Text List

Praeambulum

Praeambulum

TRACTATUS XIII. DE FORMATIONE HOMINIS JUNCTA ANIMA.

Hic autem determinato de formatione hominis secundum animam, tangit Magister formationem hominis secundum corpus in libro II Sententiarum, distinct XVII, cap. 1, sic dicens : "Sicut hominis formatio secundum corpus describitur, cum dicitur : Formavit Deus hominem de limo terre 1." Et paulo post: "Corpus enim de limo terre formavit Deus cul animam inspiravit."

Propter quod tractandum est hic de formatione hominis secundum corpus. Ubi quinque querenda sunt, scilicet si ab alio quam a Deo potuit formari corpus hominis primi ? Secundum, De complexione et natura formati corporis. Tertium, De unione corporis cum anima ? Quartum, Utrum tale corpus fuerit animale, et qua animalitate ? Quintum, De habitatione paradisi que congruebat tali'corpori.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum