Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next

Liber 8

Caput 1

1

OCTAVI LIBRI TRACTATVS PRIMI CAPVT PRIMVM

2

POst haec consequens est de amicitia pertractare. Est enim quaedam virtus, aut est cum virtute. Res est praeterea summe necessaria in vita. Nemo enim habens caetera omnia bona, sine amicis expeteret viuere. Nam & locupletes & in principatu potestateque consti turi, plurimum amicis indigere videntur. Quid enim prodest talis prosperitas beneficio sublato? Quid quidem maxime fit in amicos: ac maxime commendatur? Aut quonam pacto sine amicis cu stodiri, conseruarique potest? Quo nanque magis abundat, eo magis periculis subiacet. In paupertate quoque caeterisque calamitatibus vnicum esse confugium amici putantur. luuenibus etiam confetunt ad compescenda peccata. Et senibus ad obsequium, atque ad eos actus perficiendos quos ob imbecillitatem ipsi peragere nequeunt. Et iis item qui sunt in statu, ad actiones honestas, Etenim si duo simul eant: intelligere magis atque agere possunt. Inesse etiam amicitia videtur natura ei quod genuit, ad id quod est ortum ab eo: Non in hominibus solum, sed in plurimis etiam animalibus: & iis inter sese quae sunt eiusdem gentis: & hominibus maxime: quapropter amatores hominum laudamus. Cernere etiam quispiam potest & in ipsis erroribus, familiarem omnem hominem homini, atque amicum esse. Ciuitates etiam amicitia con tinere videtur, & legumlatores circa hanc magis quam circa iustitiam student. Concordia nanque simile quid amicitiae esse videtur, hanc autem maxime affectant, seditionem autem vt inimicam maxime expellunt. Et si sint quidem amici, iustitia non est opus: sin vero sint iusti, in digent amicitia & id quod maxime iustum est, ad amicitiam attinere videtur.

3

Non solum autem necessarium est, sed & honestum. Laudamus enim eos, qui amant amicos, copiaque ami corum, honestum esse putatur: & quidem eosdem viros bonos esse atque amicos putant.

4

Est autem controuersia de ipsa non mediocris. Quidam enim similitudinem quandam ipsam esse posuerunt: & similes esse amicos. Vnde & similem ad similem inquiunt, & mone dulam ad monedulam, & similia. Quidam contra, singulos inter sese omnes tales inquiunt esse: & de iis ipsis altius, naturaliusve perquirunt Euripedes quidem inquiens. Cum est sic catellus: ipsa certe tum hymbrem amat Cum turget aether hymbre, cum caelum tumet: Affectat vt telluris in sinus cadat. Heraclitus autem, contrarium dicens esse conducens: & ex differentibus pulcherrimum concentum oriri: & per contrarietatem omnia fieri. Sed de his contraria complures alii sentiunt, & Empedocles, qui quidem simile appetere simile dicebat. Naturales igitur dubitationes omit tamus, non enim ad hanc sunt accommodatae considerationem. Quae vero sunt humanae, & ad mores affectusque pertinent, eas consideremus. Vt sit ne inter omnes homines amicitia, an impossibile est prauos esse amicos, & vtrum vna species amicitiae sit, an plures. Qui namque vnam esse putant, quia magis est atque minus, non sufficienti argumento ducuntur. Nam & quae sunt diuersa specie magis sunt atque minus. Sed de his ante diximus.

Caput 2

5

Tract. I. Lib. III. Cap. VII.

6

PAtebunt autem haec fortasse si ipsum amabile fuerit notum. Non enim omne quoduis amari videtur, sed ipsum amabile. Hoc autem aut bonum aut iucundum, aut vtile esse videtur. Atque id vtile videbitur esse, per quod efficiItur aliquod bonum aut voluptas. Quare fit, vt amabilia sint ipsum bonum & iucundum, vt fines. Vtrum igitur ipsum bonum ament homines: an id ge quod ipsis est bonum. Discrepant enim nonnunquam haec: similiter & circa ipsum iucundum. Videtur autem id quisque amare, quod bonum est sibi: & esse simpliciter quidem amabile ipsum bonum: vnicuique autem id quod est vnicuique bonum. Amat autem quisque non id quod est sibi bonum, sed quod apparet: neque quicquam id refert: erit ipsum amabile apparens. Cum itaque tria sint ea propter quae homines amant: in amatione quidem inanima tarum rerum, non dicitur amicitia: quippe cum non sit reciprocus amor, neque voluntas boni illati. Est enim ridiculum forsitan vino bonum quempiam velle. Qa si vult, saluum illud vult esse: vt habeat ipse. At oportere aiutem amico bona illius gratia velle. Eos autem qui hoc modo volunt bona: beneuolos dicunt, si non idem & ab illo fiat. Mutuam nanque beneuolentiam, amicitiam esse dicunt: an adiungendum est, non latentem. Sunt enim complures inis beneuoli, quos non viderunt. Putant autem studiosos esse vel frugi. Atque fieri potest, vt illorum etiam quispiam eodem ad hos modo afficiatur. Igitur hi mutuo quidem sibi beneuoli esse videntur? Amicos autem ipsos quodammodo quispiam dixerit latentes, vt erga sese mutuo sunt affecti. Oportet ergo amicos mutuam habere beneuolentiam: & velle sibi mutuo bona non latentes, ob vnum quid eorum quae dicta sunt.

Caput 3

7

Tract. I.. Lib. VIII. Cap. III.

