Text List

Quaestio 94

Quaestio 94

De libero arbitrio

QUAESTIO XCIV. De libero arbitrio.

Deinde ratione ejus quod dicit Magister in illo capite ejusdem distinctionis, Hoc autem sciendum', queritur primo, Quorum sit liberum arbitrium ?

Et ratione ejus quod dicitur in sequenti capitulo, “é quidem, queritur secundo, Utrum in Deo sit liberum arbitrium ?

Et ratione ejus quod dicitur iterum in sequenti capitulo, Angeli vero et sancti, queritur tertio, Utrum in beatis et confirmatis in beatiludine, scilicet Angelis et sanctis, sit liberum arbitrium ?

Membrum 1

Quorum sit liberum arbitrium

MEMBRUM I. Quorum sit liberum arbitrium ?

Vivetur enim, quod secundum superius inductam definitionem liberum arbitrium etiam conveniat brutis quia

1. Bruta non habent necessitatem faciendi quod faciunt, sed secundum liberum desiderium operantur : et sicut dicit Avicenna, sibiipsis sunt causa operationum, et nihil operantur quod etiam non possunt dimittere si desiderant.

2. Adhuc, In hoc differt anima a natura, ut dicit Avicenna, quod natura de necessitate est ad unum : anima autem habet libertatem convertendi se ad opposita : et hoc videtur esse proprium liberi arbitrii : ergo bruta habent liberum arbitrium.

3. Adhuc, Secundum Damascenum, duplex est vertibilitas in creatura, scilicet nature, et appetitus. Et vertibilitas appetitus est secundum liberum arbitrium : et haec vertibilitas est in irrationalibus animalibus : ergo videtur, quod in eis sit liberum arbitrium vel aliquid simile libero arbitrio.

4. Adhuc, Prima libertas qua dicitur liberum arbitrium, est a coactione : et videmus, quod hec libertas est in brutis animalibus, non enim coguntur ad ea que faciunt, sed a scipsis habent quod agunt : ergo videtur, quod insit eis liberum arbitrium, vel aliquid loco liberi arbitrit.

5. Adhuc, Aristoteles in VIII Physicorum distinguit in motu locali processivo, et naturali, dicens quod motus naturalis, sicut ignis movetur sursum, et terra deorsum, est a generante vel removente prohibens : motus autem processivus in animalibus est ab appetitu et phantasia moventibus, et est in ipsis moveri et quiescere. In quibus autem est moveri et quiescere, libertatem videntur habere liberi arbitrii. Et sic videtur, quod animalia irrationalia habeant libertatem arbitrii.

Contra : 1. Damascenus in libro IT de Fide orthoxa dicit sic : "In irrationalibus quidem appetitus fit alicujus, et confestim impetus ad operationem. Irrationalis enim appetitus est irrationabilium, et aguntur a naturali appetitu. Ideo neque voluntas dicitur irrationabilium appetitus, neque consiliatio. Voluntas enim est rationalis et liberam habens potestatem naturalis appetitus’." Ex hoc aceipitur, quod in quibus non est ratio, neque consilium est, neque voluntas, neque liberum arbitrium. In brutis non est ratio, Ergo neque consilium, neque voluntas, neque liberum arbitrium.

2. Adhuc, Secundum actus liberi arbitrii propter lbertatem sequitur hominem laus et vituperium, vitium et virtus : hec non sunt in brutis : ergo nec liberum arbitrium.

3. Adhuc, Liberum arbitrium inest secundum ea secundum que imago Dei inest nobis: hoc est secundum voluntatem et rationem sive intellectum : si ergo liberum arbitrium esset in brutis, sequeretur, quod bruta essent ad imaginem Dei, quod omnino absurdum est.

Solutio. Dicendum, quod liberum arbitrium in solis est rationabilibus in quibus est consilium, electio, et senten tia, et voluntas, ut dicit Damascenus : secundum quod consiliwm divitur appetitus inquisitivus in his que in nobis sunt rebus fiendis. Consiliatur enim si debet pertractare rem vel non : deinde judicat quid melius, et dicitur yudicium : deinde disponit et amat quod ex consilio judicatum est, et vocatur senfentia : deinde post dispositionem fit electto : electio autem est duobus prajacentibus eligere, et optare hoc pre altero.

