Quaestio 95
Quaestio 95
Deinde ratione hujus quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXV, cap. £t possunt in homine notari quatuor status, queritur de statibus liberi arbitrii.
Dicit enim ibi Magister, quod "ante peccatum nil impediebat ad bonum, nil impellebat ad malum. Non habuit infirmitatem ad malum, et habuit adjutorium ad bonum. Tune sine errore ratio judicare, et voluntas sine difficultate bonum appetere poterat, etc."
Secundum hoc videtur, quod liberum arbitrium non secundum unam rationem dicatur in statu ante peccatum, et in statu post peccatum :
1. Quod tamen negat Bernardus in libro de Libero arbitrio, dicens quod in omnibus tam bonis quam malis dicitur liberum a coactione et necessitate.
2. Adhuc. Constat, quod liberum arbitrium secundum nomen communiter predicatur in omni statu de homine: et causa est, ut dicit Damascenus et Gregorius Nyssenus, quia in ipso homine est, quod sit principium actuum suorum et dominus. Liberum enim dicimus, ut dicit Aristoteles in primo prime philosophiz, qui causa sui est: et sicut in ante habitis dictum est ex verbis Damasceni, qui agit et non agitur ad aliquid. Videtur ergo, quod nomine et ratione commune sit ad omnem statum et sic univoce predicatur.
3. Contra, Ibidem dicit Magister de secundo statu qui est post peccatum sic: "Post peccatum vero ante reparalionem gratie premitur a concupiscentia et vincitur, et habet infirmitatem in malo, sed non habet gratiam in bono : et ideo potest peccare, el non potest non peccare, etiam damnabiliter." Ex hoc videtur, quod in statu post peccatum, quando non habet gratiam gratum facientem, homo necessitatem habet ad peccandum et coactionem. Ex hoc sequitur, quod peccatum suum non sit voluntarium. Augustinus enim sic objicit in libro de predestinatione Sanctorum : "Si est voluntarium, jam non est necessarium."
4, Adhuc, Nihil necessarium debet homini imputari : quia non est in ipso facere vel non facere. Si ergo sic est peccatum in quod incidit homo, post peccatum non debet homini imputari ad peenam : et hoc falsum est et contra fidem, cum dicit, Eecle. xu, 14, quod de omnierrato adducet Deus in judicium hominem errantem ‘. Et, Matth. xn, 26: Dico vobis, guoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de co in die judicii.
5. Adhuc, Naturalia non tolluntur per peccatum, licet vulnerentur. Et hoc idem inducit Magister in illo cap. Unde manifestum est. Ergo videtur, quod post peccatum non amittit homo -libertatem : quia est de naturalibus donis : ergo nul lam incurrit peccandi necessitatem : ergo post peccatum potest resistere peccato sicut et ante.
6. Ulterius, Queritur de tertio statu quem ponit ibidem Magister dicens: "Post reparationem vero ante confirmationem premitur a concupiscentia, sed non vincitur : et habet quidem infirmitatem in malo, sed gratiam in bono: ut possit peccare propter libertatem et infirmitatem, et possit non peccare ad mortem propter libertatem et gratiam adjuvantem."
Solutio. Dicendum, quod sicut dicit Augustinus, quatuor sunt status libertatis in homine, scilicet ante peccatum, sub peccato, sub gratia, et in confirmatione future beatitudinis. Et in omnibus his meo judicio libertas a coactione equaliter remanet in homine propter libertatem voluntatis, quam si perderet homo, ‘peccatum non esset peccatum. Dicit enim Augustinus in hibro I Retractationum, quod "omne peccatum est adeo voluntarium, quod si non sit voluntarium, non sit peccatum '." Sed libertas a peccato et libertas a miseria non conveniunt homini equaliter sed diversimode secundum hos status.
Ad primum ergo dicendum, quod Magister bene describit ibi primum statum liberi arbitrii quantum ad rationem et voluntatem, quarum facultas est liberum arbitrium.
Et quod objicitar contra per Bernar- dum, dicendum, quod libertas a coactio- ne que naturalis est, manet in omni statu sicut et in ipsa natura. Nullus enim cogitur ad peccatum, nec cogi potest : quia facere peccatum, vel non facere peccatum est in libertate voluntatis.
Ad id quod objicit Magister de secundo statu, dicendum quod verba Magistri tenenda sunt : quia sunt verba Augustini. Sed hoc non sequitur, si vincitur quod cogatur de necessitate : loquuntur enim Augustinus et Magister per quamdam similitudinem qui necessaria est. Si enim aliquis habeat deprimentia, et nihil elevans, necesse est quod deprimentia vincant, et faciant ipsum cadere deorsum. Ita est in libero arbitrio quod non habet gratiam elevantem, et habet infirmitatem propriam prementem, et pondus peccati mortalis, necesse est, quod cadat in peccatum : tamen semper cadit electione propriae voluntatis, et nulla necessitate coactionis. Et hoc est quod dicitur, Isa. uxtv, 6: Cecidimus quasi folium universi, et iniguitates nostre quasi ventus abstulerunt nos. Et, Jerem. xu, 23 : Si mutare potest Asthiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis bene facere, cum didiceritis malum. Et causam reddit Gregorius dicens: "Peccatum quod per penitentiam citius non deletur, suo pondere ad aliud trahit." Unde quando homo est in peccato, et non habet graliam adjutricem et reparantem vulnus peccati, non potest resistere peccato propter dispositionem malam que est in ipso : et tamen nulla necessitate cogitur ad peccandum, sed infirmitate voluntatis deprimitur ut sit servus peccali, et (ut dicit Augustinus) nullam habet libertatem nisi hanc miseram et extreme servituli subjectam, quod delectabiliter et voluntarie servit peccato. Et hoc in sequentibus magis apparebit, ubi de libertate disputabitur,
Ad id quod ulterius objicitur, dicendum quod loquitur Augustinus ibi de necessitate coactionis : quia hoc est involuntarium quod nihil habet de voluntate, quod ab Aristotele definitur in II Ethicorum, et a Damasceno in libro Il de Fide orthodoxa, quod violentum est, cujus principium est in alio nil conferente ad violentiam vim passo : et hoc est, quod non imputatur ad peccatum.
Ad aliud dicendum, quod per peccatum non tollitur libertas a coactione, licet vulneretur: sed tollitur libertas a peccato, et per peccatum servituli adjicitur, et premitur ad aliud peccatum, ita quod non resistit : tamen-semper hoc facit ex voluntate et non ex necessitate coactionis.
Ad hoc quod ultimo queritur, dicen dum quod Magister satis bene describit ibi statum tertium qui est sub gratia, in quo potest homo peccare venialiter ex libertate arbitrii et voluntate : quia sicut dicitur in prima canonica Joannis, 1, 8 : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Et potest resistere peccato mortali propter gratiam adjuvantem.
On this page