Quaestio 118
Quaestio 118
De acedia
Inter septem capitalia peccata quatuor sunt spiritualia, scilicet superbia, invidia, ira et acedia: sed quia acedia spiritualior est quam ira, ideo prius de ea tra~ ctandum est.
Membrum 1
De acedia secundum se
De acedia secundum se quaeremus duo. Primo, Quid sit ? Secundo, An semper sit mortale, vel aliquando veniale ? et, Quomodo dicatur peccatum capitale ?
Articulus 1
Quid sit acedia secundum definitionem et rem
1. Dicit autem Augustinus super illud Psalmi cvi, 18 : Omnem escam abominata est anima eorum: "Acedia est tedium internt boni."
3. Idem, Libro II de Fide orthodoxa, ubi distinguit species tristitiarum dicit, quod "acedia est tristitia vocem auferens,"
4. Adhuc, Richardus de sancto Victore dat hance : "Acedia est torpor mentis, bona negligentis inchoare."
1. Acedia vitium est, sive capitale peccatum : cum igitur unum genus sit op~ positorum, acedia erit in genere habitus in quo est etiam virtus. Per istas autem omnes definitiones non ponitur in genere habitus. Ergo videtur, quod nulla conveniat ei.
2. Adhuc, Quam nos dicimus acediam, Gregorius in libro XXXII Aforalium vocat tristitiam : et constat, quod tristitia est in genere habitus : ergo videtur, quod male definitur, eo quod omne vitium in genere habitus sit.
3. Adhuc, Aspasius in libello de Passionibus dicit, quod omnis passio motus est. Et ratio sua est : quia passio non fit nisi secundum illam speciem qualitatis quam vocat Aristoteles passionem vel passibilem qualilatem, inferentem vel illatam : et in illa sola, sicut dicitur in VIL Physicorum, est motus alterationis. Habitus autem in quo genera sunt vitia et virtutes non est motus, sed potius perfectio potentie et quies
4, Adhuc, Iste definitiones omnes peccant, quod non ponunt acediam in uno genere passionis, sed in diversis valde. Auguslinus ponit in genere tedii, Damascenus in genere tristitia, Richardus in genere corporis, qui est pigritia quedam originalis diffidentie, quae opponitur fortitudini secundum Tullium.
Solutio. Dicendum, quod acedia est unum de capitalibus peccatis, sicut dicit beatus Gregorius : et secundum quod est peccatum, est in genere habitus: sed guia omnis habitus generatur ex actibus, sive sit vitil, sive virtutis consuetudinalis, Virtus enim medium est passionum : vitium autem extremum, ut dicit Philosophus, sicut fortitudo medium est inter timores et audacias, et temperantia medium in delectationibus innatis inter superfluum et diminutum. Unde passio causa est actus, in quo cognoscitur habitus in omnibus consuetudinalibus et vitiis et virtutibus. Et ideo sancti volentes notificare, acediam, non solum per genus, sed etiam per causam posuerunt eam in genere passionis : eo quod talis notificatio magis certificat essentiam definiti.
Ad aliud dicendum, quod _ tristitia passio est: sed illa passio causa est habitus : et ita nihil certificatur sicut quod certificatur per causam, est.
Ad aliud dicendum, quod passio motus est: et ideo est causa actuum generantium vitium et virtutem consuetudinalem : propter quod etiam diffinitur per ipsam.
Ad untimum dicendum, quod Augustinus ponit acediam in genere tedii : quia taedium in talibus est circa difficile et bonum internum quod est virtus : quia virtus, sicut dicit Philosophus, est circa difficile et honum. Unde ex difficultate boni incidit in tristitiam, et ex tristitia in tedium, quia tedium habet operandi difficile circa quod est bonum, Damascenus autem ponit eam in genere tristitie, propter causam que dicta est. Et dicit, quod est tristitia aggravans : quia ex difficultate boni aggravatur et infirmatur ad bonum. In omnibus autem infirmitas aggravans acuit vocem, sicut patet in omnibus egris : et ex tali aggravatione derivatur Latine nomen acediz: quia 4x0; in Greco idem est quod vocem aggravans. Richardus autem ponit eam in genere torporis qui est pigritia circa operanda : in quam homo incidit ex tristitia circa difficultates operabilium.
Articulus 2
Utrum acedia sit semper mortale peccatum, vel aliquando veniale? et, Quomodo dicatur peccatum caprtale
MEMBRI PRIMI ARTICULUS II. Utrum acedia sit semper mortale peccatum, vel aliquando veniale? et, Quomodo dicatur peccatum caprtale ?
Secundo quaeritur, An acedia sit semper mortale, vel aliquando veniale ? et, Quomodo dicatur peccatum capitale?
1. Eccli. xxxio, 29: Multam malitiam docuit otiositas. Super hoc dicit. Bernardus : "Otiositas mater est vitiorum, et noverca Virtutum." Tale autem vilium quod gignit alia villa, et’ persequitur virtutes, maximum est et mortale. Ergo acedia maximum peccaium est et mortale. Mason patet: quia illa est auctoritas. Mtnor probatur ex hoc, quod otiositas est desiderabile movens ad acediam : propter hoc enim gravatur et tristatur in operatione virtutum, quia desiderat otiositatem.
