Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 51

De opere primae diei.
1

QUAESTIO LI. De opere primae diei.

2

Deinde, Quaeritur de opere distinctionis, de qua Magister tractat in libro II Sententiarum, distinct. XIII, ibi scilicet, "Prima autem distinctionis operatio fuit formatio lucis."

3

Ubi oportet inquirere tria de opere prime diei. Primo, Qualiter Deus primo formavit lucem, et divisit lucem a tenebris: ibi enim oportet inquirere, Quid sit lux, utrum corpus, vel forma corporis, vel defluxus corporis alicujus? Secundo, Quomodo lucem appellavit diem, et tenebras noctem ? utrum scilicet per effectum, vel causam ? Tertio, Quomodo factum est vespere et mane dies unus, et non mane et vespere? secundum hoc enim prima dies non habuit mane.

4

Et licet de primo istorum disputaverint multa Philosophi, que a nobis supra in HW de Anima, cap. de visu, determinata sunt, tamen etiam hic quia tangitur hic de materia eadem, quantum ad propositum pertinet tangenda sunt.

Membrum 1

Qualiter Deus primo formavit lucem et divisit a tenebris? et, Quid sit lux? Utrum corpus, vel forma corporis, vel defluxus corporis alicujus?
5

MEMBRUM I. Qualiter Deus primo formavit lucem et divisit a tenebris? et, Quid sit lua? utrum corpus, vel forma corporis, vel defluxus corporis alicujus! ?

6

Quod autem lux non sit corpus, videtur Aristoteles dicere in II de Anima, cap. de visu, ubi sic dicit:

7

1. "Lumen et lux nec est ignis, nec omnino corpus, nec defluxus corporis: esset enim (supple, si esset defluxus corporis) aliquod corpus, aut alicujus hujusmodi, supple, defluxus presentia in lucido." Et paulo post: "Neque enim duo corpora possibile est esse in eodem loco: hoc enim sequeretur si lux et lumen esset corpus: quia lux et lumen in eodem loco sunt cum diaphano, quod ut formam recipit ipsum." Ex hoc patet, quod Aristoteles non tantum dicit, quod non sit corpus: sed hoc etiam probat deducendo ad impossibile.

8

2. Adhuc, Ibidem, Videtur autem 1umen contrarium esse tenebre: est autem tenebra privatio hujus habitus ex lucido: habitus autem non est corpus, sed forma: ergo nec lux corpus est: lux enim et lumen, ut dicit Avicenna, non differunt nisi in hoc, quod lux habitus est luminosi, lumen autem habitus diaphani vel transparentis, generatus in ipso ex directa oppositione luminosi.

9

3. Adhuc, Commentator ibidem exponens textum Aristotelis, sic dicit: "Ex hoc patet, quod lux est habitus diaphani, et non corpus."

10

Sed contra

11

4. Adhuc, In libro de Visu et natura ocult dicit Philosophus: "Lux non est corpus, sed accidens aeris."

12

5. Adhuc, Avicenna in VI de Naturali sufficientia, cap. de visu: "Lumen est affectio corporis habentis lucem, cum directe sine interpositione opaci oppositum fuerit illi.".

13

6. Adhuc, Avicenna, ibidem, "Lux est qualitas, que est perfectio corporis translucentis secundum quod est translucens."

14

7. Adhuc, Avicenna, ibidem, "Lux est qualitas, quam mutuat corpus translucens a lucido, et translucens efficitur per eam translucens in effectu sive in actu."

15

In contrarium hujus est quod 1. Dicit Augustinus in lib. ad Volusianum, sic: "Hominum iste sensus est nihil nisi corpora valentium cogitare: sive ista crassiora, sicut humor atque humus: sive subtiliora, sicut aeris atque lucis." Ergo sicut aer est corpus subtile, ita et lux.

16

2. Adhuc, Augustinus, ibidem, "Duo liquores miscentur ita, ut neuter servet integritatem suam, quamquam in corporibus ipsis lux incorrupta videatur." Ergo lux est de numero corporum.

17

3. Adhuc, Augustinus in libro III de Libero arbitrio: "In corporibus lux tenet primum locum'." Si ergo primum locum tenet in numero corporum: et primum locum tenens in corporibus est corpus: videtur, quod lux sit corpus.

18

4. Adhuc, Augustinus, Super Gene- sim ad litteram, "Quomodo anima ex eo genere (corporum) aliquid est, cum ejusdem generis summum non sit nisi lumen. Quia comparatio secundum excessum non fit nisi inter univoca?." Ergo videtur, quod lux sit corpus.

19

3. Adhuc, Augustinus, ibidem, "Anima propter subtiliorem sui naturam transit corpus viribus suis per spiritum qui nature lucis est." Constat autem, quod omnis spiritus corpus est et corporeus sive corporalis nature. Ergo videtur, quod lux corpus sit.

20

6. Ad hoc idem objicitur per rationem sic: Lux in aere sive lumen, si est accidens sive forma accidentalis: aut inest aeri per se, aut per accidens. Si per accidens: ergo inest per aliud quod est ejus subjectum proprium: eo quod universaliter verum est, quod omne accidens per accidens reducitur ad accidens per se. Si est accidens per se, oportet quod sit demonstrabile de aere per causam et formam aeris, quod falsum est: ergo nec est accidens per se, nec est accidens per accidens. Et est accidens, vel substantia. Ergo relinquitur, quod sit substantia, et ut mensurata substantia in longum, latum et profundum, quod soli corpori convenit: ergo relinquitur, quod sit substantia corporea vel corpus.

21

7, Adhuc, Aut eadem lux est in Oriente et Occidente, aut diversa generata a prima luce. Si eadem: hoc stare non potest, quia idem accidens non potest esse in diversis locis vel subjectis, vel excedere proprium subjectum. Si aulem alia generata a prima: tunc accidens in uno subjecto generat se in alio subjecto: et sic sequeretur, quod lux esset qualitas activa, quod falsum est: qualitates enim active non sunt nisi due, scilicet caliditas, et frigiditas: et due passive, scilicet humiditas, et siccitas.

22

8. Adhuc, Jacobus Alkindi in libro de Visu et natura oculi, dicit, quod non reflectitur lux vel lumen, nisi ad corpus’ solidum, planum, et tersum. Ponamus ergo vacuum esse inter ccelum et terram: in illo vacuo nullum erit corpus reflectens lucem vel multiplicans in vacuo: et cum constat, quod opposito sole illi vacuo, vacuum erit plenum luce et lumine, et non extenditur in eo sicut forma vel qualitas: ergo est corpus, et non qualitas corporis: quod enim extenditur in loco sicut corpus, ‘et partes ejus copulantur ad unum terminum cum loco, corpus est, ut dicit Aristoteles quia hoc est longum, latum, et pro fundum.

