Quaestio 105
Quaestio 105
De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei
Deinde tractanda sunt ea que dicuntur a Magistro in libro II Sententiarum, dist. XXVIH, que incipit ibi, Jd vero inconcusse et incunctanter teneamus.
Ubi principaliter queruntur tria. Primum est de heresi Pelagii. Secundum est de testimoniis inductis ab ipso, qui hujus heresim suam confirmavit. Tertium est de tribus heresibus que contradicunt gratiz, scilicet Joviniani, Manichei, et Pelagii.
Membrum 1
De heresi Pelagii.
Primo ergo queritur de heresi Pelagii, de qua Augustinus in libro I Retraclationum : sicdicit ": Pelagianorum heresis omnium novissima, a Pelagio monacho exorta est. Hi Dei gratie qua predestinati sumus, et qua meruimus de potestate tenebrarum erui, in tantum inimici sunt, in sine hac credant hominem posse facere omnia mandata divina."
1. Dicit™ enim Ambrosium dicere et concilium Nicenum, quod anathema sit, qui dicit Deum impossibilia pracepisse. Mandata autem Dei data sunt homini gratiam non habenti : et, sicut dicitur, I Joan. v, 3: Mandata ejus gravia non sunt. Aut ergo possibile est, quod homo sine gratia operante et cooperante impleat mandata, aut non. Si non : tune Deus impossibilia homini precepit quod esse non potest : quia anathema est qui hoc dicit. Et sic habetur propositum, quod non indigemus gratia ad servandum mandata.
2. Adhuc, Gregorius : "Servitia quanto minus debita, tanto magis sunt grata." Sed si servimus Deo ex nostro, minus debitum est quam si servimus ex suo. Ergo videtur, quod magis sit gratum ex solis naturalibus servare mandata, quam ex naturalibus et gratia.
3. Adhuc, Gratia habitus est accidentalis, quem contingit adesse et abesse preter subjecti corruptionem. Ergo videtur, quod non nisi accidentaliter se habet ad impletionem mandatorum ergo e(si absit, nihilominus possent impleri ad salutem mandata.
4, Adhuc objicit Pelagius, et hoc ponitur in Littera in illo cap. Quod vero dicunt, sic : "Augustinus in libro III de Libero arbitrio 4 asserit : et hoc assumit Pelagius contra eum sic dicens : Tu ipse, Augustine, in libro de Libero arbitrio sic asseris : Quis, inquis, peccat in eo quod nullo modo caveri potest? Peccatum autem caveri potest." Ergo videtur, quod sine gratia homo proficere potest ne peccet non observando mandata.
3. Adhuc, Potentie definiuntur per actus et actus per objecta, ita quod ad intellectum veri perfectum non exigilur nisi quod intellectus dirigatur in verum et comprehendat ipsum. Ergo similiter ad voluntatem bonam quod perfecte bona sit, non exigitur nisi ut voluntas dirigatur in bonum et appetat ipsum : non ergo requiritur gratia.
Contra : Nulla potentia potest in proprium actum nisi sit completa per habitum actus illius : potentia merendi vitam eternam per observationem mandatorum, constat quod est in homine secundum animam : quia, sicut dicit Damascenus, anima hominis propter hoc posita est in corpore, ut in eo pugnans athletice contra vitia, mereatur beatitudinem eternam et sibi et corpori. Ergo in hunc actum non potest nisi completa per habitum proprium istius : ille autem habitus est gratia gratum faciens : quia sicut supra in eodem tractatu de gratia probatum est, questione, guid sit gratia, solus habitus est gratia ille qui gratum facit habentem, et opus ejus gratum reddit : ergo nullus actus alicujus potentiae potest esse meritorius sine gratia.
Auctoritates etiam sunt contra Pelagium, ad quas, sicut dicit Augustinus, astute respondit ut evaderet. Sicut est illa Joannis, xv, 5: Sine me nihil potestis facere. Glossa, "sine gratia mea," Et illa Isaie, xxvi, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. | ad Corinth. xv, 10: Gratia Dei sum id quod sum. Et ibidem, Non ego autem, sed gratia Dei mecum.
