Quaestio 76
Quaestio 76
De natura et complexione formati corporis
Quidam enim nituntur probare, quod convenientius esset humanum corpus simplex quam compositum, objicientes logice sic :
1. Motori simplici secundum conve nientiam nature aptalur mobile simplex: anima rationalis motor simplex est, non compositus ex diversis que sunt diversorum generum : corpus hominis est mobile a tali anima: ergo videtur, quod convenientius esset simplex quam commixtum.
2. Adhuc, Anima est in corpore (ut dicunt Socrates et Plato) ut perficiatur utraque virlute, scilicet intellectuali et morali per Dei donum, non per doctrinam vel assuefactionem, sed ut hoc mereatur a Deo. Hi enim duo dixerunt, quod virtus nec est discibile vel assuescibile bonum, sed Dei donum. Simplex corpus, in quo non est resistentia vel pugna unius ad alterum, facilius convertitur ad electionem motoris quam compositum : ergo videtur, quod convenientius fuisset, quod corpus hominis fuisset simplex quam compositum.
Contra : Dicit Commentator super secundum de Anima, quod diversitas que est in corpore, est a diversitate potentiarum que est inanima. Sed multa diversitas est in qualibet specie anime. Vegetabilis enim habet nutrilivam, augmentativam, et generativam etiam in homine : sensibilis quinque sensus extra, et quinque intus : et exteriores noti sunt : quinque intus, ut dicit Avicenna, sunt sensus communis, imaginativa, phantasia, estimativa, memorialis : et iste sunt cognitive omnes : et preter hoc habet motum secundum appetitum et desiderium sensualitatis. Similiter rationalis multas habet partes, scilicet intellectualem, rationalem, et moralem, voluntatem, memoriam, et secundum appetitum rationalem motivum ad electionem, que operantur omnes in organis. Quia sicut dicit Constabenluce in libro de Differentia spiritus et anime, etiam intellectualis sive rationalis potentia operatur in spiritu {(ranseunte per tres cellulas cerescilicet, mediam, et postremam, abstrahendo scilicet, ordinando, et eliciendo quid judicandum sit de quolibet. Cum ergo tot potentiarum operationes per corpus homogenium sive simplex nullo modo fieri possint, non conveniebat secundum naturam anime rationali aptari corpus simplex sive homogenium.
Ulterius queritur, Si corpus hominis commixtum est ex diversis elementis, utrum in illo mixto elementa sint equalia secundum quantitatem ?
Et videtur, quod sic. Dicit enim Avicenna, quod elementa secundum substantiam salvantur in mixto : cujus signum est, quia mixta resolvuntur in ea. Cum ergo non sint mixta, nisi quia minimum unius est cum minimo alterius, et in nullo genere sit aliquid minus minimo, videtur quod minima ignis sint equalia minimis aeris et aque et terre : et sic equaliter est ibi de quolibet elemento secundum quantitatem.
Contra : 1, Avicenna et Algazel dicunt, quod verum est, quod equaliter mixtum ex quolibet elemento locum habere non potest in mundo ad quem moveatur vel in quo quiescat, nullum enim elementum dominatur in ipso ad cujus locum inclinetur : corpus hominis inclinatur secundum locum et motum ad terram: ergo videtur, quod plus sit ex terra, et minus ex aliis elementis.
2. Adhuc, Hoc videtur dicere textus Genesis, u, 7 : fecit igitur Dominus Deus hominem de limo terre, ubi dicit Augustinus, quod "limus est terra humida sive infusa." Non ergo videtur equaliter esse ex omnibus elementis.
Et videtur, quod sic : corpus enim Ade optimse complexionis fuit sicut quod Deus ipse fecerat, et optima compositionis in corpore. Optime complexionis virtutes reducte sunt ad equale : non enim est complexio nisi ad equale. Complexio autem est equalitas humorum: equalitas autem humorum non est nisi ex gequalitate qualitatum elementorum mixtorum. Dicit enim Aristoteles in I de Generatione et Corruptione, quod mixtio est miscibilium alteratorum unio. Et intelligit de unione
virtutis et potentia, qua unio vocatur equalitas in complexione. Ergo videtur cum heec sit bonitas uniuscujusque corporis human et sanitas, quod hance bonitatem maxime illud corpus habuit : quia Deus ipse fecit et operatus est.