23

9. Adhuc, Due forma ejusdem speciei in eodem subjecto esse non possunt due autem luces sive lumina sunt in eodem subjecto: dicit enim Dionysius, et experimento probatur, quod due luces vel duo lumina duarum candelarum in domo uniuntur, et sunt in eodem aere ut in subjecto, cum tamen sint ejusdem speciei: ergo videtur, quod lux vel lumen non sit qualitas: et est qualitas, vel corpus: ergo sequitur, quod sit corpus.

24

Solutio. De luce et lumine diverse sunt sententie. Sicut enim tactum est, antiquissimus Philosophus Democritus, de quo dicit Aristoteles quod de omnibus curam gessit, dixit, quod lux et lumen nihil aliud erat nisi corpora parva a corpore luminoso in corpus perspicuum sive diaphanum defluentia: et cum ubique conjunguntur partibus per spicui, efficitur perspicuum secundum, actum luminosum. Et’sicut dicit Avicenna in VI de Naturalibus, rationem accepit ex hoc, quod videbat lumen transire de loco ad locum: et radium descendentem a corpore luminoso, et intrare per fenestram, et reflecti a corpore solido: et talia non sunt nisi corpora: et ideo dicebat lucem et lumen esse corpus, et defluxum corporis, hoc est, corpora parva a luminoso defluentia.

25

Et contra hee est ratio inducta ab Aristotele, quia nos videmus, quod luce

26

et lumine defluentibus a corpore luminoso in perspicuum sicut in aerem, lux et lumen extenduntur per totum aerem. Aut ergo aer cedet omnino de loco per- spicui, aut duo corpora erunt in eodem loco, scilicet corpus quod est lux et lumen, et corpus perspicui: duo avtem corpora in eodem loco nullo modo esse possunt, ut dicit Aristoteles: sequeretur enim inevitabile, quod duo corpora essent idem corpus.

27

Objicit etiam contra hoc Avicenna supponens quod est verum, quod omne corpus de se luminosum densum est, et tegens a visu corpora que post ipsum sunt, sicut sol, luna, et stelle: hee enim tegunt ea que post ipsa sunt: aliter enim non eclipsaret una stella aliam, quod falsum est: cum in II de Celo et mundo dicit Aristoteles, quod luna eclipsavit Martem, et in qualibet eclipsi solis sol eclipsatur a luna: cum tamen probatum sit in astronomia, quod luna est corpus et vas luminis in profundum sui recipiens lumen: quia aliter non illuminaret ad omnem situm: si enim ab exteriori tantum reflecteret lumen incidens in ipsam, non illuminaret nisi ad oppositum et parem angulum, ut probatum est in Perspectiva Euclidis. Et ex hoc procedit Avicenna, quod si lux et lumen est corpus, vel defluxus corporis: aut illud corpus est luminosum, aut pervium. Si pervium sive perspicuum: tunc per ipsum perspicuum in quod defluit illud lumen, non efficitur per ipsum secundum actum lucidum: et hoc est contra sensum, quia nos videmus, quod. quando lumen penetrat aerem, aer efiicitur secundum actum luminosus. Si autem sunt luminosa corpora illa: tune quanto magis densantur, tanto magis impediunt visum qui fit per aerem; eo quod tegunt omnia que sunt post ipsa, ita quod visus obvians super ea non potest penetrare ad videndum ea que post ipsa sunt: ergo si ista essent defluxus corporis, vel corpora, quanto magis multiplicarentur in aere, tanto magis impedirent visum: quod est contra sensum.

28

Eadem objectio est contra eos qui dicunt, quod lux est corpus, cujus maleriam continue creat Deus: cui formam luminositatis continue immittit corpus luminosum, sicut sol, vel aliud -simile. Partes enim materia sic create aut sunt perspicue, aut luminose. Et si perspicuz: sequitur idem quod prius. Si luminose: sequitur iterum idem % quia quanto diutius creatur, tanto magis dansatur in aere. Isti dicunt, quod lux est corpus spirituale, quod propter sui spiritualitatem cum quolibet corpore est in eodem loco. Sed inconveniens non evadunt: quia spiritualitas ila non tollit ab eis naturam corporeilatis et mensuras distantiarum: et cum eadem sit distantia (ut dicit Aristoteles in IV Physicorum) cubi et plenicubi, adhuc propter distantias corporeitatis sequitur, quod scilicet duo corpora sunt unum corpus: quod impossibile est. Ponunt tamen exemplum in licinio de bombace facto, quod immersum in oleo unum (sicut dicunt) habet locum cum oleo sibi imbibito: et nec majorem nec minorem, quam habet licinium per se. Sed isti non intelligunt, quod in tali exemplo licinium est locus olei: et extremitas circumstantis corporis interior que attingit corpus undique, est locus olei et licinii communis: nihil enim prohibet in uno loco communi esse multa corpora. Contra istos etiam est, quod Deus requievit die septimo ab universo opere quod patrarat: unde postea novas materias corporalium numquam creavit: ergo nec materiam istius corporis, quod ipsi /weem vocant.

29

Ad primum ergo dicendum, quod re vera lux et lumen forme sunt corporee, et non corpora. Sunt enim forme corporee que distenduntur in corpore secundum mensuras corporis: et sunt in magno magne, et in parvo parve. Et sunt forme intentionales et rationales. Intentionales sunt, que ex objecto luminoso vel colorato secundum esse intentionale generantur in medio sive perspicuo: et ille dicuntur forme spirituales, non quod sint spiritus secundum substantiam, sed quia secundum esse intentionale, quod est spirituale esse, sunt in medio et in sensu, ut dicit Commentator super secundum de Anima: et tales formas corporales vocat Augustinus ad Volusianum.

30

Ad aliud dicendum, quod lux dicitur esse in corporibus et incorrupla, quia in corporibus est ut forma corporalis dimensionibus corporum distensa: et in esse lucis, quod est esse intentionale, non miscibilis, eo quod quecumque miscentur, miscentur secundum formas naturales materiales activas et passivas: lux autem per se nec agit nec patitur, licet per splendorem (qui est divaricatio luminis, ut dicit Avicenna) segregat, rarefacit, et calefacit.

