Quaestio 106
Quaestio 106
De statu hominis ante et post peccatum.
Membrum 1
Utrum primus homo ante peccatum indiguerit gratia operante et cooperante?
Et videtur, quod sic. 1. Gratia enim operans est que prevenit voluntatem ut velit efficaciter bonum: potuit enim efficaciter bonum velle et mereri et sibi et posteris, sicut supra in tractatu de primi hominis statu ante peccatum, questione, Utrum in gratia creatus sit ? probatum est.
2. Adhuc, Augustinus in Enchiridion dicit sic: "Illam immortalitatem, in qua poterat non mori natura humana, perdidit per liberum arbitrium. Hance vero, in qua non poterat mori, acceptura est per gratiam : quam fuerat, si non pecasset, acceptura per meritum : quamvis sine gratia nec tunc nullum meritum esse potuisset?." Ergo ante peccatum indiguit gratia operante et cooperante si mereri debuit.
3. Adhuc, Ad id quod supra naturam est, ex solis naturalibus non potest homo proficere : mereri autem immortalitatem glorie et vite e#terne supra naturam est: ergo si hanc mereri debuit, et ex naturalibus non potuit, indiguit gratia operante et cooperante : et sic patet, quod ante peccatum gratia operante et cooperante eguit secundum Augustinum.
4, Adhuc, Glossa super illud, Jacobi, 1, 17: "Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est": distinguit inter data optima, et dona perfecta : dicens, quod data optima sunt que cum natura dantur : dona perfecta dona gratia, sine quibus homo non est perfectus. Constat autem, quod Deus fecit homidem perfectum. Eccli. xvu, 2: Secundum se vestivit illum virtute. Si ergo perfectus fuit Adam, constat quod gratiam operantem et cooperantem habuit Adam et indiguit.
5. Adhuc, Sicut se habet gratia ad gloriam, ita quod perficitur in illa: ita se habet natura ad gratiam, ita quod non nisi inilla perficitur. Si ergo perfectus debuit homo esse ante lapsum, eguit gratia operante et cooperante.
6. Adhuc, Virtutes habuit, sicut dicit Augustinus in quadam homilia, sic : "Adam perdita charitate malus inventus est," Constat autem, quod charitatem habuit: ergo et gratiam: quia charitas sine gratia non est.
7. Adhuc, Augustinus in Epistola 441 : "Princeps vitiorum dum vicit Adam de limo terre ad imaginem Dei factum, pudicitia armatum, temperantia compositum, charitate splendidum, primos parentes illis donis exspoliavit pariterque peremit." Et si habuit virtutes, habuit et gratiam : quia virtutes sine gratia non sunt,
8. Adhuc, Ambrosius ad Sabinum : "Quando Adam solus erat, non est prevaricatus: quia mens ejus Deo adherebat." Sed sine gratia operante et cooperante non potuit mens ejus Deo adherere. Ergo gratiam habuit et indiguit.
9. Adhuc, Ambrosius in sermone 8 : "Adam ante peccatum beatissimus auram carpebat etheream." Quod facere non potuit sine gratia operante et cooperante. Ergo indiguit gratia operante et cooperante.
Solutio. Dicendum, quod de omnibus his valde bene disputatum est in tractatu de primo statu hominis, questione, Utrum in gratia creatus sit vel non? Et ideo dicendum cum Magistro in Sententiis, quod Adam in primo statu eguit gratia operante et cooperante. Non enim habuit im quo movere pedem posset in profectu meriti sine gratiae operantis et cooperantis auxilio : licet haberet unde stare posset, per libertatem scilicet arbitrii. Et hoc infendunt dicere Sancti, quorum auctoritates inducte sunt, Augustinus scilicet, et Ambrosius.
Membrum 2
Utrum Adam ante peccatum habuerit virtutes, vel non ?
Membrum 3
De ejectione hominis de paradiso.
1. Ejici propter hoc non debuit in penam peccati : hoc enim peccatum necessitate moriendi punitum erat. Cum ergo dicat auctoritas, Nahum, 1, 9, quod non consurgit duplex tribulatio, et quod non punit Deus bis in idipsum, videtur, quod secunda pena ejectionis de paradiso fieri non debuit.
2. Adhuc, Desolatus consolatione indiguit, non desolatione : videtur ergo, quod ad consolationem in paradiso dimitti debuit, ut pceniteret ubi deliquit.
3. Adhuc, Psal. txxv1, 10: Aut obliviscetur misereri Deus ? aut continebit in ira sua misericordias suas ? Videtur ergo, quod ire vindicte aliquid misericordie esse debuit admixtum, ut saltem relinqueretur in paradiso ad solatium vite mortalis.
ContTRA : 1. Habitaculum debet respondere habitanti secundum naturam : paradisus habitaculum est beatorum beatitudine innocentie : ergo innocentia perdita Ade non congruebat paradisus ad habitandum.
