Text List

Quaestio 137

Quaestio 137

An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

QUAESTIO CXXXVII. An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur ?

Deinde transeundum est ad quadragesimam distinctionem, que sic incipit : Postea de actibus adjiciendum est'.

Et in ista distinctione sunt quatuor capitula secundum quatuor quastiones que hic ponuntur sub duobus membris.

In primo capitulo queritur, Utrum bona et mala actio differunt specie, vel numero solo? In secundo, Utrum opera hominis ex effectu vel fine sint bona vel mala? In tertio, Utrum omnes actus boni vel mali sint ex intentione? In quarto quedam objiciuntur contra hoc et solvuntur.

Membrum 1

Utrum bona et mala actio differant specie, vel numero solo

MEMBRUM I. Utrum bona et mala actio differant specie, vel numero solo?

Ad primum sic objicitur logicis rationibus :

Forma specifica non transmutatur circa subjectum, sed accidentalis transmutatur : quia qui est homo, semper est homo et non transmutatur a specie humanitatis : accidens autem est quod adest et abest preter subjecti corruptionem. Sed actio que est ad formam virtutis determinata, et est forma virtutis informata, numquam potest esse informata forma vitil, nec e converso. Ergo videtur, quod actio bona et mala diflerant specifica differentia, et non numero solum vel accidente : differentia enim numero constituuntur per accidens convertibile, sicut dicunt Boetius et Algazel in Logica sua.

Contra : 1. Quecumque uni et eadem in specie adsunt et absunt, accidentia sunt, et faciunt differentiam per accidens. Actio voluntaria una est secundum speciem : quia ‘aclio voluntatis sicut omnis actio intelligentiae una est secundum speciem, et omnis actio memorize, et aliquando bona et aliquando mala : ergo bonum et malum non faciunt in ea differentiam specificam, sed numeri et accidentis.

Solutio. Dicendum, quod bone et male actiones et differunt specie, et differunt proprio, et differunt accidente. Specie differunt: quia diversis habitibus eliciuntur ex potentia voluntatis, quibus ad diversas species informantur. Unde diversus specie est actus castitatis et luxurie. Et similiter diversus specie est actus misericordie et obdurationis, qui claudit viscera in pauperem. Differunt etiam proprio : quia sicut dicit Boeiius in Zopicis : "Omne!proprium manat de substantialibus, et eadem substantialia non possunt esse constituentia opus virtutis, et opus vitii." Et propter hoc opus virtutis statim efficitur honestorum et laudabilium bonorum : opus autem vitii inhonestorum et vituperabilium, que proprietatibus differunt. Differunt etiam accidente quia penitus aliae sunt circumstantie operis virtutis, et operis vitii. Propter hoc opus virtutis pulchrum, et opus vitii feedum dicitur, que sunt differentie {per accidens.

Ad primum ergo dicendum, quod ideo differunt specie, quia differunt forma virtutis et vitii : que sunt specie dilferentes, sicut dictum est.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod actio voluntaria non facit nisi convenientiam in genere : et sub illo genere differunt specie actus virtutum, et actus vitiorum et proprio et accidente.

Membrum 2

Utrum opera hominis ex affectu vel fine sint bona vel mala? et, Utrum omnes actus boni vel mali sint ex intentione

MEMBRUM II. Utrum opera hominis ex affectu vel fine sint bona vel mala? et, Utrum omnes actus boni vel mali sint ex intentione?

Secundo queritur, Utrum omnia opera hominis ex affectu vel fine sint bona vel mala?

Quam questionem Magister disputat secundum diversas opiniones.

1. Prima opinio est illorum qui dicunt, quod omnis actio voluntatis indifferens est. Et ratio eorum talis est Indifferens enim est quod potest bene et male fieri: omnis actus voluntatis potest et bene et male fieri: ergo indifferens est. Non ergo bonus vel malus nist ex intentione et fine.

2. Adhuc, Ambrosius in libro I Offciorum : "Affectus tuus nomen tuo operit imponit?"

3. Adhuc, Augustinus super Psalmum cl, qui est primum Benedic, dicit sic : "Bonum opus intentio facit, intentionem fides dirigit. Non valde attendas quid homo faciat, sed cum facit quid intendat."

