Quaestio 111
Quaestio 111
De fomite.
Reliqua hujus distinctionis, scilicet qualiter peccatum per carnem, et non per animam transit in posteros? et, Qualiter propter concupiscentiam peccatum dicitur esse in carne, et est caus sa peccati in anima? et, Utrum feeditas que est fomes in carne, sit culpa vel pena? et, A quo sit, utrum a Deo, vel a quo, et ad quid sit? et, Utrum concubitus matrimonialis per cujus legem concupiscentialem transfunditur originale in parvulos, sit peccatum vel non? et, Qualiter a parentibus qui nullum habent peccatum, tamen originaliter transfunditur in parvulos ? Omnia in prehabitis et disputata et determinata sunt : et ideo transeundum est ad distinctionem XXXII, ubi Magister determinat de remissione originalis peccati.
Ubi tria sunt querenda. Primo, An contingat fomitem exstingui? Secundo, Quid sit fomitem exstingui ? Tertio, In quibus sanctis exstinctus sit ?
Membrum 1
Utrum contingat fomitem exstingui
1. I Joan. 1, 8 : Sidizerimus guoniam peccatum non habemus, ipsi nos seductmus, et veritas in nobis non est. Peccatum non est nisi ex concupiscentia et fomite : quia dicit Augustinus in libro de Nuptiis et coneupiscentia, quod ex concupiscentia et fomite tamquam filia peccati innascitur peccatum : ergo videtur, quod in nullo exstinguitur.
2, Adhuc, Job, xv, 14: Quid est homo ut immaculatus sit, et ut Justus appareat natus de muliere ? Cum ergo peccatum non insit sine concupiscentia et fomite, videtur quod nullus sit sine fomite : ergo in nullo exstinguitur.
3. Adhuc, Augustinus in libro Retractationum : "In hac vita nemo ita servat mandata justitia, ut non sit ei necessarium orare pro peccatis suis, et dicere : Dimitte nobis debita nostra *." Ergo videtur, quod nullus in hac vita absolvitur a fomite concupiscentie : quia debita non sunt nisi propter peccata contracta.
4. Adhuc, Augustinus in libro de Natura et gratia: "Etiamsi non hic vivatur sine peccato, licet tamen mori sine peccato, dum peccatum venia deletur, quod peccatum ignorantia vel infirmitate committitur." Sine infirmitate non vivit homo que proprius effectus est fomitis. Ergo videtur, quod in toto fomes non exstinguitur in aliquo.
5. Adhuc, Ad Roman. vir, 16 et 17: Si quod nolo, illud facio, consentio legi, quoniam bona est. Nune autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Dicit Glossa ibi, quod loquitur in persona hominis damnati. Omnes damnati sunt qui contrahunt originale. Ergo videtur, quod omnes qui contrahunt originale, fomitem habent non exstinctum.
6. Adhuc, Bernardus super Cantica : "Quantumlibet in hoc corpore manens profeceris, erras si vitia putes emortua, et non magis suppressa. Velis nolis in tra fines tuos habitat Jebuseus : subjugari potest, sed non exterminari*." Sed habitare Jebuseum, est fomitem et concupiscentiam habitare. Ergo videtur, quod in nullo exstinguitur concupiscentia et fomes.
Contra : 1. Augustinus in libro de Baptismo parvulorum : "Non prestatur in baptismo ut lex peccati que est in membris nostris, exstinguatur prorsus, ita ut non sit, nisi forte vinculo creatoris ineffabili." Ergo ad minus potest exstingui vinculo creatoris miraculose. °
2. Adhuc, Constat, quod in Christo nullus fuit fomes : propinquissimo autem vinculo nature et gratie alligata fuit Virgo mater Filio ; ergo et in matre fomes in toto fuit exstinctus : ergo in aliquo potest in toto exstingui.
3. Adhuc, Anselmus in libro de Conceptu virginali : "Decebat ut Virgo illa ea puritate niteret, qua major sub Deo nequit intelligi, quam Deus Pater umbra sue virtutis et imagine, Filiosuo quem de corde suo genitum tamquam seipsum diligebat, et de qua Filius pellem nostre mortalitatis accepit : et, sicut dicit Gregorius, flamma divinitatis sue implevit, qua mulier evangelica, sapientia scilicet divina, composuit lucernam, totam domum Ecclesie illustravit,et invenit drachmam decimam per peccatum primi parentis perditam, summi Regis imagine insignitam,et in thesaurum summi Regis reponendam et non amplius perdendam, et quam Spiritus omni perfectione sanctitatis sanctificavit ei matrem, de quo ipse secundum divinitatem procedit : ut sic triplici illustratione, Patris scilicet, Filii, et Spiritus sancti, eluxerit in eam — claritatem, qua major sub Deo nequit intelligi." Sed talis sanctitas non potest esse in eo in quo est aliqua umbra peccati: umbra peccati est fomes : ergo in beata Virgine fomes in toto exstinctus— fuit : ergo in aliquo potest exstingui.
