Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next

Liber 9

Caput 1

1

LIBER NONVS TRACATVS PRIMI CAPVT PRIMVM

2

IN omnibus autem amicitiis, quae sunt dissimiles specie, compa ratio rationum aequat atque conseruat amicitiam, vt est dictum, vt & in ciuili societate sutori pro calceamentis, & textori, & cae teris pro dignitate permutatio fit. Atque hic quidem communis habetur mensura, nummus ipse ad quem omnia referuntur, & quo mensurantur. In amatoria autem amicitia, interdum amator queritur quod supra modum amans, non vicissim amatur, nihil habens forte amabile, interdum is qui adamatur quod cum prius cuncta polliceretur nunc nihil facit. Fiunt autem talia, cum ille quidem ob voluptatem adamatum, hinc autem ob vtilitatem diligit amatorem, & haec non assunt vtrisque. Nam cum propter haec sit amicitia, fit dissolutio cum ea non fiunt gratia quorum amabant. Non enim se mu tuo amabant, sed ea quae inerant, quae non permanent. Quapropter tales & amicitiae sunt. Morum vero amicitia, cum per se sit, permanet vt est dictum. Differunt autem, & cum alia fiunt ipsis & non ea quae appetunt. Est enim simile ac si nihil fieret, cum id assequitur, quod affectat. Quale fecit & qui citharoedo pollicebatur, quanto melius cantaret tanto se plura daturum. Postridie vero reposcenti promissa, voluptatem reddidisse dixit pro voluptatem. Si igitur vterque hoc affectaret, satis vtique haberet. Sin vero ille voluptatem, hic lucrum affectabat, & alter habet, alter non habet, non bene sese habet ipsa societas. Quorum enim indi get vnusquisque haec & assequi vult, & horum gratia dabit ea quae habet.

3

Vtrius autem est aestimationem facere, eius ne qui dat, an eius qui primo accepit? Nam qui dat videtur illi permittere, quod quidem & Protagoram fecisse aiunt, cum enim docuisset: ea quae profitebatur discipulum existimare iubebat: & quanti ipsi viderentur ea quae didicisset: & tantum accipiebat. Nonnullis autem talibus satis est illud. Sufficiens socio merces sane est statuenda. Qui vero prius acceperunt argentum, deinde nihil eorum quae promiserunt ob exuperationem promissionum efficiunt, merito incusantur, non enim perficiunt ea quae pepigerunt, hoc fortasse sophistae facere compelluntur, quia nemo daret pro iis quae sciunt argentum, hi igitur (ea pro quibus acceperunt mercedem non efficientes) merito accusantur.

4

Eorum au tem in quibus subministrationis non fit pactio, qui propter seipsos exhibent, incusationibus carent, vt diximus. Talis est enim ea amicitia quae ob virtutem conflatur. Remuneratioque facienda est electione: haec enim est amici atque virtutis. Sic est faciendum & in societate quae fit ob philosophiam. Non enim tantae dignitati rei, pecuniae aequari possunt, nec honos paris vnquam fiet momenti, sed satis est forsitan, vt ad deos atque parentes, id quod fieri potest. Quam si datio non sit talis, sed pro aliquo: maxime quidem oportet forsitan retributionem fieri vt vtriusque videtur esse pro dignitate, si vero hoc non accidit, non solum necessarium, vitum etiam iustum esse videbitur, ipsum praehabentem hanc ipsam statuere. Nam si quantum hic vtilitatis habuit aut pro quanto voluptatem expetit, tantum ille receperit, dignam de hoc remunerationem habebit. Etenim in rebus venalibus ita fieri videtur, & quibusdam in locis sunt leges quae vetant, sponte actarum contractionum iudicia esse, propterea quod oportet vnumquemque ad eum qui credidit sic dissolutionem facere, vt societatem contraxit. Putant enim eum iustius esse eum statuere cui permissum est quam eum qui permisit. Etenim plerunque non aeque aestimant qui habent & qui accipere volunt. Sua enim cuique, & ea quae dat, multo videntur pre cio digna, attamen retributio fit ea (quam statuunt ii qui capiunt) quantitate. Oportet au tem fortasse, non tanti aestimare, quanti videtur dignum habenti, sed quanti aestimabat an tea quam haberet.

Caput 2

5

Lib. IX. Tract. I. Cap. II.

6

HAbent autem & talia dubitationem: vtrum oporteat omnia patri tribuere, in omnibusque obtemperare, an aegrotanti quidem parendum sit medico, deligenti vero ducem exercitus, deligendus sit rei militaris peritissimus ho mo? Simili modo, vtrum amico sit potius, an studioso subministrandum. Et benefactori reddenda sit gratia, an sodali potius dandum, si vtrunque fieri RRfes? neque at.

