Quaestio 47
Quaestio 47
De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.
QUAESTIO XLVI. De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.
Deinde, Queritur de hoc quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XH, Seeandum hanc itaque traditionem, ubi dicit : In prineipio creavit Deus celum et terram'. Quod Glossa dupliciter exponit, scilicet de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.
SED contra est, quod Pater est principium non de principio : Filius principium de principio : principium ergo absolute dictum magis convenire videtur Patri quam Filio : et sic expositio videtur esse inconveniens. Quia quando dicitur: In principio creavit, magis debet intelligi Pater quam Filius : et sic magis deberet exponi, in principio, hoc est, in Patre, quam in Filio.
2. Adhuec, Creatio primus actus est, qui non nisi Deo convenit : videtur ergo, quod ille debeat appropriari primo prin cipio. Ratio autem principii in se habet, quod non sit de principio. Cum ergo Pater sit principium non de principio, Filius autem principium de principio, et sic aliquo modo Filius habeat rationem principiati, Pater autem rationem principii tantum, videtur quod creatio que primus actus est principii facientis esse in omnibus que sunt (ut dicit Avicenna) magis competat Patri quam Filio.
3. Adhuc, Factio est productio rei existentis in materia rei ad esse distinctum in forma, et hoc attribuitur Filio, Joan. 1,3: Omnia per ipsum facta sunt. Creatio cum non sit factio, sed ante factionem, sicut ordine nature Filius ex Patre est, et non Pater ex Filio, quamvis Pater non sit prior Filio eternitate vel duratione evi vel temporis : ita videtur, quod creatio plus convenit Patri, quam Filio.
4, Adhuc, Opera Trinitatis indivisa sunt : quia ratione unius essentia, que est in tribus, Trinitati attribuuntur. Creatio autem opus Trinitatis est : et sic Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt unus creans, sicut unus Deus. Cum ergo dicitur : In principio creavit Deus celum et terram, intellectu informato per fidem intelligitur Filius creans sicut et Pater, Sed inconvenienter dicitur, Filius creat in Filio ceelum et terram : ergo inconvenienter dicitur : Jn principio creavit Deus celum et terram, exponendo de Filio.
5. Adhuc, Plato in Timzo dicit, quod si quis dicit solam voluntatem Dei causam esse creationis mundi, verissime dicit. Et hoc confirmatur per Augustinum qui dicit, quod credimus omnium creaturarum non esse causam nisi voluntatem creatoris. Et probatur in libro II Sententiarum, distinct. I. Voluntas autem attribuitur Spiritui sancto, qui est principium de utroque principio, ut dicit Augustinus. Cum ergo dicitur : Jn principio creavit Deus celum et terram, secundum expositionem qua exponitur de principio effectivo, per principium magis deberet intelligi Spiritus sanctus, quam Filius, quia Spiritui sancto attribuitur voluntas.
6. Adhuc, Ad principium effectivam per intellectam tria exiguntur : posse, scire, et velle. Et in his velle, completivum est, ex quo sequitur actus principii : posse autem attribuitur Patri, Filio scire, velle Spiritui sancto. Cum ergo dicitur : in principio creavit, et per principium intelligitur principium in actu, et voluntas facit principium in actu, non potentia, nec scientia : videtur quod cum dicitur ; In principio creavit Deus celum et terram, magis intelligatur per principium Spiritus sanctus, quam Pater, vel Filius.
Simtuizer objicitur contra secundam expositionem que dicit : In principio, hoc est, in initio temporis.
4. Initium enim temporis (ut dicit Boetius in libro de 7rinitate, et in libro V de Consolatione philosophiz) est nunc continue fluens a preterito in presens, et a presenti in futurum. Nune autem, ut dicit Aristoteles, non est tempus, nec pars temporis, sed substantia que eadem est in toto tempore. Initium autem rei aliquid rei est : sicut initium domus quod est fundamentum, aliqua pars domus est. Male ergo exponitur cum dicitur : In principio, hoc est, in initio temporis : quod nihil temporis est.
2. Adhuc, Tempus est unum de cowquevis, ut dicit Augustinus, quod simul cum ccelo, et angelica natura, et materia prima creatum est. Cum ergo dicitur : In principio creavit Deus celum et terram, sensus est, quod in principio temporis creavit Deus tempus. Sicut ergo in principio creavit Deus ccelum et terram : et sequitur, quod ceelum est ccelum, et terra est terra : ita sequi debet : [n initio temporis creavit Deus tempus : ergo in initio temporis est tempus, quod falsum est.
