Text List

Quaestio 134

Quaestio 134

De peccato et actibus ejus in communi

QUASTIO CXXXIV. De peccato et actibus ejus in communi.

Deinde transeundum est ad distinctionem XXXVII libri Il Sententiarum, que sic incipit : Suné autem et plurimi longe aliter de peccato et actu ejus sentientes.

In qua propter ea que dicuntur in duobus capitulis primis, queritur, Utrum peccatum in quantum peccatum sit a Deo?

Ratione autem eorum que dicuntur in tribus sequentibus capitulis, queritur, Utrum peccatum in quantum peccatum sit res aliqua ?

Membrum 1

Utrum peccatum in quantum peccatum sit a Deo

MEMBRUM . Utrum peccatum in quantum peccatum sit a Deo?

Ad primum proceditur sic : 1. In causis naturalibus sic est, que exemplate sunt a causa divina, quod idem presentia sua et absentia facit op posita, sicut sol qui presentia sua illuminat, et absentia sua obtenebrat. Gum ergo, sicut dicit Damascenus, peccatum sit tenebra spiritualis in quantum peccatum est: sicut sol divinus potentia sua facit lumen gratiz, ita absentia sua facit tenebras peccati. Videtur ergo, quod in quantum peccatum tenebra est, et in quantum est, a Deo sit: quod expresse negat Magister in Liffera.

2. Adhuc, Aristoteles in I! Physicorum dicit, quod idem est causa oppositorum: sicut gubernator presentia sua est causa salutis navis, et absentia periclitationis. Ergo videtur similiter esse in Deo. Ex hoc sequitur ut prius.

3. Adhuc, Quod est causa cause, hoc est causa causati, secundum rationem philosophia. Sed innegabile est quin Deus sit causa voluntatis: voluntas autem est causa peccati. Ergo videtur, quod Deus sit causa peccali,etiamin quantum peccalum est: quia dicit Augustinus, quod "omne peccatum adeo voluntarium est, quod si non est voluntarium, non est peccatum."

4, Adhuc, IIT Reg. xxu, 20 et seq. : Quis decipiet Achab ? Et dixit spiritus mendax: Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus: In quo? Et ille ait: Egrediar, et ero spiritus mendaz in ore omnium prophetarum ejus. Et diait Dominus : Decipies, et prevalebis : egredere, et fac ita, Ergo videtur, quod Deus fuerit ibi causa mendacii, et etiam potest esse causa aliorum peccatorum.

5. Adhuc, Ad Roman. 1, 26, super illud: Tradidit illos Deus in passiones ignominiz, dicit Fulgentius, quod "Deus operatur in cordibus hominum ad inclinandum voluntates eorum in omne quod voluerit, sive in bonum, sive in malum." Ergo videtur, quod aliquando inclinat voluntates hominum in malum, et sic est causa mali.

6. Adhuc, Ad Roman. v, 19: Per ino bedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi. Ybi Glossa : "Opus operis Dei transit per opus Dei." Et quod transit per opus Dei, videtur causari a Deo: quia quod est cause cause, est causa causati. Cum ergo peccatum transit per opus Dei quod est homo, videtur causari a Deo in quantum peccaium. .

ContTRA : 1. Augustinus super Genesim ad litteram: "Inconveniens videtur esse, quod Deus sit causa mali per se vel per accidens."

2. Adhuc, In prehabitis sepe probatum est, quod peccatum non habet causam nisi deficientem, propter hoc quod defectus est. Deus in nullo deficiens est. Ergo non potest esse causa peccati.

3. Ad hoc sunt illa que in Littera a Magistro inducuntur et in primo et secundo capitulo, et maxime illud quod in fine secundi inducitur per Augustinus in prima responsione contra Pelagianos’, ubi sic dicit: "Opera diaboli que vitia dicuntur, actus sunt, non res." Et in quarta responsione: "Omne malum nalura non est, sed actus accidens alicui ex defectu boni. Quamobrem quod natura non est, Deus non fecit: quia natura est omne quod fecit." Et ibidem, "QOmne quod natura bonum est, Deus ex nihilo fecit, non diabolus."

4, Adhuc, Fulgentius : "IMlius rei Deus non est ultor, cujus est auctor:" peccati est ultor : ergo peccati auctor non est.

Solutio. Dicendum, quod peccatum dupliciter accipi potest, scilicet actus sub deformitate, vel actus secundum id quod est. Si primo modo: tune nullo modo potest referri in Deum ut in causam, quia sic habet causam deficientem. Si secundo modo: tune referri potest in Deum, sicut in prehabita distinctione dictum est. Et hec omnia disputata sunt in principio prime partis Swmme_ theologig, tractatu de bono, in questione, Unde malum.