Ad has omnes auctoritates et similes dicit Augustinus respondisse Pelagium astute ut evaderet : sic quod gratia dividatur ut facilius impleantur mandata, non quin ex libero arbitrio possint impleri ante habentem gratiam. Sicut eum qui vult discere aliquam scientiam juvat doctor ut facilius discat : licet etiam sine doctore potentiam discendi habeat per inventionem. Soxtvunio. Dicendum, quod absque dubio incunctanter et indubitanter tenendum est, nullum umquam potuisse vel posse implere mandata divina ad efficaciam meriti sine gratia gratum faciente : nec umquam hoc dixil nisi inimicus gratie. Et indiget homo duplici gratia, operante, et cooperante, de quibus in prehabitis disputatum est sufficienter.
Ad primum ergo dicendum, quod Deus impossibilia homini non precepit : nec hoc aliquis dicit Catholicus. Pracepit tamen servari mandata que sine gratia servari non possunt : sed haec gratia omnibus est preparata. Jacob. 1, 5: Dat nobis omnibus affluenter, et non improperat. Qui enim facit quod in se est, exhibendo Deo se, statim accipit gratiam a Deo. Et hoc expresse dicitur in Glossa super illud Psalmi cxxxvun, 16: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Glossa, "Supple, qui faciunt hoc quod possunt." Dies formabuniur splendore, scilicet gratiae a te date : ef nemo in eis, supple, deficit qui tecit hoc quod potuit. Et sic Deus non precipit impossibilia : et tamen sine gratia non possunt servari mandata ad efficaciam meriti, ut dictum est. Et hoc est quod dicitur, ad Roman. vu, 18: Velle adjacet mihi: perficere autem bonum non invenio. Et subdit Apostolus, ¥. 24, in persona damnati hominis, ut dicit Augustinus: Infelix ego homo ! quis me liberabit de corpore mortis hujus ? Et statim subdit, ¥. 25: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.
Ad aliud dicendum, quod hoc stulte et contra intenlionem Gregorii inductum est : quia nulla crealura habet aliquid de suo nisi acceperit a Deo. I ad Corinth. iv, 1: Quid habes quod non accepisti ? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Unde etiam id quod naturale esse dicitur, non est nostrum : quod si etiam nostrum esset aliquo mo do, tamen ex ipso placere Deo non possemus. Et hoc supra probatum est in questione de divisione gratiae : quia non possumus placere Deo nisi ex hoc quod Dei est, et per quod ipse habitat in nobis. Plura etiam de hoc dicta sunt in primo libro Summe Theologiz, in tra~ ctatu de missione Spiritus sancti in cor per invisibilem gratiam.
Ad aliud dicendum, quod licet gratia sit habitus habentis, tamen non accidentaliter se habet ad actum merendi, sed substantialiter : et ideo meritum non potest esse sine gratia : sicut virtus, licet accidens quoddam sit, tamen non potest progredi in actum, nisi adsit virtus : quia aliter non potest esse actus virtutis nisi informetur virtute.
Ad aliud dicendum, quod Pelagius in cassum sensit verbum Augustini. Homo enim cavere potest peccatum accepta gratia,quam semper potest homo habere si facit quod in se est. De hoc tamen multum dictum est supra, in questione ubi queritur, Si liberum arbitrium per se potest resistere peccato' ?
Ad aliud dicendum, quod in his que secundum naturam vel sub natura sunt, tenet illa objectio : sed in his que supra naturam sunt, sicut est meritum, et fides, et bonum vite extern, non sufficit nisi adsit aliquod divinum elevans naturam supra se : et hoc est gratia per quam Deus habitat in sanctis.
Membrum 2
De testimoniis Pelagii quibus errorem suum confirmavit.
