Quaestio 73
Quaestio 73
De causa efficiente animae
Deinde queritur de causa efficiente anime, Utrum scilicet immediate facta sit a Deo, vel mediantibus intelligentiis, ut quidam dixerunt ?
Membrum 1
Utrum solus Deus sit causa efficiens anime
Ad PRIMUM proceditur ex rationibus quas ponit Joannes Toletanus Archiepiscopus in libro suo de Anima. Et sunt precipue due. 1. Una est, quod dicit, quod creans nunc et non ante {vel faciens, oportet nova dispositione esse dispositum ad taciendum: anima haec vel illa creatur nunc et non ante: ergo creans ipsam, oportet nova dispositione esse dispositum : Deus nulla dispositione nova disponitur : ergo Deus per seipsum non est causa efficiens animarum, sed intelligentia angelica facit eas.
2, Adhuc, Quod immediate fit a Deo, immediate habet se ad ipsum ad illuminationes recipiendas : ergo a destructione consequentis, si non immediate recipit illuminationes, non immediate fit a Deo. Sed, sicut habitum est in tractatu de hierarchiis, anima rationalis illumina-: tiones recipit ab Angelis, et non immediate a Deo: ergo videtur, quod anima non immediate sit a Deo.
3. Adhuc, Super octavam propositionem libri Causarum commentum dicit sic: Anima facta est causa corporum, et facta est causata ab intelligentia que est ante ipsam. Ergo videtur, quod intelligenlia angelica causa sit anime, et non Deus.
4, Adhuc, Ibidem, Anima que suscipit impressionem intelligentia, facta est inferioris operationis quam ipsa intelligentia : sed non recipit impressionem ab aliquo, ut dicit idem Toletanus, nisi quod factum est ab illo: ergo videtur quod anima facta est ab intelligentia.
5. Adhuc, Ad idem arguitur ex ordine rerum. Dicit enim Augustinus in libro XII Confessionum: "Duo fecisti, Domine : unum prope te, et alterum prope nihil, hoc est, angelicam naturam, et materiam primam que prope nihil est‘." Sed talis ordo propinquitatis et remotionis a primo principio, dicit ordinem principiorum. Ergo videtur, quod omnia illa que intermedia sunt, causata sunt ab his que sunt juxta primum : anima rationalis est de intermediis: ergo videtur, quod ipsa causata sit ab Angelis qui sunt juxta primum.
6. Adhuc, Sic est in ordine corporum, quod inferius semper formatur et movetur a superiori et causatur ab ipso: ergo sic etiam est in ordine spirituum : sed anima rationalis inferior est Angelo, quod constat: ergo videtur, quod formatur et movetur et causatur ab Angelo.
Contra : i, Augustinus in libro de Ecclesiasticis dogmatibus : "Creationem anime solum creatorem omnium nosse dicimus *," Et ibidem, "Dei judicio coagulari in vulva et compingi atqae formari dicimus corpus, ac formato jam corpore, animam creari ac infundi, ut vivat in utero homo ex anima constans et corpore et egrediatur vivus ex utero, plenus humana substantia."
2. Adhuc, Dicit Joannes Damascenus in libro IL de Fide orthodoxa, quod heresis sit dicere, quod Angelus etiam aliquis creet, sic: "Quicumque Angelos conditores aiunt vel creatores cujuscumque etiam substantie, ipsi os diaboli sunt, eorum quidem patris: creature enim existentes non sunt conditores vel creatores alicujus rei*." Idem dicit Augustinus super Genesim ad litteram.
Solutio. Dicendum, quod nullo modo credendum vel dicendum est, quod anima rationalis ab aliquo sit facta vel creata nisi immediate a Deo: quia, sicut dicunt Augustinus et Damascenus, creare actus incommunicabilis est omni creature, et soli Deo creatori omnium convenit. Et hujus ratio est, quia infinite potentiae est educere aliquid ex nihilo: et sicut dicitur, ad Roman. iv, 17: Vocat ea que non sunt, tamquam ea que sunt. Infinita autem potentia non convenit alicui creato: et hujus ratio est, quod omne creatum est post esse secundum naturam et fundatum in esse : et idco nulla sua polentia est, sive sil cognitiva, sive sit operativa, nisi super existens : creatio autem fundatur in non ente quod est ante ens: et ideo nulli creato convenire potest.