7

Omnia igitur talia, exacte determinare, non est facile. multas enim ac varias habent differentias, & magnitudine, & prauitate, & honestate, atque necessitate. Verum non omnia eidem esse tribuenda, non est obscurum. Atque beneficia plerumque reddenda sunt po tius quam est largiendum amicis, sicut & mutuum reddendum: est potius cui debeas, quam dandum sodali. Fortasse autem neque hoc agendum est semper, vt redemptum a praedonibus vtrum eum qui ipse redemit, redimere vicissim oporteat quicumque is sit, aut non capto quidem repetenti vero mutuum, reddere, an redimere patre? Videbitur enim patrem potius quam se etiam redimere illum oportere. Debitum igitur (vt diximus) simpliciter est reddendum si vero datio honestate, aut necessitate excedat, ad haec ipsa est declinandum. Interdum enim neque est aequum beneficium retribuere, cum alter quidem in studiosum sciens studiosum esse, contulit beneficium, alter autem illum flagitio sum esse existimat. Nonnunquam enim nec ei qui mutuauit, vicissim est mutuandum. Nam ille quidem putans se recepturum bono mutuauit viro, hic autem non sperat a prauo recipere. Siue igitur reuera hoc sic se habeat, non aequalis est dignitas, siue non ita quidem se habeat, puter autem sic se habere, non videbitur absurde facere. Quod igitur saepe est dictum. sermones qui de affectibus actibusve fiunt perinde habent definitionem, vt ea circa quae sunt.

8

Non eadem igitur vniuersis esse reddenda, nec patri cuncta (quemadmodum neque loui sacra omnia dantur) non est obscurum, quod si diuersa tribuenda sunt parentibus, & fratribus, & sodalibus, & beneficiis tribuen da sunt singulis sua, quaeque ad quemque accommodantur. Sic autem & facere videntur. nam ad nuptias vocant cognatos. genus enim iis est commune, quare & actus qui circa hoc sunt. & ad sponsalia etiam maxime cognatos propter idem putant accedere oportere. Videbitur autem parem tibus maxime alimentis filios vt debentes, opitulari oportere, & honestius esse iis qui causa sunt essendi, quam sibiipsis subuenire. Honorem etiam vt diis tribuere oportet, non omnem autem parentibus, neque eundem patri matrique, neque sapienti, aut imperatori, sed patri paternum, & similiter matri maternum. Omni quoque seniori honor est tribuendus qui ad aetatem accommoda tur, assurgendo, locumve cedendo & talibus sodalibus autem atque fratribus praestanda est libertas, omniumque communitas, atque cognatis, & iis qui sunt eiusdem tribus, & ciuibus ac caeteris vniuersis semper est enitendum, id quod accommodatur tribuere, & comparare, quae insunt singulis ratione familiaritatis, & virtutis, aut vtilitatis. eorum igitur qui generis sunt eiusdem, facile est iudicium, differentium autem est difficilius, non tamen ob hoc desistendum est, sed vt fieri potest, est ita distinguendum.

Caput 3

9

Tract. I. Lib. IX. Cap. III.

10

EST etiam dubitatio si dissoluendae sint amicitiae: nec ne ad eos qui non permanent. An ad eos qui ob vtilitatem aut voluptatem amici sunt, cum haec non ha bent: non est absurdum dissolui. Illorum enim erant amici quibus deficientibus, rationi consonum est non amare. Incusauerit autem quispiam: si ob vtilitatem aut voluptatem amans: ob mores simulat amare. Quod enim superius diximus: pluri tagae. I mae fiunt incusationes inter amicos: cum non similiter putant: & sunt amici. Cum I igitur quispiam sua se opinione fefellerit: putaueritque ob mores amari nihil illo tale agente: tum seipsum is accusare debet, cum vero a simulatione illius deceptus fuerit: tum eum qui decepit iustum est accusare: & magis quam eos qui numos adulterinos conficiunt quanto maleficium ipsum circa praestabilius est.

11

Quod si acceptat vt bonum, factus est autem prauus: atque videtur est ne amandum: an impossibile est siquidem non omne quoduis est amabile sed bonum: neque autem dignum est prauum amicum habere: neque oportet, non enim amatorem prauorum esse oportet, neque similem euadere prauo. dictum est autem simile simili esse amicum. Est ne igitur statim amicitia dissoluenda, an non omnis: sed in qua est incurabilis ob prauitatem. Qui autem emen dari possunt: iis magis ferendum est in moribus auxilium quam in pecuniis: quanto praestabiliores sunt & magis amicitiae proprii. Nihil autem absurdi videbitur facere: qui amicitiam dissoluit. Non enim huic aut tali amicus erat: cum igitur mutatum ad priores mores redigere nequeat: sese ab illo seiungit.