2. Adhuc, Eccli. xxxvu1, 20, super illud : In absconsione' permaneé tristitia, Glossa : "Hic incipit, et in futuram penam durabit, propter diffidentiam superne consolationis." Sed illud peccatum gravissimum est quod habet gravissimam ponam: nulla pcena gravior quam illa que hic incipit et in futurum durabit : acedia talis poena est : ergo videtur, quod sit gravissimum peccatum et mortale semper.
3. Adhuc, Hf ad Corinth. vu, 10: Seculi tristitia mortem operatur. Sed quod operatur mortem, mortale peccatum est, quia de morte eterna intelligitur. Ergo acedia semper mortale peccatum est.
4. Adhuc, I Joan. v, 16: Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis. Sed jam habitum est, quod acedia sive tristitia est peccatum ad mortem. Ergo pro eo non est orandum : et sic irremediabile est, et peccatum mortale.
Contra : 1. Humanum est tristari de laborioso, sicut de vigiliis, jejuniis, et orationibus, et hujusmodi : et contingit spe sanctis hominibus tristari de hujusmodi quando superexcrescit labor. Unde Gregorius ad Petrum in dialogo, cum Petrus quereret: "Cur te meeror plus tenet solito ? sic respondit : Meror, Petre, quem continue patior, et mihi per augmentum novus est, et per assuetudinem tus."
2. Adhuc, Matth. xxvi, 38 : Tristis est anima mea usque ad mortem. Verba sunt Christi : et difficile esset dicere, quod Sancti in tali tristitia peccarent mortaliter.
Sorunio. Dicendum, quod acedia non semper mortale peccatum est, nec maximum: quantum tamen sit, ex circumstantiis judicandum est.
Aliquando enim tanta est tristitia circa difficile et bonum, quod dejicit in desperationem : et tune peccatum mortale est et maximum, quia desperatio peccatum in Spiritum sanctum est, et est cum finali impeenitentia, que etiam est peccalum in Spiritum sanctum, sicut inferius ostendetur.
Aliquando causatur ex infirmitate, ex qua fit quod homo tristatur et acediosus fit cirea operationem bonorum, que difficilia sunt ad operandum. Et tune non potest dici, quod sit peccatum mortale, sed veniale ex infirmitate causatum. If ad Corinth. 1,8 : Non volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra que facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tederet nos etiam vivere. Et in hoc casu nullum peccatum est nec veniale nec mortale : quia sic fuit in Christo et in sanctis. Unde, Matth. xxvi, 38: Tristis est anima mea usque ad mortem. Job, x, 1: Tedet animam meam vite mee : dimitiam adversum me eloquium meum, Et sic non proprie vocatur capitale peccatum, sed tristitia naturalis, que ex gravitate nature incidit in omnem hominem, qui infirme nature est et infirmitates carnis patitur : necesse enim est, quod omnis talis tristetur circa operationem bonorum, que difticilia sunt. Unde, Psal. vi, 3 et 4: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum : sana me, Domine, queniam conturbata sunt ossa mea,et anima mea turbata est valde.
Aliquando causatur ex desiderio secularis jucunditatis, et libidine peccati, ex quibus incipit tristari circa bonorum operationem. Et sic est mortale peccatum semper grave : sed gravissimum quando conjungitur desperationi, et finali impcenitentie : quia tunc est peccatum ad mortem : quia abstrahit a bonis et immergit hominem in multis malis.
Et in hoc solo casu loquuntur quatuor auctoritates primo inducte : quia sic peccatum ad mortem est, pro quo non est orandum, sicut dicitur, Matth. xu, 32 : Non remitietur ei, neque in hoc seculo, neque in futuro: quia est peccatum in Spirilum sanctum, quod est conjunctum finali impcenitentie, ut dictum est: per solam enim pcenitentiam posset remitti: et illa privatur per impeenitentiam finalem, cui conjunctum est. Et ideo dicitur, II ad Corinth. vu, 10 : Seculi tristitia mortem operatur.
Ad Duo que in contrarium objiciuntur, dicendum quod illa procedunt : quia loquuntur de tristilia causata ex naturali infirmitate, que nullum peccatum est, ut paulo ante diximus. Et hac fuit in Christo ut propassio, in aliis autem Sanctis ut passio naturalis Propassio enim, ut dicunt sancti Augustinus et Hilarius, vocatur passio afficiens, et non abducens ralionem : passio autem est afficiens, et aliquando abducens, secundum quod Arisloteles dicit in VIL Ethicorum de continente et incontinente, quod continens est qui moratur in mente, et vi passionis non abducitur incontinens e converso, qui in mente non moratur, et vi passionis abducitur mollis vero qui sicut enervatus et dissolutus, omni subjacet passioni. Capitale autem peccatum dicitur, quia sicut caput in membra dividitur, ita in multa peccata dividitur, que dicuntur a Gregorio filie ejus, de quibus per ordinem querendum est.