Ad primum ergo dicendum, quod Deus non recipit dispositiones diversas ex hoc quod nunc crearet, non ante : ab eterno enim uno modo et eodem se habuit et dispositione sapientiae et dispositione potentie agentis, ut hec anima nunc crearetur ab ipso, et non ante, nec post.
Ad aliud dicendum, quod in hoc deceptus est Toletanus: quia credidit, quod idem ordo esset illuminati ad illuminantem, et facti ad facientem : et hoc non est verum, quia multa fiunt immediate a Deo, sicut ccelum et terra et prima materia : que tamen non ‘se habent ad recipiendas illuminationes immediate ab ipso. Et similiter est de anima rationali : el ideo ratio sua ista non procedit. Modus enim percipiendi illuminationes, differens est ex differenti perspicacitate intelligentiz, et differenti simplicitate essenti#, et non ex hoc quod immediate fiat vel non fiat a causa efficiente hac vel illa.
Ad aliud quod dicitur in libro de Causis, dicendum quod si volumus salvare quod dicitur in commento libri Causarum, dicemus, quod intelligitur, quod intelligentia non sit causa anime rationalis in esse substantiali, sed tantum in forma illuminationum ad bene esse : et hoc non creando vel benefaciendo, sed instruendo.
Ad aliud dicendum, quod impressiones intelliguntur forme illuminalionum secundum triplicem visionem, qua Ange. lus illuminat animam, scilicet sensibilem, imaginariam, et intellectualeim. Sed quod dicit, quod non recipit illuminationes nisi ab eo quod est causa ejus efficiens, hoc falsum est, nisi intelligatur de causa efficiente illuminationis, et non substantia illuminate. Omne enim superius in ordine ex amore naturali, ut dicit lerotheus, illuminationes providentie effundit super inferius, et movet ipsum ut converlatur ad sujerius: et tamen inferius non semper fit a superiore secundum esse substantiale.
Ad aliud dicendum, quod ille ordo quem ponit ibi Augustinus, non est ordo principiorum facientium esse et substantiam, sed est ordo reducentium inferiorum in primum, secundum quod dicit Dionysius, quod "lex divinitatis est per prima media, et per media ultima reducere."
Membrum 2
MEMBRUM II. Utrum anima ex hoc quod solus Deus causa ejus efficiens est, sit incorru~ ptibilis post absolutionem a corpore '?
SEecunpo queritur, Utrum anima ex hoe quod solus Deus causa ejus efficiens est, sit incorruptibilis post absolutionem a corpore ?
Et videtur, quod sic. Actus enim corporis a Philosophis ponitur in triplici differentia. Quidam enim est actus corporis et corporalis sicut forma que est in corpore et subjicitur principiis corporis in agendo et operando, sicut anima vegetabilis in plantis, et sensibilis in brutis : propter quod talia non agunt, sed aguntur et impelluntur ad actiones et opera passionibus corporalibus. Est etiam corporis actus qui est in corpore non corporalis : et haec est forma que non est nisi in corpore, eo quod educitur de materia vel causatur in materia ad harmoniam corporis, sicut sensus, ut dicit Aristoteles, harmonia est, que nec recipit aliquid nisi quod est de harmonia sui organi, sicut visus, qui non recipit nisi id quod fit in actu per lumen, eo quod ipse consistit in organo cujus harmonia fit ex humido perspicuo, quod fit in actu per lucem, qui licet actus elevatus sit super principia materiz, ita quod non subjicitur eis sicut forma naturalis, tamen nec agit nec patitur recipiendo nisi in ma teria : et ideo etiam actus materiae dicitur.
