque autem propria periodo distinguuntur, numquam possunt fieri simul. Ergo omnia creata distincta et ordinata simul in tempore fieri non possunt. ,
Gratia hujus ulterius queritur sic secundum eos qui dicunt simul omnia facta esse, Utrum in uno et eodem indivisibili nunc omnia sint simul facta et creata ?
Et videtur, quod sic : 1. Creata enim et facta illo modo convenientissime exeunt a creatore et facto re, quo maxime indicant potentiam creatoris et factoris : sed maxime indicant potentiam creatoris, si omnia, fiant in uno nunc, quam si in diversis: ergo videtur, quod omnia facta sunt in uno nunc, et non in diversis. Videtur ergo, quod magis. congruebat, quod in uno nunc omnia fierent.
_2: Adhuc, Constat, quod omnia in singulari esse facta sunt. Singulare autem, ut dicit Aristoteles in primo Physicorum, concernit hoc et nunc: universale autem ubique et semper. Sed maxima potentia est, ea que divisa sunt secundum locum et tempus in uno nunc facere. Cum ergo in opere suo resplendeat potentia facientis, congruissime Deus ad ostensionem potentia suze omnia fecit in uno nunc.
ConTRA : Aliud est creare, et aliud facere. Creatio enim, sicut habitum est, est ante omnem diem : factio autem in distinctione et ornatu distinguitur per sex dies : ergo creatio et factio non sunt simul in uno nunc : non ergo omnia fecit Deus simul in uno nunc.
Quaeritur etiam de solutione Magistri Hugonis de sancto Victore in suis Sententiis, qui sic dicit: "‘Mihi videtur quantum conjicere valeo, inter creationem et dispositionem rerum ordinem quidem temporis, sed nullam fuisse moram interjectam : ila ut vere quidem dici possit hoc post iliud factum fuisse, sed inter hoc factum et illud nullam omnino dilationem intervenisse."
Quaritur etiam hic, Si Deus omnia creavit in nunc, utrum fuerit hoc nunc wternitatis, vel evi, vel temporis ?
Solutio. Dicendum, quod omnia simul creata sunt dupliciter. Secundum Augustinum enim omnia creata sunt simul in materia et forma, et distinctio sex die rum accipitur secundum ostensionem creandi in luce intelligentie angelice, representate et repetite in Verbo, quod est ars qua creatur omne quod creatur secundum ordinem creatorum : secundum ordinem enim illum, creatum in substantia est ante distinctum in forma et loco: et distinctum in forma et loco, est ante ornatum. Similiter ornatum facile formabile in formas, sicut est humidum aqueum aereum, est ante ornatum non ita facile formabile in species et formas. Et similiter ornatum superius, quod est movens ad generationes inferiorum in formas et figuras, est ante ornatum inferiorum. Et post omnia hec est factura hominis, in quo completur universitas. Similiter ordo est in distivctis : secundum naturam enim primo est distinctio primi extremi ab extremo, sive summi ab imo. Et naturali ordine post hoc est distinctio medii a summo, quando /ecit Deus firmamentum in medio aquarum, divisitque aquas que erant sub firmamento, ab his que erant super firmamen tum'. Et ordine naturali distinctio occurrit medii ab imo tertio loco, que fit tertia die, per hoc quod dicitur : Congregentur aque,que sub celo sunt, in locum unum, et appareat arida*. Et secundum hunc ordinem distinctionis ornatus et creationis sex illustrationes luminis Verbi in intelligentia angelica, sex faciunt dies secundum Augustinum, quarum quelibet habet mane et vesperam : mane, dum illustratur in verbo creature adoriende : vesperam, dum notitiam Creature facte et orte refert in laudem creatoris. Et hac sententia mihi probabilior videtur : quia non esset ratio quam aliquis posset assignare, cum quamlibet creaturam Deus faciat verbo. Dixit enim: Kt facta sunt : et quod verbo mentali fit, in puncto fit, et in nunc quod in residuo spatio temporis, quod vocatur dies naturalis, fecisset Deus opere illius diei facto. Et ideo dicimus, quod in uno et eodem nunc complevit omnia Deus. Sed ut dicit Augustinus, quod simul factum fuit, simul dici non potest : et ideo Moyses interposuit volumina dierum, ut per volumina dierum notaretur distinctio naturarum, creatorum, distinctorum, et ornatorum.