12

Quod si alter permaneat, alter magis bonus euadat. multumque virtute differat, est ne vtendum amico? An fieri nequit? In magna autem distantia maxime manifestum fit: vt in amicitiis quae a prueritia contrahuntur. Nam si alter mente permaneat puer: alter optimum in virum euaserit quonammodo fuerint amici, cum neque eadem ipsis placeant neque eisdem gaudeant doleantque. Neque enim haec erunt in ipsis & quia sine vero his esse amici non possunt: simul enim ipsos viuere, impossibile est. Atque de his ante diximus.

13

Oportet ne igitur ipsum non secus ad illum sese habere, quam si amicus nunquam fuisset, an factae memoriam consuetudinis habere oportet? Atque vt amicis potiusquam extraneis arbitramur gratificari oportere: sic & iis qui fuerunt amici: tribuendum est aliquid ob amicitiam quae antea fuit, cum non ob exuperationem prauitatis est dissolutio facta.

Caput 4

14

Lib. IX. Tract. I. Cap. IIII.

15

EA vero quae ad amicos attinent, & quibus amicitiae definiuntur: ex iis quae ad seipsum quisque facit profecta esse videntur. Ponunt enim eum amicum esse: qui vult & agit bona vel quae videntur: amici gratia aut eum qui vult esse: viuereque amicum gratia ipsius amici: quod quidem matribus ad suos accidit filios: & iis amicis qui sunt offensi. Quidam autem eum esse dicunt, qui versatur vna cum amico: & emax. & eadem expetit. aut eum qui dolet vna atque gaudet cum amico. Maxime autem & hoc matribus accidit. Horum etiam aliquo & amicitiam ipsam deficiunt.

16

Vnumquodque autem horum: viro competit erga se bono. reliquis vero ea ratione qua tales esse existimat. Videtur autem (vt dictum est) virtus & studiosus ipse vnicuique esse mensura. Hic enim sibi ipsi consentaneus est: ac eadem affectat anima omni. Et vult igitur sibi ipsi bona & quae apparent ac agit. Est enim viri boni, bonum agere. & suiipsius gratia, mentis enim causa: quae quidem vnusquisque esse videtur: & vult etiam se viuere saluumque esse: atque id maxime quo sapit: est enim bonum homini studioso esse. Vnuquisque autem sibi vult ipsa bona: factus vero alius nullus expetit cuncta illud quod est factum habere. Habet enim & nunc deus summum bonum: sed est id quod est ipse: videtur autem id vnusquisque esse quod intelligit: aut maxime. Atque talis secum degere vult. Libenter enim hoc: cum voluptateque facit. Nam & actarum rerum recordatio periucunda est: & futurarum spes bona. Talis autem afficit voluptate. Et insuper contemplationibus mente abundat. Praeterea maxime secum vna dolet atque laetatur. ldem est enim omnino ipsi molestum atque iucundum: & non alias aliud. Est enim sine poenitentia prorsus. Ex eo igitur quia vnum quodque ipsorum ad seipsum competit studioso: ad amicum autem sic se habet vt ad seipsum Camicus est enim alius ipse) & amicitia videtur horum aliquid esse: & quibus haec insunt videntur esse amici. Quaerere vero vtrum ad seipsum sit an non amicitia, nunc omittamus. Videbitur autem hoc amicitia esse: quo duo vel plura ex iis est quae sunt dicta: & quod exuperatio amicitiae similis est ei quae est ad seipsum.

17

At vero videntur ea quae dicta sunt & ipsis multis inesse: quamuis sint praui. An hoc participes ipsorum sunt: quo sibiipsis placent: & bonos se esse existimant. Nam eorum qui vehementer sunt praui atque nefarii: nemini haec insunt: sed nec inesse videntur. fere autem neque prauis. dissident enim secum & alia quidem cupiunt: alia autem volunt, vt incontinentes. Nam iis quae bona sibi videntur: anteponunt ea quae voluptate afficiunt atque nocent. Quidam tursus ob formidinem atque inertiam eas agere res omittunt quas putant sibiipsis opti mas esse. Qui vero multas res graues atque nefandas egerunt: vitam ob prauitatem odio habent ac fugiunt, sibique mortem consciscunt. Quaerunt praeterea alios ipsi flagitiosi quibuscum conversen tur, se vero ipsos fugiunt. Nam si sint secum: recordantur multarum grauiumque rerum: & sperant alias: tales cum aliis autem sint, obliuiscuntur. Atque cum nihil habeant quod sit amabile: nulla re prorsus afficiuntur ad seipsos quae ad amicitiam attinet, neque igitur vna secum gaudent atque dolent. est enim eorum anima in seditione. At interdum ob prauitatem dolet: abstinens a quibusdam interdum laetatur, & haec quidem pars huc: illa autem illuc trahit, vt diuellentes. Quod si fieri nequaeat vt doleat simul atque laetetur: at paulopost dolet, quod laetatus fuerit & nollet sibi ipsi illa voluptati fuisse. improbi nanque poenitentia sunt referti.

