Quaestio 66
Quaestio 66
Ratione cujus queritur de perfectione universi, utrum perfectum sit vel non, et qua perfectione perfectum sit, et in quo consistat perfectio ejus ?
Primus est quod perfectum dicitur unum quidem extra quod non est accipere ullam particulam, ut tempus pertectum singulorum, hoc est, extra quod non est accipere tempus aliquod quod sit hujus temporis.
Secundus est, quod dicuntur perfecta secundum virtutem et bene, que sunt in ultimo suze virtutis vel bonilatis, non habentia hyperbolen, hoc est, defectum ad genus artis et actum forme in quo perfecta esse dicuntur, ut perfectus medicus et perfectus fistulator, quando secundum speciem proprie virtutis in nullo deficiunt. Et hoc per translationem transsumitur etiam ad malum, sicut dicimus sycophantem perfectum, et latronem perfectum. Tales etiam transferendo bo nos dicimus, ut latronem bonum, et sycophantem, id est mendacem bonum. Est enim virtus, hoc est, extremum cujuslibet secundum habitum vel formam perfectio quedam. Quodlibet enim perfectum et substantia omnis tunc perfecta est, quando secundum speciem propria virtutis in nulla deficit parte virtulis secundum naturam sue mensure.
Tertio modo dicuntur perfecta, quibus inest finis studiosus et bonus. Et hujus ratio est, quia omnia secundum habere sive contingere finem perfecta sunt. Et hoc ideo est, quia finis uniuscujusque ullimorum aliquid est. Et hune modum etiam ad prava transferentes dicimus perfecte perdi et perfecte corrumpi, quando nihil deest corruptioni et malo, sed in ultimo est, propter quod mors secundum metaphoram finis dicitur, eo quod ambo, finis scilicet et mors, ultima sunt. Et in hoc differt finis.a morte: quia finis est ultimum cujus causa fit quidquid fit. Mors autem ultimum simpliciter post quod nihil est de re. Et hoc est quod dicit Auguslinus in Glossa super illud Apostoli, ad Roman. xx, 4: Finis legis Christus : quod duplex est finis, scilicet consumptionis, sicut panem dicimus habere finem quando consumptus est : et consummationis, sicut quando res habet ultimum in quo consummata et perfecia est.
Hos autem modos Philosophus reducit in duos, scilicet perfectum dictum secundum se, et in perfectum dictum secundum metaphoram et non per se. Secundum se, quando secundum virtutem et bene in nullo deficiunt, nec hyperbolen, hoc est, defectum habent, nec extra aliquid recipiunt. Alia non secundum se, que non habent hyperbolen sive defectum in ultimo genere, nec aliquid extra illud genus recipiunt : et sic species perfecti non sunt secundum se, que non dicuntur secundum bene in nullo deficere, sed sunt perfecte in faciendo aliquid tale : aut quia aliter dicuntur juxta primum modum dicta perfecta : scilicet quia nihil deest in habitu vel arte vel specie secundum quam dicitur esse perfectum. Simpliciter enim perfectum est, cui nihil deest.
Quando ergo dicitur universitas perfecta secundum opus creationis, dispositionis, et ornatus, non potest dici perfectum cui nihil deest : hac enim perfectione solus Deus perfectus est. Nec potest dici perfectum extra quod nihil sit de bono : quia hoc modo solus Deus perfectus est. Nec potest dici perfectum per translationem, sicut fur vel mendax perfectus dicitur, eo quod attingit ultimum sui habitus, quando in arte furandi vel arte mentiendi attingit ultimum: quia dicit Plato in Zimzo, quod "mundusimperfecte reisimilis, minime perfectus esset." Malo autem simile, imperfecto simile est. Malum autem imperfectum est. Et ideo mundus talem perfectionem habere non potest.