8

DIfferunt autem haec specie: & amationes ergo & amicitiae. Tres igitur sunt ami citiae species aequales numero amabilibus ipsis. Ob vnumquodque enim est amatio mutua, non latens. Atque qui sese mutuo amant: hoc bona sibi inuicem volunt quo amant. Qui igitur ob vtilitatem se mutuo amant, non per se amant, sed quo ali quod ex sese mutuo capiunt bonum. Similiter & qui amant ob voluptatem: non dem facetos amant, quia sunt tales: sed quia ipsis afferunt voluptatem Qui igitur ob vtilitatem amant: ob suum diligunt bonum, & qui ob voluptatem, ob id quod est ipsis iucundum: & non quo talis est qui amatur: sed quo est vtilis aut iucundus. Per accidens igitur hae amicitiae. Non enim amatur quo talis est is qui amatur, sed quo vel bonum aliquod affert, vel voluptatem. Tales autem amicitiae facile dissolui possunt, non permanentibus ipsis similibus. Nam si non vlterius iucundi sint, aut vtiles: amare desistunt.

9

Vtilitas autem non permanet: sed alias alia fit. Dimoto eo propter quod erant amici, dissoluitur & amicitia: vtpote quae ob illud erat. Maxime autem amicitia talis in senibus fieri videtur. Huius enim aetatis homines, non voluptatem, sed vtilitatem sequuntur: & in iis iuuenibus atque viris, qui suae student vtilitati. Tales autem nec multum simul viuunt. Interdum enim nec sunt iucundi: nec indigent igitur tali congressione si non sint vtiles. Nam eousque iucundi sunt, quousque boni consequendi spen habent. Cum his amicitiis & hospitalitiam ponunt. luuenum autem amicitia ob voluptatem constare videtur. Viuunt enim cum affectu, & id maxime sequuntur, quod si bi ipsis est iucundum & praesens. At cum mutatur aetas, alia fiunt & ipsa iucunda: quocirca cito f unt amici: citoque desistunt. Nam simul cum eo quod ipsos afficit voluptate, & amicitia ipsa mutatur: talis vero voluptatis celeris fit mutatio. Proni sunt etiam ipsi iuuenes ad amores. Plu rimum enim amatoriae amicitiae perturbatione fit: & ob voluptatem. Quaproter amant: & cito desistunt: eadem die propositum saepe mutantes. Hi volunt totos dies vna versari, simulque viuere. Sic enim fit ipsis id quod per amicitiam suam affectant.

10

Bonorum autem amicitia, similiumque virtute: perfecta est amicitia. Hi namque mutuo sibi bona, similiter volunt, quo boni sunt, Boni vero sunt per seipsos. Atque ii maxime sunt amici qui bona amicis, illorum gratia volunt. Propter seipsos enim ita sese habent, & non per accidens. Permanet igitur horum amicitia quandiu sunt boni. At virtus res permanens est. Atque horum vterque bonus est, simpliciter & amico. Boni enim ipsi & absolute & sibi mutuo boni sunt: & vtiles & iucundi simili modo. Nam boni. & absolute, & sibi mutuo sunt iucundi. Singulis enim propriae actiones sunt voluptati, & quae sunt tales: bonorum autem actiones tales sunt, aut similes. Talis autem amicitia, non sine ratione perma nens est. Coniunguntur enim in ipsa omnia quae in amicis esse oportet. Nam omnis amicitia aut ob bonum, aut ob voluptatem: vel simpliciter, vel amanti, & ob similitudinem quandam. Haec autem omnia bonorum per seipsos amicitiae insunt, huic enim similes sunt & caeterae. Et id quod est absolute bonum, est & iucundum simpliciter. Maxime igitur haec sunt amabilia: & amare ac amicitia in his est maxime, & optima amicitia.

11

Sunt autem merito tales amicitiae rarae. pauci enim sunt tales. Tempore insuper & consuetudine opus est. Secundum enim prouerbium, non fit vt mutuo sese cognoscant, antea quam simul consumant dictam salis mensuram. Nec igitur fit, vt acceptentur antea sintque amici, quam amabilis vtrique videatur esse, atque credatur vterque. Qui vero ea celeriter inter sese mutuo faciunt, quae ad amicitiam attinent: volunt quidem esse amici: sed non sunt, nisi sint & amabiles: & idipsum sciant, Amicitiae nanque voluntas, non amicitia, ce leriter fit. Haec igitur & tempore, & caeteris perfecta est amicitia: & per haec omnia fit, & vtrique similis est ab vtroque, quod quidem amicis insit oportet.

Caput 4

12

Lib. VIII. Tract.I. Cap. IIII.

13

EA vero quae ob voluptatem, & ea quae ob vtilitatem est, similitudinem huius habent. Boni nanque & iucundi, & vtiles sibi mutuo sunt, maxime autem & ta les amicitiae permanent cum aequale fit ab vtrisque, vt voluptas, & non solum hoc modo sed etiam ab eodem vt inter facetos fit: & non inter amatorem ac adamatum. Hi namque non delectantur eisdem: sed ille quidem aspectu gaudet adamati, hic autem obsequo amatoris. Desinente vero pulchritudine amicitia quoque nonnun quam desinit. Illi nanque aspectus non est iucundus: huic autem obsequium non praestatur. Plerique autem in amicitia permanent, si ex consuetudine mores dilexerint, eosdem mores habentes: sed qui non ob vo luptatem in amoribus sed ob vtilitatem communicant: ii & minus sunt amici, & minus permanent. Qui vero sunt ob vtilitatem amici: ii simul cum vtilitate dissoluuntur. Non enim hi sese mutuo, sed vtilitatem amabant.

14

Fit igitur vt & praui prauis, & boni prauis, & neutri quibusuis amici sint ob voluptatem atque vtilitatem: sed boni sunt propter seipsos amici. Mali nanque seipsis non gaudent: nisi vtilitas proueniat aliqua.