18

Improbus igitur: nec er ga se quidem amice affectus esse videtur. propterea quod nihil habet quod sit amabile, quod si ita sese habere vehementer est miserum, totis viribus fugienda est prauitas, & enitendum est bonum esse, sic enim & ad seipsum habebit amice: & aliis amicus poterit esse.

Caput 5

19

Lib. IX. Tract. I. Cap. V

20

BEneuolentia autem amicitiae quidem est similis: non tamen est amicitia. Fit enim beneuolentia & ad ignaros: & latens amicitia vero non fit. Haec autem antea diximus, at nec etiam est amatio. Non enim habet extentionem nec appetitionem, amationem autem haec sequuntur. Et amatio quildem est cum consuetudine. beneuolentia autem fit repente: vt fit & erga qaquam certantes. Spectantes enim beneuoli fiunt ipsis & volunt bona. nihil autem agerent simul. Quod enim diximus: repente fiunt beneuoli: & leuiter diligunt.

21

Videtur igitur beneuolentia principium amicitiae esse, sicut & adamandi: voluptas ea quae per aspectum efficitur. Nemo nanque adamat: si non antea delectatus fuerit forma. qui vero gaudet forma: non continuo & adamat, sed cum absentem desiderat, praesentiamque affectat. Sic igitur & amicos & impossibile esse: nisi beneuoli fuerint, beneuoli vero non continuo & amant, volunt enim dumtaxat iis bona, quibus beneuoli sunt. sed nihil agerent simul: neque pro illis molestiam susciperent vllam. Quapropter quispiam per translationem principium ipsum amicitiae dicent esse diururnam factam: & ad consuetudinem accedentem, amicitiam fieri, non eam quidem quae ob vtilitatem, neque eam quae ob voluptatem est, neque enim pro hisce beneuolentia fit. Qui namque beneficium accepit: retribuit pro iis quae accepit beneuolentiam: faciens iusta, qui vero vult aliquam prosperitatem habere, spe commodi alicuius consequendi per illum non illi sed sibi potius beneuolus esse videtur, quemad modum nec amicus illi propter aliquem vsum obsequium praestat. Omnino autem beneuolen tia ob virtutem ac bonitatem aliquam fit, cum cuipiam quispiam pulcher, aut fortis aut aliquid tale videtur: vt & in certantibus diximus.

Caput 6

22

Tract. I. Lib. IX. Cap. VI.

23

ATqui concordia etiam ad amicitiam attinere videtur. Quapropter non est eadem opinatio: haec enim & iis qui sibi mutuo sunt ignoti, inesse potest. Nec eos qui de re quauis sunt eiusdem sententiae concordes dicunt, velut eos qui de caelestibus eadem sentiunt, non enim ad amicitiam pertinet: de his esse concordes. Sed ciuitates concordes inquiunt esse: cum de SeXiis quae conferunt eadem sentiunt eliguntque: atque agunt ea quae publice visa sunt. Circa igitur ea quae in actionem veniunt concordes sunt homines & horum circa ea quae in magnitudine sunt: possuntque vtrisque vel omnibus inesse. Vt ciuitates concordes sunt: cum omnibus videtur. magistratus esse diligendos: aut societatem cum Lacedaemoniis ineundam esse: aut magistratum gerere Pittacum cum vellet & ipse. At cum vterque seipsum vult (vt ii volunt qui in Phoenissis sunt) seditionem habent. Concordes enim esse: non est idem vtrunque intelligere quicquid tandem id sit sed in eodem idem: vt cum & po pulus & boni, rempublicam optimates gerere volunt, sic enim fit omnibus quod exoptant. Ci uilis autem amicitia videtur ipsa concordia esse: sicut & dicitur. Nam circa commoda & ea quae pertinent ad vitam versatur.

24

Est autem talis concordia: in bonis. Nam & secum quisque horum est concors & omnes inter sese sunt concordes: quippe cum eisdem omnino sint. talium enim voluntates manent: & non refluunt, vt Euripus voluntque semper ea quae iusta sunt & quae prosunt. Haec autem & communiter affectant. Prauos vero concordes esse impossibile est nisi paruo tempore quemadmodum & amicos esse. In rebus quidem vtilibus plus: in subeundis vero laboribus, subministrationibusve minus habere percupientes. Vnusquisque autem haec sibi volens proximum perscrutatur, & prohibet: perit enim res ipsa communis, cum ab ipsis non conseruetur. Fit igitur vt in seditione versentur, sese quidem vicissim vrgentes: seipsos vero nolentes facere iusta.

