Quaestio 100
Quaestio 100
Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem
Deinde ratione ejus quod dicitur in illo capitulo ejusdem distinctionis : Itaque bona volunias comitatur gratiam, queritur, Qualiter gratia se habeat ad voluntatem et rationem ?
Et queruntur quatuor. Primum est, Utrum in aliquo voluntas precedat gratiam ? Secundum, Utrum voluntas et ratio sine gratia possint non peccare damnabiliter, vel necesse sit damnabiliter peccare? Tertium, Utrum post habitam gratiam necesse sit venialiter peccare, vel non? Quartum, Que sit gratia illa que voluntatem retinet a peccato ?
Membrum 1
Utrum in aliquo voluntas praecedat gratiam
Et videtur, quod non. 1. Gratia enim dicitur gratia, quia gratis datur. Si autem voluntas precederet gratiam, voluntate mereretur quis gratiam, et non esset gratia gratis data, sed bone voluntatis meritis reddita. Et hoc est argumentum Augustini in libro I Retractationum ' contra Julianum Pelagianum,
2. Adhuc, Gratia dividitur in prevenientem, et subsequentem : nec potest dici, quod preveniens dicatur nisi preveniat voluntatem : non ergo comitatur vel sequitur voluntatem, sicut dixit Julianus, sed prevenit.
3. Adhuc, Per rationem arguitur ad hoc sic: Nulla potentia in perfectum actum potest nisi sit completa per habitum : voluntas potentia est: ergo in perfectum actum boni meriti non potest nisi sit perfecta per habitum informantem ad bonum meritum. Talis gratia non est nisi gratia gratum faciens. Ergo voluntas in actum meriti non potest nisi primo informetur gratia.
4. Adhuc, Augustinus ex illo verbo Apostoli, ad Roman. 1x, 16: Jgitur non volentis, neque currentis, sed miserentis Dei est, sic arguit contra Julianum, qui dixit, quod hoc ideo dictum sit, quia non est solius voluntatis implere preceptum divinum, eo quodhomo nec sperare nec credere potest nisi velit, nec ad palmam currere nisi voluntate. Et Augustinus arguit in contrarium ex ordine verborum sic: "Si propter hoc dictum est : Non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis, quia sola voluntas hominis id non implet, sed adjuta per gratiam : tunc etiam e contrario poterat dici: Non est miserentis Dei, sed volentis et currentis." Et concludit sic: "Restat ergo ut recte ita dictum intelligatur, ut totum Deo detur, qui hominis voluntatem bonam et preparat adjuvandam, et adjuvat preparatam. Nolentem prevenit ut velit, volentem subsequitur ne frustra velit."
5, Adhuc, Joan. xv, 5: Sine me nihil potestis facere. Et ibidem, ¥ 4: Sicut palmes non potest facere fructum a semetipso, nisi manserit in vite, ste nec vos, nisi in me manseritis. Constat autem, quod in ipso non manemus nisi per inhabitantem gratiam, nec ipse in nobis. Ergo voluntas sine gratia qua manet in Deo et Deus in eo, nihil boni facere potest: oportet igitur, quod preveniatur a gratia.
6. Adhuc, Isaie, xxvi, 12: Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Constat, quod Deus non operatur in nobis sicut principium operum nostrorum nisi per gratiam. Ergo videtur, quod oportet, quod voluntas preveniatur per gratiam: quia aliter gratia ut principio non attribuerentur opera.
7. Adhuc, Voluntas sine gratia non est libera, sed serva servitute peccati °*. Sed dicit Aristoteles in I Politicorum, quod servus nullam habet virtutem nisi in comparatione ad dominum, et secundum jura liberum consensum non habet: ergo voluntas ante gratiam cum premitur servitute peccati, nec habet liberum consensum ad aliquid boni faciendum, nec habet virtutem ad aliquod bonum.
Contra : 1. Augustinus in Enchiridion dicit: "Voluntas hominis multa Dei dona precedit." Non ergo semper prevenitur a gratia, sed aliquando prevenit gratiam.