2. Adhuc, Innocentia perdita interdictum est ei edulium de ligno vite, Genes. 11, 22: Nune ergo ne forte mittat manum suam, et sumat de ligno vite, et comedat, et vivatin xternum. Ergo a simili etiam a loco debuit ejici, et poni in locum miseriae et mortalitatis. Et hoc concedendum dicit Augustinus in Glossa super Genesim ad litteram, quod ejecerit eum de paradiso in hunc locum miseriarum terre maledicte in opere hominis.
Solutio. Dicendum ad primum, quod ex hoc non consurgit duplex tribulatio: quia unum adjunctum est alteri. Necessitas enim moriendi requirit locum in quo possit esse necessitas moriendi, que in paradiso esse non poterat. Unde ejectio paradisi adjuncta poena est ad necessitatem moriendi: et sic una reputatur cum illa. Et dicit Augustinus |, quod in illius peccati peenam ejectus est de paradiso in istum miseriarum locum.
Ad aliud dicendum, quod licet consolatione indiguit, tamen habere non debuit : quia indignum se fecit. Et Augustinus super Genesim ad litteram ponit similitudinem dicens: "Hmisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis? in locum sibi congruum, sicut pleruamque malus cum inter bonos vivere ceeperit, si in melius mutari noluerit, de bonorum congregatione pellitur, pondere prave consuetudinis pressus *."
Ad aliud dicendum, quod licet numquam obliviscatur misereri, nec contineat in ira sua miserationes suas : tamen ex misericordia nihil facit perversi con tra ordinem universi quem ipse instituit. De ordine autem universi est, ut locus respondeat locato per congruentiam : sed in hoc, ut dicount Sancti in Glossa super Genesim, non continuit- misericordias suas, quin in ipsa promulgatione pene ejectionis significaret modum per quem redire posset. Cum enim dixit: Collocavit ante paradisum voluptatis Cherubim, et flammeum gladium aitque versatilem ad custodiendam viam ligni vitz’, sicut dicunt Sancti Augustinus et Beda et Strabus, per Cherubim, qui interpretatur plenitudo scientiz, significatur charitas, de qua dicitur, ad Roman. xin, 10 : Plenitudo legis est dilectio. Per flammeum gladium atque _ versatilem significantur pene hujus mortalis vite, que ut gladius incidunt, -et ut flamma exurunt, et mobilitate versatiles sunt. Unde licet ad litteram fuerit ibi Angelorum custodia, ut dicit Augustinus, tamen in ipso modo ponendi misericorditer significatur, quod per tolerantiam passionum temporalium et charilatem spes esset sibi redeundi ad paradisum spirituum.
Membrum 4
De flammeo gladio ante paradisum posito.
Quarto, Querit Magister de flammeo gladio ante paradisum posito, de quo jam habitum est quid significet. Hunc gladium quidam sancti vocant rompheam.
1. Et sunt quidam qui nituntur probare, quod poni non debuit, dicentes, quod nulli precluditur ostium misericordia. Ergo ostiuin paradisi non debuit precludi per igneam custodiam et ministerium Angelorum.
2. Adhuc, Objiciunt ad hdc, quod homo peccavit recuperabiliter: Angelus vero irrecuperabiliter. Unde licet Angelus projectus est in infernum, et clausa sit sibi janua redeundi, homini tamen non debuit claudi.
3. Adhuc, Peccatori non est faciendum aliquid per quod possit cadere in desperationem : per clausuram autem redeundi potuit induci desperatio: ergo fieri non debuit. ;
4. Adhuc, Sancti dicunt, quod flammeus gladius per sanguinem Christi exstinctus fuit et amotus, ut pateret reditus in ccelum ad paradisum spirituum. Dicit enim Beda, quod "janua regni ccelestis non est aperta nisi per passionem Christi." Ergo melius fuisset non posuisse,
Solutio. Dicendum, quod in veritate, et sicut jam dictum est, ibi fuit Angelorum custodia, et ignis in specie corporali assumpta : in qua tamen spiritualiter et mystice significabuntur ea que dicta de paradiso spirituum sunt, quibus instrueretur homo ad reditum.
Ad aliud dicendum, quod homo recuperabiliter peccavit : et ideo per alium redemptus est, et qualiter rediret instructus est.
Ad aliud dicendum, quod non est inductus in desperationem, sed potius elevatus in spem per instructionem,
Ad utTimum dicendum, quod hoc non sequitur : quia nihil melius fuit quam ponere, ut cognosceremus per hoc inestimabilem charitatem Christi. Propter quod etiam in benedictione cerei paschalis a Petro diacono dicitur : "O felix culpa, que talem ac tantum meruit habere redemptorem !" cum tamen in nullo felix sit nisi in hoc, imo infelicissima.
Membrum 5
Utrum ante peccatum primi parentes comederint de ligno vitae, vel non ? Et si comederunt, quare non sunt facti immortales ?