Et est actus corporis qui nullum habet esse a corpore, licet habeat esse in ipso : a nullo enim principio corporali accipit esse, nec in aliqua operatione ab aliquo principio corporis agitur ad operationem, nec in aliqua passione sive receptione restringitur ad hoc quod recipiat connaturalia hujus corporis vel illius, sed liber est ad receptionem omnium, et ut judicet de omnibus secundum rationem cognitionis. Et talis actus est anima rationalis sive intellectualis : et talis actus nihil penitus de esse suo habet a corpore, nec de actione sua habet aliquid a corpore, nec de passione sua qua recipit omnia : quia si de potentia recipiendi haberet aliquid a corpore, sequeretur quod reciperet quidem ea que sunt connaturalia illi corpori, sicut visus connaturalia perspicuo sive diaphano et non alia recipit. Et ille actus nec esse nec operationem nec passionem habet a corpore. Unde nec secundum esse, nec secundum operationem, nec secundum passionem dependet ad corpus. Et propter hoc Aristoteles dixit, quod intellectus nullius corporis est actus. Et Anaxagoras dixit, quod intellectus nulli nihil habet commune, et propter hoc est receptibilis omnium. Talis igitur anima intellectualis cum esse non habeat a se, eo quod causata et creata est: nec habeat a corpore, ut jam ostensum est, quia si haberet a corpore, nec in illo haberet potentiam agendi nec recipiendi, nisi in his que essent connaturalia illi corpori : nunc autem habet libertatem agendi et recipiendi omnia, et ubique, et semper. Et cuin tale esse talis potentie non possit referri ad corpus sicut ad principium, nec habeat ipsum a seipso, oportet quod referatur ad causam efficientem, que (sicut dicunt Philosophi) est principium universi esse, et facit debere esse in omnibus que sunt. Et tale principium cum producat talem actum in corpore, et non ad modum alicujus corporis vel actus corporalis, sequitur de necessitate, quod producat eum ad modum et similitudinem suam propriam. Et hoc est quod dicitur, Genes.1, 26: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Ulterius etiam sequitur ex hoc, cum talis actus nec secundum esse, nec secundum agere, nec secundum recipere sive pati dependeat ad aliquid corruplibile, quod ipse sit incorruptibilis et secundum esse et secundum agere et secundum pati: in his enim naturam sequitur intelligentiae et non alicujus actus naturalis vel corporalis. Et super hance rationem omnes Philosophi sustentati fuerunt : et ideo omnes concorditer, ut dicit Alpharabius, radicem immortalitatis anime posuerunt in intellectu adepto : quia ille nec secundum esse, nec secundum operari, nec secundum pati sive recipere, dependentiam habet ad aliquid corporalium vel corruptibilium.
Et si objicitur, quod Aristoteles dicit in primo de Anima, quod qui dicit animam secundum se, hoc est, sine corpore intelligere, idem est ac si dicat eam texere.
Dicendum, quod Aristoteles non dixit hoc absolute, sed sub conditione, si nihil est anime operum vel passionum proprium. Sed nos ostendimus, quod tale intelligere est proprium anime, et in tali intelligere in nullo communicat corpori, neque ut organo, neque ut materia ex qua et in qua sit. Sed est aliud intelligere, quod fit per reflexionem intellectus ad sensum, secundum quod dicil, quod intellectus humanus conjunctus est continuo et tempori, et de quo dicit Dionysius, quod intellectus noster est materialis et phantasticus dum est in corpore. Et hoc intelligere non perficitur nisi per receptionem a corpore. Et de hoc verum est quod dicit Philosophus, quod qui dicit animam secundum seipsam hoc modo intelligere, idem est ac si dicat eam texere per seipsam : quia sicut non texit sine instrumentis corporeis, ita hoc mo do non intelligi sine instrumentis corporeis.
Ex omnibus his sequitur de necessitate, quod anima rationalis est immortalis et incorruptibilis, et quod causam immortalitatis et incorruptibilitatis habet a modo quo fit a causa efficiente, que est Deus, et quod hoc quod est in cor pore et non a corpore, in n-llo diminuit sibi causam_incorruptibilitatis et immortalitatis : secundum se enim semper separata est, licet ad tempus regendo corpori a creatore sit accommodata : propter quod dicit Philosophus, quod anima habet se ad corpus sicut nauta ad navem,