Queritur ergo, Quomodo perfectus est? Dicitur enim in textu Genesis, u, 2, quod complevit Deus die septimo opus suum quod fecerat. Completum autem non est, nisi quod attingit finem intentum ab opifice, post quem finem et extra quem finem nihil est de pertinentibus ad esse. Sic enim completam et perfectam dicimus esse domum et hominem et unumquodque aliorum, quando scilicet omnia habet intra se que secundum rationem finis ultimi requiruntur ad esse ipsius. Et hoc modo mundus dicitur esse perfectus, quando per opus creationis, dispositionis, vel ornatus, omnia attingit que pertinebant ad esse ipsius : et de omnibus nihil remanserat extra.
1. Dicit enim Augustinus in libro XI de Civitate Dei, quod "contrariorum oppositione seculi pulchritudo componitur:" bonum autem et malum opposita sunt : mala ergo faciunt ad pulchritudinem universi: pulchritudo vero de perfectione universi est: ergo faciunt ad perfectionem.
2. Adhuc Augustinus super Genesim ad litteram: "Mala autem nullo modo efficiunt, ut ipsa recte ordinata cum toto ac universo faciant ad perfectionem universi."
3. Adhuc, Cujus defectus non minuit alicujus perfectionem, nihil facit ad perfectionem illius, sed potius minuit eam : defectus mali sive absentia minuit de perfectione ejus in quo malum dicitur esse : ergo malum nihil facit ad perfectionem universi. Contra : Deficientibus Angelis, dicit Augustinus quod nihil deficit de perfectione universi. Et dicit sic in libro de Libera arbitrio : "Si omnes peccassent Angeli, nullam inopiam facerent ad regendum imperium suum creatori Angelorum." Si hoc est verum de defectu bonorum Angelorum : tune videtur, quod nec bona nec mala faciunt ad perfectionem universi.
4, Adhuc, Augustinus in libro de Libero arbitrio : "Si ipsa angelica creatura peccaret, adhuc sufficeret Dei ‘po testas ad regendam istam universitatem, ut omnibus congruenter digna tribueret, nihilque in universitate sua turpe aut indecorum esse permitteret." Ex hoc accipitur, quod nec in bonis majoribus vel minoribus positis vel deficientibus consistit perfectio universi, sed potius in perfectione divine potestatis mundum regentis.
In contrarium hujus est, quod 1. Dicit Augustinus in libro XII de Civitate Dei, sic "Coelestibus non fuerant terrena coequanda : nec ideo universitati deesse ista terrena debuerunt, quia sunt illa meliora. Cum enim in his locis (terrenis scilicet) ubi talia esse competebat, alia aliis deficientibus oriuntur, el succumbunt minora majoribus, atque in qualitates superantium separata vertuntur, rerum est ordo transeuntium." Ex hoc accipitur, quod tam minora quam majora ad mundi faciunt perfectionem.
2. Adhuc, Augustinus in libro XI de Civitate Dei : "Est quidam aestimationis modus, ut quaedam sensu carentia ( pecunias scilicet) quibusdam sentientibus preponamus?." Ex hoc accipitur, quod cum omnia ordinata sint ad hominem, gue non conferunt homini, non conferunt ad perfectionem universi : ergoa destructione consequentis, cum omnia et bona et mala ad aliquem usum conferant hominum, sicut in prehabitis habitum est, videtur quod omnia et nociva et non nociva, et mala et bona conferant ad perfectionem universi.
3. Adhuc, Augustinus in libro XI de Civitate Dei: "Non attendunt quidam imperiti quam in suis locis naturisque vigeant omnia et singula, pulchroque ordine disponantur : quantumque universitali rerum pro suis portionibus decoris tamquam in communem rempublicam conferant, vel nobisipsis si eis con gruenter atque scienter utamur, commoditatis attribuant : ita ut venena ipsa convenienter adhibita in salubria medicamenta vertantur *."