Ad primum ergo dicendum, quod nulla causa absentia sua aliquid facit, sed privat. Et secundum Augustinum : "Sic Deus est causa peccati, non impertiendo malitiam, sed subtrahendo gratiam." Probatum est enim in prehabitis, quod homo non resistit peccato nisi preventus gratia : et sic Deus non est causa peccati, sed ex defectu gratie homo incidit in peccatum,

Ad aliud dicendum, quod hoc modo Deus non est causa peccati, sed subtractionis gratie: et tunc homo ex seipso incidit in periculum, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod illa propositio, quod est causa cause, est causa causati, intelligitur sic, quod quando in eadem habitudine se habet causatum ad causam proximam in qua se habet causa proxima ad causam primam. Et hoc hic non est: quia peccatum se habet ad voluntatem sicut adcausam deficientem, voluntas vero se habet ad causam primam sicut ad causam efficientem.

Ad aliud dicendum, quod Deus hoc non fecit, sed permisit propter iniquitatem Achab. Causa vero mendacii fuit mendax spiritus.

Ad aliud dicendum, quod non est inclinatio ad bonum et ad malum uno modo : quia Deus iuclinat voluntates hominum ad bonum conferendo gratiam, ad malum autem gratiam subtrahendo. Et illius subtractionis Deus non est causa, sed ille quiavertit se a gratia, ut paulo ante dictum est.

Ad uLTiMuM dicendum, quod opus operis Dei quod est peccatum, non transit per opus Dei secundum quod illud est opus, sed secundum quod est deficiens ab opere Dei, propier gratia subtractionem. Et dat exemplum Augustinus de claudicatione, que non transit per tibiam prout movetur virtute gressiva, sed potius egreditur ex ea secundum quod subjacet curvitati. Et dicendum est, quod peccatum non est in voluntate secundum quod est a primo bono, sed secundum quod deficit ab illo.

Membrum 2

Utrum peccatum in quantum peccatum sit res aliqua, vel natura, vel substantia

MEMBRUM II. Utrum peccatum in quantum peccatum sit res aliqua, vel natura, vel substantia?

Secundo queritur, Utrum peccatum in quantum peccatum sit res aliqua, vel natura, vel substantia ?

Ad hoc primo objicitur ex Littera. 1. Dicitur, Joan. 1, 3: Sine ipso factum est nihil. Glossa, "peccatum, quod a vero esse recedit, et ad non esse appropinquat et appropinquare facit." Quod autem nihil est, nec res, nec natura, nec substantia est. Ergo peccatum nihil horum esse potest.

2. Adbuc, Ad hoc etiam sunt ille objectiones que ponuntur in illo capitulo. In hoc autem verbo superiorum sententie recte opponitur, qui dicunt Deum non esse auctorem malorum in quantum mala sunt, sed in quantum sunt: et in quantum mala sunt, dicunt ea nihil esse. | Quid ergo mirum si Deus dicitur non esse auctor eorum in quantum nihil sunt, cum nihil nullus auctor existere queat Ex hoc sequitur quod prius. ,

Solutio. Dicendum, quod ad hoc omnes antiqui solverunt per distinctionem. ° Dixerunt enim, quod res dicitur multipliciter. Aliquando enim dicitur ens ratum performam determinantem ipsum ad esse hoc, vel ad esse in hoc. Et sic nullus dixit umquam, quod peccatum esset res, sed potius privatio rei : quia est corruptio modi, speciei, et ordinis, ut dicit Augustinus. Per modum autem, speciem, et ordinem deberet ad esse determinari si determinaretur. Aliquando etiam dicitur res a reor, reris, de quo potest esse aliquo modo opinio, quod sit in se vel in alio. Sic cacitas dicitur esse res in oculo, privatio visus. Sic malum dicitur esse in actu cordis, oris, vel operis, non quod verum esse habeat, sed potius ab eo recedat, sicut omnes privationes. Et sic dicunt, quod res dicitur in quadam auctoritate Fulgentit qui sic dicit : "Illius rei Deus non est auctor, cujus est ultor." Et videtur significare, quod sit res aliqua.

Natura etiam dicitur multis modis, sicut dicit Aristoteles in VIII Physicorum, qui dicit, quod "natura est causa ordinis in omnibus que per naturam sunt." Et sic peccatum et ali privationes natura nulla sunt, sed potius ab omni natura deficiunt. Dicitur etiam natura quod quocumque modo est in re natura li, sicut cecitas natura quedam est in ceco nato. Joan. ix, 2: Quis peccavit, hic aut parentes ejus, ut cecus nasceretur ? Et sic peccatum aliquando dicitur natura vel naturale. Sapient. xu, 10: Partibus judicans, dabas locum penitentiz, non tgnorans quoniam nequam est natio eorum, et naturals matlitia ipsorum. Et hoc modo etiam ita dicitur naturalius peccatum ab Aristotele in II Ethicorum, quam incontinentia : quia a parentibus ira innascitur filiis, et non incontinentia.

Similiter dicunt, quod substantia dicitur multipliciter. Dicitur enim substantia res per se subsistens. Et sic nullum accidens dicitur substantia, nec aliqua privatio. Dicitur etiam substantia quasi subsistentia. Et sic quod quocumque modo subsistere facit, et rem fundat in esse, substantia est. Et sic accidens aliquando dicitur substantia, sed nullo modo peccatum. Psal. uxvin, 3 : Infirus sum in limo profundi, et non est substantia.

Per istam distinctionem patet solutio omnium dictorum in hoc membro.

PrevBack to TopNext