Text List

Quaestio 120

Quaestio 120

De avaritia

QUASTIO CXX. De avaritia.

Post tractatum de ira, tractandum est de avaritia que magis convenit cum spiritualibus vitiis quam gula et luxuria.

De avaritia queremus duo in genere, scilicet de ipsa in se, et de filiabus ejus.

Membrum 1

De avaritia in se

MEMBRUM I. De avaritia in se.

De ayaritiain se queremus quatuor, scilicet primo quid sit ? Secundo, Si semper peccatum sit ? Tertio, Quantum peccatum sit? Et quarto, De vitiis adjunctis avaritiz, sicut est usura, fraus, furtum, et hujusmodi.

Articulus 1

Quid sit avaritia

MEMBRI PRIMI ARTICULUS I. Quid sit avaritia ?

QumrituR ergo primo, Quid sit avaritia ?

Dicit autem Augustinus swper Genesim sic : "Avaritia non tantum est pecunie, sed allitudinis et scientiae." Videtur ergo, quod avaritia non definitur taniummodo per immoderatum appetitum habendi bona fortune, sed etiam per immoderatum appetitum habendi altitudinem el scientiam: et sic avaritia non videtur esse speciale vilium, sed generale.

Tullius autem sic definit eam : "Avaritia est immoderatus appetilus habendi plus quam oportet." Et hec concordat cum Apostolo, I ad Timoth. vi, 10: Radix omnium malorum est cupiditas. Glossa, "Cupiditas est desiderium plus habendi quam oportet." Quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Ibi Glossa dicit : "Si avaritia habetur, que proprie est pecunie amor, omne malum oritur : quia non est genus mali quod non a cupiditate aliquando procedat."

Secundum istas definitiones queritur, Quare avaritia ponitur circa pecuniam plus quam circa aliud bonum temporale, cum dicatur, Eccli. x1v, 9: /nsatiabilis oculus cupidi in parte iniguitatis. Secundum hoc enim cum iniquitas sit circa omne peccatum, videtur quod avaritia sit circa omne peccatum : et sic sequitur idem quod prius, videlicet quod non est speciale vitium, sed generale. In omni enim peccato est cupiditas commutabilis boni cum aversione ab incommutabili bono.

Contra : Peccata capitalia distinguuntur a Gregorio secundum ea que sunt, sicut superbia circa appetitum sublimitatis in dignitate : invidia circa afflictionem proximi: ira circa appetitum vindicte : acedia circa tedium boni spiritualis. Ergo avaritia erit circa aliud speciale, quod .est immoderatus appetitus habendi.

Solutio. Dicendum, quod avaritia dupliciter dicitur : generaliter scilicet, et specialiter. Generaliter accipitur ab Augustiny, qui dicit, quod non est tantum pecunie, sed altitudinis et scientie. Et sic accipitur etiam ab Apostolo, qui dicit, quod est radiae omnium malorum. Et hoc est quod Glossa ibidem dicit, quod cupiditas est amor plus habendi quam oportet: et quod non est vitium quod aliquando ab ea non oritur. Propter quod dicitur radix omnium malorum : quia sicul ex radice procedunt et germinant planta, ita ex tali cupiditate germinant omnia alia peccata. Et hoc est quod dicitur, 1 ad Timoth. v1, 17: Divitibus huyus secult precipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum. Et supra, ¥. 9: Nam gui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et in desideria multa inutilia et nociva, que mergunt homines in interitum et perditionem. Quasi dicat: Ex avaritia oritur superbia : quia divites cupiunt dominari, et sublime sapiunt: et ex ea oriuntur alia peccata, que hominem in laqueum mergunt et in interitum.

Dicitur etiam avaritia specialiter amor pecunie : et hic proprie dicitur philargyria, id est, amor argenti. Sicut dicitur super illud Apostoli, ad Ephes. v, 5: Avarus, quod est idolorum servitus. Glossa: "Avarus cujus Deus nummus est.: vel quia res Dei, quas Deus vult servire indigentibus, usurpat sibi et recondit."

Et per hoc patet solutio ad primam partem questionis.