15

In sola etiam bonorum amicitia nullum calumnia locum habet. Non enim facile cuiquam quisquam de eo credere potest, quem ipse diuturno tempore comprobauit. In hisipsis est, & sibi mutuo credere, & nunquam iniuriam face re: caeteraque omnia quae amicitiae verae censentur inesse. In caeteris autem amicitiis nihil prohibet ea quae sunt hisce contraria fieri. Nam quandoquidem homines eos etiam dicere con sueuerunt amicos: qui ob vtilitatem amant: vt ciuitates (societates enim a ciuitatibus, con ducentis gratia fieri videntur) & item eos qui se propter voluptatem mutuo diligunt, vt pueri: nos etiam fortasse tales quidem amicos dicere oportet. Asserere autem species amicitiae plures esse: atque primo quidem & proprie amicitiam eam esse, quae bonorum est hominum ratione sane qua boni sunt: caeteras autem per similitudinem: quo nanque bonum quoddam in ipsis est & simile, hoc sunt amici. ld enim quod afficit voluptate, bonum quoddam iis est qui voluptatem ament. Non autem multum haec copulantur, nec iidem ob vtilitatem voluptatemque fiunt amici. Nam ea quae per accidens sunt non nimium coniunguntur.

16

In has autem species amicitia distributa: praui quidem erunt ob voluptatem aut vtilitatem amici, hac ratione similitudinem subeuntes: boni autem sunt propter seipsos amici. ea nanque ratione qua boni sunt. Hi igitur sunt absolutae amici, illi vero per accidens & quia sunt similes his.

Caput 5

17

Lib. VIII. Tractatuns. I. Cap. V

18

VT autem in virtutibus alii habitu, alii actu boni dicuntur, sic & in amiciquatia. Amicorum enim alii simul viuentes gaudent se mutuo, bonaque conferunt, alii dormientes aut locis seiuncti non operantur quidem, sed ita se se habent, vt operentur amice, loca nanque non dissoluunt amicitiam absolute, sed operationem. Qa si diuturna absentia fuerit, amicitiae quoque videTitur obliuionem efficere, vnde dictum est, taciturnitas amicitias complures dissoluit. At qui neque senes neque seueri, videntur esse ad amicitiam apti. Exigua enim afficiunt voluptate, nemo autem conseruari cum eo potest qui dolorem afferat, aut non sit iucundus. Maxime nanque natura videtur molestiam quidem fugere, oblectamenta autem affectare. Qui vero se quidem mutuo acceptant, non simul autem viuunt ii beneuolis magis sunt similes quam amicis. Nihil enim tam proprium est amicorum quam viuere simul. Nam egentes quidem vtilitatem affectant, simul autem viuere, & ipsi beati. etenim solitarios quidem hos esse minime conuenit. Vt simul autem degant, fieri non potest nisi sint iucundi eisdemque gaudeant: quod quidem amicitia sodalitia videtur habere.

19

Bonorum igitur amicitia, maxi me est (vt saepe diximus) amicitia. Nam amabile quidem id & expetibile esse videtur, quod est absolute bonum aut iucundum, vnicuique vero, quod ipsi est tale, bono autem propter haec vtraque bonus. Atuero amatio quidem similis est affectui, amicitia vero habitui. Amatio namque non minus est ad inanimata. Amici autem amant sese mutuo cum electione. Electio vero ab habitu proficiscitur. Et volunt iis bona quos amant illorum gratia: non per affectum sed habitum, & amantes amicum, id amant quod sibiipsis est bonum. Vir enim bonus factus amicus, bonum fit ei cuiiam est amicus. Vterque igitur, & id quod sibi bonum est amat, & par reddit voluntate atque iucunditate. Dicitur enim amicitia aequalitas. Maxime autem Raec bonorum amicitiae insunt.

Caput 6

20

Lib. VIII. Tractatus. I. Cap. VI.

21

In seueris autem atque senibus, tanto minus fit amicitia, quanto difficiliores sunt, & minus congregationibus gaudent. Haec enim ad amicitiam ma xime spectare & ipsam efficere videntur. Quocirca iuuenes quidem cito, se nes autem non cito fiunt amici. Non enim fiunt iis amici, quibus non delectantur, similiter nec seueri. Sed tales beneuoli quidem mutuo sibi sunt, etenim & bona volunt, & prompti sunt ad necessitates, amici vero non valde sunt, propterea quod non simul degunt, neque se mutuo delectantur, quae quidem ad ipsam amicitiam maxime pertinere videntur.

22

Non fit autem vt amicitia perfecta multis quispiam sit amicus, quemadmodum nec vt complures simul adamet. Est enim exuperationi similis, tale autem ad vnum aptum fieri. Multos vero eidem vehementer placere non facile est, fortasse autem nec bonos esse. Oportet autem & expeientiam accipere, & in consuetudine fieri, quod quidem est perdifficile. Ob vtilitatem autem ac voluptatem multis placere quis potest. Complures enim sunt tales, & subministrationes manifeste breui in tempore fiunt.

23

Harum autem ea magis est similis amicitiae quae est ob voluptatem, dum eadem ab vtrisque proueniunt, & sese mutuo gaudent aut eisdem, quales sunt iuuenum amicitiae, inest enim magis in his liberalitas. At ea quae ob vtilitatem constat eorum est hominum, qui quaestui vacant. Bea¬ I ti etiam vtilibus non indigent, sed iucundis. Cum quibusdam enim simul viuere volunt, & molestum paruo quidem tempore ferunt. Continue vero nemo, nec ipsum bonum toleraret, si dolore ipsum afficeret. Quare iucundos quaerunt amicos. Sed forsitan & bonos oportet, cum sint tales, & etiam ipsis: sic enim ipsis inerunt, quae amicis inesse oportet.

