Quaestio 119
Quaestio 119
De ira
Post acediam quae vicinitatem habet cum invidia, eo quod utraque est afflictio de bonis, sed invidia est afflictio de bonis proximi, acedia vero de bonis propriis, tractandum est de ira, de qua queremus duo, scilicet de ira in se, et de filiabus ejus.
Membrum 1
De ira secundum se
MEMBRUM I. De ira secundum se. De ira in se queremus duo, scilicet quid sit ira ? Et secundo, Quantum peccatum sil ? et, Si semper est peccatum, vel aliquando meritorium ?
Articulus 1
Quid sit ira
Quaeritur ergo primo, Quid sit ira ? Et tam a Sanctis quam a Philo- sophis multe inveniuntur definitiones ire.
2. Super illud Psalmi vi, 2: Domine,’ ne in furore tuo arguas me, Cassiodorus definit eam sic: "Ira est motus animi concitatus ad poenam provocans inferendam."
3. Rabanus sic super Mattheum, v, 22: Qui wrascitur fratri suo, reus erit judicio: "Ira est omnis motus malus ad nocendum."
4. Damascenus in libro II de Fide orthodoxa sic definit : "Ira est accensio ejus qui circa cor est sanguinis ex evaporatione fellis"
Videtur enim, quod ira non sit tristitia : quia tristitia est una de passionibus naluralibus que est de presenti malo; ira autem non est in genere passionis, cum dicat motum appetitus, et motus sit operatio quedam.
Similiter, Objicitur contra secundam : quia si est motus animi concitatus, tune videtur, quod ira sit in genere motus, et non in genere passionis : et sic secunda non concordat cum prima.
Similiter, Objicitur contra tertiam ; 1. Ponit enim iram in genere motus, cum ira sit passio quedam, et passio non est motus, licet sit movens.
2. Adhuce, Ira convenit Deo. Isa. xx1v, 5 : Bece tu iratus es, et peccavimus. In ipsis fuimus semper. Nahum, 1, 2 : Uleiscens Dominus, et habens furorem : cum tamen non conveniat Deo moveri, vel pati passione aliqua.
Similiter, objicitur contra quartam: secundum illam enim videtur ira esse corporale vilium, et non spirituale, quod falsum est.
Similiter, Objicitur contra quintam et ultimam ; quia appetitus vindicte potest bene fieri, quando queritur vindicta de malis. Apocal. vi, 10, Sancti sub altare Dei clamant: Usqueguo, Domine ( sanclus el verus) non gudicas et non vindicas sanguinem nostrum de tis qui habitant in terra? Tra autem cum sit capitale vitium, non potest bene fieri.
Apuvuc, Contra omnes sic objicitur : quia unius rei unica erit definitio que indicat essé ipsius, secundum quod significatur per nomen: hic autem ponuntur multe definitiones de una re et eadem : et hoc est inconveniens.
Solutio. Ad hoc ultimum dicendum, quod licet ira unum sit vitium, tamen multiplex est esse ipsius, quando comparatur ad causas suas. Est enim ira quasi medium inter corporalia et spiritualia vilia: et propter hoc aliquid habet commune cum corporalibus, aliquid cum spiritualibus. Et ideo diffinitur aliquando per esse corporale, et aliquando per esse spirituale. Quia, sicut dicit Aristoteles, sicut motus anime perveniunt ad corpus, ita motus corporis perveniunt ad animam, et utrumque mutatur ex reliquo.
Ad primum ergo dicendum, quod illa datur de ira secundum ejus esse spirituale secundum quod proprie ponitur in esse moris.
Et ad objectum contra, dicendum quod licet tristitia sit passio et passibilis qualitas, tamen est passio inferens motum in appetitu irascibilis potentie, ut dicit Aristoteles. Et ideo non est inconveniens, quod ira ponatur et in genere passionis, et in genere motus.
Ad idquod objicitur, quod ita convenit Deo, dicendum quod non convenit Deo nisi per prosopopeiam, que dicitur humana passio, quando scilicet attribuilur Deo quod humanum est, dum scilicet punit, quod facit homo irascens.
Ad aliud dicendum, quod Damascenus definit iram secundum quod est in genere nature, et nonin genere moris, et convenit cum corporalibus vitiis : sic enim spiritus amarus qui est in sanguine et felle, movet irascibilem ut concitetur ad iram et vindictam.