3. Adhuc queritur, Quid dicatur coelum et terra? Si enim per terram intelligitur primordialis materia, cum tam coelum quam terra ex primordiali materia facta sint, videtur quod non debuit. dicere : In principio creavit Deus celum et terram, cam ceelum et terra dicant res determinatas ad formam : sed debuit di~ cere : In principio creavit Deus materiam, quam postea distinxit ad formam ceeli et terre : diversa enim opera Dei sunt creationis et distinctionis.
4, Adhuc, Non videtur valere ratio Augustini quam ponit Magister ibidem : quia scilicet terra inter omnia elementa minus est speciosa, et ideo inanis erit et incomposita. Vel secundum nostram translationem, inanis et vacua, propter elementorum omnium commixtionem : quia, sicut ibidem dicit Augustinus contra Manicheos, aliquando vocat eam aquam, . aliquando abyssum, et multis aliis nominibus. Simplici ergo nomine terre designari non debuit.
5, Adhuc. Sicut ex informi materia distinct sunt res terrene : ita ex eadem informi materia sunt distincte res ce lestes, sicut firmamentum, quod est in medio aquarum, et sol, et luna, et stelle. Si ergo omnia ista designantur in informi materia, que nomine terre describitur, videtur quod suffecisset dicere : In principio creavit Deus terram, et non oportuit dicere, coelum et terram.
6. Adhuc, Non videtur valere ratio Augustini que ibidem ponitur a Magistro in libro UH Sententiarum, dist. XII, cap. Secundum hance itaque traditionem, quod scilicet multis nominibus vocat materiam, ut res ignota notis vocabulis insinuaretur imperitioribus, et non una tantum : nam si uno tantum significaretur vocabulo, hoc esse putaretur quod consueverant homines in illo vocabulo intelligere. Significatum enim uno vocabulo, distincte significatur : significatum multis confuse significatur : distincta autem signilicatio melior est et erudit certius imperitos quam confusa: nihil ergo est hoc dictum quod dixit Augustinus, quod propter erudifionem imperitorum significavit eam multis vocabulis : quia multitudo vocabulorum confundit et impedit eruditionem imperitorum.
7. Adhuc, Queritur de hoc quod in eodem capitulo dicit, quod tenebrz erant sus per faciem abyssi*‘. Et dicit Augustinus, quod abyssum vocat primam materiam, que sine candore fuit distinctionis et ornatus per formam et locum. Ex hoc enim objicit Manicheus, quod Deus creans seculum, prius habitavit in tenebris quam in luce, et quod regio tenebrarumest, et Deus tenebrarum, et quod tenebre fuerunt ante lucem et lucis corporalis principium. Et si dicitur secundum Augustinum, quod tenebrae nihil sint : sicut privatio nihil est, ut ibidem dicitur, sicut silentium non est aliqua res, sed ubi sonus non est, silentium esse dicitur : et nuditas non est aliqua res, sed in corpore, ubi non est tegu mentum, nuditas esse dicitur : et sicut inanitas non est aliquid, sed inanis dicitur locus, ubi corpus non est, et inanitas non est nisi absentia corporis implentis locum.
Contra hoc objicit Magister ibidem in cap. Adtende quod hic Augustinus dicit °. Et objectio sua hujus virtutis est, quod. quidquid inducitur ad laudandum Deum, aliquid est. Tenebre inducuntur ad laudandum Deum. Daniel. m1, 72 in hymno puerorum : Benedicite, lux et tenebre, Domino. Non ergo tenebre nihil sunt, sed aliqua res.
8. Adhuc, Ordo creationis non est contrarius ordini nature : sed ordine nature habitus precedit privationem, et affirmatio negationem, et lux tenebras : ordine autem creationis tenebras ponit ante lucem: quod inconveniens est, quia creator summe sapiens nihil facit contra ordinem nature : cum ordo nature sit secundum dispositionem summe sapientiz qua est in creatore.
Uterius queritur de hoc quod dicit, quod Spiritus Dei ferebatur super aguas °, quis sit ille spiritus Domini ?