Membrum 2
De filiabus acediae, quot et quae sint
1. Quas tangit Gregorius in libro XXXI AMoralium, sic dicens : "De tristitia malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa precepta, vagatio mentis erga illicita nascitur."
2. Isidorus autem ex tristitia dicit nasci quatuor. Dicit enim sic: "Quatuor autem nascentia ex tristitia, sunt timor, pusillanimitas, amaritudo, desperatio."
3. Beda vero assignat ista sic dicens: "De acedia oriuntur septem, scilicet otiositas, somnolentia, importunitas mentis, inquietudo, corporis instabilitas, verbositas, curiositas."
Queritur ergo de istis. Et primo de numero quem assignat Gregorius, qualiter ista ex tristitia oriuntur sive ex acedia?
Et Ad hoc dicendum, quod sicut in prehabitis dictum est, acedia addit super. tristitiam : quia acedia est tristitia aggravans, et vocem auferens : tristitia autem passio est ex presenti laborioso. Unde in quantum adimit bonum virtutis quod est difficile et laboriosum, dicitur ex ea nasci malitia. Dicit enim Augustinus, quod malitia est, que adimit bonum. In quantum autem conturbat animum, et facit odiosum bonum, sic nascitur ex ea rancor : quia sic facit furere contra bonum. Rancor enim nihil aliud est, nisi furor ire contra bonum : et est. una malitiarum diaboli, sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : ubi dicit, quod "malum demonis est contra deiformem intellectum esse. Et. est triplex, scilicet furor irrationabilis, demens concupiscentia, phantasia proterva’." Pusillanimitas vero nascitur ex tristitia, in quantum ab arduo quod est circa bonum et precepta, in seipso destituitur, ad quod tamen quilibet deberet esse animosus ad aggrediendum. In hoc enim dicitur magnus vir bonus, eo quod magnum habet animum talia aggrediendi : et cadens a tali magnitudine efficitur pusillanimis. Desperatio autem oritur ex eadem tristitia : quia spes est ceria exspectatio futuri boni, ut dicit Augustinus, que tutat et firmat animum, ut audeat aggredi ardua virtutis et praecepti, propter quod sperat bona eterna : tristitia autem dejicit a tali spe et audacia, et sic dejicit in desperationem. Jorpor autem circa pracepta oritur ex tristitia : quia cum tristitia dejicit aspe aggrediendi magna et exspectandi bona, torpere incipit et marcescere in seipso, quasi non habens vigorem operandi ea que préecipiuntur.
Et omnes iste filie oriuntur ex parte aversionis a bono, quod est in omni peccato. Ex parte autem conversionis ad bonum commutabile, quod etiam est in peccato, oritur vagatio mentis erga illicita, Non enim habens in se bonum spirituale in quo gaudeat in bono incommutabili, remedium querit in rebus temporalibus, et sic incipit evagari circa illicita.
Ea vero que enumerat Isidorus, sic accipiuntur, quod é2mor oritur ex trislitia quam habet ad magnum et arduum, quod timet aggredi. Et ex eodem oritur pusillanimitas, sicut paulo ante diclum est, quod ex tali timore cadit a magnitudine in pusillanimitatem. Et sic per consequens cadit in amaritudinem : amaricatur enim in seipso ex timore et pusillanimitate, nihil in seipso sentiens dulcedinis veri boni, quod solum dulco rat animum. Propter quod dicitur in Psalmo xxxvi, 4: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui, Et sic ulterius pracipitatur in desperationem, sicut prius dictum est: quia non habens in se bonum meriti, desperat. Et hoc patet per definitionem spei quam ponit Magister in libro IIT Sententiarum, ex verbis Augustini sic dicens : "Spes est cerla exspectatio future beatitudinis, ex meritis et gratia proveniens." Tristis enim avertitur a meritis et gratia, ex quibus deberet sperare futura.
Ex istis jam facile patet quomodo sumitur divisio Bede. Ex hoc enim, quod tristitia avertit a bono meriti et virtutis, cirea quod solum debet esse otiositas hominis, cadit in otiositatem. Et ex hoc torpens in seipso, cadit in somnolentiam. Et quia mens non potest otiosa esse quin aliquid operetur, efficitur amportuna, se ingerens illicitis. Unde versus poete : "Queritur Egistus quare sil factus adulter ? In promptu causa est, desidiosus erat."
Ex hoc autem nascitur inguietudo : quia non habens quietem in seipso, vagatur circa illicita, Et ex hoc iteram oritur corporis instabilitas, sicut dicitur, Proverb. vu, 10 et seq.: Eé cece occurrit ili mulier... garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis: nune foris, nune in plateis, nune jucta angulos insidians. Et ex hoc causatur verbositas et curiositas : quia dum non habet ubi quiescat in propriis bonis, verbose et curiose ingerit se aliis. Contra quod dicitur, Sapient. vin, 16: Infrans in domum meam, conquiescam cum illa, scilicet sapientia : non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tedium convictus illius, sed lzxtitia et gaudium.