2. Adhuc, Augustinus, "Qui creavit te sine te, non justificabit te sine te." Videtur ergo, quod voluntas precedit justificationem : et tunc volenti infunditur gratia justilicationis.
3. Et hoc videtur accipi ex ordine verborum Apostoli, ad Ephes. v, 14: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Ex quo videtur, quod oportet hominem primo surgere per se, et postea illuminari per gratiam.
Solutio. Dicendum, quod profanum est dicere et hereticum de heresi Pelagii, quod voluntas vel preveniat vel comitetur gratiam : sed gratia prevenit sicut informans, preparans, et adjuvans. Unde etiam antiqui versus fecerunt, Prepositivus scilicet : "Quidquid habes meriti preventrix gratia donat. Nil Deus in nobis preter sua dona coronat".
Unde profanum est dicere, nisi quod gratia semper prevenit voluntatem, et erigit eam ut velit bonum. Et ideo prima septem procedunt, et veritatem fidei concludunt.
Ad primum ergo quod in contrarium objicitur, dicendum quod Augustinus ibi non loquitur de gratia gratum faciente, sed de donis gratis datis, que aliquando prevenit voluntas.
Av atin dicendum, quod hoc verbum Augustini intelligitur quando voluntas non obicem ponit Spiritui sancto, quin velit adjuvari per gratiam: quia si nollet, gratiam non reciperet: eo quod gratiam sibi oblatam rejiceret.
Ad vxtimum dicendum, quod hoc verbum Apostoli intelligitur de surgente per consensum voluntatis ad elevantem se, ne elevanti dissentiat. Unde Augustinus in libro VIII Confessionum, tractans illud idem verbum de conversione sua ad Deum dicit sic: "Non erat quid responderem tibi dicenti mihi Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus, nisi verba lenta et somnolenta : Modo et ecce modo, sine paululum. Sed modo et modo non habe. bat modum, et sine paululum, in longum ibat *." Sic etiam dicit Augustinus, quod credere prevenitur cogitatione : quia nemo credit nisi cogitet prius quare vel quid credat. Credere enim est cogitare cum assensu. Et ideo dicit Apostolus, ad Roman, x, 10. Corde creditur ad justitiam.
Membrum 2
Utrum voluntas et ratio sine gratia possint non peccare damnabiliter, vel necesse sit damnabiliter peccare
MEMBRUM II. Utrum voluntas et ratio sine gratia possint non peccare damnabiliter, vel necesse sit damnabiliter peccare ?
Secundo queritur, Utrum voluntas et ratio sine gratia possint non peccare damnabiliter, vel necesse sit damnabiliter peccare ?
1. In libro II Sententiarum, distinct. XXV, cap. Et possunt notari in homine quatuor status libert arbitrit. "Ante peccatum enim ad bonum nil impediebat, ad malum nil impellebat. Non habuit infirmitatem ad malum, et ha buit adjutorium ad bonum. Tune sine errore ratio judicare, et voluntas sine difficultate bonum appetere poterat. Post peccatum vero ante reparationem gratia premitur a concupiscentia et vincitur, et habet infirmitatem in malo, sed non habet gratiam in bono: et ideo potest peccare, et non potest non peccare, etiam damnabiliter. Post reparationem vero, ante confirmationem premitur a concupiscentia, sed non vineitur: el habet infirmitatem in malo, sed gratiam in bono: ut possit peccare propter libertatem et infirmitatem, et possit non peccare ad mortem propter libertatem, et gratiam adjuvantem." Sed si ita est, quod ante reparationem non posset non peccare damnabiliter; per consequentiam quam docet Aristoteles in Il Perihermenias, necesse est damnabiliter peccare : quia quod non potest non esse, necesse est esse.
2. Adhuc, Hoc idem videtur per illud Isaiz, xxx1, 3: Dominus inelinabit manum swam, et corruet auxiliator, et cadet cui prestatur auxilium, simulque omnes consumentur. Ex his accipitur, quod quem J)ominus non tenet per manum gratia, cum propriis virtutibus stare non possit, necesse est quod continue cadat.