Secundum enim Damascenum et Gregorium Nyssenum videtur ille spiritus Domini esse aer et ignis, que sunt spiritualia : quia de aere dicit Aristoteles in libro de Sensu et sensato, quod aer habet humidum spirituale, non~ corporale ignis autem propter raritatem spiritualis est. Et confirmant per rationem quod sic exponendum est : quia in creatione partium mundi non fieret mentio de aere et igne, sed de aqua et terra tantum et celo : quod esset inconveniens, cum eque principales partes mundi sint aer et ignis sicut aqua et terra.
Sed contra hoc est, quod Glossa dicit super illud : Spiritus Det ferebatur super aquas, sic, id est, bona voluntas Domini, cui subjacebat quod formandum erat : sicut sapientia artificis superfertur fabricando operi. Et secundum hance expositionem locum habet questio, Quare non fit mentio de aere etigne ?
Sotvrio. Sicut dicit Glossa super illud Genesis, 1, 2: Spiritus Dei ferebatur super aquas : "Gum dicitur : In principio creavit Deus : tota trinitas intelligitur : Pater, cum dicitur Deus : Filius, cum dicitur, In principio : Spiritus sanctus, cum dicitur, Spiritus Dei : eternitas et dominium, cum dicitur, ferebatur super aguas, ferebatur enim (ut dicit Glossa) sicut dominus et conditor, qui ab eterno preerat fluitanti et confuse materie, ut distingueret eam sicut vellet et quando vellet."
Ad primum ergo dicendum, quod licet principium in ratione principii plus conveniat Patri per appropriationem illam qua principium est non de alio, sed alia ab ipso, tamen principium creationis plus appropriatur Filio. Et hujus ratio est : quia, sicut dicit Aristoteles in XI prime philosophie, principium totius esse est, quod sicut dicit Avicenna, facit debere esse in omnibus que sunt sive fiunt ab ipso per intellectum practicum : qui per suam scientiam, que ars vocatur, causa est ecorum que fiunt. Ars enim, ut dicit Aristoteles in VI Ethicorum, est tactivum principium cum ratione. Talis enim intellectus est ex rationibus, que in ipso sunt vita et lux, ut dicitur, Joan. 1, 4, et speciebus que idealiter sunt in ipso, omnibus que sunt vel fiunt, speciem et numerum et ordinem dat existendi, sicut artifex omnibus qu@ sunt in artificiato ex speciebus et rationibus artis, speciem et numerum existendi et ordinem dat et influit. Tale autem principium non est nisi per artem et notitiam : et hoc attribuitur Filio, non Patri: Filius enim est ars et notitia et verbum Patris, unde sermo dirigitur ad Patrem. Et est sensus : Deus Pater in principio quod est ars et notitia et verbum ejus et ratio factorum, creavit ce@lum et terram, ila quod prepositio in, notet habitudinem cause formalis exemplaris in quantum est prepositio hee que convenientiam notat. In quantum vero est prepositio, eo quod prepositio transitiva est et diversitatem aliquam notat, distinctionem notat inter Deum Patrem facientem, et Filium in quo fit.
Ad aliud dicendum, quod creatio licet sit primus actus prime cause non communicabilis alicui creato, tamen quia non est actus nisi cause agentis per intellectum et notitiam et artem et verbum, propter hoc attribuitur Fillo, non ut a quo solo fiat, sed ut in quo secundum rationem et speciem idealem solo fiat.
Ad aliud dicendum, quod /acézo productio rei est in specie et forma determinata, que preconcepta est idealiter in mente facientis : et ideo per appropriationem convenit Filio, qui verbum et nolitia Patris est. Joan. 1, 3 : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. Creare autem sicut in principio istius secunde partis Summe theologixe dictum est, est quoddam facere: et ideo principium in quo fiunt universa sive creantur, per appropriationem convenit Filio, qui est ars et notitia Patris.
Ad aliud dicendum, quod creatio opus Trinitatis est, sicut dicit Glossa preinducta. Sed hoc non impedit, quin ea que circumstant creationem, et designant modum cause creantis, specialiter possint attribui per appropriationem uni persone: sicut Deus appropriatur Patri, quia, sicut dicit Augustinus, Pater est principium totius divinitatis : et principium in quo fit creatio, appropriatur Filio : et Spiritus Dei qui ferebatur super aguas, appropriatur Spiritui sancto.