31

Ad aliud dicendum eodem modo, quod lux dicitur in corporibus primum locum tenere, quia forma corporum est, et qualitas superiorum corporum, que primum locum tenent.

32

Ad aliud eodem modo dicendum: lux enim summum locum tenet inter corpora, eo quod est forma et qualitas nobiliorum corporum.

33

Ad aliud dicendum, quod, sicut dicit Constabenluce in libro de Differentia spiritus et anime, spiritus in corpore discurrunt sicut luminaria in mundo, et sunt instrumenta virtutis naturalis, vitalis, et animalis. Et quia miscibiles sunt humoribus, et per contactum agunt in organo corporis, qu non possunt facere nisi corpora: ideo necesse est eos corpora esse et corporeos. Et quia formas representant virtuti animali, quod bene facere non possunt nisi sunt lucidi: ideo necesse est luminosos esse. Et quia universaliter spiritus sunt vehiculum virtutis, quam in totum corpus non deferrent nisi circulariter moverentur: ideo necesse est eos moveri ad modum luminarium in mundo, que ubique spargunt lumen suum per circularem suum motum. Tamen ex hoc non oportet, quod spiritus sit lux, vel lux spiritus; sed quod spiritus lumen habeat per quod per totum corpus influat virtutem.

34

Ad aliud quod objicitur per rationem, dicendum quod lux et lumen sunt in aere ut forma accidentalis, que generatur in ipso ex directa oppositione luminosi, et cujus proprium subjectum est perspicuitas que est in aere. Illa enim per talem formam efficitur in actu. Et si de aere debet probari, non probatur nisi per directam oppositionem luminosi, que est per se causa ejus efficiens in tali subjecto, sicut docet Aristoteles in II Posteriorum, quod eclipsis probatur de luna demonstrative per id quod per se est causa obscurationis, quod est interpositio terre recta diametro inter solem et lunam.

35

Ad aliud dicendum, quod lux in Oriente et Occidente per subjectum est diversa, per generans una et eadem. Quod autem subito fit et in uno momen to et in Oriente et in Occidente, ideo est, quia illuminatio non est motus, sed mutatio que est finis motus: sicut et generatio et corruptio, sicut dicit Commentator super III Physicorum Aristotelis: generatio enim est mutatio ad quam finitur motus alterationis: et similiter corruptio. Et ideo non sunt in tempore, sed in momento. IJlluminatio vero est finis motus ascensionis vel descensionis luminosi corporis super perspicuum in omni loco ad quem a luminoso corpore potest trahi diametraliter recta linea, non interposito terminato corpore.

36

Ad aliud dicendum, quod posito inconveniente, nihil est inconveniens impossibile accidere. Vacuum enim non potest accidere inter celum et terram. Et si esset, nihil videretur. Et hoc probavit Aristoteles in II de Anima contra ponentes vacuum. Et ideo si vacuum esset inter coelum et terram, nec lux, nec lumen ibi generaretur: quia non esset aliquod corpus susceptibile lucis vel luminis, in quo hoc generari posset a directa oppositione luminosi corporis.

37

Ad ultimum dicendum, quod due luces duarum candelarum unitarum, non sunt due nisi per numerum illuminantium: sed illuminatio generata ab eis est una in perspicuo: et ideo illa ratio nihil valet. Duo enim illuminantia efficiuntur unum illuminans in illuminatione generata, quamvis ex duobus clarior et fortior sit quam ex uno. Si autem quis lumen dicat corpus propter motum, quia movetur de loco ad locum, potest dicere umbram esse corpus, propter similem motum: quod fatuum est: umbra enim non movetur per se, sed motu corporis objecti et opaci: et lux et lumen non moventur per se, sed motu corporis illuminantis: quod cum transit de loco ad locum, necesse est illuminationem fieri in diversis locis: quia tunc diametralis oppositio necesse est, quod sit ad loca diversa.

Membrum 2

Quomodo lucem appellavit diem, et tenebras noctem, utrum scilicet per effectum vel causam
38

MEMBRUM II. Quomodo lucem appellavit diem, et tenebras noctem, utrum scilicet per effectum vel causam ?

39

Szcunpo queritur, Quomodo lucem appellavit diem, et tenebras noctem ? utrum scilicet per effectum, vel per causam ?

40

Super illud enim: Fiat lux, Glossa interlinearis dicit: "Hic incipit distinguere."

41

Gratia hujus quzritur, Qualiter distinguit lucem a tenebris, utrum scilicet utrumque attribuendo ad formam, vel utrumgque ad locum proprium, sive in causa, sive in elfectu ?

42

1. Si dicatur, quod ad formam attribuendo: hoc videtur esse falsum. In omni enim opere sex dierum tam creationis, quam distinctionis et ornatus, singulis diebus attribuitur aliquid sue forme. In creatione enim ccelum fit celum, et terra terra. In distinctione lux fit lux, et nox fit nox, que sic non distinguuntur nisi per accessiones propriarum formarum. Similiter in opere ornatus sol fit sol, et luna luna per adeptiones propriarum formarum. Si ergo determinatio ad formam esset opus distinctionis, opus distinctionis non esset separatum ab opere creationis et ornatus: quod falsum est. Dicunt enim Glosse super Genesim, tam Augustini quam omnium aliorum, quod opus distinctionis ultra opus tertie diei non extenditur.

43

2. Adhuc, Si distinctio est ad locum: tunc videtur, quod non deberet sic incipere, Fiat lux: sed, Separetur vel distinguatur lux a tenebris.

44

3. Adhuc, Secundum hoc queritur, Quare non dixit, Fiant tenebre: sicut dixit, Fiat lux ? Si enim dicitur, quod tenebre non sint nisi luminis absentia: et propter hoc non dixit, Fiant tenebre. Tunc etiam non debuit dicere: Appellavit tenebras Noctem: quia cum omne nomen imponatur a forma, quod formam propriam non habet qua ab aliis distinguatur, nomen proprium habere non potest: ergo etiam nomen proprio appellari non debuit a Deo: et sic male dicitur: Appellavit tenebras Noctem.