Contra : Augustinus dicit super Genesim, quod in corpore hominis prevalet elementum ad patiendum quam ad faciendum aptius, sicut est elementum inferius, scilicet aqua, et terra. Et si elementa inferiora prevalent, ergo virlutes eorum prevalent: ergo videtur, quod in corpore hominis primi non equaliter secundum virtutem fuerunt elementa.
Utrerius queritur, Quid factum sit de illa equalitate post peccatum, vel unde ablata ? Debuit enim transfundi in natos a parentibus : et videmus, quod hoc non fit : corpora enim nostra infirma sunt et ponderosa, et non semper in equalitate et sanitate consistentia.
Si dicatur, quod per justitiam divinam ablata est illa equalitas propter peccatum. Contra: Ex ordine justitie est, quod si per aversionem aliquis punitur, per conversionem et satisfactionem pcena eadem aufertur, et restituitur in statum pristinum. Sed nos videmus, quod post baptismum et conversionem, ctiam in sanctis adhuc remanet pena. Ergo videtur, quod non sit secundum ordinem justitie inflicta, sed a natura ipsa contracta.
Ulterius queritur de erectione et rectitudine stature hominis, qualiter et propter quid indita sit corpori hominis ?
1. Dicit enim Gregorius Nazianzenus, loquens de imagine ad quam factus est homo sic, quod rectus est hominis habitus, et ad ccelum sese sustollens, sursumque respiciens. Principalia haec dona certissimum est esse approbantia regiam potestatem. Etenim solus ita formatus est, ceterorumque omnia prona sunt corpora et in deorsum proclivius inclinata, Differentia honoris ostenditur, scilicet ut constet illa esse hujus subjecta potentiae : hunc autem supereminentis existere dignitatis.
2. Adhuc, Cassiodorus dicit sic in libro de Anima: "Procerum animal homo, etin effigiem pulcherrime speculationis erectum ad res supernas intuendas, et vestigium gratiae imitande apparet in hac erectione."
3. Adhuc, Basilius in Herameron : "Pecudes omnes terrene sunt: ob hoc inclinantur ad terram. Sed alia est plan; tatio celestis hominis, qui quantum habitu figure corporis, tantum dignitate distat a pecoribus. Illorum facies deorsum fixa in terram perspectat : et quod ejus libidini jucundum est, hoc spectatur. Tuum vero caput ad ccelum semper erigitur, oculi tui superna semper respiciunt. Sed si tu te corporis voluptate feedaveris, obediendo luxui ventris et inferioribus ejus partibus, comparatus es jumentis insipientibus, et similis factus es illis*."
4, Adhuc, Ambrosius in Hexrameron : "Bic dicendum est de corpore hominis, quod prestantius ceteris decoris gratia esse quis abnuat? Nam si unam atque camdem omnium corporum terrenorum videamus esse substantiam, fortiludo quoque et procerilas major sit in quibusdam bestiis, forme tamen humani corporis venustior est status, erectus, et mediocris, ut neque enormis proceritas sit, neque vilis et abjecta pusillitas, inter ceelestia positus, ut ibi semper habeat animum."
3. Adhuc, Augustinus in libro LXXXIIL Questionum : "Corpus hominis solum inter animalium terrenorum corpora, non pronum, nec in ima prostratum est : cum sit visibile et ad intuendum ccelum erectum : et tale est, ut ad contemplandum ccelum sit aptius et in hoc ad imaginem et similitudinem Dei magis quam cetera animalium corpora merito videri potest esse factum."
Solutio. Dicendum ad primum, quod stultum est et innaturale, anime rationali attribuere corpus simplex vel homogenium : quia in illo, sicut probatum est objiciendo, non posset exercere operationes potentiarum. Sicut enim probat Aristoteles in secundo de Anima, sicut partes anime se habent ad particularia organa, ita tota anima ad totum corpus. Unde si oculus esset animal, visus esset anima ejus. Et ideo corpus simplex nullo modo competebat anime in quo exerceret operationes.