3. Adhuc, In Psalmo txvin, 3: Infizus sum in lumo profundi, et non est substantia. Substantia illa dicitur fundamentum sustinens ne descendat : ergo qui in limo concupiscentie infixus est, et non habet gratiam sublevantem, continue descendit : ergo continue cadet.
4. Adhuc, Gregorius: "Peccatum quod per penitentiam mox non deletur, suo pondere ad aliud trahit." Ergo necesse est, quod ante reparationem continue cadat.
ConTRA : Augustinus in libro I Retractationum : "Peccatum est adeo voluntarium, quod si non sit voluntarium, non sit peccatum." Sed peccatum sequens ante reparationem constat, quod est peccatum. Ergo est voluntarium. Et arguit Augustinus: "Si aliquid fit voluntate, non fit necessitate." Ergo tale peccatum non fit aliqua necessitate, sed voluntate libera: et sic non est necesse, quod peccet damnabiliter.
SoLutio. Dicendum, quod necessitas duplex est, scilicet necessitas cause agentis, et necessitas non prohibentis. Sicut est in descensu lapidis deorsum, in quo, sicut dicit Aristoteles et alii Philosophi naturales, causa agens est generans ad formam gravis, quod generando dat formam, et dando formam dat omne quod consequens est eam, sicut motum et locum : et ideo gravi generato de necessitate descendit ad centrum, nisi aliquid sit prohibens, sicut columna supposita, que si removeatur, statim de necessitate descendit. Et ita dicendum est ad propositum, quod omne peccatum quidem sive precedens reparationem gratia, sive subsequens, voluntarie fit, et nullum ex necessitate agentis fit, ut dicit Augustinus. Si autem attendatur non prohibens, sive necessitas non prohibentis, cum ex peccato perpetrato jam insit pondus deprimens et non gratia tenens, post perpetratum peccatum et ante gratie reparationem, quantum est ad defectum gratiae tenentis, homo non potest resistere peccato: quia nec ratio potest resistere errori,nec voluntas concupiscentie : et ideo non potest non peccare damnabiliter : et tamen quodlibet peccatum quantum ad agens fit voluntarie, et non necessitate. Et hoc est quod dicitur, Osee, xu, 9: Perditio tua, Israel: tantummodo in me auxilium tuum. Ft, in Psalmo xc, 17: Misi guia Dominus adjuvit me, paulo minus habitasset in mferno anima mea.
Ad prima ergo quatuor dicendum, quod illa procedunt: quia non concludunt de necessitate quae est ex defectu prohibentis et retinentis.
Ad id quod objicitur, dicendum quod illud procedit, et bene concludit de necessitate agentis: quia nulla necessitas agentis est ibi: et talis necessitas vocatur necessitas consequentie et non consequentis. Et sic quatuor statas liberi arbitrii respondent quatuor nature hominis statibus. Status enim innocentie, quando poterat homo non mori si vellet, et non poterat mori nisi peccaret, respondet statui liberi arbitrii ejusdem status, in quo homo ex adjutorio imaocentie poterat non peccare: quia nullam habebat infirmitatem deprimentem, sicut in libero arbitrio nihil habuit inclinans ad peccatum. Status autem damnali hominis post peccatum est de necessitale mori et non posse non mori: eo quod habet infirmitatem deprimentem de necessitate. Unde, Psal. txxxvmi, 49: Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ? eruet animam suam de manu infert ? Huic respondet status liberi arbitrii, in quo homo propter defectum grali# retinentis et propter vulnus peccali non potest resistere peccato damnabili: quia semivivus relictus est a latronibus'!, et virtutem non habet resistendi, nisi per gratiam reparetur. In statu post reparationem non potuit resistere quin peccet venialiter, propter adherentiam peccati que multiplex est et multipliciter infestat. I Joan. 1, 8: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus,et veritas in nobis non est. Et hoc est quod dicitur, ad Roman, vu, 18 et seq.: Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio... Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem : video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis mex, et captivantem me in lege peccali que est in membris meis. Kit ideo staliminclamat, ¥. 24: In felix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus ? Et respondet, ¥. 25: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Unde in illo statu sicut habet necessitatem moriendi, ita habet necessitatem peccandi quantum ad defectum retinentis et salvantis gratia: tamen libertatem a coactione numquam amittit, sicut ante dictum est. Sed post resurrectionem quando liberabitur naturaa miseria et glorificabitur, tunc erit status non posse mori, et non posse peccare : quia proportionalia sunt, non posse mori, et non posse peccare: et posse mori et posse peccare: eo quod mors causata est a peccato: et sicut se peccatum habet ad liberum arbitrium, ita mors ad naturam.