Ad aliud dicendum, quod nulla causa est creationis nisi voluntas creatoris, qui sicut dicitur in Psalmo cxxxtv, 6: Omnia quecumque voluit Dominus fecit, in celo, in terra, in mari et in omnibus abyssis. Tamen quia voluntas non dicit principium in quo formaliter et exemplariter fit creatio mundi, propter hoc principium in quo creatur mundus, non attribuitur Spiritui sancto, sed Filio, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod verum est quod probat objectio : sed non per hoc fit hic appropriatio, sed potius per habitudinem prepositionis in quantum est hee prepositio notans convenientiam cause formalis exemplaris : sic enim creatio non est in voluntate, sed arte et notitia.
Ad id quod objicitur contra secundam expositionem, dicendum quod nune nihil temporis est, hoc est nulla pars, sed substantia : et ideo est initium temporis. Omne enim continuum initiatur et fluit ab aliquo indivisibili, sicut linea a punclo, et tempus ab invisibili nunc, cujus fluxus causat esse temporis in omnibus, ut dicit Boetius, que totum esse suum non accipiunt, nec habent in uno indivisibili, que proprie temporalia vocantur. Et ideo quia creatio fit in tali nunc propter cause creantis omnipotentiam, que non demonstraretur perfecte si successione temporis in creando indiguisset : bona ergo est expositio que dicit : Jn principio, hoc est, in initio temporis.
Ad aliud dicendum, quod tempus est unum de coxequevis, quod ratione sui initii indivisibilis, scilicet nunc, creatum est simul cum ceelo et terra. Et ideo sicut non sequitur, quod aliquod continuum secundum esse continui sit in suo initio a quo fluit, sed continue post: ita non sequitur, quod tempus secundum esse temporis sit in sui initio, sed continue post. Nec est simile de ceelo et terra : quia illa esse suum simul habent: tempus autem esse suum habet in successione.
Dicendum, quod propter hoc nominat celum et terram, quia in corporeis crea tis diversa est materia incorruptibilium et corruptibilium ; et percelum supponitur materia incorruptibilium, et per ferram materia corruptibilium : qua distinctione non ita signanter notaretur, si indistincte dixisset : In principio creavit materiam omnium corporeorum. Secundum Augustinum etiam per metonymiam intelligitur per celum angelica natura informis creata, que non intelligeretur, sidixisset informem materiam in communi. Et per eamdem figuram per terram intelligitur materia omnium ger neratorum et corruptorum : hec enim, ut dicit Philosophus, locus est omnium generabilium et corruptibilium.
Ad aliud dicendum, quod simplici nomine materia generabilium et corruptibilium designari non debuit, nisi per metonymiam. Si enim per essentiam designatur, tunc multis nominibus nominatur, ut dicit Augustinus, et quandoque dicitur terra, quandoque aqua. Terra, ratione que dicta est : aqua, quia sicut aqua ductilis est in omnem formam : quandoque chaos, quia sicut dicit Augustinus, omnia elementa in se habuit confusa terra quidem in imo, tria autem alia per modum spisse nebule oppansa per circuitum. Et hee verba Augustini ponit Magister in libro IT Sententiarum, dist. XII, cap. Nune superest quod secundo proponebatur explicare.
Ad aliud dicendum, quod nomine terre convenienter non potuit designari propter causam que dicta est: quia diversa est materia incorruptibilium et corruptibilium. Et sicut ex terra producta sunt generabilia, ita ex ccelo ingenerabilia, sicut sol, luna, et stelle, que ad formas proprias et ad loca quarta die distincta sunt et ornata. Quare autem terra dicatur inanis et vacua, et non celum, in prehabitis est expositum, in questione ubi determinatur, quomodo creatio coli et terre est ante omnem diem '. Sed hoc est addendum hic, quod materia prime informi attribuuntur proprie passiones loci, qu sunt inane et vacuum : quamvyis Aristoteles in IV Physicorum reprehendit-Hesiodum de hoc, quod dixit eamdem receptibilitatem esse loci et materiw. Hoc enim ideo fit, quia in multis receptibilitas materia convenit cum receptibilitate loci. Sicut enim ad locum a generante est motus formati secundum generationem, et a loco uno eodem loco manente immobili: ita ad materiam que universale receptaculum est formarum, ut dicit Plato in Timezo, et a materia est motus formarum una materia manente immobili. Et ideo etiam Aristoteles in IV Physicorum dicit hac verba : "Dicitur quandoque vacuum in quo nonest hoc aliquid, neque substantia corporea, ut dicunt quidam vacuum esse corporis materiam." Et ideo non dicitur inanis et vacua, quod destituatur soliditate corporis : per omnes enim distantias mensurarum suarum plena est tali soliditate : sed ideo dicitur inands et vacua, quia per omnes mensuras distantia sue vacua fuit et inanis, forma distinguente et ornante.
