Quaestio 75
Quaestio 75
Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis
Primo ergo queritur, Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis ? Et videtur, quod non. 1. Genes. 11, 7: Formavit igitur Do minus Deus hominem de limo terre.
Sed dicit Anselmus, quod quidquid facit Deus, convenientissime facit, et minimum inconveniens de Deo est impossibile : ergo convenientissimum fuit Deum ipsum facere corpus hominis, et impossibile fuit fieri per alium, sive per Angelum, sive per aliam creaturam.
2. Adhuc, Job, x, 8: Manus tue fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu. lbi dicit Gregorius: "Fecerunt me in anima, plasmaverunt me in circuitu in corpore." Et inde arguitur ut prius, quod inconveniens et impossibile fuisset fieri ab alio.
3. Adhuc, Isa. xiv, 8: Bl nunc, Domine, pater nosier es tu, nos vero lutum :et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. x hociterum, ut prius arguitur, quod convenientissimum fuit Deum ipsum facere hominem.
4. Adhuc, Jerem. xviu, 2: Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea. Et sequitur, ¥. 3 et seq.: Et ecce ipse, scilicet figulus, /aciebat opus super rotam. Et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis : conversusque fecit illud, scilicet lutum, vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret. Et factum est verbum Domini ad me, dicens :... Ecce sicut lutum in manu figuli, sie vos in manu mea, domus Israel. Et ex hoc iterum arguitur ut prius.
5. Adhuc, Hoc idem arguitur ex illo Psalmo cxvin, 73: Manus tuz, Domine, fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum.
6. Adhuc, Hoc ostenditur per rationem ; Sicut enim in preecedentibus habitum est, et dicit Magister in libro secundo Sententiarum, distinctione XVI, homo etiam secundum corpus est ad imaginem Dei: rectitudine enim corporis, et positione que tota sursum dirigitur, ostendit dispositionem anime, scilicet quod intellectu tendit in summam veritatem, voluntate in summam bonitatem, mente sive memoria in eternam divinorum notitiam, que ex mente procedit et in mente reservatur: que et mens dicitur, ut dicit Damascenus, quia omnia ad recta rationis lineam mensurat. Ergo non conveniebat corpus humanum fieri nisi a Deo, ad cujus imaginem factum est, sicut nec anima fieri potuit nisi a Deo.
7. Adhuc, In omnibus proportionata sunt perfectio et perfectum, et ad eamdem causam ordinaniur : sed anima rationalis perfectio est corporis hominis : ergo proportionata est corpori hominis, et ad eamdem causam efficientem utrumque ordinatur. Constat autem, quod anima facta est a Deo immediate: quia illa fit per creationem, et creatio nulli creature convenire poterit. Ergo factura corporis hominis fieri non potuit nisi a Deo immediate.
8. Adhuc, Alie res ad distinctionem et ornatum mundi pertinentes, non sunt facte, nec fieri poterant nisi a Deo. Gum ergo corpus hominis precipuum sit inter ea que pertinent ad ornatum, videtur quod corpus hominis fieri non potuit nisi a Deo.
9. Adhuc, IJ Machab. vu, 22 et 28, dixit mater filiis : Nescio gualiter in utero meo apparuistis: neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegt : sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spirttum vobisiterum cum misericordia reddet, ef vitam.
Contra : Tn causis primordialibus mundi ordo est, quod primum influit super secundum, et secundum super tertium, et sic deinceps. Sed in ordine illo corpus hominis ultimum est et inter facturas, et secundum naturam. Inter facturas : quia post diem septimum homo secundum corpus factus est, sicut dicitur, Genes. u, 1: Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terre. Secundum naturam : quia inter omnia corpora magis mixtum, et ex pluribus mixtum est, et majori compositione compositum. Cum ergo ordo quem Deus imposuit rebus sit, quod prius semper influit super posterius : tunc videtur, quod corpus hominis non conveniebat immediate a primo fieri, sed ab omnibus intermediis inter primum et ultimum : vel Deus corrumperet ordinem quem ipsemet instituit, quod inconveniens est valde, quia dicit Dionysius, quod "lex divinitatis est per prima media, et per media ultima reducere."