Que sunt in universo quatuor ex verbis Augustini sumpta, quorum unum jam habitum est in libro III de Libero arbitrio sumptum, ubi dicit Augustinus: "Quis peccat in eo quod nullo modo cavere potest ? etc."
Secundum est sumptum in libro contra Adamantinum, Manichei discipulum °, ubi sic dicit : "Nisi quisque voluntatem suam mutaverit in bonum, bonum operari non potest : quod in nostra potestate esse positum Dominus docet, Matth. xu, 33, ubi ait: Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum. x hoc enim arguit Pelagius: Si hoc est in nostra potestate, homo sine gratia potest esse bonus, et potest esse malus."
Tertium sumptum est de libro Augustint de Duabus animabus?, ubi dicit in nostra potestate esse, ut vel inseri in bonam olivam, scilicet bonitatem Dei, vel excidi ejus severitate mereamur. Ex hoc enim arguit sic : Si in nostra potestate est, non requiritur gratia ulterior ad hoc,
Quartum est quod etiam inducit ab Augustino super epistolam ad Romanos, VII, 15 et seq., sic dicente : "Quod credimus, nostrum est: quod autem bonum operamur, illius est qui credentibus dat Spiritum sanctum." Et ibidem paulo post: "Nostrum est credere et velle, illius autem dare credentibus et volentibus facultatem bene operandi per Spiritum sanctum."
His adhuc addit unum sumptum de libro Senientiarum Prosperi ab Augustino, ubi sic dicit Augustinus : "Posse habere fidem sicut posse habere charitatem natura hominum est: habere autem fidem sicut habere charitatem gratia est fidelium." Ex hoc enim arguit Pelagius, quod in potestate hominis est posse habere fidem et charitatem.
So.vutio. Ad hec omnia respondetur per verbum Augustini in libro I Retractationum*, ubi hoc solvit sic dicens : "Verum est quidem a Deo esse quod operamur bonum : sed eadem regula utriusque est, et volendi scilicet et faciendi : et utrumque ipsius est, quia ipse preparat voluntatem : et ulrumque nostrum est, quia non fit nisi volentibus nobis." Et hec est eadem solutio que ante assignata est in questione de Justifcatione impii, quod scilicet ad justificationem exigitur voluntas consentiens, non faciens, ne scilicet obstaculum ponatur Spirilui sancto, qui facit gratiam in Sanctis.
Membrum 3
De tribus heresibus in speciali quae contradicunt gratiae, scilicet Manichet, Joviniani, et Pelagii, et precipue Joviniani
MEMBRUM III. De tribus heresibus in speciali quae contradicunt gratiae, scilicet Manichet, Joviniani, et Pelagii, et precipue Joviniani.
Tertio, Queritur de tribus heresibus que contradicunt gratie, Joviniani scilicet, Manichei, et Pelagii.
Et hoc queritur ratione ejus quod dicitur in Liélera, cap. Id ergo de gratia et libero arbitrio indubitanter teneamus : ubi dicitur, quod Manicheus dixit hominem peccatum vitare non posse: Jovinianus autem hominem posse peccare : Pelagius autem ad vitandum peccatum hominem gratia non indigere. Tres enim iste hereses tollunt libertatem arbitrii, et adjutorium gratie. Manicheus dixit esse duo principia : unum mali, et alterum boni: et mala esse de necessitate que de malo principio procedunt, sicut omnia peccata : et ideo dicebat, quod homo de necessitate peccat. Jovinianus dicebat hominem non posse peccare : et sicut dicit Hieronymus in libro contra Jovinianum, damnabat virginitatem in sacris virginibus, dicens virgines in hoc peccare, quia abstinendo ab amplexibus viri volebant se preferre sanctis matronis patriarcharum uxoribus, Saree, Rebecce, quod inconveniens reputabat. Pelagius autem in eo errabat, quod dixit hominem non indigere gratia.
