Praeambulum
Praeambulum
Deinde sunt tractanda ea que dicuntur a Magistro in libro Il Sententiarum, distinct. XXIX, que incipit ibi, Post hec considerandum est. In qua Magister in septem capitulis per ordinem posilis sex dicit esse querenda.
Primum est, Utrum homo ante peccatum in primo statu indiguerit gratia operante et cooperante ? Secundum est, Utrum ante peccatum habuerit virlutes, vel non ? Tertium est, De ejectione hominis de paradiso. Quartum est, De flammeo gladio posito ante paradisum. Quintum est, Utrum ante peccatum comederint de ligno vite, vel non, et quare non sunt facti immortales si comederunt ? Sextum, Quomodo intelligatur illud, Nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat de ligno vite, ef comedat, et vivat in elernum' ?.
On this page