24

Qui autem sunt in potestatibus constituti, diuisis vti videntur amicis. Alii enim sunt ipsis vtiles, alii iucundi, vt autem ambo sint iidem non nimium fit. Neque enim cum virtute iucundos quaerunt, neque vtiles ad honesta, sed facetos quidem quaerunt voluptatem appetentes: habiles au tem vt agant ipsum praeceptum. Atque haec homine in eodem non nimium fiunt, studiosus autem homo iucundus est simul ( vt diximus) atque vtilis, sed talis amicus non fit exceden ti, si non & virtute excedatur, sin minus non aequatur, cum rata sit inferior ratione, non nimium autem tales fieri solent.

25

Hae igitur amicitiae dictae, in aequalitate consistunt. Eadem enim ab vtrisque fiunt, & sibi mutuo volunt, aut aliud pro alio ( vt voluptatem pro vtilitate) commutant. Dictum est etiam has minus amicitias esse, minusque permanere.

26

Videntur autem & ob similitudinem dissimilitudinem eiusdem, & esse amicitiae, & non esse. Nam simi litudine amicitiae quae est ob virtutem, videntur amicitiae esse. Altera namque voluptatem. altera habet vtilitatem, quae quidem insunt & illi. Sed quia illa quidem omni calumnia caret, & stabilis est, hae vero cito dissoluuntur, aliisque compluribus differunt, non videntur ob illius dissimilitudinem amicitiae esse.

Caput 7

27

Tractatus. II. Cap. I. Et Lib. VIII. Cap. VII.

28

ESt autem & alia species amicitiae, quae in excellentia consistit, vt amicitia patris ad filium, & omnino senioris ad iuniorem, virique ad vxorem, & prin cipis omnis ad eos qui ipsi subiiciuntur. Atque hae inter sese etiam differunt. Non est enim eadem amicitia parentibus ad liberos, & principibus ad subdi tos: nec patri ad filium, & filio ad patrem, nec viro ad vxorem, & vxori ad XS. ERaeX. & virum: diuersa enim est vniuscuiusque horum virtus ac opus. Diuersa etiam sunt & ea propter quae amant. diuersae igitur & amationes & amicitiae. Atque eadem quidem vtrique ab altero nec fiunt, nec sunt quaerenda. Sed dum liberi quidem ea parentibus tribuunt quae tribuenda sunt genitoribus, parentes autem filiis quae natis tribui debent, stabilis talium & bona est amicitia. Oportet autem & amationem omnibus in amicitiis quae in excellentia consistunt, comparatione fieri rationum. Magis enim amari praestabiliorem, vtilioremve, quam amare oportet, & caeterorum vnumquemque similiter. Nam quum amatio sit pro dignitate, tunc fit aliquo modo aequalitas, quod quidem amicitiae esse videtur.

29

Equale autem in iustis & in amicitia, non similiter sese habere videtur. Est enim iustis quidem aequale: primo quod est pro dignitate, secundo quod est in quantitate. In amicitia autem id quidem quod est in quantitate primo, id autem quod est pro dignitate, secundo. Constat autem si in virture vel vitio, vel diuitiis, vel in aliqua alia re magna distantia, fiat non vlterius sunt amici: nec dignum putant se esse amicos. Maxime autem hoc est manifestum, in ipsis diis immortalibus, hi nanque plurimum bonis omnibus antecelluntr. Constat autem & in regibus. Nec enim his se esse amicos dignum ii putant, qui sunt longe inferiores, nec item optimis viris, aut sapientissimis ii qui nullius sunt precii. Exacta igitur in talibus non est definitio, quousque sint amici, multis enim ablatis adhuc amicitia manet, quod si nimis fuerint separati ( vt a deo) non permanet. Vnde & dubitatur vtrum amici velint amicis ea bonorum quae maxima sunt, vt deos esse. Non enim vlterius erunt ipsis amici, quare nec bona, amici namque bo na sunt suis amicis. Quod si bene sit dictum amicum amico bona illius gratia velle, manere oportet qualiscunque sit ille. Homini autem volet maxima bona inesse, & fortasse non omnia sibi enim ipsi maxime quisque vult ipsa bona.

Caput 8

30

Tractatus. II. Cap. II. Et Lib. VIII. Cap. VIII.