Ad id quod objicitur contra ultimam, aq aiffnits dicendum quod appetitus in vindictam de malis non est appetitus ire simpliciter, sed est appetitus per zelum, que conjuncta est amori rectitudinis justitie. ira enim talis non irascitur persone sive nature, sed vitio sive peccato. Psal. 1, 3: Lrascimini, et nolite peccare. Et hee est, sicut dicit Augustinus in Glossa super epist. ad Hebreos, xu, 6, ira patris in filium indisciplinatum. Et, Apocal. ml, 19: Ego quos amo, arguo et castigo.
Articulus 2
Quantum peccatum sit ira ? et, Si semper sit peccatum, vel aliquando meritorium ? et, An omnis ira per vitium sit mortale ?
MEMBRI PRIMI ARTICULUS II. Quantum peccatum sit ira ? et, Si semper sit peccatum, vel aliquando meritorium ? et, An omnis ira per vitium sit mortale ?
1. Quod potest bene vel male fieri, non est peccatum secundum se: ira potest bene et male fieri: ergo non est peccatum secundum se. Et hoc dicit expresse Chrysostomus super illud Psalmi iv, 5: Irascimini, et nolite peccare, sic : "Quod justum est, concessit : quod malum est, prohibuit." Irasci ergo aliquando justum est : et sic potest bene fieri et sine peccato. Ergo non semper est peccatum.
2. Adhuc, Nullus actus qui secundum se peccatum est, attribuitur Deo : ira etiam cum furore attribuitur Deo. Psal. cv, 40: Iratus est furore Dominus in populum suum. Ergo videtur, quod secundum se non sit peccatum.
3. Adhuc, Christus numquam peccavit: tamen iratus fuit. Joan. nu, 15: Cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes egecit de templo. Videtur ergo, quod ira secundum se non sit peccatum.
Contra : 1. Gregorius in Moralibus, ubi loquitur de capitalibus vitiis, sic dicit : "Venialis est ira que non ducitur ad effectum : si ducitur ad effectum, malum est." Sed omnis ira vel ducitur ad effectum, vel non ducitur. Ergo omnis ira vel est venialis, vel mortalis. Ergo omnis ira malum est.
2. Adhuc, Jacob. 1, 20: Ira viri Justitiam Dei non operatur. Ft quod non operatur justitiam, hoc malum est: ergo omnis ira malum est.
3. Adhuc, Matth. v, 22: Ego dico vobis, quia omnis qui trascitur fratri suo, reus ertt gudicio. Omne illud quod facit hominem reum judicio, malum est. Ergo omnis ira malum est.
4, Adhuc, Ad Ephes. iv, 26: / rascimini, et nolile peccare: sol non oceidat super iracundiam vestram. Ybi Glossa dicit, quod "sol est splendor justilie et veritatis et sapientie, quem iracundia facit occumbere." Sed omne quod avertit a lumine spirituali, peccatum est, Ergo omnis ira peccatum est.
5. Adhuc, Psal. tvu, 9: Supercecidit ignis, et non viderunt solem. Ubi Glossa dicit, quod "ira impedit ne splendeat sol veritatis et justilie." Omne quod tollit splendorem justitiae et veritatis, peccatum mortale est. Ergo ira peccatum mortale est.
7. Adhuc, Damascenus : "Peccatum est tenebra spiritualis." Et constat, quod loquitur de peccato mortali: quia veniale non tollit lumen gratia. Ergo videtur, quod illud peccatum quod maxime tollit lumen gratie, maximum sit peccatum : ira tollit lumen gratie : ergo maximum peccalum est, et semper mortale.
Solutio. Dicendum ad primam partem questionis, quod non omnis ira malum est, neque peccatum: quia duplex est ira secundum quod a Gregorio distinguitur et ab Isidoro, scilicet ira per zelum, que bona est et virtus, scilicet quando homo irascitur vitio, et non nature. Et est ira per vitium, qua est mala, quando scilicet irascitur nature et non vitio.