45

4, Adhuc, Si in causa distinxit lucem a tenebris, cum causa lucis non possit esse nisi luminosa natura ceeli in perspicuo sive aere, tunc primo debuit dixisse in opere creationis quando dixit: In principio creavit Deus celum et terram ;: vidit Deus, quod esset bonum: et distinxit coelum a terra, et vocavit diem celum: et terram propter opacitatem que tenebras facit, vocavit noctem. Si autem in effectu distinxit: tunc qualitas aeris qui dicitur dies, presentia scilicet luminis, distincta esset a tenebris noctis: et hoc esse non potest, quia qualitas per se distinguibilis non est, cum qualitas sit et accidens, et non feratur de loco ad locum nisi motu luminosi illuminantis, a cujus oppositione directa super perspicuum generatur lux, ut in antehabitis dictum est. °

46

3, Adhuc, Cum naturaliter ex positione luminosi in circulo quo circumfertur, mane precedit vesperam, eo quod fit ex ortu luminosi, vespera autem ex occasu ejusdem, videretur convenientius dicere, Factum est mane et vespere, dies unus, quam e converso, Factum est vespere et mane, dies unus.

47

6. Adhuc, Quare non dicit, Dies primus, sicut dies unus, cum ordo sit in diebus ?

48

7. Adhuc, Secundum expositionem Augustini, quilucem exponit de cogni tione in Verbo angelice nature de creatura facienda, cum mane sit per visionem matutinam illustratio angelice nature de creatura fienda, et angelica natura intelligatur per ceelum informis que se faciendam in Verbo cognoscere non potuit antequam esset, prima dies mane habere non potuit, sed dies fuit cum se in lucem Verbi factam esse cognovit, et vespera fuit quando cognitionem suam ad seipsam retulit, eo quod omnis creatura ad seipsam relata declinat ad non esse, et sic ad tenebras, ut dicit Gregorius. Et secundum hoc ita deberet dicere: Facta est dies, que declinans ad vesperam, complevit diem unum.

49

8. Adhuc, Secundum alios Sanctos lux dicitur nubecula lucida rotatione sua circa materiam confusam in extremo, que presentia sui illustravit eam, et gyratione ad inferius hemispherium lumine subtracto paulatim declinans fecit vesperam, et in totum occumbens fecit noctem, sicut dicit Magister in distinctione XJII libri secundi Sententiarum, cap. Si autem queritur, ubi facta est lux illa? Dicit enim ibi, quod "in eodem loco ubi nunc sol rotatur, rotabatur lux illa." Hoc enim videtur falsum et impossibile: lux enim illa non poterat rotari nisi in circulo distincto: circu-lus autem distinctus ante quartum diem non fuit: ergo prima, secunda, et tertia die nubecula illa luminosa rotari non potuit rotatione: ergo mane et vesperam et diem et noctem facere non potuit.

50

9. Si forte dicatur, sicut dicit Damascenus ‘, quod "lux illa contractione et emissione radiorum tunc fecit diem et noctem." Tunc videtur hoc esse impossibile: lux enim per necessitatem illuminat perspicuum sibi suppositum, et sic de necessitate dies tantum esset in uno loco, et similiter mane, et vespera, et nox: et motu luminosi hic non distinguerentur ad diversa loca: quod est contra Basilium et Ambrosium in Herameron, et Augustinum, et Bedam, et omnes sanctos, qui concorditer tradunt, quod non nisi ratione luminosi distinguitur dies, et nox, mane et vespera.

51

Apuuc gueritur de luce illa, Utrum in illuminando fuit perfectior sole, vel minus perfecta ?

52

Et videtur, quod perfectior: quia 1. Ista dicta est/ux: lux autem per essentiam est perfectior in illuminando, quam Juminosum quod participat lucem: cum ergo sol luminosum sit participans lucem, videtur quod lux perfectior fuerit in illuminando quam sol.

53

2. Adhuc, Ex ipsa virtute verborum intelligitur, quod illa lux est opus divinum immediate a Deo factum. Dicitur enim sic: Dixit Deus: Fiat luz. Et dicitur in cantico Deuteronomii, xxxu, 4 et 5: Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera. Videtur ergo, quod lux illa perfectior fuerit ad illuminandum, quam sol. Sed tunc locum habet questio Magistri quam facit in libro IL Sententiarum, distinctione XII, cap. Soleé queri, scilicet si lux illa sufficiebat, ad quid necesse fuit fieri solem, lunam, et stellas ?

54

Apuve ulterius queritur, Quid factum sit ex luce illa, facto jam sole?

55

1. Si dicitur, quod coadunata est in corpus solis, lune, et stellarum: hoc erit contra philosophiam: quia secundum hoc sol, luna, et stelle essent ex materia una communi: et quecumque sunt ex materia una communi, transmutabilia sunt ad invicem: et secundum hoc sol transmutaretur in lunam et stellas, et é converso: quod omnino impossibile est.

56

2. Si autem diceretur quod quidam dicunt, quod hee lux diffusa est in circulos solis circa solem: hoc falsum expresse videtur: quia cum coadunata et inspis sata sit lux ojus, in distantia duodecim graduum asole, non tegeretur, sed appareret: et videretur lux ejus ante solem et post solem, sicut videtur lux lune et stellarum et ante solem, et post solent,

57

Solutio. Dicendum, quod tres distinctiones Moyses ibi determinat. Prima est extremorum ab invicem: et hac est luminosi ab opaco, ita quod luminosum claritate sua fiat lux: opacum autem quod est ex parte terre, fiat tenebre per objectionem sui ad lucem, et habeat lucem per ipsam illustrationem quam facit in superiori hemispherio, qua omnes res fiunt visibiles et terminate et pervie: terminatas enim facit secundum actum visibiles in pulchritudine coloris, cujus esse formale in superficie terminati corporis (ut dicit Aristoteles in lib. de Coloribus) non est nisi diffusio luminis sive lucis qua demonstrantur et venustantur omnia. Et dicit Glossa super illud Genes. 1,3: Fiat lux. "Congrue mundi ornatus a lumine ccepit: unde et cetera que creanda erant, viderentur." Et hee Glossa ponitur in libro I Senfentiarum, distinct. XIII, cap. A, ibi, Prima autem distinetionis operatio.

58

Et quod dicitur, quod vocavit hance lucem Diem, non est aliud, nisi quod dedit ei formam talem, unde congrue sic vocaretur. Dedit autem determinationem verbi eterni et sapientie ad hance formam, quando creaturas distinxit, Et per privationem hujus forme opacum vocavit tenebras: tenebra enim dicuntur a tenendo: quia tenent lucem ne aliquid illustret, quod est post opacum quando luci opponitur. Easdem vocavit Noclem ab hac eadem privatione forme. Nox enim a nocendo dicitur: nocet enim impediendo lumen vivificum superioris corporis, ne vivificet inferiora generabilia et corruptibilia, et ne venustentur illustratione superiorum. Aliv enim nomine pro pter tale nocumentum vocari non possunt. Et sic sunt distincta extrema ab invicem: superius scilicet generale principium, hoc est, celeste quod universaliter lumine suo movens est: et infimum opacum, scilicet quod in loco generationis est, hoc est, in centro quod universaliter a luminoso motum est.