31

PLerique autem ob ambitionem, magis amari quam amare velle videntur. Quaproptei plerique amant ipsos adulatores. adulator enim inferior est amicus, aut fingit se talem, & magis amare quam amari. Amari autem propinquum huic esse videtur, af fici inquam honore, quod quidem plerique affectant. Non per se autem sed per acci dens videntur honorem expetere. Nam plerique gaudent, cum honorantur ab iis qui sunt in potestatibus propter spem, putant enim se si quo indigeant, id ab illis impetra turos. Gaudent igitur ipso honore, vt signo beneficii suscipiendi. Qui autem appetunt a bonis viris atque scientibus honorari, confirmare opinionem cam quam ipsi habent de se affectant, gaudent igitur, quia sunt boni, credentes eorum iudicio qui id dicunt. Amari autem per se gaudent, quapropter praestabilius ipsum esse quam honorari videbitut, & amicitia expetenda per seipsam esse. Videtur autem magis in exhibendo amorem, quam in suscipiendo consistere. Argumento sunt matres, amamn do gaudentes. Nonnullae nanque suos tollendos filios dant. & amant quidem scientes, vt amen tur autem ab illis non quaerunt, si vtrumque fieri nequeat, sed satis ipsis esse videtur si in prosperitate vident illos esse constitutos. Amantque illos, & si illi non possunt ob ignorationem ea quae sunt exhibenda retribuere matri. Cum igitur amicitia magis in amando consistat, & laudentur qui amant amicos, virtus amicorum videtur esse amare. Quare in quibus hoc fit pro dignitate, ii stabiles sunt amici: & amicitia talium est stabilita. Hoc autem modo & qui sunt inaequales, maxime fuerint amici, aequales enim fieri possunt. Equalitas autem & simi litudo est amicitia. Et maxime quidem eorum similitudo qui similes sunt virtute. Nam cum stabiles per seipsos sint, & tales inter se sunt,. & neque indigent prauis neque talia subministrant: quin potius etiam prohibent. Est enim bonorum hominum neque ipsos delinquere, neque ami cos permittere praua subministrare. Praui autem stabilitatem quidem non habent, quippe cum neque sibi ipsis similes perseuerent. Breui vero tempore fiunt amici: sua gaudentes mutuo prauitate. Vtiles autem & iucundi permanent magis, permanent enim quousque volupta tes aut commoda sibi mutuo praestant. Ex contrariis autem maxime videtur ea fieri amicitia quae ob vtilitatem efficitur. Nam fit amicus pauper diuiti, ac indoctus scienti. Cuius enim quis indiget, id affectans aliud affert pro ipso. Huc trahere quispiam & amatorem ac adama tum, & pulchrum ac turpem potest. Quapropter & amatores ridiculi videntur interdum, dignum esse censentes perinde amari vt amant. At si similiter quidem amabiles sint amandi sunt fortasse vt censetur. Si vero nihil amabilis habeant, ridiculum est profecto sese vt amant amari oportere censere. Fortasse autem neque contrarium per se contrarium appetit, sed per accidens: appetitio vero ipsius est medii. Hoc enim est bonum, veluti sicco, non vt humidum fiat, sed vt accedat ad medium, & calido, & caeteris simili modo. Sed haec quidem missa faciamus, non enim ad hunc locum accommodantur.

Caput 9

32

Tractatus. II. Cap. III. Et Lib. VIII. Cap. IX.

33

VIdetur autem amicitia & iustum ( vt in pricipio diximus) circa eadem & in eisdem esse. In omni nanque societate iustum aliquod, & amicitia esse videtur. ltaque vt amicos appellant, simul nauigantes, & commilitones, & caeteros similiter socios: atque quatenus communicant, eatenus est amicitia & iustum enim eodem modo. Et prouerbium recte, ea quae sunt amicorum, fag communia dicit esse. Amicitia nanque in communicatione, societateque con sistit. Atque fratribus quidem sodalibusque cuncta communia sunt, caeteris autem definita: & aliis plura, aliis pauciora. Amicitiarum enim aliae magis, aliae minus amicitiae sunt. Differunt autem & iusta. Non enim eadem sunt parentibus ad filios & fratribus inter se: neque sodalibus, atque ciuibus, & in caeteris similiter amicitiis. Diuersa igitur sunt & iusta ad horum singulos. Et incrementa suscipiunt quod sunt ad magis amicos. Est enim grauius sodali, quam ciui pecuniam auferre, & fratri quam extraneo opem non ferre: & patrem quam quemuis alium pulsare. Crescit autem & iustum cum amicitia simul, quippe cum sint in eisdem, & aeque sese extendant.

34

At vero societates omnes, similes sunt partibus societatis ciuilis. Nam ob vtilitatem aliquam conueniunt homines: & aliquid eorum connsequuntur, quae ad vitam conferunt. Ciuilis quoque societas, conducentis ab initio constitui gratia, permanereque videtur. Hoc enim & latores legum coniectant & iustum id inquiunt esse, quod publice prodest. Caeterae igitur societates, per partes vtilitatem appetunt. Nautae quidem eam quae ex nauigatione prouenit, acquisitionem inquam pecuniarum aut aliquid tale. Milites autem eam quae fit ex bello, siue pecuniam, siue victoriam, siue ciuitatem affectant, eodem modo contribulesque & populares. Nonnullae autem societates gratia voluptatis constare videntur, vt eorum qui simul choros excercent, aliaque similia: & eorum qui pecunias conferunt ad conuiuia sibi paranda: hae namque sacrificii, conuictusque causa fiunt. Omnes autem hae sub ciuili societate esse videntur. Non enim praesens commodum ciuilis affectat: sed ad omnem vitam. Atque sacrificia & coetus circa haec faciunt, honorem diis tribuentes, & sibi ipsis requiem praestantes cum voluptate. Vetusta namque sacrificia, conuentusque post frugum fieri perceptionem (vt primitiae) videntur: hoc enim tempore maxime ocio indulgebant. Societates igitur vniuersae, partes ciuilis esse videntur: tales autem amicitiae, tales societates sequuntur.

Caput 10

35

Tract. II. Cap. IIII. & Lib. VIII. Cap. X.