Ad sEcUNDAM autem partem dicendum, quod avaritia specialiter ponitur circa amorem auri et argenti et pecunia : quia, sicut dicit Aristoteles in V Hthicorum, aurum et argentum et pecunia sunt mensura omnium commutabilium, quibus homines communicant inter se. Omnia enim ad usum hominis pertinentia valore pecunie mensurantur. Et ideo dicit Glossa super epistolam ad Ephes. v, 3, quod avarus est, cujus Deus nummus est: quia colit eum sicut Deum. Et Aristoteles ibidem, . quod nummus diligitur, quia fidejussor est future necessitatis in omnibus aliis. Ad Coloss. mu, 5: Avaritia, gue est simulacrorum servitus. Osee, u, 8 : Argentum multiplicavi et, et aurum, que fecerunt Baal. Et Poeta : "In mundo summus rex est hoc tempore num- [mus."

Unde immoderatus amor circa pecuniam specialiter dicitur avaritia. Eccle. x, 19 : Pecunie obediunt omnia. Et, Eccli. x, 9 et 10: Avaro nihil secelestius... Nihil est iniguius quam amare pecuniam : hie enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua proJecut intima sua.

Articulus 2

Utrum avaritia sit semper peccatum ? et cum hoc quantum peccatum, utrum semper sit mortale vel aliquando veniale ?

MEMBRI PRIMI ARTICOLUS II. Utrum avaritia sit semper peccatum ? et cum hoc quantum peccatum, utrum semper sit mortale vel aliquando veniale ?

Secundo queritur, Utrum avaritia sit semper peccatum, ef cum hoc quantum peccatum, utrum semper sit mortale, vel aliquando veniale ?

Videtur autem esse magnum peccatum, et mortale.

1.1 Joan. u, 15, super illud: Nodite diligere mundum, neque ea que in mundo sunt, Augustinus in Glossa marginali: "Bonum nobis est non diligere ea que in mundo sunt, ne remaneant sacramenta Dei in nobis ad damnationem nostram." Ergo videtur, quod dilectio eorum que in mundo sunt, evacuat effectum sacramentorum in nobis : sed non evacuat illum effectum nisi mortale peccatum ; ergo dilectio eorum que in mundo sunt, est mortale peccatum : et hoc est proprium avaritia : ergo avaritia est mortale peccatum.

2. Adhuc, Augustinus super idem verbum in Originali ubi exponit epistolam Joannis: "Sicut dilectio Dei est omnium virtutum dilectio, ita dilectio mundi est dilectio omnium vitiorum." Unde, Jacob. tv, 4: Quicumque voluertt amicus esse seculi hujus, inimicus Dei constituitur. Ergo sicut dilectio Dei secundum se bonum est, ita dilectio mundi secundum se malum est: et hoc est proprium avaritig : ergo avarilia peccatum mortale est semper.

Contra : 1. Marc. x, 23, super illud: Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt! Glossa : "Non dicit impossibile : quod enim impossibile est, omnino fieri non potest : quod autem difficile, cum labore fieri potest juvante Dei gratia." Ergo non est impossibile salvari eum qui pecunias diligit et temporalia : ergo non est peccatum mortale.

2, Adhuc, Matth. xix, 23, super illud: Dives difficile intrabit regnum celorum, Glossa: "Non dicit impossibile." Ergo ut prius.

Contra omnia ista esse videtur, quod diligere temporalia sit meritorium.

1. Aristoteles in I Ethicorum dicit, quod res fortune sive temporalia organice deserviunt ad felicitatem, sive beatitudinem, sine quibus non potest esse beatus sive felix secundum perfectam rationem felicitatis sive beatitudinis. Quecumque autem taliter se habent ad felicitatem et beatitudinem, meritorie diliguntur. Ergo bona fortune et temporalia meritorie diliguntur : ergo nullum peccatum est, neque veniale, neque mortale, diligere temporalia.

2. Adhuc, Augustinus in libro primo de Doctrina Christiana ponit dilectionem usus, et dilectionem fruitionis : et dicit, quod res hujus mundi diligende sunt dilectione usus, et referende sunt ad id quo fruendum est, id est, quod per se bonum est diligendum. Quod autem sic diligitur, meritorie diligitur, et sine omni peccato potest esse.

Solutio hujus articuli habetur ex verbis Apostoli, I ad Corinth. vu, 34, ubi dicit: Qui utuntur hoc mundo, tamguam non utantur. Beda, ibidem, "Utamur hoc mundo ad necessitatem, non ad voluptatem."

Unde temporalia possunt tripliciter amari, scilicet ut instrumenta meriti per eleemosynas et opera beneficentiea. Et sic meritorie amantur. Ad Hebr. xin, 16: Beneficentiae et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. Et addit, ibidem, ¥. 2: Et hospitalitatem nolite obliviser : per hane enim latuerunt guidam, Angelis hospitio receptis, sicut Abraham et Loth. Et super ilud Luce, xxiv, 29: Et coegerunt illum, etc., dicit Gregorius, quod "hospites ad hospitium trahendi et cogendi sunt." Quod sine sollicitudie temporalium fieri non potest. Diliguntur etiam ad necessitatem hujus vite, que sine temporalibus agi non potest: et sic etiam diliguntur sine peccato. Tertio modo diliguntur, ul finis in eis ponatur, ut dicit Augustinus in libro de Doctrina Christiana: et sic diliguntur ad concupiscentiam, non ad usum. Concupiscentia numquam saturatur. Proverb, xxx, 16: Ignis numquam dicit : Sufficit, Glossa : Ignis, id est, avaritia. Eccle. v, 9: Avarus non implebitur pecunia. Et, Eccli. x, 9 et 10: Avaro nthil est seelestius... Nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim et animam suam venalem hadet, ete. Et ille est qui finem ponit in pecunia sicut in Deo. Et ideo, ad Ephes. v, 3, et ad Coloss. iu, 5, avaritia dicitur idolorum servitus 1. .

Et de tali dilectione temporalium lo quuntur due auctoritates Augustini primo inducte.

Ile autem gue sunt Matthei, loquuntur de dilectione temporalium ad necessitatem.

Due ultime vero Aristotelis et Augustini, loquuntur de dilectione temporalium, prout temporalia sunt instramentum meriti et virtulis: et sic ab ecclesiasticis personis possunt diligi et possideri temporalia.

Articulus 3

De vitiis avaritie adjunctis, et utrum sit peccatum maximum

MEMBRI PRIMI ARTICULUS III. De vitiis avaritie adjunctis, et utrum sit peccatum maximum ?

Deinde, Queritur de vitiis adjunctis avaritiae.

Et quia dicit Augustinus in libro V super Genesim ad liiteram, quod avaritia non est tantum pecunie, sed etiam excellentie et scientie : propter quod etiam dicit ibidem, quod Adam in avaritia peccavit quando concupivit esse sicut Deus sciendo bonum et malum: videtur, quod ambilio, que cupiditas est dig— nitatum et excellentia, ad avaritiam pertinet.

Sed contra hoc 1. Videtur Augustinus dicere in libro de Vera religione sic: "Ambitio szculi facit superbos, concupiscentia vero curiosos." Etsic videtur, quod potius reducatur ad superbiam quam ad avaritiam,

2. Adhuc, Ibidem, in libro II Confessionum: "Jubes, Domine, ut contineam a concupiscentia carnis, ‘et a concupiscentia oculorum, et ab ambitione sae culi." Cum ergo tangat tria que comprehendunt quidquid est in mundo, ut dicitur, I Joan. 11, 16 : Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vite : et exprimat expresse concupiscentiam carnis, et concupiscentiam oculorum: videtur, quod ambitionem seculi reducat ad superbiam: et sic iterum vidctur, quod potius reducitur ad superbiam quam ad avaritiam.

Ulterius, Queritur de vitiis circumstantibus avaritiam secundum moralem Philosophum.

