Quaestio 136
Quaestio 136
Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae
Deinde transeundum est ad trigesimam nonam distinctionem hujus libri II Sententiarum, que sic incipit: Hic autem oritur quetio satis necessaria.
In qua distinctione secundum tria capitula Magister tria querit. In primo capitulo querit, Cum voluntas naturaliter insit anime sicut aliae potenti#, nec peccatum potest corrumpere totum, licet vitiari possit, quare actus aliarum potentiarum non dicuntur esse peccatum sicut actus voluntatis ?
1. Est enim peccatum universalis corruptio nature, et virium anime : et quod corruptum egreditur in actum, non potest egredi nisi in actum corruptum, sicut tibia corrupta non egreditur nisi in actum corruptum claudicationis, et non ambulationis recta : videtur ergo, quod nulla potentia, sicut nec voluntas in actum rectum possit egredi.
2. Adhuc, Inducit Augustinum in libro XV de Trinitate sic de ratione dicentem : "haec est imago in qua homines sunt creati, qua ceteris animalibus presunt que quantumcumque vitietur peccato, bona tamen esse non desinit : quia peccatum non potest in toto consumere bonum quod est in ea*." Ft cum justificatur homo per gratiam, tune a deformi forma in formosam mutatur formam, gratiae scilicet. Cum ergo ingenium non dicatur malum, nec ratio, nec intellectus, etiam cum de malo ratiocinatur, vel cum malum _ intelligit, videtur quod nec voluntas debeat dici mala cum malum yult.
3. Adhuc, Augustinus dicit et Dionysius in libro de Divinis nominibus *, quod omnis homo naturaliter vult bonum, et quod malum est involuntarium, infecundum, et pigrum.
Querit ergo Magister, Quare dicatur voluntas mala, et non ingenium malum, nec ratio mala, nec intellectus malus, cum contingat quodlibet illorum inordinatum esse sicut et voluntatem ?
1. Dicit Augustinus, quod malum est privatio modi, speciei, et ordinis : sed quamlibet illarum potentiarum contingit esse privatam modo, specie, et ordine : ergo quodlibet illorum est malum sicut et voluntas.
2. Adhuc, Tam in peccato cordis, quam oris, et operis, sicut voluntas determinat quod libeat, ita intellectus vel ratio dete inmat quod debeat, et quando, et quomodo : ergo sicut peccatum contingit esse in libito, ita etiam contingit peccatum esse in actu rationis, memorie, et hujusmodi.
3. Videtur etiam, quod solutio nulla sit quam Magister inducit. Dicit enim, quod voluntas duplex est : naturalis, et deliberativa : et quod naturalis semper bona est, quia omnis homo naturaliter vult bonum. Et hoc est quod dicunt Aristoteles, Dionysius et Tullius, quod omnia optant bonum naturaliter, et propter illud agunt quidquid agunt. Et ideo definiunt bonum dicentes, quod bonum est quod omnia optant. Deliberativa autem non semper bona est quia ex deliberatione aliquando vult malum. Et hance dicit esse causam, quod voluntas aliquando dicitur mala, et non ingenium malum, ut intellectus malus, Et hoc non videtur stare : quia sicut voluntas dicitur naturalis, ita ingenium naturale et intellectus naturalis dicitur.
4. Adhuc, Si memoria mali mala est, et similiter cogitare de malo malum est, quia inficit animam : tune videtur, quod equaliter sit in omnibus potentiis sicut in voluntate.
Ulterius queritur de eo quod quarit in cap. 3, ibi, Preterea queri solet. Ubi querit Magister, Quomodo intelligendum sit illud Apostoli, ad Roman. vu, 19 : Non enim quod velo bonum, hoc facio : sed quod nolo malum, hoc ago. Super quod dicit Ambrosius in Glossa : "Homo subjectus peccato facit quod non vult, quia naturaliter vult bonum. Sed voluntas hec semper caret effectu, nisi gratia Dei adjuvet et liberet." Et ex hoc infert, quod in homine sunt dus voluntates, una scilicet naturalis, que est nature prime institute, qua vult bonum : et alia damnati hominis, qua vult quod non vult secundum naturam, sicut peccatum. Et tertiam addit que est voluntas hominis reparati per gratiam, que efficaciter potest velle bonum.