Membrum 2
Utrum post habitam gratiam necesse sit venialiter peccare, vel non
Et videtur, quod non. 1. Dicit Augustinus, et in prehabitis habilum est, quod si Adam necessitatem. habuisset peccandi et resistere non potuisset, non fuisset ei peccatum imputandum, et injuste imputaretur ei quod non erat in ipso vitare vel facere. Ergo a simili si homo post habitam gratiam necessitatem haberet venialiter peccandi, peccatum non imputaretur ei.
2. Si forte quis dicat, quod peccatum veniale non imputatur ei. Corra: Matth. xu, 36: Dico vobis, guoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die novissimo. De nullo redditur ratio in die novissimo nisi de peccato. Ergo otiosum verbum est peccatum : et sic videiur, quod adhuc stet objectio prima.
3. Adhuc, Augustinus: "Nullum est adeo veniale peccatum quod non fiat mortale dum placet: accedente enim contemptu et libidine, ipso contemptu potest fieri mortale." Et tune videtur, quod idem sit de veniali et mortali quantum ad hoc: et sic videtur, quod sequatur idem inconveniens quod prius.
Solutio. Dicendum, quod in veritate quantumcumque homo sit in gratia, nisi exstinguatur fomes in ipso, sicut in beata Virgine, in qua (sicut dicit Augustinus) cum de peccato agitur, nullam vult haberi questionem, propter honorem Domini nostri Jesu Christi: tanta enim gratia preeventa fuit et plena, quod sine omni peccato fuit et veniali et mortali. In aliis autem omnibus sanctis necesse fuit incidere in peccatum veniale etiam post habitam gratiam.
Distinguendum est ut prius, quod est necessitas agentis, sicut ignis exurit de necessitate presente combustibili. Et hac necessitate nullum peccatum est necessarium, sed omne peccatum est voluntarium tam mortale quam veniale. Et de hac sola necessitate sequitur, quod necessarium non reputatur ad peccatum. Et est necessitas inevitabilitatis, que causatur ex eo, quod multipliciter tentat fomes et instigat, et tot modis, quod previderi non possint, nec universaliter caveri. Et hac necessitate necesse est hominem peccare venialiter. Et hoc signat Damascenus in libro LU de Fide orthodoza', ubi dicit, quod "serpens multiplicibus et delectabilibus motibus consuevit placere* mulieri, sicut et sensualitas que per serpentem significatur, multiplicibus motibus tentat inferiorem partem rationis que signatur per mulierem." Et ideo impossibile est quin ex aliqua parte incidat ad minus in aliquod peccatum veniale, preter quam de beata Virgine, ut dictum est, de qua etiam dicit Anselmus in libro de Conceptu virginalt : "Decebat ut virgo illa quam Deus Pater umbra sue virtutis, hoc est, imagine (sicut imago resultans in speculo dicitur umbra inspicientis, ut dicit Origenes) designavit ut esset mater ejus, quem de corde suo genitum tamquam seipsum diligebat, et quam Filius integritate!sue divinitatis implevit, et quam Spiritus sanctus sanctificavit ei matrem, de quo ipse secundum divinitatem procedit, ea puritate niteret qua major sub Deo nequit intelligi*." Et ideo impossibile est, quod beata Virgo intelligatur fuisse in aliquo peccato veniali sive mortali, tanta sanclitate undique preventa.
Ad primum ergo dicendum, quod argumentum concluderet, si necessitas esset efficientis. Jam autem dictum est, quod non est talis necessitas, sed inevitabilitatis : quod non semper imputatur ad condemnationem, licet imputetur ad contagionem et maculam.