1. Dicit enim Aristotelesin HI et in TV Ethicorum, quod vitia circumstantia liberalitatem virtutem, sunt prodigalitas, et avarilia, Et cum prodigalitas sit que dat danda et non danda, et avaritia sit que retinet retinenda et non retinenda : videtur, quod avaritia non secundum totum sit vitium : in eo enim quod retinet retinenda, nihil peccat. Similiter in eo quod retinet non retinenda, dummodo ab indigno retineat, nihil peccat, utin IV Ethicorum dicitur, ubi vituperantur banausi, quia in histriones expendunt substantias. Ergo e contrario laudandi sunt avari qui retinent: et sic avaritia secundum aliquem aclum uum laudabiltum bonorum est, et non vitium.

2. Adhuc, Opposita sunt in eodem genere: cum ergo avaritia et prodigalitas opponantur, si avaritia capitale vitium est, tunc etiam prodigalitas est capitale vitium : et sic capitalia vitia non erunt tantum septem, sed octo: quod est contra Gregorium, qui dicit tantum esse septem ’.

3. Adhuc, Augustinus super illud Apostoli, J ad Corinth. xu, 5: Charitas non quertt que sua sunt, dicit, quod hoc ideo dictum est,quia communia propriis, non propria communibus anteponit : avaritia autem e converso propria anteponit communibus : sic videtur, quod avaritia non sit in retinendo retinenda, et non retinenda, sed potius in hoc, quod propria communibus anteponit.

Ulterius queritur, Utrum avaritia sit maximum peccatum inter capitalia vitia ?

Et videtur, quod sic: quia maximo peccato comparatur, ad Ephes. v, 5, et ad Coloss. ui, 5: Avaritia, que est- simulacrorum servitus. |}dolorum enim servitus maximum peccatum est.

Contra: Superbia est maximum delictum. Patet super illud Psalmi xvint, 14: Emundabor a delicto maximo : Glossa, id est, a superbia.

Solutio. Dicendum ad primam partem questionis, quod ambitio et reducitur ad superbiam, et reducitur ad avaritiam secundum diversas rationes. Sunt enim quidam qui appetunt domimari propler ipsum dominari, ut scilicet in statu et gloria sint : et sic reducitur ad superbiam. Et ili appetunt praesse propter preesse, ut dicit Gregorius : et illa est ambitio diaboli, qui concupivit esse super alios equaliter Deo. Alii autem in civilibus appetunt dominari propter lucrum quod accipiunt a subditis, quorum, ut dicitur in VI] Ethicorum, regnum vergit in {yrannidem : quia .quos regere debent, opprimunt. Et de his, Isaia, xIx, 4: Tradam Egyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum. Et hi sunt, de quibus dicitur, Amos, vi, 14: Neemaguid non in fortitudine nostra accepimus nobis cornua ? Et illa reducitur ad avaritiam, et interdicitur in divinis.

Et per hoc patet solutio ad auctoritates Angustini pro prima parte inductas.

Ad id quod ulterius queritur de prodigalitate, dicendum quod aliud intendit Theologus, et aliud Ethicus. Ethicus enim intendit felicitatem civilem, ad quam deserviunt organice bona fortuna, que oportet aliquando acquirere, et aliquando retinere: et ideo non condemnat omnem acquisitionem nec retentionem. Et ideo etiam in legibus et civilibus usure non condemnantur, sed ordinantur. Theologus autem intendit felicitatem eternam, que eleemosynis et supererogationibus in pauperes comparatur. Et ideo condemnat retentionem privatam, que subtrahit communibus: quia propria communibus anteponit, et est contra charilatem que communia propriis anteponit. I Joan. ut, 17: Quit habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? Quasi dicat : Non est.

Ad mw quod objicitur, quod opposita sunt in eodem genere, dicendum quod quedam opponuniur ut extrema in moribus : et hec sunt in eodem genere: et sic opponuntur prodigalitas et avaritia, quamvis non opponantur secundum eamdem rationem, quia diverse species vitii sunt. Et ideo sequitur, si avaritia sit vilium capitale, quod etiam prodigalitas sit vitium capitale. Quedam autem opponuntur sicut extrema medio, et illa numquam sunt in codem genere proximo: quia medium est virlus, et extremum sive per defectuin sive per superabundantiam est vitium.