4. Adhuc, Augustinus super Joannem : "Quod quis invitus vel necessitate facit, non bene facit : quia non bona facit intentione." Ergo videtur, quod intentio facit bonum opus.

5. Adhuc, Augustlinus super illud epist. I Joannis, 1v, 18 : Timor non est in charitate, sic dicit: "Servilis timor non est in charitate, in quo quamvis credatur Deo, non tamen in Deum. Nemo enim invilus bene facit, etiamsi bonum est quod facit."

6. Adhuc, Augustinus ad idem in libro contra mendacium : "Omnes actus secundum intentionem et causam judicandi sunt boni vel mali *."

Contra : 1. Augustinus in eodem: "Ea que constat esse peccata, nullo bone cause obtentu, nullo quasi bono fine, nulla velut bona intentione facienda sunt."

2. Adhuc, Idem in eodem : "Justitia merito punit eum, qui dicit se subtraxisse superflua diviti, ut preeberet pauperi. Et falsarium judicat, qui alienum corrumpit testamentum, ut is esset heres qui facturus inde fuerat eleemosynas largas, non ille qui nullas, qui tamen in testamento heres constitutus est. Et condemnat etiam eum, qui adulterium fecit, ut per illam cum qua fecit, hominem a morte liberaret." Et objicit Augustinus ibidem sic: "Sed dicet aliquis : Ergo equandus esset fur quilibet ei fari qui misericordiae voluntate furatur." Et solvit statim sic subdens : "Sed quis hoc dixerit ? Sed horum duorum non ideo est quisquam bonus, quia pejor unus."

Solutio. haec questio in prehabitis disputata et determinata est : quia quedam mox nominata sunt mala, que per rationem suam conjuncta sunt malo, et non possunt bono fine fieri, quia in eis semper est voluntas ad malum tendens : licet stulte aliquando ratio agentis prestituat sibi bonum finem: ipsum enim opus finis est voluntatis, quod semper malum est. Et ideo dicitur, Eccli. xxxiv, 24 : Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quast qui victimat filium in conspectu patris sui. Et hoc etiam dicit Augustinus in libro contra mendacium, ubi dicit omnes actus secundum intentionem et causam esse judicandos bonos vel malos. Et statim excipit : "Prater quosdam qui ita mali sunt, ut numquam possent esse boni, etsi bonam videantur habere causam et intentionem." De quibus dicit Philosophus, quod conjuncti sunt malo fine inseparabili : quia mox nominata sunt mala. Ex omnibus his colligitar, quod in bonis et indifferentibus actibus intentio nomen operi imponit, sed in actibus per se malis nullo modo : quia intentione bona nullo modo possunt fieri, ut dictum est.

Dicendum ergo, quod actus voluntatis secundum quod voluntas potest bene et male fieri, sed postquam jam informatus est forma vitii non potest bene fieri.

Et sic patet solutio ad totum, scilicet per duplicem intentionem, intendentis, et operis. Intentione operis per se mala numquam possunt fieri bene, licet stulla intentione intendentis possint habere figuram bone intentionis, ad quam tamen opus non potest ordinari.

Et sic procedunt omnes auctoritates, Ambrosii scilicet eb Augustini. Illa enim intentio voluntas est cum fine operis scilicet.

Ex his patet etiam quod tertio et quarto quzrendum est.

Ratione tamen horum querilur, Utrum aliquis actus secundum theologos sit indifferens ?

Videtur enim, quod non : quia indilferens videtur esse oliosum, Otiosum autem est, ut dicit Gregorius, quod caret ratione juste necessitatis et pie utilitatis. Et hoc condemnat Dominus, Matth. xu, 36: Omne verbum otiosum quod locutr fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Ergo otiosum condemnat pro peccato : et sic nihil videtur esse indifferens apud Theologos.

Solutio. Dicendum, quod otiosum et indifferens non sunt idem. Oliosum enim redimit tempus inutiliter. Indifferens autem equalem habet potentiam ad bonum et ad malum. Et sic otiosum est peccatum, indifferens vero non. Anselmus super illud Matthei, v, 26: Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem : "Quid facies in illo die, quando de toto tempore vite tue non relinguitur momentum quod non exigatur a te qualiter sit expensum ?"

Et sic patet solutio hujus questionis.

PrevBack to TopNext