1. Angeli (sicut supra in questione de miraculo ostensum est per verba Augustini) seminales causas colligentes in elementis, multa possunt producere ad modum miraculi, omnia scilicet que secundum seminales causas sunt in elementis. Dicit enim Augustinus, quod corpus hominis antequam conderetur, secundum seminales causas in elementis fuit. Ergo videtur, quod ministerio Angelorum poterat educi de elementis.
2. Adhuc, Augustinus in libro IX super Genesim ad litteram : "Nonnulla est in Angelis potentia ut aliquid creetur'." Ergo multo magis nonnulla potentia est in Angelis ut aliquid condatur: quia creare plus est quam condere. Si ergo creent vel condant corpus hominis, nihil est inconveniens, ut vide~ tur.
3. Adhuc, Ejusdem potentia est, ut videtur, reformare corpora mortuorum ex pulvere, et condere ex pulvere corpus hominis : sed reformationem corporum mortuorum ex pulvere ministrabunt Angeli : ergo multo magis conveniebat Angelis ministrare ad- formationem primi hominis ex luto.
Contra : Augustinus in libro IX super Genesim ad litteram dicit, quod "Angeli non poterant formare mulierem ex costa viri." Ergo multo minus ministrare poterant ad conditionem corporis primi hominis ex luto. Plus enim distant lutum et corpus, quam os et corpus mulieris, et sic, dicit Philosophus in II de Generatione et Corruptione : "Habentium symbolum facilior est transilus"
Unrenivs queritur hic propter hereticos, quidicunt, quod corpus hominis factum sita diabolo, Si hoc potuerit fieri?
Et videtur, quod sic: quia 1. Angelus malus, sicut dicit Augustinus, scit colligere semina ad opera miraculorum, sicut et bonus. Unde fecerunt serpentes, sicut et virga Moysi conversa est in serpentes per Angelos. Cum ergo hoc non sit minoris potentia quam ex seminibus producere figuram corporis humani, videtur etiam quod figuram corporis humani ex talibus seminibus producere possint.
2. Adhuc, Tam boni quam mali Angeli assumunt corpora in quibus apparent: et constat, quod illi condensando et figurando transformant in figuram corporis humani : sed ex seminalibus causis corpus hominis facilius est figurabile’ quam ex elemento tenui. Cum ergo haec possunt figurare ex elemento tenui, poterunt etiam corpus hominis figurare de seminalibus causis.
Ulterius etiam queritur, Sisecundum Ques, quod quidam dicunt Philosophi, stelle et ccelum habent aliquam potestatem formandi corpus?
Et videtur, qued sic: 1. Ptolemeus in Quadripartito, quod Alarva vocatur Arabice, per totum ostendit, qualiter constellatio et figuram et complexionem et regimen vite dat unicuique nato homini sub hac vel illa constellatione. Unde dicit, quod natus in prima facie Leonis, que est domus solis, erit latus in facie splendentis coloris et splendentis fortune. Ergo videtur, quod ad formationem corporis hominis astra operentur.
2. Adhuc, Astra et constellationes operantur ad meliorem dispositionem corporis, et quo melius est dispositum, ut dicit Avicenna, meliores sorlitur potentias anime et expeditiores ad actum: ergo videtur, quod ad formationem corporis hominis operantur.
ConTRA : Damascenus in libro II de Fide orthodoxa: "Nos dicimus, quoniam astra non sunt causa alicujus eorum que fiunt, neque corruptionis eorum que corrumpuntur 4."