Ad id quod objicitur de Augustino, quod charitas communia propriis anteponit et avaritia e converso, dicendum quod in hoc opponuntur: quia avaritia est privatus amor et sui: charitas vero communis amor Dei et proximi. Sed avaritia opponitur prodigalitali quantum ad actus,

Ad id quod ulterius queritur, Utrun’ avaritia sit maximum peccatum ?

Dicendum, quod antiqui posuerunt distinctionem super hoc utilem valde, scilicet quod decem modis diversis dicitur maximum peccatum.

Primus modus est, quod propter ablationem fundamenti omnis boni aliquod dicitur maximum, sicut infidelitas que tollit fidem que est fundamentum omnis boni.

Secundo modo dicitur peccatum maximum : quia nullam habet devotionem ad penitentiam, per quam confertur omne bonum: et sic peccatum in Spiritum sanctum, quantum ad finalem impeenitentiam dicitur maximum peccatum.

Tertio modo dicitur maximum peccatum: quia magis proprie et directe solvit vinculum et unitatem Ecclesie, in qua per Spiritum confertur omne bonum: et hoc modo schisma dicitur maximum peccatum. Proverb. vi, 16 et 19: Sex sunt que odit Dominus, septimum detestatur anima ejus :...eum qui seminat inter fratres discordias.

Quarto modo dicitur peccatum maximum : quia privat finem summi boni ad quem ordinatur omnis homo: et sic odium fraterne dilectionis dicitur maximum peccatum, sicut charitas et converso dicitur maxima virtus.

Quinto modo dicitur peccatum maximum: quia est initium et origo omnis mali: et sic secundum Augustinum superbia dicitur maximum peccatum. Tob. iv, 14: Superbiam numgquam in tuo sensu, aut in tuo verbo, dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.

Sexto modo dicitur maximum: quia rei commutabili maxime adhesivum et ab incommutabili maxime aversivum: et sic cupiditas sive avaritia dicitur maximum peccatum. I ad Timoth. vi, 10: Radiae omnium malorum est cupiditas. Kt sic dicitur, quod est quedam similitudo idololatrie : quia venatur commutabile bhonum pro incommutabili. Et sic mlelliguntur auctoritates Apostoli, ad Ephes. v, 5, et ad Coloss. m1, 5, supra inducte.

Septimo modo peccatum dicitur maximum : quia ordinationi in bona vita maxime contrarium est: et sic inobe dientia dicitur maximum peccatum : quia contrariatur preceptis quibus ordinatur omnis bona vita. I Reg. xv, 23: Quasi peccatum ariolandi est, repugnare : et quasi scelus idololatrie, nolle acquiescere.

Octavo modo dicitur peccatum maximum: quia usurpat id quod solius Dei proprium est: et sic inanis gloria dicitur maximum peccatum, quia usurpat id quod Dei est proprium, scilicet gloriam, Job, xxx1, 27: Si osculatus sum manum meam ore meo. Ubi dicit Glossa Gregorii, quod osculari manum, est sibi attribuere bona que Dei sunt, et gloriari in ipsis. Et sequitur in textu, ¥. 28: Que est iniguitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.

Nono modo dicitur peccatum maximum : quia creature tribuit que solius Dei sunt. Et sic idololatria dicitur maximum peccatum : quia cultum qui Grace dicitur Azteeta, sive latria, et est cultus soli Deo debitus sive exhibitus attribuit creature. Ad Roman. 1, 22 et 23: Dicentes se esse saptentes, stulti facti sunt, scilicet quia coluerunt et servierunt potius creature que creatori. Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et gquadrupedum, et serpentium. Sicut faciunt illi qui colunt idola. Et ad similitudinem istius dicitur avaritia maximum peccatum, sicut in prehabitis dictum est.

Decimo modo dicitur maximum peccatum: quia aufert honorem Deo et crimen attribuit, sicut est blasphemia, que est impositio falsi criminis in Deum, cum dicatur, I ad Timoth.1, 17: Soli Deo honor et gloria.

Membrum 2

De filiabus avaritiae

MEMBRUM II. De filiabus avaritiae.

Deinde, Querendum est de filiabus avaritia.