Solutio. Dicendum, quod sicut probant ultime objectiones, fomes in beata Virgine totus exstinctus fuit. Unde Magister in libro UI Sententiarwm, distinct. Til, cap. Quare etiam Mariam Spiritus sanctus in eam preventens a peccato prorsus purgavil, et a fomite peccati etiam liberavit. Ex eo patet, quod fomes penitus in ea extinctus fuit.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus de concupiscentia et fomite loquitur prout habet inclinationem ad veniale vel mortale : et etiam auctoritas Joannis vult hoc. Et sic fuit in omnibus. qui contrahunt originale, preterquam in beata Virgine. Unde Augustinus in libro de Natura et gratia tractans idem verbum, sic dic't : "Excepta beata Virgine Maria, de qua propter honorem Domini cum de peccatis agitur, nullam volo questionem prorsus haberi. Unde enim scimus, quod ei plus gratiae collatum fuit ad vincendum ex omni parte peccatum, nisi quia concipere et parere meruit Deum, quem nullum constat habuisse peccatum. Hac igitur Virgine excepla, si omnes alios sanctos et sanctas congregare possemus et interrogare, utrum essent sine peccato? quid putamus eos responsuros, nisi quod una voce clamassent: Si dixerimus guoniam peccatum non habemus, ipst nos seducimus, et veritas in nobis non est'." Fomitem enim habentes, inclinationem habebant et ad veniale et mortale.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod in nullo penitus exstinguitur, sed in omnibus est. In parvulis dicitur tantum concupiscibilitas, ut dicit Augustinus, in adultis autem concupiscentia.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod Augustinus loquitur ibi de fomite prout est inclinatio ad veniale vel mortale quod facit debitum, pro quo orandum est in hac vita, ut dimittatur.
Ad aliud dicendum, quod Augusti~ nus loquitur ibi de martyribus, m qui bus falx martyrii resecat omne peccatum et peenam peccati : et ideo immediate evolant ad visionem Dei, cujus carentia pena est originalis peccati. Ideo dicit eos sine peccato mori, quia moriuntur sine pena debita originali peccato.
Ad aliud dicendum, quod sicut dictum est, ibi loquitur Apostolus in persona hominis damnati. Ille autem damnatus est, qui fomitem habet secundum inclinationem ad veniale et mortale. Unde ibidem Glossa dicit, quod ille ante reparationem grati# non potest non peccare venialiter : sed ex hoc non sequitur, quin in aliquo possit esse exslinctus, sicut in beata Virgine : quia privilegia paucorum non faciunt legem communem.
Ad uttimum dicendum, quod Bernardus non loquitur ibi de eo in quo fomes est secundum inclinationem ad veniale vel mortale vel utrumque, in quo fomes supprimi potest ne veniat ad consensum, sed exstingui non potest in hac vita. Nihilominus ex hoc non sequitur, quod exstinctus non potest esse secundum privilegium speciale in beata Virgine. In Christo autem non exstinctus fuit, quia numquam in eo fuit. Et hoc est quod dicit beatus Augustinus in libro de Baptismo parvulorum : "Sola illa medicinam prestare potuit nostro corpori, que non ex peccati vulnere germen piae prolis emisit."
Membrum 2
Quid sit fomitem exstingui, utrum scilicet exstinguatur ut omnino tollatur, vel quod aliquo modo remaneat debilitatus ?
MEMBRUM I. Quid sit fomitem exstingui, utrum scilicet exstinguatur ut omnino tollatur, vel quod aliquo modo remaneat debilitatus ?
Secundo queritur, Quid sit fomitem exstingui, scilicet utrum exslinguatur, ut omnino tollatur, vel quod aliquo modo remaneat debilitatus ?
Circa primum sic proceditur : 1. Videtur, quod omnino exstinguatur : quia ex opposito se habent scintilla rationis, que est synderesis, et scintilla fomitis que instigat ad malum. Sed scintilla rationis aliquando exstinguitur, ut dicit Hieronymus super illud Proverbiorum, xviut, 3: Impius, cum in profundum peccatorum venerit, contemnit : quod in eis precipitatur conscientia, ita ut malo non remurmuret. Cum ergo gratia potentior sit in quolibet quam peccatum, videtur quod fomes in aliquo in toto exstingul potest.
