Text List

Quaestio 109

Quaestio 109

Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

QUAESTIO CIX. Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Deinde ratione hujus quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXX, in illo cap. Unde Augustinus Juliano heretico *, ubi dicit, quod querit Julianus per quid peccatum invenitur in parvulo, ita inquiens : "Non peccat iste qui nascitur : non peccat ille qui genuit : non peccat ille qui condidit. Per quas igitur rimas in tot presidia innocentie peccatum fingis ingressum ?"

Gratia hujus oportet querere, Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum ?

Videtur, quod actus ille sit peccatum. 1. Augustinus in libro XIV de Crvitate Dei : "Genitales corporis partes ita libido suo juri quodammodo mancipavit, ut moveri non valeant si ipsa defuerit, et nisi ipsa vel ultro vel excitata* surrexerit *." Ergo videtur, quod actus! concubitus non est sine libidine : libido. peccatum est : ergo actus ille sine pecca-" to non est,

2. Adhuc, Augustinus ad Valerium : "Ipse licitas honestusque concubitus non est sine ardore libidinis, ut peragi possit quod rationis est,non libidinis : qui certe ardor sive sequatur sive praveniat voluntatem, non tamen nisi quodam suo imperio moveat membra que aliter non possunt moveri, non perficitur concubitus ad generationem." Ex quo accipitur, guod concubitus non est sine libidine : ergo non sine peccato.

Contra : 1. Super illud Apostoli, 1 ad Corinth, vi, 16: Brunt duo in carne una, Glossa: "In carnali opere, quod inter conjuges sine peccato fit." Ergo actus concubitus inter conjuges peccatum non est.

2. Adhuc, Augustinus in libro de Bono conjugalt: "Bona quedam nobis data sunt a Deo, que propter se sunt appetenda, sicut sapientia, salus, et amicitia sunt. Et alia que ad vitam sunt necessaria, ut-doctrina, cibus, conjugium. Quicumque his que propter aliud sunt appetenda, utitur ad ea ad que sunt constituta, non peccat : qui vero non ad ea utitur eisdem, peccat alias venialiter, alias criminaliter." Unde qui utitur his, bene facit, qui abstinet melius facit : ergo actus concubitus potest fieri sine peccato.

3. Adhuc, Augustinus in libro de Baptismo parvulorum: "Bene utitur bono, continentiam dedicans Deo : male utitur bono, continentiam vovens idolo: male utitur malo, concupiscentiam rela xans adulterio : bene utitur malo, concupiscentiam restringens connubio." Hoc enim dicit Apostolus, I ad Corinth. vu, 9: Melius est nubere quam uri. Et ibidem, Si non continent, nubant. Ergo concubitus sine peccato fit.

Solutio. Dicendum, quod sine dubio secundum fidem Catholicam concubitus conjugalis sine peccato fit, et redditur in eo debitum, propter quod justus est, et bonus est. Unde Apostolus, I ad Corinth. vu, 5: Nolite fraudare invicem, nist forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi. Et ibidem, ¥. 4: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir : similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Unde Manichei et Tatiani damnantur, qui contradicunt nuptiis.

Ad prima ergo duo dicendum, quod libido in veritate, que est in concubitu conjugali, non dicitur malum, quia peccatum sit conjugibus ipsis: sed per eam transfunditur peccatum in parvulos. Et ideo dicit Augustinus super eadem verba Apostoli, quod concupiscentia que alias rueret in preceps, honestate excipitur nuptiarum ut turpis non sit. Et hec honestas est in tribus bonis conjugii, fide scilicet thori, bono prolis, et bono sacramenti. De his tamen subtilius dicetur in quarto Sententiarum, tractatu de conjugio.

Ad tTRIA que in contrarium objiciuntur : dicendum quod procedunt et veritatem concludunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 109