Sunt autem filie avaritie secundum Gregorium septem, que sunt proditio, fraus, fallacia, perjuria, inquietudo mentis, violentia, objurgatio cordis : quarum ratio sic accipitur : Avaritia nimius amor est habendi pecuniam sive acqui~ rendi. Illud autem fit vel retinendo, vel acquirendo. Si in acquirendo : aut est in machinatione cordis, aut in machinatione oris. Si cordis. est dolus sive proditio. Si oris, est fraus, que est in mendacio et perjurio, quibus homo fraudat proximum et decipit. Si in retinendo injuste: aut est in corde, aut in ore, aut in facto. Si est in corde : tunc est inguietudo mentis: quia tunc ex se generat omnem modum evagationis mentis, quo potest habere illicitam acquisitionem sive retentionem. Sapient. xv, 12: aestimaverunt... conversationem vile compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. Et sic etiam in acquirendo et retinendo generat violentiam in furlis et rapinis. Quia, sicut dicit Labeo, fur est qui in furno, hoc est, in nigro contrectat rem alienam invito domino. Latro autem qui violenter aliena rapit. Si per deceptionem acquirere intendit, si estin corde, est fallacia: si est in ore, est mendacium et perjurium. Mendacium est false vocis significatio cum intentione fallendi, ut dicit Augustinus in libro de Mendacio. Perjurium autem divine voluntatis invocatio super mendacium. Adhuc, si est in retinendo illicite: aut est in ore, aut in corde. Siin ore: tunc est objurgatio : quia tunc negat pauperi cum objurga tione contra opera misericordia. Si est in corde: tunc est obduratio a clamore pauperis: et ipse clamabit, et non exauditur.

Isidorus autem filias avaritie ponit novem, que sunt mendacium, fraus, furtum, perjurium, turpis lucri appetitus, falsa testimonia, violentia, inhumanitas, rapacitas, Quarum prime quatuor sunt in avaritia prout est in acquirendo. Similiter alia quinque sunt in acquirendo cum violentia vel sine violentia. Sola autem inhumanitas est in retinendo et in corde: nihil enim habet de pietate humanitatis qui obturat aurem a clamore pauperis : cum tamen dicat Dominus, Luce, vi, 30: Omni petenti te, tribue:et qui aufert que tua sunt, ne repetas. Et ibidem, ¥. 25: Mutuum date, nihil inde sperantes. Per quod et excluditur usura, de qua dicit Chrysostomus seper Joannem ', quod usurarius in hoc pejor est fure: quia fur intrans in domum alienam accipit quod sibi sufficit et exit : usurarius autem per modicum mutuum et continuam excrescentiam usurarum exhaurit totam substantiam domus. Abdiw, ¥. 5: Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses ? Nonne furati essent sufficientia sibi ? Quasi dicat : Sic. Usurarius autem implet quod sequilur, ¥. 6 et 7: Quomodo serutati sunt Esau ? Investigaverunt abscondita ejus ? Usque ad terminos emiserunt le. Hac picra de filiabus avaritie sufticiant : non enim aliquid dignum questione est hic : nisi hoc solum, Quomodo posita sit inguietudo mentis filie avaritia, cum tamena Gregorio posita sit filia acedixe ?

Ad hoc dicendum, quod secundum diversas rationes et filia dicitur acediz et filia avaritie. Secundum enim quod nascitur ex tedio interiori spiritualium et evagatur in exterioribus cirea illicita, nascitur ex acedia. Secundum autem quod ex nimio amore lucrandi et habendi discurrit circa illicitos modos acquirendi et habendi, sic nascitur ex avaritia.

Querunt etiam quidam, Quare usura non ponitur filia avaritia, sicut furtum, et sicul rapina ?

Sed ad hoc dicendum, quod furtum et rapina sunt tam contra leges humanas, quam contra leges divinas. Usura tantum contra leges divinas est, et non humanas : quia leges humane confirmant pacta : et in usura pactum voluntarium est, per quod transfertur dominium usure in usuratium secundum leges civiles, sed non secundum leges divinas.

Et si objicitar, quod competit solventi usuras repetitio ab usurario, dicendum quod vim repetitionis confert ei lex divina, et non pactum: et illa lege divina utitur judex Ecclesiasticus.

PrevBack to TopNext