1. Dicunt enim quidam Philosophi, Platonem sequentes, quod consistit in ea quam Plato vocat mundi animam intellectualem, sic dicens in Timeo : "Animam vero immediate ejus locavit, eamdemque per omnem globum equaliter porrigi jussit." Et ratio sua est, quia perfectum corpus non est sine anima, nec perfecta anima sine intellectu. Et hoc videtur sentire Augustinus, qui sic dicit in libro primo Relractationum : "Corpus subsistit eo ipso quod animatur, sive universaliter ut mundus, sive particulariter ut unumquodque animal intra mundumé."
2. Adhuc, Ibidem paulo post, "Est quedam spiritualis virtus et vitalis, etiamsi mundus non sit animal : que virtus in Angelis sanctis ad decorandum atque administrandum mundum Deo servit : eta quibus hoc non intelligitur, reclissime tamen credilur."
3, Dicit etiam Augustinus in libro VII de Civitate Dei, quod Varro Philosophus opinatus est, Deum esse animam mundi, sic dicens : "Deus est anima, motu et ratione miundum gubernans."
Sed contrarium hujus est quod dicit Se4 contra. Augustinus in libro IV de Civitate Dei, contra eumdem Philosophum sic dicens : "Si anima mundi Deus est, eique anime mundus ut corpus est, ut sit unum animal constans ex anima et corpore : cum tola moles hujus mundi vivilicetur ex hac anima, quis non videat quanta impietas consequatur, ut quod calcaverit quisque, partem Dei calcet ef in omni animante occidendo pars Dei trucidetur. Quod cum impium sil et irreligiosum dicere, non est Deus anima mundi!."
Ulterius adhuc queritur, Si perfectio mundi (ut Plato dicit in secunda parte Timzi) consistit in generibus et speciebus, ita quod nullum genus et nulla species desit: vel consistit in perfectione cujuslibet quod unum est in numero ?
1. Mundus enim dicitur perfectus in Genesi, cum Deus complevit opus suum, ita quod postea nihil fecit : sed tunc omnia non erant completa que sunt unum numero : multa enim postea facta sunt, quorum quodlibet unum numero est : ergo videtur, quod sit in generibus et causarum et principiorum mundi, que omnia perfecta tunc fuerunt et consummata.
2 Adhuc, Augustinus ibidem in Glossa super illud, Reguievit Deus die septimo ab universo opere quod patrarat, dicit sic : "Potest intelligi Deum requievisse a condendis generibus creature quia ultra non condidit aliqua genera nova. Deinceps autem usque nunc operatur eoruindem generum administrationem." Et ibidem, "Non defuit tune aliquod causaliter conditum quod postea visibiliter condebatur." Ex his videtur, quod mundus non fuit perfectus, nisi in generibus et speciebus causarum : et non quod omnes essent ibi partes mundi que sunt unum numero.
Solutio, Dicendum, quod mundus perfectus est. Et hujus rationem meliorem dicit Plato in 7imeo : quia scilicet a perfecto opifice non dicebat esse nisi perfectum. Aliter enim opus non responderet exemplari artis, quod est in mente artificis, et ideo dicit, quod a perfecto processit perfectum, et ab uno unum. Et hoc est etiam quod dicit Boetius in tertio de Consolatione philosophie : "Tu cuncta superno Ducis ab exemplo, pulchrum pulchrimus ipse Mundum mente gereris, similique imagine [formans," Perfectasque jubens perfectum absolvere par[tes.
Est tamen duplex perfectio. Una rei in seipsa, que est uniuscujusque rei, eo quod forma ejus substantialis totam potentialitatem materie in qua est, terminat ad esse perfectum in natura. Alia est perfectio ordinis ad finem que est in rebus, ex hoc quod operatione et congruifate qua congruunt aliis rebus contingunt finem universi.