Solutio, Dicendum, quod corpus primi hominis et secundum dicta Sanctorum et secundum Catholicam fidem nec conveniebat, nec potuit fieri nisi a Deo ipso. Et hujus ratio est, quia in omni natura ejusdem potentiae est facere perfectionem et perfectum, et facere movens et mobile, maxime quando ad eumdem finem movens movet, et mobile movetur, sicul est in anima rationali et corpore secundum ordinem nature et saplentia divine : in hoc enim ordine anima rationalis ponitur in corpore, ut perficiatur scientiis, et virtute intellecluali, et virtule morali, et virtute theologica infusa per gratiam, et donis Spiritus sancti, et fructibus, et beatitudinibus, et aliis bonis quibus homo ad meritum vite disponitur et adjuvatur. Et propter hoc quod corpus cum anima meritum tale perficit, ideo corpus ad eamdem beatitudinis participationem ordinatur sicut ad finem. Et hoc expresse dicit Damascenus in libro quarto de Fide orthodora, cap. de resurrectione, dicens, quod "si anima sine corpore athletice pugnasset contra demones et vitia, tunc aliqua ratio esset quare sine corpore premiaretur : nunc autem quia non pu gnavit sine corpore, sed cum corpore, et in corpore, ideo ordo justitie divine est et nature, quod cum corpore premietur." Propter quod etiam, ut paulo ante habitum est, homo etiam secundum corpus aliquo modo est ad imaginem Dei: et ideo penitus ad eamdem potentiam pertinet facere hominem secundum animam, et facere hominem secundum corpus.
Ad primum ergo dicendum et ad alia octo que sequuntur, quod illa procedunt, et Catholicam veritatem dicunt : et cum sint auctoritates ex canone sumpte, non licet eis contradicere : quia, sicut dicit Augustinus in libro II seeper Genesim ad litteram: "Major est hujus Scripture auctoritas, quam omnis humani ingenil capacitas *."
Ad id quod in contrarium objicitur, dicendum quod influentia que ex primo in secundum, et sic deinceps, est ad propagalionem nature, et non ad institutionem principiorum nature : principia enim nature omnia oportuit fieri immediate a Deo. Et cum corpus hominis sit unum de precipuis principiis, in quo etiam imago Dei est, ut dicit Augustinus; quia sicut Deus est principium omnium ex quo omnia, ita corpus Ada est principium omnium corporum humanorum et nature, ita quod in ipso per corpulentam substantiam fuerunt omnia. Et sicut Deus est finis omnium, ad quem ordinantur omnia ut conserventur, prop~ ter quod dicitur Alpha et Omega ®*: ita homo finis est crealorum, ad quem et propler quem creata sunt omnia, el in quo, sicut dicit Gregorius, propter convenientiam quamdam ommia sunt et uniuntur.
Ad aliud quod de Angelis objicitur, dicendum, quod licet multa possint colligendo seminales causas et transmutando
subito in hoc vel in illud, quod est mo- dus mirabilis vel miraculi: tamen omnia illa sunt forinsecus adhibita, ut dicit Au gustinus, sicut sunt opera agricolarum circa semina et plantas. Corpus autem naturale in specie et forma et potentia nature non fit nisi per intrinsecus et na turaliter operantia, in quibus primum et omnia alia informans est virtus divina. Et ideo licet Angeli in talibus vivificent naturalia principia, et excitent ad ope randum secundum Augustinum: tamen nec sunt creatores nec conditores talium, sicut nec agricolas dicimus creatores vel conditores fructuum gquos colunt. Et si hoc in nullo corpore possunt, multo mi- nus in corpore hominis, et maxime primi hominis.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus accipit ibi creare, non in propria et prin- cipali significatione, sed prout dicitur ereare pro formare: sic enim nonnulla potentia est in eis ut aliquid formetur. Sed hoc nihil est aliud, nisi quod adhi- bent operam extrinsecus colligendo se- mina, et excitando ea ut sic vel sic et tardius vel velocius in actum exeat que est in ipsis potentia. Quod autem creare multipliciter dicitur et quibus mo- dis, in prehabitis per verba Sanctorum ostensum est, questione de creatio- ne.
