Quaestio 135
Quaestio 135
An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava
Deinde transeundum est ad distinctionem XXXVIII ejusdem libri If Sententiarum, que sic incipit : Post predicta de voluntate et ejus fine disserendum est.
Et quia jam de voluntate in questionibus de viribus anime, tractatu de libero arbitrio, satis dictum est,et simili ter de libertate voluntatis, non oportet hic querere nisi ex fine, qualiter pensetur voluntas, propter dictum Augustini quod inducit Magister in Littera sic : "Ex fine suo (ut ait Augustinus in libro XI de Trinitate) voluntas cognoscitur utrum recta, vel prava sit. Finis autem bone voluntatis beatitudo est, vita eterna, ipse Deus. Male vero finis est aliud, scilicet mala delectatio, vel aliquid aliud in quo non debet voluntas quiescere."
4. Unde antiqui, Prepositivus scilicet et alii dederunt instantiam sic : Aliquis est qui cum heretica fornicatur ut eam ab heresi avertat, bonus finis est, et tamen voluntas mala, et actus malus est: ergo non semper ex fine cognoscitur voluntas utrum recta sit vel prava.
2, Adhuc, Omnis sapiens in actu suo, sicut dicit Philosophus in Il Ethicorum, prestituit sibi finem per rationem ad quem dirigatactionem suam : aliter nescit quid facit.Tunc videtur, quod intentio non sit voluntas cum fine, sed ratio prestituens finem.
3. Adhuc, Magister dicit in eodem cap. 1 distinctionis ejusdem: "Finem vero bonum insinuat propheta, Psal. cxvin, 96, dicens: Omnis consummationis vidi finem, etc. Charitas ergo cujus latum mandatum est, finis est omnis consummationis, id est, omnis bone voluntatis et actionis, ad quam omne preceptum referendum est." Et secundum hoc idem videtur esse forma et finis, quod tamen non contingit. Charitas enim est forma informans omne nostrum meritum, sine qua omnis actio et virtus informis est. Deus autem finis, ut paulo ante dictum est. Et sic videtur, quod charitas non sit finis, sed forma.
4. Ulterius queritur de argumento quod inducitur in Littera ex epistola Lad Timoth. 1, 3, ubi dicitur, quod finis precepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Ibi enim plura videntur adjungi charitati si debeat esse finis.
5. Adhuc, In quarto capite ejusdem distinctionis objicit Magister contra hoc, quod unus est finis nostrarum actionum, per Augustinum in libro de Sermone Domini in monte, ubi dicit : "Ne nobis duos fines constituamus : non enim debemus ideo evangelizare ut manduce~ mus, sed ideo manducare ut evangelizemus '." Ex hoc videtur, quod duo fines aliquando sint in aliquibus actionibus, et non Deus, vel charitas sola.
Ulterius queritur de hoc quod dicit Magister in eadem distinctione, cap. penultimo, ibi, Solet etiam queri, quid distat inter voluntatem, intentionem, et jinem.
Et solvit dicens, quod voluntas est potentia animi qua volumus aliquid. Finis vero est id quod volumus, per quod impletur voluntas. Intentio vero interdum pro voluntate, interdum pro volito accipitur. Et quia secundum hunc modum multi sunt fines et multe intentiones in quolibet opere, contra hoc videtur esse quod dicitur: Omnis consummationis vidi finem*, unum, scilicet charitatem.
Ulterius queritur de hoc quod dicitur in ultimo capite, ibi, Sed queritur, utrum mtentio talis sit voluntas, scilicet quando aliquis reficit esurientem ut habeat vitam eternam. Aliud enim est velle reficere esurientem, et aliud velle habere vitam ezternam ad quod tendit voluntas.
Adhuc, Quidam objiciunt ex hoc quod dicitur in fine Ecclesiaste, xu, 13, quod scilicet charitas non sit finis, sed timor Dei. Dicitur enim ibi: Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa : hoc est enim omnis homo, id est, ad hoc est omnis homo. Ergo charitas non videtur esse finis, sed timor Dei.
Solutio. Dicendum ad primam partem distinctionis istius per illud Philosophi in H Ethicorum, quod quedam mox conjuncta sunt malo, et non possunt bono fine fieri, ut fornicatio, et hujusmodi, que per se mala sunt, et in ratione sua concludunt, quod mala sunt. Unde nihil dictum, quod fornicatur cum heretica ut avertat eam: quia hoc opus ad talem finem nullo modo de se ordinatur, sed potius ad delectationem pravam, per quam illa heretica plus confirmatur in malo, quam abstrahatur.
Ad aliud dicendum, quod utrumque verum est, quod et ratio prestituens finem est finis, et ille est finis intendentis : voluntas vero est finis sicut tendens in finem per opus, sicut dicitur in II Ethicorum.
Ad aliud dicendum, quod in tota natura contingit, quod idem est forma et finis, et multo magis in moribus. Unde hec objectio fundatur super falsum, cum non sint diversi fines charitas et Deus : quia dicitur, I Joan. tv, 16: Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo.
Ad aliud dicendum, quod illa adjuncta charitati cum charitate sunt et informantur ab ipsa : et ideo unum sunt cum ea inseparabiliter adjuncta ei.
Ad aliud dicendum, quod unus solus est finis intentionis, licet plures termini sint actionum. Et hoc est, sicut dicitur in II Topicorum, quod una scientia est plurium velut amborum finium: unius tamquam ejus quod est finis, alterius tanquam ejus quod est ad finem. Et ita est hic : qui enim manducat ut evangelizet, manducationem refert ad Evangelium, et corporale ad spirituale et ad Deum: et sic unim finem habet, et non plures.
Avi quod ulterius queritur, dicendum, quod bene solvit Magister, et jam solutum est: quia nihil prohibet esse multos terminos actionum, dummodo unus finis sit ad quem omnia referuntur.
Ad id quod ulterius queritur de ulti- mo capitulo, eodem modo dicenduin est: quia omnes particulares actiones habent speciales terminos, per quos tamen tenditur ad unum finem. Et dator simile, sicut sunt diverse mansiones viatoris in singulis hospitiis in quibus manet ut peregrinus, una tamen patria ad quam per omnia illa tendit : ita sunt diversi termini meritorum, una tamen beatitudo ad quam per omnes illos tendit.
Ad vuttimum dicendum, quod timor Dei finis est secundum recessum a malo : charitas finis est secundum accessum ad bonum. Et sic utramque verum est, quod et charitas est finis, et timor est finis. Ille enim timor cum charitate, et in charitate est, sicut dicit beatus Gregorius, sic: "Gum peena sic timetur, quod facies judicis non amatur, timor ex timore est, et non ex amore. Cum autem facies judicis amatur, etsi pcena timeatur, timor ex amore est, non timore : et vocatur amor filialis et non servilis, nec foras mittitur sicut servilis timor."
On this page