Membrum 4
Que sit gratia illa que voluntatem relinet a peccato
Et ad hoc sic proceditur : 1. Augustinus in libro de Natura et gratia dicit sic : "Prevenit, ut pie vivamus subsequitur, ut cum illo semper vivamus." Secundum hoc videtur quod gratia preveniens sive operans referatur ad totam vitam presentem : subsequens autem sive cooperans ad totam vitam futuram, in qua vivemus cum Deo.
2. Adhuc Augustinus, ibidem, "Pravenit, ut sanemur : subsequitur, ut vegetemur." Secundum hoc videtur, quod gratia justificationis impii sit gratia praveniens : et gratia profectus de virtute in virtutem, sit gratia subsequens.
3. Adhuc, Augustinus, ibidem, "Prevenit voluntatem, ut velit bonum : subsequitur, ut compleat sive persistat." Secundum hoc videtur, quod gratia preveniens est voluntatem informans, et gratia subsequens sit idem cum perseverantia dono : et hoc non dicitur in littera.
4, Adhuc, Ad Roman. vin, 29 et 30: Quos preseivit, et predestinavit conformes fieri imaginis Filii sui... hos ef vocavit : et quos vocavit, illos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit. Videtur ergo, quod Apostolus aliter dividat gratiam quam Augustinus. Apostolus enim videtur ponere has differentias predestinationis, vocationis, justificationis,glorificationis : Augustinus autem non ponit nisi gratiam operationis et cooperationis.
5. Adhuc, Super illud Exodi, xxxu1, 13 : "Si inveni gratiam in conspectu tuo, oslende mihi faciem tuam", dicit Glossa : "Non una gratia sufficit sanctis : una enim precedit ut Deum diligant et cognoscanf. Altera subsequitur ut se mundos custodiant." Et hoc dicitur in littera : gratia enim preveniens dicitur in littera que facit nos velle. Altera subsequens que facit currere in profectum bonorum.
6. Adhuc, Isa. xxx1, 3, super illud : Proteget Dominus exercituum Jerusalem, protegens et liberans, transiens et salvans : datur quadruplex differentia gratiz, scilicet protectionis, liberationis, transitionis, et salutis, Et queritur, Penes quid iste differentia sumantur ?
7. Adhuc Chrysostomus saper Joannem, Homil. 14, super illud, Gratiam pro gratia®, dicit sic : "Etenim et ipsa que sunt legis, gralie erant : et ipsum generari nos ex non entibus, gratia fuit : non enim directionibus precedentibus hanc accepimus remunerationem. Qualiier enim qui neque eramus?" Quasi diceret : Non poteramus ex directione accipere, cum non essemus : sed Deo ubique precedentibus beneficiis incipiente, non generari nos solum ex non entibus, sed etiam generalos discere ea que facienda sunt, et que non sunt facienda, et hanc in natura accipere legem, et hoc conscientie judicium incorruptibile imposuisse nobis, gratia fuil maxime et clementie ineffabilis.
8. Adhuc, Idem, ibidem, "Sed et hane corrupiam, legem scilicet nature, per legem scriptam instaurare gratia fuit."
9. Adhuc, Anselmus dicit, quod gratia est que descendit a gratuita voluntate. Et secundum hoc valde multiplex est, omne scilicet donum quod gratis datur.
Si enim, sicut dicit Augustinus, dicitur gratia operans, que operatur bonam voluntatem, cum bona voluntas non sit nisi informata per gratiam, videbilur quod sit operans que operatur gratiam in voluntate : et sic idem facit seipsum, quod est valde inconveniens et impossibile.