Caput 7

25

Lib. IX. Tract. I. Cap. VII.

26

VIdentur autem ii qui beneficia contulerunt magis eos amare in quos benenficia sunt collata, quam ii qui acceperunt eos qui contulerunt. Atque vt praeter raationem eueniens quaeritur. Plurimis igitur videtur id ex eo fieri, quia hi quidem debent illis vero debetur. Vt igitur in mutuis debitores quidem volunt suos creditores non esse, hi vero de salute quoque debitorum diligentiam adhibent, a) sic & eos inquiunt qui beneficia contulerunt velle eos esse erga quos fuere benefici, vt gratias accepturos. Illis vero non esse curam reddendi. Epicharmus igitur fortasse dixerit haec ipsos dicere aspicientes ad malum. Videtur autem hoc esse humanum. plerique enim immemores sunt: & suscipere potius, quam conferre beneficia appetunt. Videbitur autem causa naturalior esse: & non similis ei quae de creditoribus dicitur. Non est enim erga debitores amatio. Sed voluntas salutis recipiendi causa. Sed qui beneficia contulerunt: diligunt atque amant eos qui beneficia acceperunt, & si nulla in re sunt vtiles: neque in posterum futuri. Quod quidem & artificibus accidit. Magis enim vnusquisque proprium amat opus quam ipse ab opere amaretur: si animae particeps esset. Maxime vero forsitan hoc circa poetas accidit. Hi namque sua diligunt poemata supra modum: & perinde atque filios amant. Tali igitur simile est & id quod faciunt ii qui beneficia contulerunt. Quod enim suscepit beneficium ipsorum est opus. Hoc igitur & amant magis quam opus eum qui fecit. Huius autem causa est, quod vniuersis est expetibile atque amabile esse: sumus autem actu. Nam viuendo surnus atque agendo. Qui igitur fecit, est actu suum quodammodo opus. Diligit itaque ipsum opus, quia amat & esse. Hoc autem est naturale. Quod enim est potentia, id opus ipsum actu declarat.

27

Et insuper ei quidem qui contulit beneficium: honestum est id quod egit. Quare gaudet eo in quo est hoc. At ei qui accepit, nihil est honesti nisi in eo quod contulit conferens: quod quidem minus est iucundum atque amabile. Est enim praesentis quidem operatio: futuri autem spes, facti vero memoria iucunda. Sed iucundissimum est quod est actu, & amabile simili modo: ei igitur qui contulit beneficium permanet ipsum opus. Diuturnum est enim ipsum honestum. Sed ei qui cepit: transacta est ipsa vtilitas. Memoriaque honestarum quidem rerum, est periucunda: vtilium autem non nimium aut minus. Expectatio vero contra sese habere videtur.

28

Et amare quidem simile est actioni: amari autem passioni. Eos igitur qui circa actum excellunt, sequitur amare, & ea quae ad amicitiam attinent.

29

Praeterea quae facta sunt cum labore ea magis diligunt omnes, & pecunias magis diligunt qui acquisiuerunt, quam qui ab aliis acceperunt. At beneficium quidem accipere sine labore esse videtur: Beneficium autem conferre difficile. Propter haec & matres filios magis amant. Ceneratio namque laboriosa est magis: & magis sciunt esse suos Videbitur autem hoc & iis accommodatum esse qui beneficia contulerunt.

Caput 8

30

Tract. II. Cap. I. & Lib. IX. Cap. VIII.

31

DVbitatur autem & vtrum oporteat seipsum amare maxime, an aliquem alium. Increpant enim eos qui se ipsos maxime amant, & vt turpe, sui amatores appellant. Atque prauus quidem sui gratia agere cuncta videtur. & tanto magis, quanto prauior est. Incusant igitur ipsum, quia nihil nisi sibi agit. Probus autem ob honestatem: & tanto magis ob honestatem, gratiaque amici, quanto praestabilior est, sua vero negligit.

32

Ab his autem verbis non sine ratione ipsa opera discrepant. Nam eum inquiunt oportere summe amarequi maxime est amicus: iis autem maxime est amicus qui vult bona illius gratia: si nullus etiam scierit: at haec ipsi ad seipsum maxime competunt: & caetera omnia quibus definitur amicus. Dictum est enim ab ipso ea omnia quae ad amicitiam attinent, & ad caeteros peruenire. Eodem accedunt & prouerbia vniuersa, vt anima vna, & amicorum omnia sunt communia. & amicitia est aequalitas, & tibiae genu propinquius. Haec enim vniuersa ipsi ad seipsum maxime competunt. Maxime namque amicus est sibi, & se igitur ipsum maxime amare oportet.