Secundum tamen alios sanctos, Hieronymum scilicet, et suos alios sequaces, omnia simul facta sunt in materia, sicut dictum est.
Per idem patet solutio ad sequens : Behemoth enim secundum Hieronymum et suos sequaces, cum homine factus est : quia cum materia prima im qua factum est corpus hominis, materialiter cum aliis factus est homo : cum angelica nitura et materia prima sunt coequeva, ut dicit Augustinus, et in antehabitis determinatum est.
Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum, quod mensura illa qua unumquodque mensuratur sui generis numero, mensura est essentialis, que meo judicio simplex ratio est essenti rei. Et hee differt secundum mensurata : hac enim mensura dictum est unumquodque quod est quantum et attingit veram rationem essentia sue. Et hac mensura est sola que differt secundum mensurata, Est alia mensura in qua res est sicut in numero, que non est essentialis rebus, sicut dicimus uno denario mensurari decem canes, et decem oves : quia ex uno numero numerante mensurantur, cum diversa sint. Et cum, sicut dicit Aristoteles in IV Physicorum, in tempore esse sit esse in numero numerante periodum secundum prius et posterius, non oportet quod ea que simul sunt in nunc temporis, vel in- tempore, sint eadem ; nec oportet, quod temporalia que sunt in nunc temporis, vel in tempore (cum ipsa diversa sint) diversa habeant nunc, vel tempora se mensurantia : quia in talibus diversitas mensure non sequitur ad diversitatem mensurati.
Av picrum Boetii dicendum, quod verum est, quod elernum totum esse suum possidet in uno indivisibili nunc quod est elernitas : et creatum et factum esse suum simul non habet, sed distensum de preterito in presens, et de presenti in futurum. Sed hoc non prohibet, nec. impedit, quin multa creata vel facta et in uno indivisibili nunc et in uno tempore esse possit tale accipere : cum tempus et nunc sint mensure adjacentis extrinsecus per modum numeri, sicut dictum est.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod sicut probat ratio inducta, mihi magis videtur, quod in uno indivisibili nunc omnia facta sint. Per hoc enim maxime demonstratur, quod creatoris potentia tanta est, quod nullo indiget ad creandum, disponendum, et ornandum : et hoc indivisibile nunc adjacet creationi, dispositioni, et ornatui sicut mensurans extrinsecus. Per hoc enim creator dat esse singulis que sunt, et, ° sicut dicit Avicenna, facit debere esse in omnibus que sunt. Dicit enim Philosophus, quod sicut locus mensurat ens, ita esse entis mensuratur in tempore vel nune.
Ad oBsEcTUM in contrarium, dicendum secundum Augustinum, quod creatio, et factio, distinctio, ornatus, simul sunt in uno nune mensurante extrinsecus : quia creando distinxit, et distinguendo creavit et ornavit : sed que simul facta sunt, simul dici non poterant. Et ideo dictum est a Moyse, quod creatio est ante omnem diem, distinctio vero et ornatus per volumina sex dierum explicata.
Ad primum Magistri Hugonis dicendum, quod ordinem temporis vocat ordinem successionis naturalis, quo unum natura liter est ante alterum : et dicit dilationem non intervenisse, ut innuat temporales motus et moras inter unum et alterum non intervenisse, sed omnia hac perfecta simul in uno primo nunc temporis, sicut jam dictum est,
Ad id quod ultimo queritur, dicendum quod illud nene non fuit eternitatis : quia quidquid est in nunc eternitatis, est eternum, siestin nunc aeternitatis ut in mensura adequata sibi, et non sicut in mensura excellenti se. Et per eamdem rationem videtur dicendum, quod non est in nunc evi : sed est in nunc quod est principium temporis, a quo continue fluit tempus, et cujus fluxus facit tempus. Ab illo enim coequaeva sunt anyelica natura, celum empyreum, materia prima corporalium, et tempus.
On this page