Ad primum ergo dicendum, quod non sufficit ad liberum arbitrrum, quod non cogatur necessitate ad opus, sed hoc sufficit tantum ad hoc quod non necessitate nature habet, sicut comburit ignis : sed oportet addere, quod agat ex libera electione et libero consilio, et non agatur impetu passionis : et cum illa non sint in brutis, liberum arbitrium non inest in brutis, ut dicit Damascenus et omnes Sancti. Liberum enim arbitrium, ut dicit Magister in libro II Sené entiarum, distinct. XXV, cap. Jam vero ad propositum, sicut dixerunt Philosophi est liberum de voluntate judicium. Judicium autem non est nisi rationis : et ideo brutis convenire non potest.

Av axiup dicendum, quod hoc non sufficit ad libertatem arbitrii : sed oportet addere, quod ex libera electione et judicio, sicut paulo ante dictum est.

Ad aliud dicendum, quod non est in brutis vertibilitas secundum liberum arbitrium, sed secundum appetitum solum, quisecundum quod dicunt Damascenus, Dionysius et Gregorius Nyssenus, agitur, et non agit: ducitur, et non ducit.

Ad aliud dicendum, quod bruta non habent omnimodam libertatem a coactione : et hoc est ideo, quia sicut dictum est, appetitus eorum ducitur et agitur impetu, et non agit et ducit: et quod agitur et ducitur, aliquid coactionis sustinet et compulsionis.

Ad vutimum dicendum, quod Aristoteles ibi intendit distinguere inter ea que moventur a se, hoc est, a principio quod est in seipsis: et ea que moventur per se, hoc est, natura per necessitatem nature, ut inveniat proprietatem motoris primi: nec intendit ibi aliquid de libero arbitrio : ad hoc enim exigitur et liberum arbitrium, et consilium, et libera electio, et liber appetitus ducens et non ductus.

Ea que objiciuntur in contrarium, procedunt : quia concordant dictis San~ ctorum.

Membrum 2

Utrum in Deo sit liberum arbitrium

MEMBRUM II. Utrum in Deo sit liberum arbitrium ?

Secundo queritur, Utrum in Deo sit liberum arbitrium ?

Hoc enim Magister disputat in illo capitulo, Et quidem secundum prediclam assignationem '.

1. Et accipiatur objectio Magistri ibidem ubi dicit, quod secundum prediclam assiynationem liberi arbitrii, secundum quam bonum eligilur gratia assistente, et malum ea deserente, non est liberum arbitrium nisi in his in quibus potuit deflecti liberum arbitrium ad utrumlibet, hoc est, ad malum. Sic non est in Deo. Ergo videtur in Deo non esse liberum arbitrium.

2. Adhuc, Damascenus in libro II de Fide orthodoxa: "In Deo non dicimus esse electionem *." Sed eligere proprius actus liberi arbitrii est. Ergo videtur, quod in Deo non sit liberum arbitrium ; quia cui non convenit actus, ili non convenit potentia.

ConTRA : 1. Augustinus in libro XXIV de Civitate Dei: "Certe Deus ipse numquid quia peccare non potest, ideo liberum arbitrium habere negandus est ' ?" Quasi dicat : Non.

2. Adhuc, Ambrosius in libro de Zrinitate: Paulus dicit, Lad Corinth. xn, 41: haec omnia operaiur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult, hoc est, ut dicit Ambrosius, pro libere voluntatis arbitrio, non pro necessitalis obsequio. Ergo in Deo est liberum arbitrium.

3. Adhuc, Anselmus in libro de Libero arbitrio: "Quamvis liberum arbitrium secundum definitionem sit commune omni rationali creature, multum tamen differt illa que est Dei, ab illa que est rationalis creature." Ergo liberum arbitrium est in Deo et homine communiter et in Angelo,

4, Adhuc, Nihil est ita liberum sicut Deus, qui (sicut Hieronymus ait) nulli aliquid debet, nec alicui obligatur, nec aliqua necessitate compellitur, sed pro liber voluntatis arbitrio facit quidquid facit, sicut dicitur, Matth. xx, 15: Aut non licet mihi quod velo facere? Ergo videtur, quod liberum arbitrium commune sit Deo et rationali creatures.

Apvuvc queritur ulterius, Si univoce convenit liberum arbitrium Deo ect rationali creature ?

Et videtur, quod sic. In auctoritate Anselmi prainducta dicit, quod una est definitio liberi arbitrii in Deo et in creatura : et quorum una est definitio, sunt univoca : ergo univoce est liberum arbitrium in creatore et in creatura.