33

⁋ Dubitatur autem merito, vtris oporteat assentiri, cum vtrisque videatur esse credendum. Fortasse igitur tales sermones distinguendi, determinamdique sunt, quousque, & quonam modo sint veri. Si itaque sumpserimus quonam vtrique modo sui amatorem dicunt: suerit forsitan manifestum. Qui igitur hoc reprehendendum esse existimant, eos amatores sui appellant qui sibi plus tribuunt in pecuniis & honoribus & voluptatibus corporis: haec enim ipsa multitudo affectat. & ipsis vt optimis, emni studio incumbit: quapropter & in certamen veniunt. Qui igitur in hisce plus habere pergunt: ii cupiditatibus, & omnio affectibus, eique parti animae quae rationis est expers, gratificantur. Tales autem sunt ipsi multi: iccirco & appellatio orta est ex multitudine: quae quidem est praua: ergo iuste vituperantur ii, qui ita se amant. Non est autem obscurum, vulgus eos qui sibiipsis talia tribuunt, sui amatores dicere consueuisse. Nam si quis semper studeat agere iusta maxime omnium, aut temperata, aut quauis caeterorum quae a virtutibus proficiscuntur, honestatemque emnino sibi ipsi semper vendicet, atque vsurpet: hunc nemo dicet amatorem sui, neque vituperabit.

34

Magis autem videbitur talis homo sui amator. Nam ea sibi tribuit quae pulcherrima, maximeque bona: & gratificatur ei quod sui ipsius potissimum, in emnibusque illi obtemperat. Vt autem & ciuitas id esse maxime videtur, quod est potissimum & aliud omne, conuentus: sic & homo: amator igitur is est maxime sui, qui illud amat illique gratificatur. Et continens igitur dicitur & incontinens, quia mens vincit. aut non vincit. propterea quod ipsa est hominum quisque & egisse ipsi & sua sponte ea videntur quae cum ratione maxime egerunt: non igitur est obscurum, hoc esse maxime vnumquemque,. & hoc maxime virum bonum amare. Quapropter maxime sui est amator, diuersa specie ab eo qui reprehenditur, tantumque differt, quantum vita cum ratione differt a vita cum perturbationes & appetitio aut honesti aut eius quod conferre videtur. Qui si omnes ad consequendam honestatem & ad res agendas pulcherrimas decertarent, atque contenderent: & omnibus publice ea quae oportet & vnicuique priuatim maxima bonorum inessent: si quidem virtus est tale.

35

Quare bonum quidem hominem amatorem esse sui oportet, nam & sibi ipse & caeteris proderit, agendo honeste. Prauum autem non oportet: & sibi namque nocebit, & propinquis, affectus prauos sequendo. Ea igitur quae vir improbus agit ab iis discrepant, quae agere oportet. At probus quae oportetur ea & agit: mens enim omnis id expetit, quod est optimum sibi, & probus obtemperat menti. Atqui verum est illud quod de studioso dicitur: complura inquam ipsum agere, & amicorum & patriae gratia: & si opus fuerit mortem obire, & pecunias enim & honores abiiciet, & ea bona omnino de quibus homines decertant, sibi vendicans honestatem. Expetet enim potius voluptatem breui tempore vehementem, quam longo leuem, & vitam honestam vno anno, quam quanuis multis. & vnum actum honestum, magnumque: quam multos & paruos. Atque iis qui pro amicis, qui pro patria mortem obeunt: hoc forsitan accidit. Magnam igitur sibiipsis eligunt honestatem. abiiciuntque pecunias vt amici capiant plures: hinc enim amicus facultates, ipse consequitur honestatem, atque sibi maius tribuit bonum. Eundem & circa honores modum magistratusque seruabit. Nam haec omnia amico suo concedet: est enim hoc honestum ipsi ac laudabile. Merito igitur studiosus esse videtur, anteponens omnibus honestatem. Fit etiam & vt res agendas concedat amico, sitque honestius seipsum fuisse causam vt agant illas amicus, quam si ipsemet agat. In vniuersis igitur laudabilibus ipse studiosus plus honestatis tribuere sibi ipsi videtur. Sic igitur sui ipsius (vti diximus) amatorem esse oportet, vt ipsi autem multi sunt, non oportet.

Caput 9

36

Tract. II. Cap. II. & Lib. IX. Cap. XI.

