Quaestio 108
Quaestio 108
De concupiscentia et fomite.
Deinde transeundum est ad ea que dicuntur a Magistro in libro II Sententiarum,’ distinct. XXX, cap. Nune superest videre quid sit ipsum originale peccatum.
Ratione enim hujus quod dicit Magister in eodem cap. Originale peccatum est fomes ef coneupiscentia : oportet querere de concupiscentia et fomite.
Et queruntur tria. Primo, Quid sit fomes sive concupiscentia fomitis? Et, Quare fomes vocetur ? Secundo, In quo sit, utrum in carne, vel anima, vel in utroque? Tertio, A quo sit sicut a causa?
Membrum 1
Quid sit concupiscentia sive fomes ?
Ad primum objicitur sic: 1, Augustinus ad Valerium : "Concupiscentia est affectio quedam male voluntatis sicut languor."
2, Adhuc, Augustinus, ibidem, "Concupiscentia est radix omnium malo- rum." Et hoc accipitur ex epist. I ad Timoth. vi, 10, ubi dicitur: Radix omnium malorum est cupiditas.
3. Adhuc, Augustinus in libro XIII de Civitate Dei: "Concupiscentia est malum nobiscum congenitum *." Et huic concordat quod dicitur in II Ethicorum, ubi dicit Aristoteles, quod oportet nos fugere maxime delectationem sive concupiscentiam contemporaneam vite : et pati ad eam quod sapientes plebis passi sunt ad Helenam, qui videntes decorem Helene dixerunt: Fugiamus, fugiamus, ne capiamur decore ejus quam juvenes prosecuti sunt et capti.
4. Adhuc, Augustinus ad Valerium: "Concupiscentia est vulnus humano generia diabolo inflictum, ut tamquam de suo genere fructum decerpat."
5. Adhuc, Eccli, xvi, 30 et 34: Fili, post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Si prestes anime tue concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis.
6. Adhuc, Augustinus in libro XIV de Civitate Dei: "Post peccatum orta est hec libido: post peccatum eam natura non impudens, amissa potestate cui corpus ex omni parte serviebat, sensit." Et ibidem: "Libido eo magis erubescenda existit, quo animus in ea, nec sibi efficaciter imperat, ut omnino non libeat: nec omnino corpori, ut pudenda membra voluntas potius quam libido commoveat '." Ex omnibus istis auctoritatibus sumitur, quod concupiscentia est in duplici genere, scilicet in genere culpa, et in genere pene.
Et hoc videtur-esse inconveniens : quia sicut dicit Aristoteles in Predicamentis : "Diversorum generum et non subalternatim positorum diverse sunt species et differentia." Nisi enim esset in genere peccati, non diceret Glossa super illud epist. ad Roman. iv, 7: Beati quorum remissz, etc. "Concupiscentia ante baptismum peccatum est, post baptismum vero pena." Ex his sequitur, quod in generibus duobus sit, quod est inconveniens.
1. Ad Roman. VIII, 8, super illud : Occasione accepta, peccatum, etc., dicit Glossa: "Fomes peccati, id est, vitium concupiscentiz."
Contra hoc objici potest sic: Constat, quod concupiscentia est in anima : fomes autem in carne, quia dicitur etiam lex membrorum: ergo videtur, quod male dicitur fomes.
Sotuno. Dicendum ad primo quasitum, scilicet quid sit fomes sive concupiscentia ? quod concupiscentia secundum sui essentiam pro certo est in genere pene, et estuna de penis que causantur de originali peccato, sicut paulo ante habitum est. Dicitur tamen aliquando peccatum, sicut dicit Augustinus in libro de Nuptiis et concupiscentia contra Julianum et Pelagianum: quia est et ex peccato, et inclinat ad pecca tum Et sunt verba Augustini: "Ex hac tamquam filia peccati, in omnibus qui secundum legem concupiscentie descen~ dunt ab Adam propagatione corrupte nature, innascitur originale peccatum, Et ideo quidam sancti ponunt eam in genere peccali, quidam in genere pene." Et sic patet solutio ad omnes auctoritates inductas pro prima parte.