59

Ad primum ergo quod queritur ? Utrum fiat distinctio ad formam vel ad locum ?

60

Dicendum, quod ad utrumque. Dicit enim Aristoteles in VIII Physicorum, quod ab eodem generante idem est motus, ad formam et ad locum: dando enim formam secundum naturam, dat omne quod consequitur formam generaliter: et hec sunt motus et locus. Unde creator quando ceelesti nature dedit formam luminosi, et terrestri nature dedit formam opaci, distinguendo ea in diversas formas, eo ipso dedit eis motus ad diversa loca in quibus salvarentur. Locus enim, ut dicit Aristoteles in IV Physicorum, salvativus est locati. Et per hoc distinxit, quia per hoc luminosum in extremitate circumferentiz mundialis machine circumire fecit, ut undique lumen infunderet. Et quia non est relatio ad circumferentiam equalis nisi centri, per hoe ipsum luminosum ad locum supremum distinxit, et opacum quod undique movetur a lumine, determinavit ad imum, hoc est ad medium: hoc enim reflexione radiorum luminosi calorem vivificum excitat, per quem ex humido et terreno elemento forme producantur generabilium et corruptibilium; et sic dividitur lux a tenebris primo in causa, et communiter in effectu.

61

Ad aliud dicendum, quod utrumque dici poterat: quia unum fit per alterum, et ideo primo dixit, Fiat: et postea divisit lucem a tenebris. Dicendo enim, fiat, attribuit ipsum ad formam: dicendo, Divisit, attribuit ei motum per quem ad diversa loca tenderet in quibus salvare tur, et proprios actus ageret, et propriis passionibus pateretur.

62

Ad aliud dicendum, quod tenebre non sunt nisi privatio et defectus: et ideo non fiunt per aliquod opus artificis, sed ipsa carentia lucis tenebre sunt: et ideo non potuit dicere: Fiant tenebre: sed nomen accipiunt ab ipsa privatione lucis, sicut omnis privatio ab habitu denominatur et diffinitur.

63

Ad aliud dicendum, quod in causa distinxit, et in effectu consequenter: sed ceelum secundum substantiam non est causa diei, sed potius secundum formam lucis: et ideo in creatione, cum creatio sit actus conditoris producentis substantias principiorum, nulla potuit importari distinctio: et ideo inconvenienter dixisset, Divisit coelum a terra, et vocavit ccelum diem, et terram noctem: sed oportuit ante celum vestiri luce, et per oppositum terram vestiri opacitate, ut per has duas formas essent cause diei et noctis: et ideo oportuit dicere in opere distinctionis: Fiat lux, et, Divisit Deus lucem a tenebris.:

64

Ad aliud dicendum, quod naturalis motus lucis a summo ceeli est, sive ab angulo medii cceli, sicut in Psalmo xvin, 7, dicitur de ceelo: A summo celo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus. Et propter hoc etiam dies in astronomia incipit et meridie. Cujus causam reddunt sapientes astrorum: quia semicirculus qui est ab angulo ceeli medio usque ad angulum mediz terre per Occidentem, semper est equalis semicirculo qui est ab angulo medie terre per Orientem in medium celi, et secundum equalitatem partium circuli naturalis motus est lucis. Semicirculi autem, quorum unus est ab Oriente in Occidentem, et alter ab Occidente in Orientem numquam sunt equales nisi in equinoctio. Et ideo secundum naturam motus quando declinat a meridie in die natura li vespera est ante mane. Et ut innuat hune naturalem motum et ordinem, dixit: Factum est vespere et mane, potius quam e converso, Factum est mane et vespere.

65

Quidam tamen assignant de hoc aliam rationem et bonam. Et videtur esse a verbis Dionysii accepta in libro de Divinis nominibus +, ubi in idem determinat bonum et lumen, dicens quod lumen illud de quo dicitur in Genesi: Fiat lumen (sic enim habet alia translatio) idem est quod bonum. Bonum dicitur a Boiw-a, hoc est, voco, vocas: quia vocat ea que non sunt, tamquam ea que sunt . Unde quia tunc ex non esse sicut ex abysso tenebrarum res creatas vocavit ad esse sicut ad lumen, processit quasi a vespera, que cadit in tenebras, ad mane, hoc est, ad lumen creaturarum productarum in esse ad lucem. Et ut hunc ordinem designet, potius dicit: Factum est vespere et mane, quam factum est mane et vespere. Et hee ratio confirmatur, IT ad Corinth. iv, 6, ubi dicit Apostolus: Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse tlluxit in cordibus nostris, ad illuminationem secientie claritatis Dei, in facie Christi Jesu. Secundum hoc enim lux est ex tenebris secundum ordinem. Inferius tamen in loco proprio: plures ordines et plures rationes de hoc assignabimus.

66

Ad aliud dicendum, quod primus nomen ordinabile est, ut dicit Priscianus, et non ita dicit distinctionem et discretionem sicut wnus. Et ideo quia hic loquitur de distinctione et discretione rerum, melius dicit, dies unus, quam dies primus. In sequentibus autem ubi tangit ordinem sequentium ad pracedens, ibi dicitur convenientius dies secundus, et dies tertius.

67

Ad aliud dicendum, quod secundum illam expositionem Augustini, matutina cognitio est ante vespertinam: sed secun dum productionem Angeli in esse et luminis de abysso tenebrarum, ut dictum est, vespera est ante mane: et illam prosequitur ordo hitter Genesis.

68

Ad aliud dicendum, quod circulus in quo rotabatur nubecula illa, non fuit circulus deferens, sicut sunt circuli deferentes solem et alios planetas: sed fuit circulus quem motu suo descripsil nubecula circa materiam confusam, que ab Astronomis dicitur circulus imaginativus, et est similis ei qui in astronomia dicitur eguans motum, eo quod equales partes describit super centrum in temporibus equalibus: quod non facit deferens. Circuli autem deferentes facti sunt quarta die: et ideo non valet objectio.

69

Ad aliud dicendum, quod Damascenus ibi vocat emissionem et contractionem, illuminationem generatam ab oppositione luminosi directa, vel privationem hujus illuminationis: sed non negat, quin hac illuminatio in diversis locis fiat per motum luminosi in circulo, ut dictum est.