Solutio. Dicendum ad primam partem questionis, quod voluntas in actu magis dicitur bona vel mala quam alia potentia propter duas causas. Una est, quia sola libera est : et quidquid libertatis est in anima, ab ipsa est : et ideo sola vera causa est suorum actuum. Unde dicit Aristoteles in primo Metaphysicorum : "Liberum dicimus hominem, qui causa suiest." Socrates autem dicit, sicut refert Aristoteles in Politica, quod servus est, qui nullam habet virtutem nist ad domimum respiciens : et voluntas domini est virtus sua, ultra quam nihil potest. Quia ergo libertas tota est penes voluntatem, propter hoc causa actuum suorum est: et ideo denominantur actus ab ipsa boni vel mali, et non alia potentia. Scire enim malum non est malum, et memorari malum ut caveatur. Et propter hoc dicit Boetius, quod "scientia mali bono deesse non potest." Unde actus bone voluntatis boni sunt, et actus male voluntatis mali sunt : et sic non est in aliis potentiis.
Secunda causa est quam dat Anselmus in libro de Libero arbitrie dicens, quod "voluntas universalis motor est in toto regno anime." Si enim dicam : Possum intelligere, subauditur, si volo sinolo, non. Et similiter, Possum ambulare, subintelligitur, si volo : si nolo, non, et sic de alts. Et ideo bonum et malum omnium virium in regno anime in voluntate sunt sicut in causa : et sic bonum et malum dividunt potius actus voluntatis, quam aliarum virium.
Ad primum ergo quod in contrarium objicitur, dicendum quod licet vires corrupt sunt, ista tamen corruptio est pene, non culpe : quia dicit Augustinus, quod peccatum adeo est voluntarium, quod si non sit voluntarium, non est peccatum. Et ideo soli actus voluntatis dividuntur per bonum vel per malum, gratia scilicet vel culpa.
Ad aliud dicendum, quod hoc intelligit Augustinus de bono naturali, quo quelibet res in quantum est, bona est : quia sic bonum convertitur cum ente, et est habilitas’ ad bonum illi nature debitum : et hoc est in homine virtus et gratia : et deformatur per peccatum, et formatur per gratiam, que precipue sunt in voluntate, ut dictum est. Et propter hoc dicit Aristoteles in Hl Ethicorum, quod tria exiguntur ad virtutem, scire, velle, et perseverare : et quod scire parum prodest, velle et perseverare multum.
Ad aliud de Augustino et Dionysio, dicendum, quod jam patet solutio. Omnis enim homo naturaliter vult bonum. Sed quare voluntas dicatur mala, et aliae vires non, jam dictum est.
Ad aliud dicendum, quod licet quamlibet illarum contingat esse privatam modo, specie, et ordine : tamen bonum et malum moris non conveniunt secundum actus illarum potentiarum, sed voluntatis propter dictas causas. Et hujus signum est : quia virtus definitur et vitium per voluntatem, et non per alias potentias. Tullius in fine prime Rhetorice : "Virtus est habitus voluntatis in modun nature rationi consentaneus."
Ad aliud dicendum, quod licet ratio determinet, tamen nulla est vera causa eliciendi actum ad bonum vel malum, nisi libitum voluntatis.
Ad aliud dicendum, quod voluntas natura bona est sicut et alia potentia : sed talis bonitas non sufficit ad eliciendum, sed libitum voluntatis : et ideo non est simile de voluntate et aliis potentiis.
Ad aliud dicendum, quod licet imaginari malum et cogitare, malum sit, tamen non habent malum moris, ut dictum est.
Ad hoc quod ultimo queritur de tertio capite, dicendum quod supra, distinctione XXVI ejusdem libri IL Sententiarum, de hoc valde disputatum est et determinatum, et ibi requiratur. Ibi enim adducta est Glossa. Apostoli, ad Roman. vu, 19, que distinguit triplex velle, scilicet velle nature quod ad bonum est imperfectum : et velle vitii, quod velle natura corrumpit et impedit : et velle gratie, quod velle nature liberat, et velle vitii destruit.
On this page