36

Ei autem publicae tres sunt species, & totidem etiam transgressiones & quasi labes illarum. Et illae quidem sunt regnum, & optimorum potestas, & tertia est ea, quae e censibus fit, quam censupotestatem dicere accomme datum videtur: plurimi uautem rempublicam appellare consueuerunt. Atque harum optima quidem est regnum. Deterrima vero censupotestas. Transgressio autem regni quidem tyrannis est. In vtraque enim, vnus est princeps, sed inter sese plurimum differunt. Nam tytannus quidem suum. rex autem eorum qui ab ipso reguntur considerat commodum. Non est enim rex nisi sit ex sese sufficiens, & bonis emnibus antecellat. Talis autem nullius indiget rei. Non ergo suas ipse, sed ecrum qui reguntur vt ilitates considerat. Qui namque talis non est, sorte potius quidam est princeps quam rex. Tyrannis autem est contraria regno: suum namque bonum sequitur ipse tyrannus. Quo magis patet ipsam esse pessimam. Pessimum enim id est quod est contrarium optimo. Fit autem in tyrannidem ex regno transgressio. Tyrannis enim principatus est prauitas eius, in quo vnus est princeps. Prauus autem rex, fit tyrannus. Ex optimatum vero potestate ad paucorum potentiam fit transgressio, vitio principum qui res ciuitatis praeter dignitatem distribuunt, & cuncta bona sibi vel plurima tribuunt & magistratus semper eisdem, plurimi diuitias facientes: pauci igitur & praui pro optimis dominantur. Sed ex censupotestate ad popularem fit transgressio potestatem. Sunt enim hae finitimae. Nam & censupotestas, multitudinis esse solet: & pares sunt omnes qui sunt in censu. Minime vero prauum est popularis potestas: parum enim reipublicae transgreditur speciem. Res igitur publicae hoc maxime modo mutantur. Minima enim sic atque facillima fit ipsarum migratio.

37

Similitudines autem ipsarum & quasi exempla quispiam & in domibus accipere potest. Societas enim patris ad filios, regni prae se fert effigiem. nati namque patri sunt curae, hinc & Homerus louem patrem appellat. Ipsum namque regnum, imperium est suapte natura paternum. Patris autem apud Persas imperium tyrannicum est: suis enim filiis vtuntur vt seruis. Heri etiam ad seruos, tyrannicum est. Nam in ipso vtilitas agitur heri: atque hoc quidem rectum esse videtur: sed Persarum aberrat, diuersorum enim diuersa sunt imperia. Viri autem & vxoris societas similis optimatum potestati videtur, pro dignitate namque vir praesidet & in iis quae virum decent: quae vero vxori accommodantur, haec illi tribuit. Qa si in omnibus vir dominetur, in paucorum potestatem mutatur. praeter dignitatem enim hoc facit: & non ea ratione qua praestabilior est. Interdum autem dominantur vxores, ob amplitudinem patrimonii: non igitur fiunt imperia ob virtutem: sed ob diuitias & potentiam: perinde atque in paucorum fit potestate. Fratrum vero societas, similis est censupotestati, sunt enim pares, praeter differentiam aetatis. Quocirca si multum aetatibus differant, non fraterna inter ipsos fit amicitia. Popularis autem potestas, in iis maxime habitationibus est, quae domino carent: hic enim omnes sunt aequales. Et in quibus princeps est imbecillis, & vnicuique inest potestas,

Caput 11

38

Tract. II. Cap. V. Et Lib. VIII. Cap. XI.

39

IN vnaquaque autem republica tantum amicitiae esse, quantum & iusti vi¬ per detur. Atque regis quidem amicitia ad eos qui reguntur, in excellentia be¬ c neficii consistit. Confert enim in eos beneficia, qui ab ipso aguntur, siquidem cum sit bonus, curam ipsorum habet, quo bene sese habeant, vt ouium pastor, vnde & Honierus Agamemnonem populorum nuncupauit pasto¬ E rem. Talis autem est & amicitia paterna: beneficiorum vero magnitudine I differt. Est enim essendi causa pater: quod maximum esse videtur: & enutritionis ac eruditionis.

40

Haec eadem & caeteris maioribus tribuuntur. Natura namque pater filiorum, & aui nepotum, & rex eorum quibus praesidet imperium obtinet. Hae autem amicitiae in excellentia consistunt quapropter & honorantur ipsi parentes. Et iustum igitur in his non idem est: sed quod efflagitat dignitas. Sic enim sese habet & amicitia. Et viri etiam ad vxorem eadem est amicitia, & in optimatum potestate, est enim vt virtus postulat. Et praestabiliori plus tribuitur boni & quod vnicuique accommodatur: sic autem sese habet & ipsum iustum. At amicitia fratrum, similis est sodalitiae: sunt enim pares atque aequales aetate: tales autem eius¬ T dem plerumque disciplinae, & eorundem sunt morum. Similis est huic, & quae est in censupo¬c testate. Ciues enim pares esse solent, ac boni: & quisque nunc dominatur, nunc paret, & aequnesic igitur est in ipsis & amicitia. In transgressionibus autem quemadmodum & iustum sic & amicitia exigua est, & minime est in ea, quae est pessima. In tyrannide namque nihil aut perparum est amicitia. In quibus enim nihil est commune imperanti atque parenti, nec amicitia est: nam neque iustum. Sed tale quidem est, quale est artifici ad instrumentum, & animae ad corpus, & hero ad seruum. Haec enim emnia, vtilitatem quidem ab iis suscipiunt, qui ipsis vtuntur: sed amicitia non est ad inanimata, nec iustum. Quin neque ad bouem vel equum. neque ad seruum ea ratione qua seruus est, non est enim quicquam commune. Seruus enim animatum est instrumentum: instrumentum autem inanimatus est seruus. Ad seruum igitur hoc ipso, quo seruus est non est amicitia, sed quo est homo. Nam omni homini iustum quiddam esse videtur ad omnem hominem, qui communicare secundum legem, pactionemque potest, quare & amicitiam, ratione qua homo est. Perparum igitur & in tyrannide est amicitiae atque iusti. In popularibus autem potestatibus plurimum. Complura enim his sunt communia, cum sint pares.

Caput 12

41

Tract. II. Cap. VI. quod est Lib. VIII. Cap. XII.