Ad primum dicendum, quod licet mala sint privaliones singulorum quorum mala sunt, eo quod adimunt bonum, et ideo per se non possint facere ad perfectionem universi : ordo tamen mali qui bonus est et publice justitize et facit ad hoc ut eminentius commendentur bona, de perfectione est universi. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro TI de Libero arbitrio, sic: "Si rebus deessent anime que ipsum fastigium ordinis in universa creatura sic obtinerent, ut si peceare voluissent, infirmaretur vniversitas, magnum quidem deesset creature. Illud enim desset, quo remoto stabilitas rerum atque connexio turbaretur."
Ad sequens patet solutio per idem : quia hoc directe Augustinus illa auctoritate dicit quod dictum est.
Ad aliud dicendum, quod malum minuit perfectionem singulorum quorum malum est: et quod auget perfectionem universi, hoc est ex ordine, non ex ipso : unde per accidens est.
Ad id quod in contrarium objicitur, dicendum, quod si omnes peccassent Angeli, multum deesset perfectioni singulorum : sed perfectioni ordinis universi nihil deesset, qui consistit in per fectione regentis Dei : quia adhuc providentia sua Deus omnia regens et disponens, unumquodque deduceret ad bonum finem. Unde Augustinus in libro V de Civitate Dei : "Ipsum causarum ordinem et quamdam connexionem que fatum dicitur, Dei summi tribuunt voluntati:." De hoc tamen in prima parte Summe theologiz, tractatu de Providentia, questione de fato, multa dicta sunt?,
Sequens quod in contrarium adducitur, concedendum est hoc modo quo dictum est, quod tam majora quam minora faciunt ad mundi perfectionem, secundum quod perfecto consistit in ordine et connexione causarum, in quo,ut dicit Auguslinus, principatur providentia.
Ad aliud dicendum, quod hoc procedit : omnia enim conferunt ad perfectionem universi eo modo quo dictum est et bona et mala : licet non omnia conferant ad perfectionem singulorum, qua singula in esse, virtute, et operatione conservantur.
Dicendum, quod consistit in disposi‘tione que ex connexione causarum singulis rebus inest, per quam ut dicit Boetius in IV de Consolatione philosophiz, divina providentia singula et universa conducit ad debitum finem. Anima autem sive mundi, sive alterius corporis, non facit nisi ad perfectionem corporis cujus anima est conservando corpus ejus in esse, operations, et virtute. Dicit enim Aristoteles in fine primi de Anima, quod anima continet et conser vat corpus. Cujus signum est, quod egrediente anima, corpus exspirat et marcescit. Utrum autem mundus habeat animam, vel sit animal? in prehabitis, questione de motu eeli determinatum est?,
Ad aliud dicendum, quod multi hoc dixerunt, quod intelligentia angelica in hoc Deo serviret, quod per celorum motus mundum administraret : sed quia hoc non concordat dicto Philosophorum, quod intelligentia sit Angelus, non credimus esse verum : sed potius, ut in prehabitis determinatum est, est quedam virtus jussu divino in ceelis orta et facta, ccelos movens ad similitudinem motus quo movetur corpus ab anima in loco suo. Et hoc dicit Damascenus. Et hane virtutem quidam Philosophi vocaverunt animam : cum tamen nec anima sit, nec Angelus, nec Deus : quia nec Deus, nec Angelus substantie sunt unibiles corpori, ita quod cum corpore unum faciant quod sit animal,
Ad dictum Varronis dicendum, quod hoc Augustinus ibidem corrigens sic dicit : quod si Varro dixisset Deum non esse animam, sed simplici motu et ratione mundum moventem et gubernantem, optime dixisset: Deus enim non est anima, eo quod non est unibilis ad consiructionem alicujus animalis.
Apip quod ulterius queritur, dicendum quod perfectio mundi quam complevit Deus, cons‘stit in generibus et speciebus causarum principicrum mundi: que tune omnia completa sunt: in singulis autem que sunt unum numero, et ex illis postea propagata, non consistit perfectio nisi particularis, qua quodlibet in seipso perfectum est in esse, virtute, et operatione, quando, ut dicit Philosophus, potest facere tale alterum quale ipsum est.
On this page