Text List

Quaestio 74

Quaestio 74

De causa formali et finali animae

QUAISTIO LXXIV. De causa formali et finali animae.

Consequenter queritur de causa formali et finali anime.

Et videtur, quod nulla sit causa formalis anime : quia forme non est fornia : anima autem forma est : ergo nulla causa formalis est anime.

ContRA : Formavit Dominus hominem ad imaginem et similitudinem suam ‘. Constat, quod haec formatio non intelligitur nisi secundum animam : ergo aliqua forma est qua formatur anima.

Queritur etiam de fine ad quem facta est anima rationalis.

1. Et dicit Augustinus in Enchiridion quod "finis ejus reparatio ruine angelice est."

2. Adhuc, Anselmus in libro de Casu diaboli, et libro Cur Deus homo dicit, quod "homo factus est ad ruinam Angelorum reparandam."

Sed contra hoc est, quod 1. Si secundum hoc Angelus non cecidisset, homo conditus non fuisset : et sic casus diaboli causa fuisset tanti boni, quod valde inconveniens est.

2. Adhuc, Sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : "Exstasis amoris et bonitatis divine non permittebat Deum in seipso consistere, sed communicare bonitatem suam, et producere creaturas quibus se communicaret '." Ile ergo est finis et non alius, propter quem creata est omnis creatura. Cum ergo substantia spiritualis corpori unibilis, possit frui bonitale sua bono nature et gratie et glorie, videtur quod summum bonum creaverit eam propter hoc, et non propter aliud : largitati enim divine non satis est uno modo frui ipsa, sed omni modo.

3. Adhuc hoc videtur : quia in libro II Sententiarum, distinctione prima, cap. Ht quia non valet, dicit Magister sic ex verbis Augustini: "Fecit Deus rationalem creaturam que summum bonum intelligeret, et intelligendo amaret, et amando possideret, et possidendo frueretur,"

4. Adhuc, Ibidem, "Si queratur quare factus sit homo vel Angelus? Brevi sermone responderi potest : Propter bonitatem Dei." Iste est ergo finis.

5. Adhuc, Ibidem "Si queritur, Ad quid creata sit rationalis creatura? Respondetur : Adlaudandum Deum, ad serviendum ei, ad fruendum eo." Isti ergo videntur esse fines, et non reparatio angelica ruine.

Solutio. Dicendum, quod forma anime venustior et pulchrior quam habere potuit est, quod sit ad imaginem Dei. Imaginem dico creationis, recreationis, et similitudinis : sic enim formatur ad optimum et pulcherrimum.

Ad opsectum contra, dicendum, quod forma non est forme in eodem genere, sed in alio genere, hoc est, in superiori potest esse forma forme : et illa est etiam vera forma, ut dicit Boetius in libro de Trinitate, sic: "Est exemplar forma exempli, cum tamen utrumque sit forma." Similiter anima rationalis que forma est et actus corporis, habet formam exemplar unius essentie divine in tribus personis, ad quam facta est, sicut in prehabitis dictum est, ubi querebatur de imagine. Sic enim etiam secundum Platonem mundus archetypus, qui in mente divina est-et ipsa mens divina, forma et imago est totius istius mundi sensibilis. Unde Boetius in libro V de Consolatione philosophie : "Mundum mente gerens pulchrum pulcherrimus [ipse, .. Similique imagine formans"

Ad id quod ulterius queritur de fine, dicendum quod duplex est finis, principalis scilicet, et adjunctus. Principalis est, qui tangitura Magistro in libro secundo Sententiarum, distinctione prima, ut patet in objiciendo. Et ille dupliciter distinguitur, sicut in objectis dictum est, scilicet ut summum bonum intelligeret, et est hoc secundum ordinem intellectus ad veritatem : et intelligendo amaret, et est hoc secundum ordinem voluntatis ad bonitatem : et amando possideret, et hoc est secundum ordinem mentis et memoriae ad beatitudinis eternitatem. Assignatio que ponitur ibidem, scilicet ut Deo serviret, refertur ad opus : ut Deum laudaret, refertur ad os : ut Deo frueretur, refertur ad totum hominem interius et exterius. Iste ergo finis est principalis quare creata sit anima. Adjunctus autem finis est, qui secutus est ex isto : et ille est reparatio ruine angelice, sicut in prehabitis de casu Angelorum dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 74