Av auiup dicendum, quod Angeli non ministrabunt ad reformationem corporum gloriosorum in resurrectione, nisi ministerio exteriori, quod quidam vocant, collectionem pulverum: sed ad immutationem in formam gloriosam nihil operantur, sed solus Deus‘. Hoc est enim quod dicitur in Psalmo txvu, 34: Dabit voci suae vocem virtutis. Et sic operantur mirabilia vel mirabilibus similia, colligendo semina in elementis sparsa ex quibus producantur. Sed hoc non conveniebat fieri in corpore primi hominis, propter rationes paulo ante inductas. Quod contra objicitur, concedendum a obj est Ad id quod ulterius queritur, dicen- dum quod heretici propter hoc sunt heretici, quia errant circa principia fidei et philosophie. Unde mali Angeli num quam possunt facere corpus alicujus hominis, nec primi, nec alicujus homi nis : quia si hoc boni Angeli non pos sunt, sicut jam probatum est, multo minus mali. Ad objectum autem dicendum, quod possunt quidem colligere seuina et fo rinsecus adhibere operam sicut et boni: sed non propter hoc dicuntur vel creato res vel factores vel conditores, sicut nec agricole dicuntur creatores vel factores vel conditores fructuum, quibus tamen adhibent cultum exteriorem. Ad aliud dicendum, quod Angeli cor- pora assumere possunt ex tenui ele- mento, ut dicit Augustinus : sed hoc est opus ad modum artis, sed non nature : et ideo minoris potentie est quam opus nature : et ideo hoc possunt secundum exigentiam sui ministerii et boni et mali. Aliud autem non possunt, nisi forinse cus operam adhibendo : quod est non facere, sed adjuvare ut fiat per causas naturales, ut paulo ante dictum est, Ad id quod ulterius queritur, dicen- dum quod astra nihil penitus possunt facere circa hominem et actus hominis. Cujus enim virtus non venit ad hominem et humana, nisi per aliud et per acci dens, numquam potest esse per se causa humanorum aliquorum : virtus stella rum, ut ipse Ptolemeus dicit in primo capitulo Quadripartiti, numquam venit ad inferiora, nisi per aliud et per acci dens : ergo numquam possunt esse causa per se alicujus inferiorum, sive humanorum, sive aliorum : signa ta men possunt esse. Qualiter autem hoc sit, tractatum estin prima parte Semme theologiz, tractatu de providentia et fato, etin ista secunda parte, in questione de virtutibus stellarum ef effectu.
Ad aliud dicendum, quod astra non operantur nisi ut signa et remote disponentia, et nullam necessitatem imponentia, ut dictum est.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod dictum Damasceni verum est : quia astra non sunt cause, sed signa, propter rationem que dicta est.
Ex his patet solutio cujusdam quod queri solet, Utrum scilicet majoris potentie sit vel fuerit facere corpus hominis de luto, vel creare de nihilo ?
Si enim queratur de potentia facientis, tunc stulta questio est : quia una et eadem et semper equali potentia facit quidquid facit. Potentia enim facientis numquam disponitur per diversa, nec mutatur aliqua mutatione.
Si autem queratur de potentia facti, scilicet utrum facilius fiat ex luto, vel ex nihilo? tune it:rum stulta questio est : quia inter nihil et aliquid est distantia infinita: et ideo infinite potenti est aliquid ex nihilo facere. Inter aliquid autem et aliquid, sicut inter lutum et corpus hominis, quod factum est ex limo, distantia finita est : et ideo facilius est ficri ex aliquo aliquid, quam ex nihilo aliquid, non quantum ad facientem, sed quantum ad factum.
Et si objicitur quod Augustinus dicit, quod magis est de impio facere pium, quam creare ccelum et terram.
Dicendum, quod hoc non est simpliciter dictum, sed quoad aliquid : quia scilicet quando de impio fit pius, id ex quo fit talis transmutatio, contrarietatem quamdam habet ad id ad quod fit talis transmutatio : quod non est quando creatur coelum et terra: et sic non est quando de limo fit corpus hominis, quia limo et omni creature inserta est ratio obedientialis, ut fiat de ea quidquid ereator vult: et sicul dicit Augustinus, "nihil justius est, quam quod creatura obediat in omne quidquid creator vult."
On this page