42

OMnis igitur amicitia (vt dictum est) in societate consistit. Consanguineam autem quispiam seiunxit ac sodalitiam. Ciuium autem amicitiae & contribulium, & simul nauigantium, & quotquot sunt tales, magis in societate consistunt. Nam stipulatione quasi quadam constare videntur. Inter has quispiam & hospitalitiam collocauerit. Consanguinea vero multiplex esse videtur: pendet autem omnis ex paterna. Parentes enim diligunt natos, vt aliquid sui: nati vero parentes vt quid ex illis. Atque magis sciunt parentes eos qui sunt ex ipsis, quam nati, se esse ex illis. Magisque coniunctum est id ex quo natum est ipsi nato, quam factum ei quod fecit. Est enim ei ex quo est ortum proprium id quod ex ipso est ortum, vt dens, crinis, & quiduis habenti. Nullum autem illorum id ex quo orta sunt, aut minus. Accedit eodem & temporis longitudo. Parentes enim natos continuo diligunt. Illi vero parentes, incrementis tempore susceptis, & mentis comprehensione vel sensus. Ex his autem patet & cur magis diligant matres. Parentes igitur natos vt seipsos amant, qui namque ex ipsis sunt orti: sunt quasi ipsi, alii separatione. Nati vero parentes vt orti ex illis. ¶ Fratres autem sese mutuo diligunt, quod ex eisdem sunt orti. ldentitas enim quae est ad illa, idem inter ipsos facit. Quapropter eundem sanguinem dicunt, & stirpen, & talia: sunt igitur quodammodo idem & in diuisis. Magnum autem ad amicitiam est & enutritos simul esse, & aetatis aequalis. Equalis enim aequalem delectat: & ipsi familiares sodales sunt, & idcirco fraterna amicitia sodalitiae similis est: patrueles vero, & caeteri propinqui. ex his sunt coniuncti: propterea quod sunt ex eisdem. Atque alii magis, alii minus fiunt ex eo coniuncti, quia prope est aut distat origo.

43

Amicitia autem quae filiorum est ad parentes, & hominum ad deos, vt ad bonum est atque excellens. Nam maxima beneficia contulerunt: fuerunt enim essendi causa, & alimenti, ac educationis. Habet autem & voluptatem & vtilitatem talis amicitia magis quam extraneorum quanto & vita communior ipsis est. Sunt autem & in fraterna amicitia ea quae & in sodalitia sunt, & magis in bonis, & omnino in similibus quanto coniuncti sunt magis: itaque ab ortu sese mutuo diligunt. Et quanto sunt magis similium morum qui ex eisdem sunt orti, & simul nutriti, & similiter educati, ac eruditi. Probatio enim quae quidem fit tempore, plurima est atque firmissima.

44

Sunt etiam & caeteris in consanguineis ea quae ad amicitiam attinent, vt rationum comparatio flagitat. Viro autem & vxori secundum naturam amicitia videtur inesse. Homo namque natura coniugale fmagis est, quam ciuile: quanto prius & necessarium magis est domus quam ciuitas: & procreatio communior animalibus. At caeterorum quidem animalium, hic societatis est terminus. Homines autem coniugium subeunt non solum procreationis: sed eorum etiam gratia quae ad ipsam conferunt vitam: officia namque continuo sunt diuisa. Atque alia viri, alia sunt vxoris. Opem itaque sibi mutuo ferunt: res proprias in commune ponentes. Quapropter hac in amicitia vtilitas inesse videtur, atque voluptas. Fuerit autem & ob virtutem, etiam amicitia si boni sint. Est enim vtriusque virtus, atque hoc ipso esse gaudebunt. Filii autem eorum coniunctio esse videtur. Iccirco & citius ii qui carent liberis dissoluuntur. Filii namque bonum est vtrisque commune, ipsum autem conmune continet.

45

Quaerere vero quonammodo viro viuendum est cum vxore, & omnino amico cum amico: nil aliud esse videtur quam quaerere quomodo iustum est. Non enim idem iustum videtur amico amicum nec ad extraneum & sodalem ac condiscipulum esse¬

Caput 13

46

Tract. III. Cap. I. Et Lib. VIII. Cap. XIII.

47

CVm autem tres sint amicitiae (vt ab initio dictum est) & in vnaquaque alii sint pares amici, alii impares (nam similiter boni fiunt amici, & praestabilior deteriori, similiter & iucundi, & ob vtilitatem etiam in commodis pares, & differentes) pares quidem tam amando quam caeteris aequales esse oportet: impares au tem id reddere quod excellentiae ratio flagitat. Fiunt autem in amicitia quae vtilitatis est gratia, vel sola, vel maxime, incusationes non sine ratione, atque querelae. Qui namque sunt ob virtutem amici, prompti sunt ad beneficia sibi mutuo conferenda. hoc enim est & virtutis, & amicitiae. Atque cum ad hoc certatim properent nullae prorsus inter pisos accusationes, nec rixae fiunt. Nemo enim amanti & beneficia conferenti succenset, sed si sit gratus, beneficiis respondet. Atque qui in beneficiis conferendis exuperat, cum id assequatur quod cupit non incusabit amicum. Vterque enim bonum affectat. Nec in iis quae ob voluptatem con stant, querelae nimium fiunt. Nam si simul degere gaudent, fit id simul vtrisque quod appetunt. Ridiculus autem videtur qui non delectantem incusat, cum liceat non conuersari.

48

At in ea quae vtilitatis gratia constat, locum incusationes habent atque querelae. Nam cum sese mutuo pro vtilitate vtantur, semper indigent pluris, & minus quam oportet sese habere putant, atque queruntur ex eo quia non tot assequuntur quot indigent, cum sint digni. Qui vero conferunt beneficia, nequeunt tot conferre, quot indigent ii in quos beneficia conferuntur.