70

Ad hoc quod queritur, Utrum lux perfectior fuerit quam sol, vel non in illuminando ?

71

Dicendum absque dubio sicut et Magister dicit, quod sol multo perfectior fuit. Et hoc innuunt Sancti quod vocant eam nubeculam, eo quod materialiter fuit pars ilius materiz confuse, que vaporabiliter circa terram fuit oppansa, in qua Deus fecit oriri lucem, et rotari circa materiam confusam ad illuminationem ejus, ut ipsa luce partes ejus moverentur ad formas rerum distinctarum.

72

Ad argumentum dicendum, quod nubecula illa non fuit per essentiam lux: sed lux quam dixit Deus fieri, fait forma ejus, sicut lux etiam est forma solis.

73

Ad aliud dicendum, quod sol et lux illa opus Dei sunt: et utrumque perfectum in suo genere, lux ad iflustrationem extremitatis materie, sol ad distinguendum diem et noctem, et inflUuendum lu men vivificum ad formam et speciem generabilium et corruptibilium: propter quod etiam a sapientibus astrorum vocatur dalor vite: sicut videmus, quod accedente sole cuncta virent, et recedente arescunt.

74

Et quod quidam dicunt, quod circulus lucis perfectior est ad conservandum in esse, eo quod esse uniforme est sicut circulus, sol autem perfectior est ad provocandum in specie et forma distincta, nihil penitus valet et falsum est: lumen enim solis per gradum in quo est, facit speciem et formam, et per relationes ad alios circulos duodecim signorum que domus vocantur in astrononia, facit conservationem esse per totam periodum rei generate.

75

Et ad questionem Magistri dicendum, quod et ipse dicit, quod licet lux illa sufficere ad illustrationem vaporabilis materie, que partes materie moveret et disgregaret, et per oppositum secundum opacum adunaret: tamen ad perfectam claritatem diei et ad perfectam adunationem ex frigore noctis ut perficeretur in partibus materiz motus ad formam, non suflicit: et ideo oportuit fieri solem et lunam et stellas, quorum motibus hoc perficeretur: hoc enim motibus planetarum in cireulo obliquo perficitur.

76

Ad aliud quod ulterius queritur, di- cendum quod ad hoc nihil probabilius respondetur, quam quod dicit Magister, scilicet quod ex ea factum sit corpus solis et lune et stellarum, secundum diversas partes ejus.

77

Ad objectum in contrarium, dicendum quod quando dicit Philosophus, quod quorum est materia una, transmutantur ad invicem, intelligitur materia una, que unam habet analogiam potentie ad actum, sicut in principio hujus libri in primo tractatu, questione de materia, ostensum est‘: et non intelligitur de substantia materia una universali, de qua dicimus, quod omnium corporalium in principio creationis mundi fuit materia una: hee enim non est una per analogiam, sed una per substantiam tantum, ut dicit Gregorius super illud Ecclesiasticl, xvi, 1: Qué vivit in eternum, creavit omnia simul. Quod simul est per substantiam materie, non simul esse potest per distinctionem forma.

78

Ad ultimum dicendum, quod dictum illad nihil valet, et bene est improbatum.

Membrum 3

Quomodo factum est vespere et mane dies unus, et non mane et vespere? secundum hoc enim prime dies non habuit mane.
79

MEMBRUM III. Quomodo factum est vespere et mane dies unus, et non mane et vespere? secundum hoc enim prime dies non habuit mane.

80

Deine queritur, Quomodo factum esl vespere et mane diés unus, et non mane et vespere ? secundum hoc enim prima dies non habuit mane.

81

Ratione cujus juxta quod Magister proponit, tria queruntur. Primum, De hoc quod dies tribus modies accipitur. Secundum, De eo quod Magister ponit tres distinctiones vespere et mane. Tertium, Quod illa que dicuntur in Genesi, litteraliter accipienda sunt, et non per allegoriam.

Articulus 1

De hoc quod dies tribus modis accipitur.
82

MEMBRI TERTII ARTICULUS I, De hoc quod dies tribus modis accipitur.

83

Primo ergo queritur de hoc quod dicitur in libro I Sententiarum, distinct. XIII, cap. Hic notandum est, quod dies diversis modis accipitur in Scriptura ®.

84

Et assignat tres modos, scilicet quod dies dicitur spatium viginti quatuor horarum. Et secundo modo, dies dicitur illustratio quam nubecula fecit in primis tribus diebus illustratione sua super hemispherium. Et tertio modo, dicitur dies sol lucens super terram.

85

Videtur autem, quod primus modus non sit separatus a secundo et tertio: quia sive nubecula rotetur circa hemispherium, sive sol ab Oriente in Orientem non redit nisi spatio viginti quatuor horarum equalium. Dividitur enim circulus in trecentos sexaginta gradus, de quibus nonaginta sunt ab Oriente in medium ceeli, nonaginta a medio ceeli in Occidentem, nonaginta ab Occidente in medium terre, nonaginta a medio terre usque ad Orientem: qui si dividantur per quindecim, erunt viginti quatuor vicibus quindecim: quindecim autem gradus motus sunt unius hore: et sic in toto circulo erunt viginti quatuor, que sunt spatium motus sive nubecule sive solis per trecentos sexaginta gradus.

86

Solutio. Magister non distinguit dies per spatium, sed per causam: et ideo si causa longitudinis diei accipiatur, spatium circuli erit causa longitudinis diei: et sic dicitur dies primo modo. Si autem accipiatur causa efficiens diei: tunc ante perfectionem solis, lune, et stellarum, non poterat esse causa diei, nisi illustratio et rotatio lucis, quam fecit Deus quando dixit: Fiat lux. Et sic dicitur dies secundo modo. Facto autem sole, causa diei est sol lucens super terram: et sic dicitur dies tertio modo.

87

Et hec est ratio dicti Magistri.

88

St autem queritur sicut dicit Beda: "Opus Dei a luce inchoat et in lucem terminatur: et Deus in prima hora cujuslibet diei fecit opus illius diei, et non fecit successive, sed in momento eo quod ipse est potentissimus et perfectissmus opifex:" quid ergo fecit in residuo spatio viginti quatuor horarum ?

