Text List

Quaestio 131

Quaestio 131

Quomodo peccatum sit poena peccati

QUAESTIO CXXXI. Quomodo peccatum sit poena peccati ?

Circa primum queremus tria, scilicet utrum omne peccatum essentialiter sit peena cum hoc quod peccatum est? Secundum est, Utrum pcenam esse, essentialiter conjunctum sit ei quod est esse peccatum ?

Tertium est, Utrum unum peccatum sit peena alterius peccati?

Membrum 1

Utrum omne peccatum essentialiter sit pena cum hoc quod est peccatum?

MEMBRUM I. Utrum omne peccatum essentialiter sit pena cum hoc quod est peccatum?

Ad primum proceditur sic: et est argumentum Magistri in Littera in cap. 4. Et ideo merito queritur.

1. Et objicit, quod non omne_peccatum essentialiter sit pena peccati per Augustinum in libro Retractationum 2 et in libro HI de Libero arbitrio®, qui sic dicit: "Omnis pcena peccati justa est, et supplicium nominatur, et de justitia Dei venit." Ex hoc sic concludit: Si ergo peccatum in quantum peccatum, pena est, videtur omne peccatum in quantum est, justum esse, et a Deo provenire: quod sane doctrine contrarium est : quia peccatum non est a Deo.

2. Adhuc, Pcena est effectus peccati secundum justitiam Dei: effectus et causa humquam sunt essentialiter idem : ergo peccatum et pena numquam sunt essentialiter idem.

3. Adhuc, Quacumque sic se habent ad invicem, quod unum prius est tempore quam aliud, numquam essentialiter sunt idem: peccatum et pcena sic se habent, quod peccatum semper precedit penam tempore: ergo numquam essentialiter sunt idem.

Contra: 1. Augustinus in libro Confessionum : "Jussisti, Domine, et sic est, ut poena sit sibi omnis inordinatus actus." Sed actus inordinatus est peccatum. Ergo omne peccatum est sibi peena.

2. Adhuc, Ad hoc facit, quod Magister adducit Augustinum in Littera super illud Psalmi tvu, 9: Supercecidit ignis et non viderunt solem, ubisic ait: "Ignis superbia et concupiscentie et ire intelligitur. Istas poenas pauci vident, ideo eas maxime commemorat Apostolus, ad Roman. 1, 26: Yradidit illos Deus in passiones ignominiz#, ut faciant que non conveniunt." Ubi multa ponit que simul sunt peccata et pene. Et addit dictum Augustini ibidem in Glossa: "Inter primum peccatum apostasia et ultimam poenam ignis inferni, media que sunt, et peccata sunt et poena peccali." 3. Adhuc adducit Gregorium super Ezechielem, Homilia 11: "Contemnenti qui non vult redire per pcenitentiam ponit Deus offendiculum, ut scilicet gravius impingat. Peccatum enim quod per penitentiam citius non deletur, aut peccatum est et causa peccati, aut peccatum est et poena peccati, aut peccatum simul et causa et poena peccati."

Soxvrio. Dicendum, quod duplex est pena, scilicet pena damni, et poena sensus. Poena damni omne peccatum pena est, eo ipso quod peccatum est: quia est corruptio modi, et speciei, et ordinis ; quod damnum maximum est, Poena sensus est causa tantum pene: relinquit enim pronitatem in anima, suo pondere inclinantem animam ad simile peccatum, sicut dicit auctoritas Gregorii paulo ante inducta. Unde auctoritas ad hoc inducta, scilicet peccata eo ipso quod peccata sunt, peena sunt, ut dictum est.

Ad primum dicendum, quod nihil prohibet unum et idem secundum diversas rationes quas habet, et a justitia Dei procedere, et non procedere: cujus tamen causa Deus non est impertiendo malitiam, sed subtrahendo gratiam. Justum enim est ut qui avertit se a gratia, ei subtrahatur gratia. Sicut dicitur, Matth. xxv, 28 de servo pigro quod ablatum est ab eo talentum, et alii datum qui in usum posuit. Omni enim habenti dabitur, et abundabit, sicut dicitur, Luc. xix, 26.

Ad aliud dicendum, quod effectus et causa non sunt essentialiter idem, ita quod sint eadem essentia: sed bene sic sunt idem, quod sunt in eadem essentia secundum rationes diversas : et hoc sufficit ad hoc quod essentialiter dicantur idem.

Ad uttmum dicendum, quod peccatum et pena damni simul tempore sunt: et quam cito peccatum fit, tam cito corrumpit modum, speciem, et ordinem: et sic est pena ex justitia Dei inflicta, non impertiendo malitiam, sed subtrahendo gratiam, ut dictum est.

Membrum 2

Utrum esse poenam, essentialiter conjunctum sit ei quod est esse peccatum

MEMBRUM II. Utrum esse poenam, essentialiter conjunctum sit ei quod est esse peccatum?

Szecunpo queritur, Utrum esse penam, essentialiter conjunctum sit ei quod est esse peccatum ?

Et videtur, quod sic: quia 1. Regulariter verum est, quod posita causa secundum actum causante, ponitur effectus. Causa autem secundum actum causans peenam, culpa est: quia cum Deus justus sit, neminem punit nisi ex culpa.