2. Adhuc, Omne quod diminuitur, deficere potest in toto: constat autem, quod fomes minuitur in baptizatis per gratiam : ergo videtur, quod in toto potest tolli et exstingui, si crescat gratia et augmentetur.
3. Adhuc, Exstingui est ejus quod aliquo modo est ign's : sed calor naturalis qui in nobis conservat naturam, in toto exstinguitur, ita quod homo moritur : ergo videtur cum infirmius sit peccatum quam natura, quod etiam ignis fomitis in toto exstingui potest.
Contra : 1. Job, xxxi, 12 : Ignis est usque ad perditionem devorans, ef omnia eradicans genimina. Ergo videtur, quamdiu est ibi aliquid consumendum, quod non exstinguitur ignis fomitis,
2. Adhuc, Proverb. xxx, 16 : Janis numquam dicit : Suffcit. Ergo non exstinguitur ignis fomitis quamdiu est ibi aliquid cremabile.
3. Adhuc, Gregorius in libro [IV Dialogorum scribit, quod quidam sacerdos qui ante sacerdotium habuit uxorem, quam cum sacerdos efficeretur, locavit in claustro cum sacris virginibus : qui devenit in ultimam e#latem, et in infirmitate mortis positus, ita ut jam tentaretur pilis ante os positis si adhuc spiritum haberet, accedente muliere ad lectulum ut plangeret mortuun, collegit spiritum, et dixit : Recede, mulier, adhuc vivit igniculus, tolle paleam. Si ergo in illo in toto exstinctus non fuit, videtur quod in nullo in toto exstingui potest.
4, Adhuc, Hieronymus ad Marcellam ; "Pallebant ora jejuniis, laxa cutis ossibus adhzrebat : et in his omnibus cor miserabilis senis choris puellarum Rome interfuit." Ergo videtur, quod in senectute jejuniis et laboribus fatigata adhuc manet igniculus : ergo in nullo in toto exstinguitur.
5. Adhuc, Augustinus in libro Quingue responsionum : "Non est iste calor bonus, nec genitalis in bonis genitalibus membris, que formavit Deus : sed malus auctore diabolo peccato precedente habet calorem." Videtur ergo ex quo diabolus semper accendit, quod non exstinguatur in toto.
1. Sed secundum hoc videtur, quod cui datur abundantior gratia, in illo amplius deletur, et sic tantum potest crescere gratia, quod in toto deletur : et hoc est contra predicta verba Augustini, qui dicit quod minuitur, sed non in totum exstinguitur.
2. Adhuc, Unum uni opponitur uno genere oppositionis, ut dicit Aristoteles : gratia opponitur malo culpe : ergo non opponitur malo pene eodem genere oppositionis. Fomes sequela originalis peccati est, et sic peena inflicta pro peccato : ergo gratia non opponitur fomiti : ergo non deletur per ipsam.
Solutio. Dicendum, quod fomes dici: tur ignis propter convenientiam ad ignem, que ponitur, Proverb. xxx, :16, quod sicut ignis numquam dicit : Sufficit, ita nihil sufficit concupiscentie que est in fomite. Unde concedendum est, quod numquam in aliquo in toto exstinguitur preterquam in beata Virgine, ut in prehabitis dictum est, cui abundantior gratia collata est ad vincendum ex omni parte peccatum. Unde fomes secundum quod est sequela originalis peccati instigans ad veniale vel mortale, in ipsa non’ fuit. Et hoc intendit Augustinus dicere in auctoritate supra inducta, quod sine vulnere peccati medicinam nobis pix prolis emisit. In aliis autem omnibus, sicut dixerunt antiqui Doctores, secundum triplicem gradum est. In non baptizatis enim et non reparatis per gratiam gratum facientem exestuans est concupiscentia, ut dicit Augustinus, ita quod non possint resistere, quin peccent mortaliter. In reparatis autem per graliam vratum facientem frenata est, ita quod resistunt ei in quantum est inclinativa ad peccatum mortale, sed non in quantum inclinativa est ad veniale. In aliis omnibus preter beatam Virginem et Christum est in quantum est peena et vulnus quod est sequela originalis peccati. Et hoc est quod dicunt Sancti, quod non exstinguitur in totam : quia ad minus remanet in quantum est pena et sequela originalis peccati.