Av w quod objicitur in contrarium per Aristotelem, dicendum, quod diversorum generum, sicut dicit Aristoteles, dummodo sunt diversa genera ratione et natura, diverse sunt species. Sed hic non est ita: quia sicut dictum est, concupiscentia non dicitur peccatum, nisi quia ex peccato, et ad peccatum: quia secundum suam essentiam est poena, et filia peccati dicitur ab Augustino.
Ad id quod ulterius queritur, Quare fomes dicatur? leve est solvere: verba enim Ambrosii inducta solvunt hoc. Est enim morbidus affectus fovens illicita, sicut dicitur fomes ignis illud quod fovet ignem ut ardeat. Et dicitur etiam lez membrorum, quia ligat membra ad illicita. Et hac ratione dicitur etiam tyrannus, in quantum cum quadam coactione compellit ad illicita corruptam naturam.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod sicut dicit Glossa super epist. ad Galat. v, 17, super illud: Caro concupisctt adversus spiritum, "Concupiscentia non est in anima tantum, nec in carne tantum, sed in ipso conjuncto : quia nulla delectatio sentitur sine utroque." Unde cum dicitur : Caro concupiscit adversus spiritum, dicitur caro carnalis affectus, spiritus spiritualis affectus : que semper sibi reluctantur. Et homo qui sequitur carnalem affectum, | dicitur animalis homo. 1 ad Corinth. u, 14, super illud: Animalis homo non percipit ea. que sunt Spiritus Dei, dicit Glossa: "Animalis vita est, que dissoluta lascivia fertur in delectabilia quin que sensuum: quam inter metas suas spiritus rector non continet." Et hic ab Aristotele in VII Ethicorum, vocatur incontinens, quem scilicet passio concupiscentia violenter abducit extra metas mentis et rationis.
Membrum 2
In quo sit fomes, utrum in corpore, vel in anima, vel in utroque ?
Et videtur, quod in carne sola. Inter penas enim causatas ex originali peccato ponuntur concupiscentia et ignorantia. Videtur ergo, quod sicut ignorantia refertur ad animam, ita concupiscentia referatur ad carnem.
Contra : 1. Augustinus in libro de Spiritu et anima dicit : "Concupiscentia quasi generale malum complexus est Dominus cum dixit: Non concupisces' : neque enim unum aliquod peccatum est quod non concupiscendo committatur." Videtur ergo, quod fomes sit in anima: quia concupiscentia est in anima.
2. Adhuc, Augustinus in libro LXXXII Questionum : "Turpis est affectio, quam animus inferior sectatur, que magis proprie dicitur concupiscentia." Videtur ergo, quod sit in anima : quia concupiscentia est in anima.
Solutio. Dicendum, quod in veritate fomes, sive libido, sive concupiscentia, in anima sunt, et proprie passiones et actiones anime, sed dicuntur in carne esse, quia delectabilia sunt in carne : et ad membra corporalia se extendunt, que habent quasi arma iniquitatis. Ad Roman. vi, 13 : Ne exhibeatis membra vesira arma iniquitatis peccato.
Membrum 3
A quo sit fomes sicut a causa?
Et videtur, quod a Deo. 1, Augustinus in libro de Libero arbitrio : "Peena peccati justa est, et supplicium nominatur." Fomes pena peccati est. Ergo justa est. Omne justum bonum, ut dicunt Augustinus et Boetius : omne justum et bonum a Deo : ergo fomes est a Deo.
2. Adhuc, Augustinus, ibidem in libro de Libero arbitrio : "Deus fecit concupiscentiam ut ultor peccati." ] Ultio talis a Deo est. Ergo concupiscentia sive fomes a Deo est.
Contra : 1. Augustinus in libro Quingue responsionum ?: "Libido non est nature bonum, sed per peccatum primorum hominum accidens malum atque pudendum, cujus auctor Deus non est, sed diabolus." Videtur ergo, quod fomes a diabolo est, non a Deo. ,
2. Adhuc, Augustinus, ibidem, "Libido est inimica vite que me currentem, et placere Deo per ducatum gratie volentem, diversorum libitu malorum aculeis impugnat et provocat." Tale quid non potest esse a Deo, sed a diabolo. Ergg fomes non est a Deo.
3. Adhuc, Ad Roman. vi, 12, super illud : Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, Glossa, id est, fomes peccati : peccatum non est a Deo : ergo nec fomes.