89

1. Si enim quievit: tune non tantum quievit in die seplimo, quod falsum est, et contra Scripturam. Si non quievit: tunc opus sequentis diei non inchoavit in precedenti die, quod est contra Scripturam, que dislinguit opera sex dierum secundum sex dies. Non potest dici, quod otiosus fuerit: quia bonitas Dei numquam otiosa est, ut dicit Augustinus. Dicit enim Gregorius de charitate: "Charilas enim Dei numquam otiosa est: operatur enim magna si est: si vero desinit operari, charitas non est." Et si hoc dicilur de charitate hominis, multo fortius dicetur de charitate Dei.

90

2. Adhuc, Dionysius in libro de Divinis nominibus ': "Est autem et exstasim faciens divinus amor, hoc est, extra positionem sui." Unde dicit, quod amorsuus non permiltebat eum in seipso manere solum, sed per creationem omnibus bonum suum communicare. Et hoc idem dicit Plato in 7imeo, quod "numquam negavit commoda et-utilia ad esse."

91

Sonurio. Dicendum, quod re vera sicut dicit Beda, in primo articulo diei fecit opus cujuslibet diei: nec illo die inchoavit opus alterius diei, sed ipsum opus sic factum in virtutibus et principiis esse sui, ad esse perfectum explicabatur in residuo spatio diei illius. Non enim ad esse perfectum rei sufficit factio simplex: sed ut perfecte stet in esse et potenter, oportet quod lux oriatur super ipsum, et stet in summo super ipsum, nec declinet ab ipso, ne efficiatur evanidum luce et calore lucis: ut frigiditate tene brarum et noctis comprimantur qualitates et virfules ejus intra ipsum, et sic confortentue ad operationes et actus ejus: et tunc oriatur lux que in intimis calorem vivificum moveat ad exteriora, et distribuat in partes exteriores id quod ab intimis emotum est de viribus et calore vivifico. Et ideo sapientes in astris circulum diurnum dividunt in quatuor partes: ut prima quarta sit a Meridie in Occidentem, in qua Meridie acceptum nutrimentum deprimitur ad locum digestionis. Secundus arcus est ab Occidente in medium noctis, in quo comprimitur cibus, et digeritur in loco digestionis, frigiditate noctis circumstante et comprimente cibum, ut calor confortetur in intimis. Tertius est a medio noctis usque ad auroram, in quo lumen rediens, humidum nutrimentale movere incipit ab intimis ad exteriora. Quarta est ab aurorain meridiem, in quo lumen evocat humidum nutrimentale in omnes partes exteriores ad confortationem membrorum. Et sicut est in homine ad perfectionem nutrimenti: sic est in omni re generabili et corruptibili, et in omni re ordinata ad propagationem mundi. Et sic patet, quod perfectio rei non est nisi in spatio quatuor arcuum circuli, et motu viginti quatuor horarum. Et ideo quodlibet opus Dei ad perfectionem sui requirit unum diem: et hoc non est ex imperfectione operantis, sed quia hoe requirit natura operis constituti.

Articulus 2

De eo quod Magister ponit tres distincliones vespere et mane
92

MEMBRI TERTIL ARTICULUS II, De eo quod Magister ponit tres distincliones vespere et mane.

93

Deinde queritur de hoc quod dicit Magister in libro II Sententiarum, di stinct. XIII, cap. Hie est naturalis ordo distinctionis dierum.

94

Et ponit ibi tres distinctiones mane et vespere.

95

Primam ponit, quod dies inchoat a plena luce, et paulalim descendente luce fit vespere, qua occumbente fit nox, qua rursum ascendente luce fit mane, ita quod mane est finis precedentis diei et initium sequentis. Et dicit, quod propter hoc prima dies mane non potuit habere: quia non erat dies precedens primam diem cujus esset finis: et sic dies precedens cum sequenti nocte computatur.

96

Alium ponit ordinem computationis secundum Bedam, qui est post peccatum hominis factum. Peccatum enim tenebra est, ut dicit Damascenus. Et Apostolus, ad Ephes. v, 8, ubi dicitur: Lratis aliquando tenebre, nune autem lux in Domino: in quo per lucem Christum, homo de tenebris peccati reductus est ad lucem justilie et resurrectionis. Et dicit, quod secundum hunc modum nox precedens computatur cum die sequenti.

97

Tertium ponit ordinem computationis ab aurora resurrectionis in perfectam lucem diei, quando scilicet Christus resurgens in aurora, pleno lumine resurrectionis mundo illuxit: in quo iterum dies precedens cum sequenti nocte computatur,

98

Et queritur ratio hujus ordinis.

99

Videtur enim 1. Cum dicatur, I ad Timoth. vr, 16, quod Deus inhabitat lucem inaccessibilem, quod omne opus divinum est a luce in lucem: et sic numquam debet computari nox ante diem, nec cum die.

100

2, Adhuc, Cum dicatur, Jacobi, 1, 17: A Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio: videlur quod in nullo opere divino deberet fieri mentio vespere, sed dici tantum perfect. accipiuntur a duobus, scilicet a natura, vel ab eventu qui fit circa illustrata per lucem divinam. Si a natura: hoc non potest esse nisi duobus modis. Aut enim est a natura ipsius motus: aut a natura operis divini, in quantum divinum est. Sia natura motus: tunc pro certo computatio est a plena luce meridiei in veSperam sequentem ef noctem, et mane consequentis diei. Et de hoc ordine satis dictum est in membro precedente hujus questionis. Si accipitur ordo ab opere Dei in quantum est opus Dei: cum Deus habitet lucem inaccessibilem, sic iterum ncipit a plena luce, non ab aurora, quia lla mixta est tenebris: et terminatur per vesperam in mane, hoc est, in lucem sequentis diei. Et hoc est quod dicit Beda in Glossa super Genesim: "Decebat ut dies a luce inciperet, et im mane sequentis diei tenderet, ut opera Deia luce inchoasse et in luce completa esse significarentur."

101

Si autem ab eventu accipiunt ordo computationis: tunc nox precedit diem, quia homo a luce innocentie in tenebras peccati cecidit, et a tenebris peccati per lucem Christum reductus est per opus redemplionis. Et propter hoc in festis Keclesia quando agitur de luce redemptionis, noctem precedentem cum sequenti die celebrat Ecclesia.

102

Et hee est ratio eorum que dicit Magister in libro Il Sententiarum, distinct. XIII, cap. Hic est naturalis ordo.

Articulus 3

Quod illa quae dicuntur in Genesi, Litteraliter accipienda sunt, et non per allegoriam.
103

MEMBRRI TERTH ARTICULUS III. Quod illa quae dicuntur in Genesi, Litteraliter accipienda sunt, et non per allegoriam.