MEMBRUM V. Utrum ante peccatum primi parentes comederint de ligno vitae, vel non ? Et si comederunt, quare non sunt facti immortales ?
Quinto queritur, Utrum ante peccatum comederint de ligno vite, vel non ? Et si comederint, quare non sunt facti immortales ?
Et videtur quod comederint : quia 1. In littera Genesis, m, 2 et 3 continetur, quod mulier sic dixit ad serpentem : De fructu lignorum, que sunt in paradiso, vescimur : de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, precepti nobis Deus ne comederemus, ne forte moriamur. Ex quo accipitur, quod comederunt, :
2. Adhuc, Animalia corpora habebant que cibis erant sustentanda. Cum ergo nature non negaverunt necessaria, videtur quod comederunt : aliter enim injecissent sibi manus, et peccassent : quod falsum est : quia primum peccatum eorum fuit inobedientia.
3. Adhuc, In paradiso per longam | moram fuerunt, cum et vir soporatus ibi dicatur, et mulier formata‘ : longa autem — mora naturale est corpus animale refici : ergo videtur, quod in illa mora aliquoties refecti sunt : quia aliter naturaliter non egissent, et sic peccassent.
1. Strabus in Glossa, ibidem, "Lignum vite hance naturaliter vim habebat, ut qui ex fructu ejus comederet, perpetua soliditate firmaretur, et beata vestiretur immortalitale, nulla infirmitate vel anxietate vel senii lassitudine vel imbecillitate fatigandus."
2. Adhuc, Ecclesia tenet, quod Elias et Enoch raptiin paradisum esu sustentantur usque ad tempora Antichristi, contra quem debent testificari : et illi habuerunt mortalia corpora per naturam. Si ergo sustentant illa corpora, multo magis sustentassent corpora primorum parentum, que non erant mortalia, sed animalia tantum.
ContTRA : Naturale est, quod cibus convertatur in corpus hominis comedentis, et uniatur illi virtute nutritiva corporis comedentis, non cibi. Cum ergo Adam et Heva naturalia pre omnibus hominibus habuissent, etiamsi comedissent de ligno vite, videtur quod lignum vite conversum fuisset in eis inanimale corpus, et non in spirituale : animale autem corpus non potest beata immortalitate vestiri, sed spirituale, quale habebimus in resurrectione, sicut dicitur, Matth. xxu, 30 : In resurrectione, neque nubent neque nubentur : sed erunt sicut Angeli Dei in celo.
Solutio. Ad hoc dicit Magister in Littera, sumens occasionem ex verbis Strabi et Augustini super Genesim ad littieram : nihil tamen volens de hoc asserere, sed sub dubio dicit, quod forte lignum illud non conferebat immortalitatem, nisi sepius comestum, non semel. Sed contra hoc videtur esse : quia quod sepius comestum confert aliquid, et ex natura sua, hoc etiam semel comestum confert idem, licet non intantum : et sic videtur, quod solutio Magistri nulla sit.
Solutio. Absque dubie secundum dicta Sanctorum, precipue Augustini, Strabi, et Ambrosii in Hexameron, lignum vite habuit hance virtutem, quod et semel et pluries comestum contulit immortalitatem. Sed quod eis non contulit, secundum Ambrosium, causa fuit, quia scivit eos Deus casuros, et necessitatem moriendi incursuros. Unde licet comederint, effectum ligni non senserunt, ne pcena comminata a Deo propter peccatum impediretur per lignum. Dixerat enim Deus: In quocumque die comederis ex eo, morte morteris ', id est, necessitatem moriendi incurres. haec enim est sententia Ambrosii quam credo omnibus probabiliorem esse.
Si quis vult tamen dicere ut Magister, scilicet quod sapius comestum, etc., potest responderi ad argumentum factum in contrarium per illam propositionem Aristotelis in libro de Causis, quod "omnis virtus congregata et unita est fortior quam divisa." Unde cum sepius comestum lignum vite habuerit virtutem congregatam et unitam, semel autem divisam, sepius comestum conferebat immortalitatem, non semel.
Membrum 6
Quomodo intelligatur illud, Nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat de ligno vite, et comedat, et vivat in aeternum?
MEMBRUM VI. Quomodo intelligatur illud, Nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat de ligno vite, et comedat, et vivat in aeternum?
Quomodo autem intelligatur illud, Nunc ergo ne forte sumat, etc., jam patet ex premissis. Est enim dictum Dei ad Angelos. Et significat ibi Deus, quod ~ sicut homo indignum se fecit immortalitatis loco, ita et immortalitatis edulio.
Tamen Hugo de sancto Victore exponit hoc, quod per compassionem hoc dictum est, ac si dicat : Miserum esset ei semper vivere in miseria hujus vite mortalis : et ideo videte ne sumat de ligno vite, et vivat in eternum : melius est enim sibi ut per breve spatium per gratiam et meritum transeat ad beatam immortalitatem, quam quod semper in miseria vivat.