Ad ARGUMENTUM quod videtur hoc probare, dicendum quod est ab adjunctis tractum, et est in secunda figura, in qua medium est ante extrema: et propter hoe incidit in eo fallacia consequentis. Adhuc etiam fundatur super falsum. Hac enim est falsa, anima rationalis est motor simplex: quia anima in habitudine qua se habet ad corpus, valde est composita.
Ad aliud dicendum, quod simplex corpus nec animabile est, nec mobile ab anima : et ideo nec ad bonum, nec ad raalum converlibile ab anima: in illo enim non movetur spiritus qui est virtutis vector: et ideo falsum est cum dicit, quod hoc facilius convertitur ad bonum.
Av ip quod ulterius queritur, dicendum quod elementa secundum equalem quantilatem non fuerunt in corpore Ade, nec sunt in corpore alicujus hominis. Et hujus ratio est secundum naturam : quia consistentia corporum inferiorum et substantia, est ex terra : et illam necesse est abundare. Continuitas vero ex aqua est conlinuante terrestrem substantiam in omnibus partibus : et ideo etiam illam oportet abundare, ut undique diffundi possit continuando. Spirituale autem humidum quod in talibus corporibus est, sicut et ipse spiritus, non est nisi ad vehendam virtutem de una parte in alteram secundum virtutem vitalem, naturalem, et animalem : et ideo illud in quantitate non debuit esse tantum : esset enim ad impedimentum operationis ut evanesceret in eo virtus. Similiter igneum non est in corpore nisi ad digestionem : que licet inchoetur in hepate, tamen sub medio thalamo cordis, ut dicit Aristoteles, perficitur : et ideo si abundaret sicut alia elementa secundum quantitatem, incenderet et dissolveret et membra et virlutes, propter suam ustivam qualitatem. Propter quod non poterunt elementa superiora ita abundare in corpore sicut inferiora.
Et quod dicit Avicenna, quod elementa sunt in mixto, verum est. Aliler enim mixtum non resolyeretur in elementa. Unumquodque enim resolvitur in ea que essentialiter in ipso sunt. Sed quando dicitur, quod minimum unius est cum minimo alterius, non intelligitur de minimo secundum quantitatem, sed intelligitur de minimo secundum proportionem ad actum medii, ad quod deducitur mixtum ab excellentiis contrariorum, que sunt in simplicibus. Talis enim numerus proportionum est, quo ligavit Deus omnia mixta ne dissolvantur, sed contineantur in uno actu mixti. Et hoc est quod dicit Boetius in libro quinto de Consolatione philosophie : "Tu numeris elementa ligas, ut frigora flammis, Arida conveniant liquidis, ne purior ignis Evolet, ac mersas deducant pondera terras." Ad id quod contra objicitur per Avicennam, concedendum est. Et hec est ratio, quod dicitur de d¢mo terre, cum tamen sit ex omnibus elementis : limus enim terra est infusa humido, rubra ca lido igneo, formabilis in diversas formas spirituali aereo humido. Et ideo etiam magis dicitur de limo, quam de terra, ut ex terra habeat consistentiam, ex humido aqueo continuitatem, cx humido aereo spongiositatem, ut possit undique penetrare spiritu et virtute, ex calido igneo puritatem et digestionem.
Ad id quod ulterius queritur, Utram in corpore Ade complexionantia fucrint equalia secundum virtutem et potentiam ?