Solutio. Dicendum, quod Augustini auctoritas quam inducit Magister de gratia praveniente et subsequente, ab Augustino posila in libris contra Pelagianos, qui gratiam Dei evacuabant, et dicebant a libero arbitrio esse bonum opus sicut volente et currente, et a gratia Dei nen nisi sicut adjuvante et communicante. Et propter hoc Augustinus secundum Catholicam fidem volens hune errorem corrigere per verbum Apostoli, ad Roman. 1x, 16 : Non volentis, neque currentis, sed Det miserentis est : dividit gratiam in operantem et cooperantem, sive prevenientem et subsequentem, ut ostendat, quod totum est ex gratia Dei, que primo prevenit voluntatem ut velit, et subsequitur voluntatem opus ministrantem, ne frustra velit eo quod opus voluntatis sive liberi arbitrii frustra est ad meritum nisi sit gratia informatum. Unde sole illa divisiones Augustini ad propositum sunt, id est, ad evacuationem heresis Pelagianorum. Aliae tamen multe divisiones gratiae sunt, sicut probant objectiones, per effectus gratia date.
Ad primum ergo dicendum, quod licet principaliter preveniat informando voluntatem, tamen etiam quidam modus preventionis est, quo nos hic prevenit in gratia : et quidam modus subsecu tionis, quo gloria sequitur gratiam. Et hoc intendit Augustinus et non aliud, ut scilicet intelligamus, quod nihil est in nobis nisi ex gratia Dei.
Ad aliud dicendum quod quidam modus preventionis est quo sanaimur ab inlirmitate, et alius subsecutionis quo vegetamur de virtute in virtutem : et hos effectus intendit assignare Augustinus, et non aliud.
Ad aliud eodem modo dicendum, quod Augustinus duos effectus grativ intendit ibi assignare : unum incipientis, et allerum perseverantis in tentatione : neutrum enim horum potest habere homo nisi ex gratia Dei et gratuito dono ipsius.
Ad aliud dicendum, quod Apostolus intendit ibi assignare effectus gratia, quos operatur Deus in nobis sine nobis, qui sunt preparationes gratie, que est predestinatio ab wterno : vocationis a peccato, que accipitur per terminum a quo : justificationis, que accipitur per terminum ad quem: glorificalionis, que accipitur per finem intentum a tribus prehabitis : glorificat enim cum imponit coronam gloriz.
Ad aliud dicendum, quod illud quod dicitur in Glossa super illud Exodi, xxxin, 13 St mvent gratiam, elc., verum est: quia non una gratia indigent Sancti, sed multis : quia multiformis est gratia Dei. Et licet multipliciter preveniat in omnibus gratiis, tamen principaliter prevenit in fide et dilectione, ut cognoscamus et diligamus : quia fides est fundamentum virtutum, gratia vero forma : subsequens autem gratia est, ut in omnibus mundam habeamus vitam et in nullo pollutam.
Ad aliud dicendum, quod illud Isaiz, xxxt, 5 : Protegit Dominus, datur per quatuor effectus gratie, quorum primus est transitus in visitando, quando Dominus visitat singulos in salutari suo. Secundus est protegens, quando protegit nos ab impugnatore. Tertius est liberans a malo quod indixit impugnator,
Quartus est salus per quam nos salvat. Et sic continue transit per Judam, hoc est, per suos consitentes et glorificantes Deum : quia, sicut dicit beatus Bernardus : "Sicut enim non dormit neque dormitat qui custodit Israel‘, ita non dormit neque dormitat qui impugnat Israel."
Ad aliud dicendum, quod Chrysostomus intendit dicere, quod omne donum nature et omne donum gratie a gratia Dei est, et nihil horum habemus a nobis : sicut etiam dicitur, Jacobi, 1, 17: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Et tales divisiones non faciunt ad propositum, ut scilicet hereses Pelagii evacuentur, et ideo non inducuntur.
Ad aliud dicendum, quod Chrysostomus dicit, quod totum est de gratia quidquid datur nobis de lege nature, de lege scripta, et lege gratia : et hoc verum est: et ideo dicitur, I ad Corinth. xv, 10: Gratia Dei sumid quod sum.
Ad aliud dicendum, quod Anselmus verum dicit : quia illa est definitio gratie, et quod mulliplices sunt gratie : sed illas non oportuit inducere “hic : quia hic non intendit de divisionibus gratiarum, sed tantum de evacuatione heresis Pelagiane, que gratiam evacuavit : et ideo non inducuntur nisi ea que valent ad hoc.