37

ESt autem controuersia & de ipso foelice, vtrum indigeat amicis necne. Non esse enim (inquiunt) ipsis beatis & ex sese sufficientibus opus amicis. Insunt enim ipsis omnia bona. Cum igitur ex sese sint sibi sufficientes. nullius indigent rei. Amicum autem inquiunt, cum sit alter ipse, ea afferre amico: quae ipse per se amicus consequi nequit. Vnde & hanc sententiam dicunt. Fortuna cum bona est, amicis cur opus? At absurdo simile est: vniuersa bona tribuentes foelici, amicos ipsi non tribuere: quod externorum bonorum maximum esse videtur. Quod si ad amicum conferre potius quam accipere beneficia spectat, atque ad virum bonum, virtutemque dare beneficia pertinet, magisque honestum est amicis quam alienis largiri, beneficiaque conferre: vir studiosus inis indigebit profecto, qui largitionis beneficia sunt accepturi. Quapropter & quaeritur vtrum prosperis in rebus, an in aduersis opus sit magis amicis, vtpote cum & is qui mala fortuna vtitur, iis indigeat qui beneficia conferent: & iis qui prospera fortuna fruuntur, iis sit opus, apud quos beneficia collocabunt. Est etiam forsitan absurdum, beatum ipsum solitarium facere. Nemo enim expetet per se bona cuncta habere. Nam homo, ciuile animal est: & cum aliis aptum vna viuere. Hoc igitur competit & foelici: habet cnim ea omnia, quae natura sunt bona. Constat autem melius esse cum amicis, probisque:? quam cum extraneis, ipsum & quibusuis conuersari. Amicis ergo beato est opus.

38

Quid igitur illi primi dicunt, & qua parte vera loquuntur? An quia vulgus eos amicos esse putat qui vtiles sunti Talibus igitur non indiget ipse beatus: quippe cum ipsi omnia bona insint. Nec etiam iis qui ob vo luptatem amantur aut pparum. Nam cum sit ipsius vita iucunda aduentitia non indiget voluptate, atque cum amicis talibus haud indigeat, non videtur indigere amicis.

39

Hoc autem non est forsitan verum Nam in principio dictum est foelicitatem operationem essem quandam. Constat autem operationem ipsam fieri: & non vt quandam rem esse, quae possidetur. Qa si foelicem esse in viuendo ac operando consistit: boni autem operatio studiosa & iucunda per se, vt initio diximus resque propria ex iis est qua delectant, atque magis propinquos quam nosipsos, & actus illorum quam nostros possumus contemplariStudiosorumque hominum actus si sint amici, iucundi sunt ipsis bonis Chabent enim ambo ea qua sunt natura iucunda) beatus profecto talibus indigebit amicis, si expetit actus bonos & proprios contemplari, talesque sunt ipsius boni, si sit amicus.

40

Arbitrantur autem homines foelicem iucunde viuere oportere. Solitario igitur, difficilis est vita. Non est enim facile per seipsum continue operari, cum aliis vero atque ad alios facile est. Erit igitur operatio continua magis, cum situ per seipsam iucunda: quod quidem esse circa beatum ipsum oporteat. Studiosus enim hoc ipso quo studiosus est, gaudet quidem iis actibus, qui a virtute proficiscuntur: moleste autem fert eos, qui a vitiis prodeunt: perinde atque musicus delectatur quidem eleganti cantu, offenditur autem prauo. Fuerit etiam & quaedam virtutis exercitatio ex convictu bonorum, vt & Theognidi placet.

41

Naturalius autem considerantibus, studiosus amicus expetibilis esse natura studioso videtur. Diximus enim id quod est bonum natura studioso bonum, & iucundum, esse per se. Diffiniunt autem ipsum viuere, animalium quidem potentia sensus, hominum autem sensus, vel intellectionis: potentia vero ad operationem reducitur, & ipsum praecipuum in operatione consistit. Ipsum autem viuere videtur proprie esse ipsum sentire, vel intelligere. At ipsum viuere de iis est, quae sunt per se bona atque iucunda. Est enim definitum: definitum autem natura est bonum. Quod vero natura est bonum, id & bono est bonum. Quapropter hominibus iucundum esse videtur. Non oportet aute vitam sumere prauam atque corruptam: neque in doloribus constitutam. Indefinita namque est talis, quem admodum ea quae insunt ipsi. Eritque hoc manifestum magis in sequentibus de dolore. Si vero ipsum viuere bonum est, & iucundum etiam est quod vel ex eo videtur, quia omnes appetunt ipsum, & maxi me boni atque beati: his enim viuere maxime est expetibile: & horum vita est beatissima. Qui autem videt videre sentit: & qui audit, audire: & qui ambulat, ambulare: & in caeteris similiter est aliquid sentiens nos operari: sentire vero nos sentire, & intelligere nos intelligere possumus. Quod quidem est nos esse: esse enim, sentire vel intelligere. Sentire autem se, viuere: de iis est quae per se sunt iucunda. Vita namque natura est bonum. Bonum autem sibi quempiam inesse sentire, voluptate afficit: Ipsum vero viuere expetibile est, & maxime bonis: propterea quod esse bonum est ipsis, atque iucundum: sentientes enim id quod est per se bonum, voluptate afficiuntur. At studiosus vt erga seipsum, sic sese habet & ad amicum. Amicus enim est alter ipse. Vt igitur seipsum. esse est vnicuique expetibile: sic & suum amicum esse, vel similiter. Esse autem ideo est expetibile, quia sibi bonum esse ipsum sentit: at talis sensus inucundus per seipsum est: sentiat ergo & ipsum amicum esse oportet: hoc autem fieri potest, cum ipso simul viuendo, & verba mentemque commutando. Sic enim in hominibus dici videtur, simul viuere: & non (vt in pecoribus) eodem in loco pasci.