ConTRA ! 1. Liberum arbitrium in Deo Deus est, et substantia divina: in creatura potentia naturalis est, que (ut dicit Aristoteles in Predicamentis) est una de speciebus qualitatis. In nullo autem univocantur substantia et accidens. Ergo videtur, quod univoce non conveniat liberum arbitrium Deo et creature.

2. Adhuc Hieronymus in Homilia de filio prodigo : "Solus Deus est in quem peccatum non cadit, nec cadere potest : cetera cum sint liberi arbitrii, in utramque partem flecti possunt."

3. Adhuc, Constat, quod major est libertas in eo quod in omnibus causa sui est, et nulli obligatur, quam in eo quod causa sui non est nisi per aliam causam et obligatur alii, Omnis creatura rationalis causa sui non est et obligatur alteri, Deo scilicet, sine quo nihil potuit facere, licet sine ipso possit deficere. Ergo libertas aliter est in creatore quam in creaturis, et similiter liberum arbitrium.

Sontutio. Dicendum, quod liberum arbitrium est in Deo, et summa libertate liberum, qui ita liber est, quod semper facit omne quod vult, nec indigentia nec necessitate nec debito obligatur ad aliquid.

Av primum ergo dicendum, quod licet secundum illam definitionem que non vera definitio libertatis est, non sit in Dea, tamen est in Deo secundum veram libertatis rationem. Et in argumento est fallacia consequentis : e converso enim valeret : non est in Deo: ergo secundum hanc rationem non est in Deo: unde convertitur consequentia qua converti non potest, et incidit fallacia consequenlis : procedit enim ab inferiori ad superius negando, qui processus nihil valet.

Ad aliud dicendum, quod in Deo est electio, sed aliter quam in nobis, sicut et in Deo aliter est consilium quam in nobis. Secundum quod consilium est. ignorantis et dubitantis, sic consilium non est in Deo: sed secundum quod consilium, ut dicit Gregorius, est certa definitio faciendorum, sic in Deo consilium est, et electio que est determinatio voliti. Et sic dicit Augustinus super illad Apostoli, ad Ephes. 1, 4: Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, quod eliguntur que non sunt, et non fallitur electio vel eligens. Et de consilio dicit Gregorius super illud Isaiw, xxxvin, 1: Dispone domut tue, guia morieris tu, et non vives : quod mutat Deus sententiam, sed non consilium : vocans sententiam sensum verborum quam per Prophetas enuntiat, consilium autem certam definitionem faciendorum quam apud se definit de quolibet quando et qualiter fiat: hoc enim numquam mutatur. Isa. xxv, 1: Consilium tuum antiquum verum fiat’.

Av w quod contra objicitur, concedendum est: quia hoc expresse dicunt Sancti.

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod non univoce, nec quivoce liberum arbitrium convenit Deo et creature, sed communitate analogie, que est secundum prius et posterius : libertas enim per prius est in Deo, et per posterius in creatura. Et hoc innuit ipse Anselmus dicens, quod "libertas aliter est in Deo, et aliter in creatura."

Ad id quod objicitur, quod una est definitio secundum Anselmum, dicendum guod una est definitio analogice conveniens, et non secundum unitatem generis et speciei vel univoci : potestas enim conservandi rectitudinem, multo major est in Deo quam in creatura.

Ad sniup dicendum, quod nec univoce nec wquivoce conveniunt, sicut dictum est, sed secundum analogiam,

Ad aliud dicendum sicut etiam Magister in Sententiis dicit, quod Hieronymus non intendit, nisi quod aliter est in Deo, et aliter in creatura: hoc tamen non facit communitatem equivoci, que est in solo nomine, sed facit communitatem analogie, que est in hoc, quod licet res communis sit, tamen per prius convenit Deo quam creatura : et hoc verum est: et ideo pradicatur de creatore et creatura communitate analogie, non simpliciter untvoce.

Ad tttimum dicendum, quod hec ratio non probat nisi quod per prius convenit Deo, et per posterius creature: et hoc est verum, et ideo pradicatur de creatore et creatura communitate analogia, et non simpliciter univoce.

Membrum 3

Utrum in beatis et confirmatis in beatitudine, scilicet Angelis et sanctis, sit liberum arbitrium

MEMBRUM III. Utrum in beatis et confirmatis in beatitudine, scilicet Angelis et sanctis, sit liberum arbitrium ?