4, Adhuc, Ad Roman. v1, 6, super illud : Vetus homo noster simul crucifisus est, Glossa, id est, fomes, qui nobis non est a Deo.
5. Adhuc, Augustinus in libro Quinque responsionum : "Credite malum esse adiabolo, non bonum." Sed libido est quoddam malum, quam Apostolus legem carnis, id est, malam consuetudinem nominat. Ergo libido non est a Deo : ergo nec fomes.
6. Adhuc, Fulgentius: "Sapiens non facit unde opus suum fiat deterius." Ex libidine opus Dei deterius fit. Ergo libidinem sapiens Deus in opere suo non Jacit : ergo libido sive fomes a Deo non est.
7. Adhuc, Omnes poenas indetractabiles, ut dicit Damascenus, quas Deus plantavit in nobis, Christus suscipiendo nostram naturam suscepit. Libidinem sive fomitem in nostra natura non suscepit. Ergo in nostra natura non plantavit : ergo fomes non est a Deo.
8. Adhuc, Secundum Philosophum in Moralibus, passiones vel habitus bona vel mala differunt operatione. Nulla operatio libidinis bona est : quia dicit Augustinus, quod universorum malorum est causa, et secundum Aristotelem in Ethicis, maxime fugienda est his qui volunt esse boni secundum virtutem. Ergo libido non est bona: ergo non a Deo est : quia dicit Dionysius, quod bonum est, quod est a Deo bono.
Et videtur, quod ad nihil nisi ad malum. 1, Augustinus in libro de Libero arbitrio : "Clarum est, nihil aliud quam libidinem esse causam omnium malorum,"
2. Adhuc, Super illud epist. ad Roman, vi, 24 : Ego carnalis sum, ve numdatus sub peccato, Glossa : "Hic peccati nomine concupiscentiam appellat, unde oriuntur omnia peccata : quidquid enim peccatorum est in dictis et in factis et in cogitationibus, non oritur nisi ex mala concupiscentia que ex peccato est."
Contra : 1. Super illud epist. ad Galat. v, 19: Manifesia sunt opera carnis, Glossa : "Credere omnia mala accidere ex carne, error est: non enim omnia vite inque vitia tribuenda sunt carni, ne forte ab his omnibus mundemus diabolum qui carnem non habet." Ergo concupiscentia non est causa omnium malorum.
2. Adhuc, Peccatum est in diabolo : et constat non esse ex fomite, quia carnem non habet, et fomes non habetur nisi in carne ; ergo non omne peccatum est ex fomite.
Ulterius queritur ad perfectam intelligentiam predictorum, Utrum fomes equaliter sit in eis in quibus est?
Et videtur, quod sic : quia 1. Quod ex uno equali est, in omnibus est equale : fomes est ex uno, scilicet ex originali peccato et equali: ergo equalis est in omnibus secundum legem concupiscentie ab Adam descendentibus.
2. Adhuc, Fomes est pronitas ad quodcumque peccatum : sed ultra quodcumque non potest se extendi, quia illud omnia comprehendit : ergo videtur, quod equaliter sitin omnibus in quibus est.
Contra : 1. Unus pronior est ad peccandum quam alius : et non nisi ex fomite, qui magis intenditur in uno quam in alio.
2. Adhuc, Augustinus ad Valerium : "Coneupiscentia quotidie minuitur in proficientibus et continentibus, maxime accedente senectute 4."
3. Adhuc, Augustinus in libro de Lapsu mundi: "Concupiscentia cum qua nati sumus, finiri non potest quamdiu vivimus : minui potest, sed finiri non potest."
Dicendum quod dupliciter consideratur fomes, scilicet secundum ordinem ad peccatum originale, ex quo est ut propria sequela ipsius et peena. Consideratur etiam secundum ordinem ad peccatum sequens, ad quod instigat et inflammat ; et sic causa mali est. Et in istis duabus considerationibus a Deo esse non potest : quia Deus causa mali non est : tamen ordinator mali est et ordinat malum. Unde ordinatio fomitis hoc modo a Deo est, quod scilicet sit in peenam peccati prateriti, et in exercitium sanctorum in pugna contra futurum peccatum : quia si non esset fomes, non esset pugna contra incontinentiam. Et propter hoc Sancti loquuntur diversimode de fomite. Quidam enim dicunt, quod non sit a Deo : quidam, quod sit a Deo : quia ordinatio ejus a Deo est : et sic justa poena est ordinatione divina inflicta.
