Text List

Quaestio 133

Quaestio 133

Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

QUASTIO CXXXIII. Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16?

Deinde queritur de divisione que ponitur, I Joan. u, 16, quod omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est el concupiscentia oculorum, et superbia vile.

De ista autem divisione duo quaeruntur. Primo, Utrum sit sufficiens divisio ? Secundo, De singulis membris divisionis.

Membrum 1

Utrum ista divisio sit sufficiens

MEMBRUM I. Utrum ista divisio sit sufficiens ?

Videtur autem, quod ista divisio sit in nullo sufficiens.

1. Omnis enim divisio bona sub aliquo univoco datur communi. 5i ergo ista divisio : Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, etc., bona est, oportet quod ista tria ad aliquod commune reducantur quod univoce predicatur de ipsis. Et videtur, quod hoc non sit, nisi concupiscentia : quia, dicit Augustinus in libro de Vera religione: "Homines serviunt cupiditati triplici, scilicet voluptatis, vel excellentiz, vel spectaculi." Sed cupiditas voluptatis est concupiscentia carnis : cupiditas excellentia, superbia vite : cupiditas spectacull, concupiscentia oculorum. Ergo cupiditas sive concupiscentia est illud commune ad quod ista tria reducuntur.

2, Adhuc, Matth. xxvi, 44: Oravit tertio, eumdem sermonem dicens. Dicit Glossa ibidem: "Est concupiscentia carnis, oculorum, et ambitio seculi. Hec tria sunt ista expresse que a Joanne ponuntur." Ergo videtur, quod ista sub hoe communi quod est concupiscentia, contineantur.

3. Adhuc, Augustinus in libro de Doctrina Christiana: "Cupiditatem voco motum animi ad fruendum se, proximo, et quolibet corporeo non propter Deum." Sed talis motus communis est his tribus. Ergo cupiditas communis est his tribus.

Contra : Sicut contingit peccare per concupiscentiam, ita contingit peccare per contemplum. Et constat, quod contemptus non potest reduci ad concupiscentiam : quia contemptus est motus irascibilis potenti, concupiscentia autem concupiscibilis. Cum ergo omnia peccata, sicut dicit Glossa, sub his tribus contineantur, et non omnia peccata ad cupiditatem reducantur, videtur quod cupiditas non sit illud commune sub quo ista tria continentur.

Ulterius videtur, quod divisio non sit sufficiens : multa enim peccata sunt, qua ad nullum istorum reducuntur, sicut peccatum infidelitatis, et peccalum scandali, et peecatam ignorantie, et peccatum timoris, in quo homo repentina et insolita exhorrescit, sicut dicit Augustinus in libro X Confessionum.

Solutio. Ad haec omnia solvendum est per Glossam Augustini, que ibidem est sic super illud, Omne quod est in mundo : "Omnes dilectores mundi nihil habent nisi haec tria, quibus omnia genera vitiorum comprehenduntur. Coneupiscentia carnis est desiderium omnium eorum que ad voluptatem et delicias corporis pertinent, ut cibus, potus, concubitus, et hujusmodi. Concupiscentia oculorum est omnis curiositas, gue fit in discendis artibus magicis, in contemplandis spectaculis, in supervacuis acqui~ rendis rebus temporalibus, in dignoscendis carpendisque vitiis proximorum, Superbia vite est, cum quis se jactat in honoribus, magnas familias expetit. Per haec tria victus est Adain : quia cibum vetitum concupivit ex coucupiscentia carnis, voluit scire bonum et malum ex concupiscentia oculorum, voluit esse sicut Deus ex superbia vite. haec tria vicit Christus : quia non est captus amore pa~ nis corporalis: non descendit de pinna, quod esset tenlare Deum: super regna mundi extolli noluit."

Dicendum ergo, quod haec divisio bona est et sufficiens, et sub hoc communi quod est cupiditas, continetur. Sed cupiditas dicitur tribus modis. Primo enim modo dicitur pronitas ad peccandum ex originali peccato causata : et sic non sumitur hic prout est commune ad ista tria. Secundo modo dicitur concupiscentia ad delectabilia carnis pertinentia : et sic iteram non potest esse commune ad ista tria. Tertio modo dicitur amor illicitus cujuscumque rei temporalis, et hoc modo sumitur hic. Et sic est commune ad haec tria. Et sic omne peccatum fit ex concupiscentia, Qui enim contemnit unum, ideo contemnit, quia amat alterum. Et qui scandalizat, in hoc scandalizat, quod illicite concupiscit. Et qui ignorat, ideo ignorat, quia occupatur quibusdam que concupiscit, ex quibus impeditur addiscere que tenetur— scire. Qualiter autem omne peccatum reducatur adista tria tam in spiritualibus quam in corporalibus, patet ex Glossa paulo ante inducta.

Per hoc quoque patet solutio ad totum.

Membrum 2

De singulis membris istius divisionis in speciali

MEMBRUM I. De singulis membris istius divisionis in speciali.