Tertio queritur, Utrum in beatis et confirmatis in beatitudine, scilicet Angelis et sanctis, sit liberum arbitrium ?

Et videtur, quod non: quia 1. Ubi est necessitas, ibi non est libertas. In Angelis tam bonis quam malis est necessitas, in malis ad malum, in bonis ad bonum : mali enim non possunt eligere bonum, nec boni possunt eligere malum. Ergo videtur, quod necessitatem habent, et non libertatem. Et idem est de confirmatis in patria, et damnatis in inferno.

2. Adhuce, Liberum arbitrium, ut dicit Damascenus, est libera electio eorum qué ex consilio et inquisitione per sententiam definitivam determinata sunt. Talis autem determinatio non est in con~ firmatis vel in bono, vel in malo: adstricti enim sunt ad unum. Ergo videtur, quod non sit in eis facultas liberi arbitrii, ut scilicet pro arbitrio liceat eis eligere quod volunt.

3. Adhuc, Augustinus in libro XXIV de Civitate Det ait : "Sicut prima immortalitas quam peccando Adam perdidit, fuit posse non mori: ita primum arbitrium fuit, posse non peccare, novissimum, non posse peccare !." Confirmati ergo sancti et Angeli sive in bono sive in malo, liberum arbitrium habent non flexibile, sed de necessitate obligatum ad unum. Cum ergo de ratione liberi arbitril sit quod sit flexibile ad utrumlibet, videntur non habere liberum arbitrium.

ConTRA : 1. Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXV : "Angeli et sancti qui jam feliciter cum Domino vivunt, atque ila gratia beatitudinis confirmati sunt ut ad malum nec flecti velint nec possint, libero arbitrio non carent."

2. Adhuc, Augustinus in Enchiridion : "Sic oportebat primum hominem fieri, ut bene velle posset et male. Postea vero sic erit ut male velle non possit : nec ideo carebit libero arbitrio *," Ergo videtur, quod sancti et Angeli confirmati habent liberum arbitrium.

3. Adhuc, Quod naturaliter inest ut potentia anime non spoliatur per peccatum : guia peccatum naturalia non spoliat, sed vulnerat, sicut dicit Glossa super illud Luce, x, 30: Qui etiam despoliaverunt eum, et plagis impositis abierunt, semivivo relicto. Ergo videtur, quod damnati in inferno per peccatum non amiserunt liberum arbitrium : multo minus ergo in beatitudine confirmali ex confirmatione amiserunt hberum arbitrium, sed potius liberius habuerunt.

4, Adhuc videtur per verbum Dionysii in libro de Divinis nominibus, ubi sic dicit de demonibus : "Data illis naturalia dona nequaquam ea mutata esse dicimus, sed sunt integra et splendidissima, quamquam ipsi non videant, ¢ claudentes suorum honi inspectivas virtutes °." Liberum autem arbitrium est de datis naturalibus, sicut paulo ante habitum est, quod hoc fuit adjutorium primo homini in conditione datum,

Sororto. Dicendum, quod tam in damnatis quam in beatis est liberum arbitrum, maxime secundum illam definitionem liberi arbitrii quam Magister ponit in illo capitulo : Jam vero ad propositum redeamus. Ubi dicit, quod "Philosophi definientes liberum arbitrium, dixerunt, liberam arbitrium est liberum de voluntale judicium." In damnatis enim et in confirmatis voluntas libera est ab omni coactione et equaliter, dum nihil est quod compellat vel damnatos ad malum, vel beatos ad bonum : sed solus status exigit ut beati velint bonum, et non possint velle malum : et damnati velint malum, et non possint velle bonum : sine tamen coactione tam isti quam ili volunt quod volunt: non enim sunt in slatu merendi vel demerendi, sicut dicit Damascenus : sed sunt in statu pramii in quo recipiunt quod meruerunt.

Ad primum ergo dicendum, quod non habent necessitatem coaclionis qué sola impedit libertatem, sed sicut dictum est, habent necessitatem confirmationis, que est secundum exigentiam justitiae divine: et haec nihil tollit de lbertate.

Ad aliud dicendum, quod ex facultate liberi arbitrii eligunt quod volunt : et quod adstricti sunt ad unum sive bonum sive malum, ex ordine divine justitie est, gue non impedit libertatem.

Quatuor gue adducuntur in contra~ rium, concedenda sunt, et procedunt secundum dicta Sanctorum.

PrevBack to TopNext