Text List

Quaestio 115

Quaestio 115

De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

QUASTIO CXV. De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Sed transeundum est ad tractandum de mortali peccato et differentiis ejus. Hoc enim est quod, ut dicit Magister, inter differentias peccatorum proximum occurrit post veniale peccatum.

Primo ergo queritur, Quid sit mortale peccatum ? Secundo, Que sit differentia inter mortale et criminale? Tertio, Que sit differentia inter criminale et radicale?

Post hae fiet inquisitio de differentiis capitalium ad invicem et in speciali, sci licet superbia, invidia, acedia, ira, avaritia, gula, luxuria.

Membrum 1

Quid sit mortale peccatum

MEMBRUM I. Quid sit mortale peccatum ?

Ad primum sic proceditur : Videtur, quod non debeat dici mortale peccatum.,

1. Stenim dicitur mortale peccatum, quod morte punitur: tunc non omne mortale potest dici mortale: quia non omne mortale morte punitur, scilicet nature : fornicatio entm non punitur morte temporali secundum legem.

2. Si autem dicatur mortale, quod morte eterna puniendum est in inferno: tunc videtur, quod non per se dicatur mortale, sed conditionaliter, ut si per penitentiam non deleatur : quia si per peenitentiam deletur, non punietur morte eterna : et sic conditionaliter dicitur mortale, non per se.

3. Adhuc, Qui damnati sunt in inferno, non videntur esse mortui: vivunt enim, et sentiunt, et intelligunt: qui sunt actus vite. Apocal. x, 6: In diebus illis querent homines mortem, et non invenient eam : et desiderabunt mori et fugiet mors ab eis. Et sic videtur, quod mortale non debeat dici mortale ob hoc, quod in inferno punitur.

Si autem dicatur mortale, quia separat a vita gratiae : tune videtur, quod sola infidelitas dicitur mortale peccatum. Habacuc, u, 4: Justus ex fide sua vivet 1. Et ita non sunt multa mortalia, sed unum.

Sorvurio. Dicendum, quod mortale dicitur mortale et mors anime: quia separat a principio vite quod est Deus, et ab influentia vite que est gratia gratum faciens. Potest etiam dici mortale, quia punitur morte eterna. Ad Roman. 1, 18 et seq., Apostolus enumerat multa mortalia peccata, et postea infert : Non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte : et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.

Ad primum ergo dicendum, quod non ideo dicitur mortale, quod puniatur morte temporali: sed, ut dictum est, quia separat a principio vite, sicut dictum est, quod est Deus, quod influit vi tam per gratiam. Sicut enim anima influit vilam corpori, ita Deus influit vitam anime.

Ad id quod dicitur, quod conditionaliter dicatur mortale, dicendum quod simpliciter dicitur mortale : quia morte eterna dignum est quamdiu est. Si autem per peenitentiam deletur: tunc non est mortale, quia per gratiam deletum est.

Av 1p quod objicitur, quod illi qui in inferno sunt, vivunt, dicendum, quod talis vita continua mors est : quia continua separatio a beate vite principio, et con~ tinuus sensus mortis eterne. Unde Bernardus super Cantica : "Continue moritur, et numquam permoritur vivens in inferno."

Membrum 2

Que sit differentia inter mortale et criminale

MEMBRUM II. Que sit differentia inter mortale et criminale ?

Secundo queritur, Que sit differentia inter mortale et criminale ?

Et statim accipitur differentia ex Isidoro. Isidorus enim dicit, "quod peccatum mortale est, quod per reatum ad mortem eternam obligat : crimen autem quod polluit."

St unrertus queritur, Unde dicatur capitale peccatum ?

Sienim dicitur capitale, quod capite punitur - cum caput viri Deus sit, ut dicit Apostolus, 1 Corinth. xi, 3, quod omne mortale capitale sit: quia per quodlibet mortale preciditur hoc caput quod est Deus.

Adhuc, Cum multis nominibus nominetur peccatum mortale, dicitur enim peccatum, dicitur malum, dicitur vitium, dicitur culpa, dicitur crimen, dicitur tenebra, dicitur reatus, dicitur macula, queritur, unde accipit tot nominum diversitates ?

Solutio. Dicendum, quod peccatum dicitur peccatum in quantum est contra rectitudinem legis divine. Unde dicit Ambrosius: "Peccatum est pravaricatio legis divine et ccelestium inobedientia mandatorum." Sed in quantum est contrarium virtuti, que laudabilium et honorabilium bonorum est, ut dicit Aristoteles, sic accipit nomen eriminis : quia polluit decorem virtulis, cui debetur honos et laus. Vitiwm autem dicitur, in quantum vitiat et deturpat pulchritudinem boni naturalis. Culpa vero dicitur, in quantum est culpabile et vituperabile a justissimo judice Deo. Malum autem dicitur, ut dicit Augustinus, quia aliquid adimit de bono naturali. Tenebra spiritualis dicitur, in quantum est contrarium luci gratie: quia per gratiam illuminatur anima: quod lumen tollitur per peccatum. Reatus dicitur, quia obligat ad mortem externam : et sic etiam dicitur moréale, ut supra in objectione probatum est.

Av w quod querilur, Unde dicatur capitale ?

Dicendum,quod dupliciter dicitur capitale. Aliquando dicitur capitale omne id quod capite plectitur sive punitur. Sic omne mortale est capitale, sicut in objectione probatum est. Aliquando dicitur capitale, ex quo sicut ex capite multa alia oriuntur. Sic dicuntur septem capitalia peccata tantum, scilicet superbia, invidia, acedia, ira, avaritia, gula, luxuria.

Membrum 3

Quae sit differentia inter criminale et radicale

MEMBRUM III. Quae sit differentia inter criminale et radicale ?

Tertio queritur, Que sit differentia inter criminale et radicale ?

Et ad hoc jam patet solutio : quia criminale est, quod contrarium est honori et laudabilitati virtutis, ut jam dictum est. Radicale autem est, quod sicut radix quedam est prestans libidinem ex parte conversionis ad commutabile bonum : sicut dicitur, I ad Timoth. vi, 10 : Radix omnium malorum est cupiditas. Et sumitur ibi cupiditas generaliter pro improba voluntate concupiscente inordinate commutabile bonum, secundum quod dicitur, I Joan. 1, 16: Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vite.

PrevBack to TopNext