Ad paimum ergo dicendum, quod dictum Augustini respicit ordinationem et justitiam, et sic a Deo est : secundum se tamen a Deo non est.
Ad aliud dicendum, quod solutio patet per idem : talis enim ultio respicit justitiam divinam : et illa a Deo est, licet fomes prout est concupiscentia inordinata, a Deo non sit.
Ad ocro que inducuntur in contrarium, dicendum quod omnia considerant fomitem in quantum est libido inordinata ad malum instigans, et a malo causata. Et sic dicit Augustinus in libro de Nupliis et concupiscentia, quod est filia peccati, ex qua traducitur originale in omnes, gui secundum legem concupiscentiae descendunt ab Adam. Et sic dicit Philosophus eam esse fugiendam : quia operationes ejus malz sunt. Et sic dicit Damascenus passionem detractabilem sive vituperabilem, quam Deus nec in natura plantavit, nec cum natura suscepit.
Dicendum quod secundum se non est nisi ad malum : quia causa malorum est, et radix omnium que ex concupiscentia oriuntur. Et sic etiam est improba voluntas et improbus appetitus, ardens in malum et inflammans.
Ad puo objecta sequentia dicendum, quod concedenda sunt et procedunt : quia hoc idem probant. Sicut enim dicit Gregorius, venumdatos sub peccato non tenet nos nisi concupiscentia a diabolo : qui, sicut dicit, parentibus primis minimum deceptionis obtulit, et ab omnibus posteris continue peccati et mortis debitum exposcit, tamquam a servis pretio prime deceptionis in servitutem emptis.
Av 1 quod contra objicitur, dicendum quod concupiscentia dupliciter sumitur : generaliter et specialiter. Generaliter enim sumpta nihil aliud est, quam improba voluntas inclinans ad malum quodlibet, ut dictum est. Et sic est in diabolo et in homine. Et sic dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod triplex est malum demonis, scilicet furor irrationabilis, demens concupiscentia, et phantasia proterva. Et sic causa omnium malorum est. Dicitur etiam specialiter in venereis et delectabilibus carnis : et sic proprie dicitur fomes. Et ita loquitur Glossa super epist. ad Galat. v, 19.
Ad aliud dicendum, quod jam solutum est. In diabolo enim peccatum est ex concupiscentia large dicta, que demens concupiscentia dicitur, et non ex fomite prout est concupiscentia in carne.
Ad idquod ulterius queritur, Utrum fomes equaliter sit in omnibus? Dicendum quod non. Unus enim pronior est ad peccandum quam alius. Licet enim ex una et equali causa sit in omnibus, tamen diverse sunt dispositiones subjecti in quo est, scilicet ex etate, et consuetudine et complexione, ex quibus plus intenditur in uno quam in alio : et in eodem plus in uno tempore, quam in alio. Juvenes enim plus ardent quam senes. Propter quod dicit Philosophus in Il Ethicorum, quod peccata incontinentie ad puerilia peccata ferimus, nisi sint senes dierum malorum, de quibus dicitur, Daniel. xu, 52. De quibus dicit Augustinus ad Valerium sic: "Qui concupiscentiae nequiter serviunt, tantas in eis vires accipit, ut plurimi qui jam etate deficientibus membris, eisdemque partibus corporis ad illud opus admoveri minus valentibus, turpius et procacius insanire non desinant."
Ad aliud dicendum, quod licet ad omnia se habeat, et extra nihil sit, tamen ex dispositionibus diversis subjecti intenditur et remittitur, ut dictum est, et: in eodem et in diversis : sed non finitur, ut dicit Augustinus. Et hujus causa est, quia corruptio que ex originali peccato est in homine, non finitur dum est. Ex~. cipitur tamen beata Virgo ab Augustino, propter honorem Domini nostri Jesu Christi, quam in vase corrupto non decuit concipi, nec formari, nec nasci. Et propter hoc, ut dicit Damascenus, prevenit in eam Spiritus sanctificans et emundans ab omni vitiosa corruptione fomitis.