Ad primum ergo dicendum, quod non est simile de scintilla rationis et fomite : quia, sicut supra dictum est in questione de synderesi, scintilla rationis precipitatur, alio quodam pracipitato, sicut ratione : sicut miles precipitatur equo cui insidet. Sed fomes non exstinguilur nisi exstinguatur in seipso. Unde si in totum exstingueretur, puritas illius hominis non differret a puritate hominis que fuit in statu innocentie : quod est inconveniens : quia illa puritas non est recuperabilis in via.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est de his que diminuuntur essentialiter : sed de his que diminuuntur virlule, non est verum, secundum quod virtus aliquo modo est infinita secundum quod est ad infinita : unde restringi potest, sed in totum tolli non potest.
Ad guingvE auctoritates que dicunt, quod in totum non potest exstingui, dicendum quod procedunt : quia ad minus remanet secundum quod est peena et sequela originalis peccati.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod per gratiam baptismalem et graliam reparantem minuitur et exstinguitur fomes concupiscentie.
Sed Ad id quod objicitur in contrarium dicendum quod dupliciter augmentatur gratia, in virtutibus scilicet, et donis : et hec numquam in toto exstinguit fomitem : quia non opponitur ei in quantum est pena. Augetur etiam gratia in privilegiis : et haec in totum exstinguit: quia non decet privilegiatam tanta dignitate aliquod vulnus peccati habere, scilicet beatam Virginem : quia nobis medicinam pie prolis produxit contra peccatuin et vulnus peccati.
Membrum 3
In quibus sanctis exstinctus sit fomes, utrum in aliis quam in beata Virgine ?
Et videtur, quod etiam in Apostolis. 1. Ad Roman. vu, 38 et 39 : Certus sum, quia neque mors, neque vita,... neque instantia, neque futura..., neque alia creatura poterit nos separare a charitate Dei, que est in Christo Jesu Domino nostro. Certus non esset nisi fomes non esset, qui incitat ad malum et separat a charitate. Ergo videtur, quod in Apostolis exstinctus essetin totum fomes.
2. Adhuc, Luc. xxiv, 49 : Sedete in civilate, quoadusque induamini virtute ex alto. Sed simul non possunt esse in eodem virtus Spiritus sancti et foecunditas fomitis. Videtur ergo, quod ex quo induti fuerunt virtute Spiritus sancti, quod exstinctus fuit in eis fomes quantum ad omnem feedilatem suam.
3. Adhuc, Joan. xvi, 47 : Sanctifica eos, scilicet, quos dedisti mihi, in veritate. Sermo tuus veritas est. Sed dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod "sanctitas est ab omni inquinamento libera et perfecta munditia‘." Et haec non compatitur secum aliquam immunditiam vel fceditatem : aliter non esset libera et perfecta. Ergo videtur cum Apostoli sanctificali fuerunt hoc modo, quod nihil remansit in eis de feeditate fomitis, et sic in tolo exstinctus fuit.
Contra : Sicut habitum est in prehabitis, I Joan. 1, 6 : Si dixerimus gquoniam peccatum non habemus, etc. Quod tractans Augustinus in libro de Natura et gratia, sic inquit: "Si omnes sancti et sancte convenirent et interrogarentur, si peccatum non haberent ? quid dicerent, nisi quod una voce clamarent : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipst nos seducimus, et veritas in nobis non est." Sed inclinativum ad peccatum est fomes. Ergo videtur, quod non fuit exstinctus in eis fomes in toto.
Solutio. Dicendum, quod sicut ante habitum est, inter omnes qui fomitem habuerunt, in sola beata Virgine fomes in totum exstinetus est, propter privilegium speciale : quia sicut dicit Augusttnus in libro de Correptione et gratia "Medecinam prime corruptionis proferre non potuit, nisi que corruptionis nullum vulnus habuit : et sic curationem pie prolis exhibuit." Et hoc notatur, Luc. 1, 28 : Ave, gratia plena. Plena non esset si secundam aliquid in ea gratia vacua fuisset. In his tamen notanda est distinctio antiquorum que supra inducta est, quod fomes tria habet in se, scilicet instigationem ad mortale, et instigationem ad veniale, et penam que est foeditas carni adherens. Unde in Apostolis exstinctus fuit fomes quantum ad instigationem ad mortale, sed non quantum ad instigationem ad veniale.
Ad primum ergo dicendum, quod fomes exslinctus fuit in Apostolis quantum ad instigationem ad mortale, sed non quantum ad instigationem ad veniale. Et ideo dicit : Quis nos separabit a charitate Christi * ? quia veniale non separat a charitate.