Contra omnia haec dicit Hieronymus scribens ad papam Damasum : "Liberum arbitrium, inquit, sic confilemur, ut dicamus nos semper indigere Dei auxilio : et hoc contra Pelagium : et tam illos errare qui cum Manicheo dicunt hominem peccatum vitare non posse, quam illos qui cum Joviniano asserunt hominem non posse peccare. Utrumque tollit libertatem arbitrii. Nos vero dicimus hominem semper peccare posse, et non peccare posse : ut semper nos liberi arbitrii esse confiteamur, et tamen auxilio gratia indigere. Hac est fides quam in Catholica Ecclesia didicimus, et quam semper tenuimus."
De istis autem tribus heresibus jam in antehabitis satis pertractatum est : hic enim satis dictum est de heresi Pelagii.
In principio autem secundi hujus contra Manicheum plene disputatum est, qui dicebat duo principia esse : unum boni, alterum mali'.
De heresi autem Joviniani hic solum relinquitur inquirendum : quia probabat matrimonium equari virginitati, vel etiam preferri ex duobus, ut dicit Hieronymus in libro contra Jovinianum.
Unum est dictum Augustini, qui dicit, quod ceelibatus Joannis non prefertur conjugio Abrahe. Alterum est, quod matrimonium in paradiso institutum est, et benedictionem a Deo accepit, et praceptum de generatione et multiplicatione quando dixit, Genes. 1, 28 : Cresctte, et multiplicamini. Ex hoc enim dicit matrimonium omnibus esse preferendum.
Et hoc facile eliditur. 4. Matth. xm, 8, ubi loquitur Dominus de fructu seminis in bonam terram cadentis, et secundum expositionem Sanctorum et orthodoxorum tractatorum datur matrimonio fructus trigesimus, viduitati sexagesimus, virginitati_ centesimus : nec esset distantia in premiis, nisi esset distantia in gratiis.
2. Adhuc, Augustinus, in libro de Sancta virginitate, tractans illud Apocalypsis, xiv, 3 et 4: Nemo potest dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia qui empti sunt de terra. Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinguinati : sic dicit loquens ad virgines: "Cateri sancti sequuntur agnum non quocumque ierit, sed quo potuerunt : vos felicius exsultabitis, jucundiusque regnabitis, sequentes agnum quocumque ierit."
Ad id ergo quod non prefertur ccelibatus Joannis conjugio Abrahe, dicendum quod hoc dixit Augustinus, quantum ad utilitatis equalitatem in propagatione fidelium : quia tempus Abrahe non erat tempus revelate gratia : et tunc propagatio religionis non fiebat nisi cum propagatione seminis, ut dicit Ambrosius : quando scilicet nemo tenebatur ad religionis observantiam, nisi qui fuit in domo patriarche. Et ideo utile fuit {unc semen propagare, ut cum semine propagaretur et religio : et hoc fiebat per nuptias. Tempus autem ceelibatus Joannis fuit tempus revelate gratiw,quando scilicet per spirituale semen, id est, verbi Dei fiebat propagatio melius quam per carnalem copulam. Unde quantum ad hoc equalia sunt : quia ulrumque suo tempore proficiebat ad utililatem propagationem religionis : in statu autem dignitatis inequalia sunt.
Et ideo Hieronymus eodem libro contra Jovinianum inducit rationes Theophrasti Philosophi in libro qui dicitur Aceolus, quibus probat, quod Philosopho non est ducenda uxor, ut persuadeat sanctis virginibus propositum tenere, et nuptias non concupiscere : €0 quod magnum impedimentum sunt in spiritualibus. Et inducit verba Apostoli, Lad Corinth. vu, 34 : Mulier innupta, et virgo cogitat que Domini sunt, ut sit sancla corpore et spiritu: que autem nupta est, cogitat que sunt mundi, quomodo placeat viro. Et ibidem Apostolus cum persuadet virginitatem, dicit sic, dico, non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id quod honestum est, scil:cet provocem, et quod facultatem prebeat sine impedimento Dominum obsecrandt.