2, Adhuc, Gregorius : "Nulla nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas." Ergo si nocet adversitas, necesse est, quod dominetur iniquitas, et sic poena semper conjuncta est culpa.

3. Adhuc, Super illud Psalmi cu, 3: Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitales tuas : dicit Augustinus, quod hoc non diceret nisi ex infirmitate iniquitas esset.

4. Adhuc, Hieronymus: "Quidquid patimur, peccata nostra meruerunt." Poena ergo semper conjuncta est culpe.

Contra quod consuevit poni instantia in Job et in Christo. Job, xvu, 2: Non peceavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. In Christo, I Petr. u, 22: Qui peccatum non fectt, nec inventus est dolus in ore ejus : qui tamen multa passus est.

Solutio. Dicendum, quod ex ordine justitie peena semper comitatur culpam. Et est quadruplex. Prima est amissio Dei sive incommutabilis boni. Secunda, spoliatio gratuilorum, per que Deus habitat in homine. Tertia, vulneratio naturalium, Quarta, inordinatio in regno animez: quia ex peccato fiunt superiores vires ancillantes, sicut intellectus et ratio: et inferiores dominantes, sicut sensualitas et inferior portio rationis: et sic totus homo pervertitur.

Unde prime rationes tenent et procedunt.

Ad id ergo quod in contrarium objicitur de Job et Christo, dicendum quod nihil valet: quia peena non sic se habet ad culpam sicut culpa ad peenam, Culpa enim est causa pene, et pcena expiativa culpe: ideo pena tam membris quam capiti sepe infligitur sine culpa, sicut dicitur, Isa. rm, 8: Propter scelus popult mei percussi eum, Et ibidem, ¥. 12 : Jpse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit, scilicet ut non perirent. Unde peena se habet ad culpam ut medicina expiativa : et ideo infligitur innocentibus, ut satisfaciant pro aliis: cum tamen non infligatur nisi pro peccatis propriis vel alienis.

Membrum 3

Utrum unum peccatum sit pena alterius peccati?

MEMBRUM III. Utrum unum peccatum sit pena alterius peccati?

Tertio queritur, Utrum unum peccatum sit poena alterius, sicut expresse dicitur in illo cap. £¢ licet ex hoc sens.

Videtur, quod non. 4. Si enim’peena est, tunc juste inflicta est: apud autem nullum judicem ila est, quod qui punitur, puniatur quod iterum peccet: ergo sequens peccatum non debet esse peena preccdentis.

2. Adhuc. Si sic : tune fieret aceumulatio peccatorum, que summe cavenda est : ergo videtur, quod unum peccatum addere alteri peccato non sit aliqua pena juste ab aliquo inflicta.

Contra : Gregorius in Moralibus dicit, quod "peccatum quod per peenitentiam non dceletur, suo pondere mox ad aliud trahit." Et addit Magister: "Unde fit ut non solum peccatum sit, sed et causa peccali. Ex illa quippe culpa subsequens oritur. Peccatum vero quod ex peccato oritur, non solum peccatum est, sed et pena peccati: quia justo judicio Deus cor peccantis obnubilat, ut precedentis peccali merito etiam in alia cadat. Quem enim liberare noluit, deserendo percussit." Unde Augustinus in libro V contra Julianum: "Precedentis est haec peccati pena, et tamen etiam ipsa peccatum est. Judicio enim justissimi Dei traditi sunt, ut ait Apostolus* de quibusdam, sive deferendo, sive alio modo explicabili, sive inexplicabili, in passiones ignominie, ut crimina criminibus vindicarentur, et supplicia peccantium non tantum sint tormenta, sed et vitiorum incrementa."

Sonurio. Dicendum, quod unum peccatum est pcena alterius peccati tribus modis, sicut dicunt auctoritates Sanctorum inducte. Primus modus est ex parte spoliationis gratuitorum. Secundus est ex parte boni increati amissi. Tertius est ex parte corruptionis bone nature. Per haec enim tria, scilicet bona gratuita, bonum incommutabile, et integritatem naturalium continetur homo in virtute ne cadat in sequens peccatum, et destitutus ab his facile cadit, sicut infirmos spoliatus et vulneratus, sicut dicit beatus Gregorius. His modis additur quarlus, quando scilicet peccatum commissum dispositionem et habitum relinquit in anima, ex quibus pronior fit ad peccandum, Additur etiam, quando unum peccatum administrat incentivum et fomitem alteri, sicut gula luxuriz, et ebrietas homicidio, quod postea perpetratur. Et dicit Aristoteles in H Ethicorum, quod duplices maledictiones ebrius meretur, in hoc scilicet, quod se inebriat, et alium occidit.

Ad primum ergo dicendum, quod est pena que est tormentum peccantis et inducta: et de hac procedit illa objectio. Et est peena damni, scilicet subtractio gratia et boni incommutabilis, et vulneratio naturalium bonorum: et de illa nihil valet: quia has peenas incurrit homo justo judicio Dei. Apocal. xxu, 7: Qui in sordibus est, sordescat adhuc: ef qui gustus est, gustificetur adhue.

Ad aliud dicendum eodem quod accumulatio peccatorum non fit nisi Deo deferente, per quam desertionem homo gravis efficitur et quotidie cadit. Job, vir, 20: Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimelipsi gravis.

PrevBack to TopNext