49

Videtur autem vt duplex est iustum, aliud sine scripto, aliud lege, sic & eius amicitia quae vtilitatis est gratia, alia moralis, alia legitima esse. Fiunt igitur incusationes tum maxime, cum non per eandem commutant, & dissoluuntur. Atque legitima quidem est ea, quae in definitis consistit, & quaedam est omnino sordi da de manu in manum, quaedam liberalior, ad tempus, sed per pactionem quid pro quo. Est id quod debetur in hac manifestum, & non ambigitur. habet autem dilationem ad amicitiam attinentem. Quapropter apud nonnullos horum non sunt iudicia, sed arbitrantur eos oportere contentos essequi fide commutarunt. Moralis autem non in definitis consistit, sed vt amico quidem largitur. aut vt alii (quisquis is tandem sit) accipere autem dignum esse censet, aequale aut plus, quasi non dederit, sed mutuauerit. Atque si non vt commutauit, dissolutio fit, incusabit. Hoc autem accidit quia omnes vel plurimi, volunt quidem honesta, anteponunt autem ea quae prosunt. Atque honestum quidem est beneficia conferre, non vt vicissim suscipiantur, vtile vero suscipere. Si potest igitur, dignum reddere oportet beneficium iis quae accepit, & sponte quidem, inuitus enim non est faciendus amicus. Errore igitur in principio facto, & beneficio a quo accipere non oportebat, suscepto (Non enim ab amico, nec ob ipsum id faciente) dissoluere ipsum opor tet, vt beneficio pro de finitis suscepto, atque polliceri quum posset reddere. Nam si non posset, nec dignum his qui dedit, ipsum suo munere censuisset: quare reddendum est, si habeat facul tatem. In principio autem considerandum est, a quonam beneficium, & pro quo confertur, vt pro iis suscipiat, aut non suscipiat illud.

50

Existit autem dubitatio, vtrum eius qui suscepit, vtilitate metiri oporteat id quod reddi debet, an eius qui contulit beneficio? Qui namque beneficium acceperunt extenuantes idipsum, ea dicunt sese cepisse, quae parua erant illis, quaeque ab aliis licebat accipere: illi vero contra ea quae maxima rerum erant suarum, quaeque ab aliis assequi non po terant, & in periculis, aut necessitatibus talibus. An quia amicitia est ob vtilitatem, vtilitas eius qui beneficium suscepit, mensura est statuenda?: Hic est enim qui indiget, & huic fert opem vt accepturus aequalem: tantum igitur auxilium fuit, quantum vtilitatis habuit hic, & reddendum igitur tantum, quantum ipse consecutus est, vel etiam plus. Est enim magis honestum. In amicitiis autem quae sunt ob virtutem, accusationes quidem non sunt. Mensurae autem similis est electio eius, qui beneficium contulit. ld enim quod est virtutis, ac moris praecipuum, in electione consistit.

Caput 14

51

Tract. III. Cap. II. EtLib. VIII. Cap. XIIII.

52

AT vero dissentiunt & in amicitiis quae in excellentia consistunt. Nam vterque di gnum existimat plus se habere. atque cum hoc non fit, dissoluitur amicitia. Qui namque praestabilior est, plus habere oportere se putat, plus enim tribuendum est bono. Eadem censet, & qui magis vtilis est. Si nanque quispiam inutilis sit, non aequale inquiunt ipsum habere oportere, subministrationem enim & non amicitiam fieri dicunt, si non pro dignitate operum ea fuerint quae ab amicitia fiunt. Nam vt in pecuniarum societate plus ii capiunt qui plures pecunias contulerunt, sic ar bitrantur & in amicitia fieri oportere. Qui vero eget & qui est inferior contra. Ad amicum namque bonum spectare censet: egentibus open ferre. Quid enim prodest inquiunt amicum esse quenpiam studioso viro aut potenti: si nihil consecuturus sit inde?

53

Videtur autem vterque recte cense re. Atque plus quidem vtrisque est ex amicitia tribuendum, non tamen eiusdem, sed excellenti quidem honoris: egenti autem lucri. Virtutis enim & beneficentiae praemium, honos est, indigentiae vero auxilium, lucrum.

54

Hoc ita se habere & in rebus publicis constat. Non enim is honoratur, qui nihil boni reipublicae praestat, id enim quod est publicum ei tribuitur qui beneficia in rempu blicam confert. At honor publicum est. Non enim fit, vt simul quispiam pecunias a republica atque honorem accipiat. Nemo namque fert in omnibus minus habere. Qui igitur in pecuniis imminuitur, ei honorem tribuunt: qui vero munera suscipit: ei pecunias dant. Quod enim fit pro dignitate, id aequat & conseruat amicitiam vt est dictum. Sic igitur & iis est agendum atque congrediendum, qui impares sunt. Et is qui in pecuniis aut virtute vtilitatem acci pit reddat honorem oportet, id reddendo quod potest. Amicitia nanque id exposcit quod fieri potest: non id quod est pro dignitate. Neque enim in omnibus est: vt in honoribus erga deos, atque parentes. Nemo enim vnquam dignum reddere potest. Sed qui quoad potest obsequitur, bonus & aequus esse videtur. Quapropter videbitur patrem quidem non licere filio abdica re, filium autem patri licere. Debentem enim reddere oportet, at quicquid egerit: nihil vnquam iis dignum fecerit quae a patre suscepit, quare semper debet. Quibus autem debetur potestas est dimittendi, igitur & patri, simul autem nemo forsitan vnquam sese mouere videtur. nisi ille exuperet prauitate. Nam absque amicitia naturali, humanum est, auxilium non nega gare. Illi autem fugiendum est aut non studendum, opem afferre, cum sit prauus, plerique enim suscipere quidem beneficia volunt, conferre autem nolunt, aut fugiunt vt inutile. Sed de his quidem eousque sit dictum.

PrevBack to TopNext