Tertio, Queritur de singulis membris istius divisionis, Et hoc est querere, Que peccata ad singula istorum pertinent ? Licet enim hoc valde expresse determinatum sit in Glossa inducta, tamen quedam dubia remanent, et maxime propter id quod dictum est de concupiscentia oculorum, ad quam, ut dicit Glossa, pertinet studium in magicis et necromanticis, que etiam ab Keclesia interdicta sunt.

Qurirer ergo, Utrum etiam alia sludia sicut in naturalibus et. geometricis et hujusmodi ad concupiscentiam oculorum pertineant ?

Et videtur, quod non. Illa enim sunt studia laudabilia, et mulium conferunt ad scientiam Scripturarum.

Contra hoc tamen quidam objiciunt, 1. Ex verbis Seneca, qui dicit: "In tanta necessitate temporum doces me terram mensurare, qui meipsius ignoro mensuram." Quasi dicat: Hoc supervacuum est, Ergo videtur, quod studium in talibus perlineat ad concupiscentiam oculorum, sicut et in magicis.

2. Adhuc, Baruch, wt, 23: Filii Agar, qui exhauriunt prudentiam que de terra est, negotiatores Merrhe et Theman, et fabulatores, et exguisitores prudentie ef intelligentie : viam aulem sapientie nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus. Videtur ergo, quod omnium talium inquisitio pertineat ad curiositatem vel concupiscentiam oculorum: eo quod tales res supervacue sunt. Dicit enim Glossa inducta, quod investigatio tium, ad concupiscentiam oculorum pertinet, sicut investizatio conscientie aliens et secretorum alienorum.

Ulterius queritur, Quid pertineat ad concupiscentiam carnis?

1. Dicit autem Glossa, quod ea que pertinent ad gulam et ad luxuriam, Et secundum hoc ratio ciborum pertinet ad concupiscentiam carnis, que” tamen quando fit causa infirmitatis, non videtur esse mala.

2. Adhuc, Coitus cum sua concessus est ab Apostolo, I ad Corinth. vu, 2: Unusquisque suam uxorem habeat. Propter fornicationem vitandam dicit Glossa. Tunc videtur, quod hoc cum sit licitum, ad concupiscentiam carnis non pertineat : quia dicitur, Matth. vu, 18: Non potest arbor bona malos fructus facere, neque arbor mala bonos fructus jacere.

Simmirer quieritur de superbia vite. Ab illa aulem non videtur oriri nisi superbia, et forte inanis gloria. Invidia autem et detractio et hujusmodi ad nullam istarum radicum videntur reduci: cum tamen dicat Glossa superius inducta, quod ista tria universales radices sint omnium malorum que sunt in mundo.

Sotutro. Dicendum, quod omne malum ad has tres radices reducitur, sicut dicit Glossa, et verum dicit.

Er quop primo de concupiscentia ocuforum objicitur, dicendum quod concupiscentia oculorum dicitur concupiscentia quinque sensuum. Et hoc propter hoc, quia dicit Augustinus, quod visus tenet principatum in sensibus : et ideo concupiscentia oculorum plus quam ab aliis sensibus denominatur. Unde omnis curiosa et superflua investigatio rerum ad sensus interiores vel exteriores pertinentium, dicitur reduci ad concupiscentiam oculorum. Studia tamen laudabilium et bonorum, sicut studia liberalium scientiarum, bona sunt : et ideo ad ma lam radicem non ordinantur. Sed studia magorum et necromanticorum, quia mala sunt et superflua, et ab Ecclesia interdicta: et licet actibus exterioribus non subjaceant, tamen imaginationi subjacent, que dicitur sensus interior. Quia dicit Avicenna, quod decem sunt sensus hominis, quinque exteriores, et quinque interiores, Exteriores sunt visus, auditus, odoratus, gustus, et tactus. Interiores sunt sensus communis, imaginatio, phantasia, estimativa, et memoria. De quibus dicit Augustinus super Genesim ad litteram, quod licet exteriores divisi sunt, tamen cum ad interiores reducuntur, omnes visus dicuntur. Et propter hoc etiam visio in tres dividitur, scilicet sensibilem, imaginariam, et intellectualem, sicut dicit ibidem.

Ad id quod queritur, Quid pertineat ad concupiscentiam carnis ?

Dicendum, sicut dicit Glossa, quod illa omnia que pertinent ad gulam, luxuriam, et hujusmodi, Tamen concubitus matrimonialis in quo nihil est nisi solutio debiti, ad hoc non pertinet, sed ad justitiam scilicet : nisi esset, sicut dicit Hieronymus, quod intentionem matri~ monii non haberet, nec fidem, nec prolem, nec sacramentum intueretur: de quo dicitur in sententiolis Sexti Pythagorici, quod ardentior amator proprie conjugis adulter est, ille scilicet qui nec modum nature servat, nec bonum matrimonii considerat.

Quop avrem de superbia vite dicitur Adc et invidia et detractione et his que ad invidiam pertinent, quod ad superbiam reducantur, dicendum quod reducuntur ad eam: talis enim regine, scilicet superbie, semper est invidia cum suis fillabus pedissequa.

PrevBack to TopNext