104

Tertio, Queritur de hoc quod dicit Magister in libro II Sententiarum, di stinct. XII, ibi, Preterea investigandum est quomodo accipiendum sit quod att: Dixit Deus '.

105

Videtur enim, quod sonuerit temporaliter dicendo.,

106

Dicit enim Basilius in Hexameron, quod ea que dicuntur in Genesi litteraliter accipienda sunt, et non per allegoriam ad alium sensum trahenda. Cum autem dicitur: Dixit Deus, littera non videtur sonare aliud nisi temporaliter sonuerit: ergo videtur, quod de temporali et verbo et sono vocis prolato accipiendum sit. Quod si verum est, tot verba tunc dixit, quoties dixit: et cum verbum Dei, sicut dicitur, Joan. 1, 3, sit per quod omnia facta sunt, et hoc sit Filius Dei: dicit enim Augustinus in libro IV de Trinitate, quod eo verbum est, quo Filius: sequitur ex hoc, quod plures sint filii in divinis, quod hereticum est,

107

Objicit etiam Magister in Litlera, quod id quod est inutile, non est de operibus Dei: sed tune lingua non erat que vocaliter sonaret, nec auris erat que audiret: ergo et impossibile et inutile erat sonare vocaliter: ergo videtur, quod non sono vocis corporaliter dixit, sed intelligibiliter in verbo ut hee fierent determinaverit.

108

Ulterivs queritur de hoc quod querit ibi, Mie solet queri, Quomedo accipiendum sit, quod dicitur Pater operari in Filio, vel per Filium, vel per Spiritum sanctum? ?

109

1. Prepositio enim per, notare videtur habitudinem cause instrumentalis: et si Pater operatur in Filio vel per Filium, vel per Spiritum sanctum, videtur Pater uti Filio et Spiritu sancto ut instrumentis, ut dicit hereticus,

110

2. Adhuc, Cum operari Dei sit esse, si operatur per Vilium, videtur sequi, quod sit per Filium: et hoc heresis est, Filius enim a Patre est, et non e converso Pater a Filio.

111

3. Adhuc, Cum in sapientia operetur, sicut dicitur in Psalmo cnt, 24: Omnia in sapientia fecisti: si operatur per Filium, videtur sapere per Filium: et hoc etiam falsum est: Filius enim sapit per Patrem, non Pater per Filium.

112

Sotvrio. Dicendum cum Magistro, quod idem est Deo dicere, quod in verbo eterno disponere et determinare: et ideo unum Verbum ab eterno genuit, in quu quid, qualiter, quando faceret disposuit. Unde Augustinus super Genesim ad litteram sic exponit: "Dizit Deus: Fiat lux, hoc est, ab eterno Verbum genuit, in quo erat ut fieret sicut in arte et sapientia artificis." Unde cum Magistro sentiendum est, quod corporaliter non sonuit, sed eternaliter Verbum genuit, in quo erat ut fieret. Et hoc est etiam quod dicit Ambrosius in Hexame- ron, quod cessavit motus aut sonus, et apparuit etiam tacente artifice quod peritiam ejus ostendit, ut operatori operis sui testimonium. suffragetur. Similiter eliam hic mundus divine majestatis insigne est, ut per ipsum Dei sapientia manifestetur. Fecit ergo quasi bonus quod foret utile, quasi sapiens quod optimum judicabat, quasi omnipotens quod amplissimum previdebat.

113

Ad opjyectum autem dicendum, quod hoc sequeretur si temporaliter sonuisset: sed quia ab wxterno Verbum genuit, et dixit, ideo non sequitur id quod inductum est. Et hoc est quod dicit Ambrosius in libro I Hexameron: "Quid est, In ipso ereata sunt ? nisi quia ipse est heres Patris, eo quod a Patre in ipsum transierit hereditas: que tamen hereditas in Patrem revertitur a Filio. Ex ipso enim materia, ef per ipsum opera tio que ligavit et constrinxit universa. In ipsum est cunctorum reversio: quia et quamdiu vult omnia ejus virtute manent atque consistunt, et finis eorum in Dei voluntate recurrit, et arbitrio ejus resolvuntur."

114

Ad id quod ulterius queritur, Quomodo Pater operetur per Filium ?

115

Dicendum, quod non sicut per instrumentum, nec ita sicut Filius manum porrigat Patri ut possit operari: sicut etiam Magister solvit in Litera: quia una est operatio trium et indivisibilis. Sed habitudo propositionum per et in, non notant nisi habitudinem principii, qua unus est ex altero, ut Filius ex Patre, vel a Patre, et Spiritus sanctus ab utroque: et ideo ab utroque habet et quod est, et quod operatur. Et Filius habet a Patre et quod est, et quod operatur secundum ordinem nature quo alter ex altero, non quo alter prior altero.

116

Ad id ergo quod queritur, Utrum Pater sit per Filium, sicut operatur per Filium ?

117

Dicendum, quod non: quia sic notaretur, quod principium essendi Patrem vel operandi, esset in Filio respectu Patris, quod hereticum est: cum e converso sitin Patre respectu Filii.

118

Similiter cum dicitur, Utram Pater sapiat per Filium sicut operatur?

119

Dicendum, quod non: quia licet sapere sit verbum in voce activa, tamen in significatione passiva est. Sapere enim recipere est scientiam ejus quod sapilur, et ita significaretur, quod Pater saperet a Filio, vel per Filium, quod hereticum est. In illa enim simplicitate, ut dicit Augustinus, idem est sapere quod esse. Et si saperet per Filium, esset per Filium. Est autem e converso, quod Filius est et sapit a Patre, sicut dicit Augustinus, quia ab illo est ei sapere a quo est esse. Operari autem non dicit passionem, sed id quod est ab alio. Unde cum dicitur: Pater operatur per Filium, sensus est, Filius operatur indivisibili operatione cum Patre et Spiritu sancto: et hoc habet Filius a Patre, et Spiritus sanctus indivisibili operatione cum Patre et Filio, et hoc habet ab utroque. Et hoc est quod inducitur a Magistro in ultimo capitulo illius distinctionis in Ziéera per Joannem Chrysostomum, quod idem est Patrem operari per Filium, vel in Filio, quod Patrem generare opificem: et idem est Patrem et Filium operari in Spiritu sancto, vel per Spiritum sanctum, quod Patrem et Filium ut unum principium spirare Spiritum sanctum opificem.

PrevBack to TopNext