Ad aliud dicendum, quod unum simplex non potest nominari, nisi confuse mullis nominibus : quia imponens nomen afficitur qualitate a qua imponit nomen, et afficitur substantia ejus cui imponit. Et propter hoc omne nomen significat substantiam cum qualitate : sed unum confusum qualitatibus multorum, uno nomine signilicari non potest, sed multis : ef talis designatio multis nominibus facta (que designant mullas qualitates confusas in ipso) magis valet ad eruditionem imperitorum. Et iste est intellectus verbi Augustini.
Ad aliud dicendum, quod abyssum vocat primam materiam, ratione que dicta est in objiciendo secundum Augustinum.
Et ad dictum Manichei dicendum, quod ab eterno Deus habitat lucem inaccessibilem, sicut dicitur, lad Timoth. v1, 16. Et dicit Augustinus in libro II super Genesim ad litteram, quod "lux et lumen magis proprie dicitur de lumine spirituali, quam corporali : et illa lux secundum rationem et substantiam et durationem fuit ante omnem tenebram." Et ideo Manichecus nescivit quid diceret. Tenebra enim in corporalibus nihil aliud est nisi lucis absentia, et nihil est in existentibus vel de numero existentium, et ideo nullum ordinem habet ia factis a prima causa : nec est ante, nec est post, quod nihil est.
Ad opsectioneM Magistri quam ipse solvit ibidem, per distinctionem ejus dicendum est, quod ¢enebra quandoque significat simplicem privationem et negationem luminis : et sic de tenebra loquuntur Auguslinus et Moyses : quia sic omnis creati non esse precedit suum esse. Dicitur etiam ¢enebra subjectum illuminabile non habens illuminationem secundum actum : sicut aer non illuminatus, dicitur ¢enebra: et sic inducitur ad laudandum Deum. Et est simile, quia cecitas absolute nihil ponit : cxcitas autem in czco ponit faciem visus susceptibilem, sed visum non habentem.
Ad aliud dicendum, quod ordo crea~ tionis non contrariatur ordini nature : in omni enim natura processus est a non esse in esse. Et sic in creatione a non esse lucis processus est in esse lucis : propter quod etiam Aristoteles in fine primi Physicorum privationem ponit principium motus et mutationis.
Dicendum, quod secundum Hieronymum et Hebraicam veritatem non potest intelligi de spiritu creato. Dicit enim Glossa sic: "In hebreo habetur merephor, hoc est, incubabat vel fovebat more volucris ova calore animantis." Intelligimus ergo non de spiritu mundi dici, ut putant multi, sed de Spiritu sancto : quia ipse omnium vivificator est. Quia autem vivificator, et conditor. Si conditor, et Deus, Ait enim, Psal. an, 30: Emittes Spiritum tuum, et creabuntur.
Et tunc ad questionem, Quare non facit mentionem de aere et igne ? Dicendum, quod ignis secundum Augustinum et Ambrosium in Hexameron intelligitur in celo, et aer similiter, propter hoc quod utrumque istorum est corpus receptivum luminis in profundum sui : quod non potest esse, ut dicit Aristoteles in II de Anima, nisi ex convenientia cum perpetuo superius corpore.
Et ideo Augustinus dicit, quod per celum intelligitur quidquid est de materia prima, preter terram. Dicit enim sic in libro contra Manicheum, quod Moyses dicens : In principio creavit Deus celum et lterram, totum opus creationis ab imo usque ad summum comprehendit. Et hoc congruit dicto Platonis, qui dicit, quod creator mundi sensibilis ccelum igneum et terram tamquam duo extrema solida in mundo sensibili posuit: que duobus mediis colligavit, aere scilicet, el aqua, et sicut in numeris duo solidi numeri semper duobus mediis numeris colligantur. Et de his satis dictum est supra, ubi quesitum est de Opere creationis quod est ante omnem diem’.
On this page