Auctoritates igitur ad primum indu cte, intelliguntur de ira per zelum, et vere sunt, et procedunt : quia sol justitig non occidit super iracundiam illam, sed potius illuminat sol justitie, gratia, et rationis. Et hec est ira que cadit in Deum : et non illa que est per vitium. Et hoc est quod dicitur, Job, xin, 7: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quia non estis locutt coram me rectum, sicut servus meus Job. Quia non loqui rectum, vitium est in doctrina veritatis et mortale peccatum : et illi ira~ scor, et non vobis. Et haec vocatur ira per zelum, que nullum peccatum est, imo meritum, ut dictum est. Et super hance iram non occidit sol: quia dicitur, Job, v,2 : Vere stultum interficit iracundia. Stultus est qui lumen discretionis amisit.
Dicendum quod non, sed aliquando est veniale, aliquando mortale. Et hoc estimandum est et cogitandum ex quantitate lesionis quam intendit inferre irascens. Et hoc accipitur ex verbis Augustiniin Regula, ubi sic dicit : "Si quis vestrum criminis objectu et convicio aliquem leserit, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, unde facta sunt vulnera: et quamcitius curare quod fecit, ne ira crescat in odium, et trabem faciat de festuca, et animam faciat homicidam." Hoc enim ideo dicit, quia primi motus ire qui non sunt ad magna nocumenta, veniales sunt. Servata autem ira, que odium est secundum Gregorium, et ad magnum nocumentum, peccatum mortale est. Eceli. xxviu, 3: Homo homini reservat iram, et a Deo querit medelam. Quasi dicat: Non inveniet. Et ideo addit Augustinus : "Ne ira crescat in odium, et trabem faciat de festuca, etc." Sic enim legitis, I] Joan. um, 15: Omnis: qui odit fratrem suum, homicida est.
Membrum 2
De filiabus irae
Dewpe, Queritur de filiabus ire quas Gregorius dicit esse sex, sic: "De ira rixe, tumor mentis, contumelie, clamor, indignatio, blasphemie proferuntur." Et haec simul in una auctoritate dicuntur ab Apostolo, ad Ephes. iv, 31: Ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis.
Numerus autem harum filiarum sic accipitur : Jra enim est appetitus in vindictam, ut dictum est. Aut igitur est in signo, aut in re. Si in signo: non est nisi subtractio benevolentie que debetur proximo: et hec sunt in signo et aversione vultus : quod fit cum indignatione, quod scilicet non dignatur ei debitam et consuetam benevolentiam exhibere. Si in re : aut est in verbo, aut in facto. Si est in verbo, aut est in Deum, qui non permittit vindictam fieri, aut in proximum in quem intendit vindicare. Si est in Deum : tune est blasphemia, quia blasphemia est impositio falsi criminis in Deum, et hoc procedit ex ira, quando culpat Deum, quod non vindicat in eum cui irascitur. Et est contra hoc verbum Apostoli, ad Roman. xn, 19: Secriptum est enim: Mihi vindicta, ego retribuam, dicit Dominus *. Si in proximum : tune est maledictum, quod Isidorus ponit filiam : et est contra hoc verbum Apostoli, ad Roman. xm, 17: Nulla malum pro malo reddentes. Et supra, y. 14 : Benedicite, et nolite maledicere. Si autem est in re: tunc aut est in corde, aut in opere. Si in corde: tunc est tumor mentis, quando scilicet elata mens indignum reputat, quod talia sustinet sine vindicta. Si est in opere : tune est riza. Unde Augustinus super illud Apostoli, ad Galalt. v, 15 : Quod invicem mordetis, ef comeditis, etc. "Rixa est, quando ex ira invicem se percutiunt." Et ratio dicti est, quia -proprie corrixari aprorum est, quando dentibus se invicem secant, sicut etiam irati se invicem secant verbo et facto. Contumelia autem oritur ex ira, quando mens exasperata et vindictam appetens, per maledictum contumeliam profert in proximum criminis objectu. Clamor vero ex ira oritur, quando per iracundiam subsannando maledictum profertur in proximum cum clamore et subsannatione.
Objicitur autem: quia ab Isidoro odium ponitur filia ire, quam Gregorius non ponit: et sic videtur insufliciens esse.
Sed ad hoc dicendum, quod odium non addit differentiam specificam super iram, sed accidentalem tantum: quia odium est inveterata ira, ut dicit Augustinus : et in Regula ejusdem dicitur : "Ne ira crescat in odium, etc.," sicut superius notatum est. Secundum Gregorium autem filie alicujus vitii dicuntur, que specifica differentia inter se dilferunt, sed per aliquam occasionem ex capitali vitio oriuntur.