Dicendum, quod equalitas est duplex, scilicet proportionis ad medium remotum ab excellentiis contrariorum, hoc modo scilicet quod unumquodqve tanta virtutis fueril in eo, quanta optime sulfecit ad constituendam bonam habitudinem complexionis. Et talis fuit in corpore Ade equalilas : talis enim squalitas causa est sanitatis et optime habitudinis. Et corpus Ade, ut dicunt Sancti, in slatu primo scilicet innocentie, nec fuit in~ firmabile, nec dissolubile. Et est equalitas complexionantium virtutum intra se, ut scilicet tantum sit de frigido, quantum de sicco, et tantum de frigido, quantum de calido. Et hoc non fuit in corpore Adw : quia hoc esset causa pugne et dissolutionis, et non hone habitudinis. Cum enim sint quatuor qualitates, et dua tantum sint principia, ut dicit Aristoteles in libro de Causis, longioris vite, scilicet calidum et humidum. Calidum enim non facile infrigidabile, et humidum non facile siccabile. Et due sint qualitates mortificalive, frigidum scilicet et siccum : frigidum ut agens, siccum ut patiens : que etiam non deserviunt ad vitam, sed ad figuram vivi, frigidum scilicet in comprimendo partes, ne recedant ab invicem : siccum in tenendo figuram quam necesse est esse diversam in omni corpore organico : quia aliter anima operationes partium suarum non posset perficere, nisi essent in diversis figuris organa. Et ideo necesse fuit, quod in corpore Ade et in quolibet corpore alio perfecto secundum complexionem et sanitatem, fuerit major virtus calidi quam frigidi, et major virtus humidi quam sicci. Proportione tamen ad medium complexionale equalia sunt secundum virtutem, et equaliter remota ab excellentiis primarum qualitatum simplicium.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod dictum Augustini intelligitur, quod inferiora elementa abundant in corpore hominis materialiter propter causam que dicta fuit paulo superius : quia scilicet ex terra est substantia corporis, et ex aqua continuitas. Sed ex hoc non sequitur, quod adundent secandum excellentiam virtutis agentis vel patientis : quia numeris proportionum mixta et complexionata ita ligantur, quod ad excellentias erumpere non possunt. Istis enim numeris ligavit Deus elementa mundi,ut unumquodque alteri conveniat, et maxime in mixto et complexionato, sicut patuit in versibus Boetii paulo ante inductis.
Ad aliud quod ulterius queritur, dicendum, quod si Adam remansisset in statu innocentiz, ut dicunt Augustinus et Anselmus, et generasset in illo, equalitatem istam transfundisset in posteros. Sed quia peccavit, et justitiae ordinem corrupit, qui Deo subdi debuit et mandatis ejus, ideo per ordinem justitie corruptus est talis ordo in ipso : et quia peccavit non ut singularis homo, sed ut principium materiale omnium hominum, ideo tota massa corrupta est in ipso: et quia ex massa fit transfusio seminis, ideo necesse fuit per ordinem justitia divine, quod corruptio transfunderetur in posteros. Et quamvis per conversionem et baptismum auferatur culpa originalis, tamen poena sequens culpam manet et in corpore et in anima, ut dicit Augustinus, ad exercitium virtutis, et promotionem meriti, quod acquirit homo ex pugna : quia non debetur corona nisi pugnanti et vincenti.
Ad id quod ullerius queritur, scilicet de rectitudine stature, dicendum quod. erectio et rectitudo indicant quod dicunt Sancti, et etiam Ovidius in I Metamorphoseon, qui dicit : "Os homini sublime dedit, ccelumque tueri Jussit, et erectus ad sidera tollere vultus." Unde sine dubio regiam potestatem et dignitatem in homine significat, ut dicit Gregorius. Et ipsa rectitudo rectitudinem justitie demonstrat, ut dicit Bernardus, et erectio faciei significat erectos debere esse sensus et intentionem ad contemplanda et desideranda celestia. Et hujus causa secundum naturales est, quod calor a loco digestionis et a spiritualibus elevans spiritam, quo rectius elevat, eo magis serenat, quod forme elevate in spiritu splendidiores cleventur ad caput, et fiant in ea operationes virtutum apprehensivarum. Econtra de animalibus pronis in terram, spiritus deprimuntur et obscurantur et inspissantur, in quibus non possunt fieri operationes rationales.
Dicendum, quod alia de causa habet hoc planta, et alia de causa habet hoc homo. Plante habent hoc per necessitatem nature : quia, sicut dixit Pythagoras, omnium plantarum terra est mater, sol pater : et ideo sole evocante plantas, omnes plante porrigunt ad solem stipites, ramos, folia, flores, et fructus : quia humidum quod est in eis non terminatur ad completam digestionem nisi per calorem’solis. In homine autem est, ut conspective virtutes, qua incipiunt a sensibus, depurate a fumis obscuris, superiorum decore informentur : et sic ostendatur homini, quod ad superiorem sedem natus est, et non obscuretur in infimis.
On this page