42

Si igitur ipsum esse per se esse expetibile viro beato: cum natura sit bonum atque iucundum, simile autem est & amici ipsius esse: amicus etiam ex iis est profecto quae expetibilia sunt beato. At quod est expetibile beato, id assit ipsi oportet vel egens erit hac parte. Opus est igitur ei qui foelix futurus sit, studiosus amicis.

Caput 10

43

Tractatus. III. Cap. I. Et Lib. IX. Cap. X

44

SVnt ne igitur quamplurimi faciendi amici, an vt de hospitalitate dictum concinne fuisse videtur. Hospite ne careas, hospes neque pluribus estoSic & ad amicitiam accommodabitur, neque sine amicis esse, neque rursus nimium multos habere amicos.

45

Ad eas igitur amicitias quae sunt ob vtilitatem, & valde id quod dictum est accommodatum esse videbitur. Multis enim vicissim subministrare, laboriosum est, neque ad hoc agendum facultates ipsae sufficiunt. Plures igitur iis qui sunt ad facultates proprias satis, superuacanei sunt, atque ad bene viuendum impedimento: non ergo opus est ipsis. li quoque qui comparantur ob voluptatem, sufficiunt pau ci: vt in epulis condimentum.

46

At sunt ne studiosi plurimi comparandi? An & multitudinis amicorum est quidam numerus, perinde ac ciuitatis. Nec enim decem ex hominibus ciuitas constare potest, nec etiam est ex centum milibus adhuc ciuitas. Sed quantitas non est forsitan vna quaedam determinata, sed omnis ea quae est media inter quasdam multitudines defini tas. Et amicorum igitur multitudo quaedam est definita. Atque ii fortasse sunt plurimi, cum quibus quispiam viuere potest, hoc enim ad amicitiam pertinere maxime videbatur. Fieri autem non posse vt vna cum multis quispiam viuat, seque multis impertiat, non est obscurum. Praeterea illos etiam intet sese amicos esse oportet, si simul omnes victuri sunt, hoc autem difficile est in multis. Est etiam perdifficile gaudere familiariter cum multis, atque dolere. concurrere enim haec simul possunt cum vno inquam dolere, & cum altero gaudere. Forsitan igitur bene est, non quaerere quam plurimos ami cos habere, sed quot ad communem vitam habendam sufficiunt.

47

¶ Neque enim posse videtur, multis ve hementer amicum esse. Quapropter neque adamare plures, exuperatio enim quaedam amicitiae est hoc autem est ad vnum. Et vehementer igitur amare, ad paucos erit. Hoc & in ipsis rebus ita se habere videtur. Amicitia namque sodalitia non fiunt multi amici, & quae fama celebrantur inter duos fuisse dicuntur. Qui vero multos amicos habet, & omnibus sese familiariter offe runt, ii nemini amici esse videntur, nisi ciuiliter, quos & placidos appellant. Fit igitur vt ciuiliter multis sit quispiam amicus. etiam si non sit placidus, sed vere vir probus. Sed ob virtutem & seipsos amicitia, non est ad multos, amabile autem est, & paucos inuenire tales.

Caput 11

48

Tractatus. III. Cap. II. Et Lib. IX. Cap. XI.

49

AT vtra in fortuna magis opus est amicis, vtrum in prospera an in aduersa(In vtraque namque quaeruntur. Nam & qui fortunam habent aduersam, indigent ope: & qui sunt in rerum prosperitate eorum indigent quibuscum viuent, & in quos beneficia conferent, volunt enim largiri, bane ficiaque conferre. Amicos igitur habere necessarium qui dem est: magisque in aduersa fortuna. Quapropter hic vtilibus amicis est opus, honestis autem in prosperitate fortunae. ldcirco & bonos quaerunt in hos enim be neficia conferre atque cum his vna degere magis est expetibile. Est enim & ipsa praesentia amicorum iucunda in vtraque fortuna, nam leuantur ipsi dolentes condolentibus ipsis amicis. Quapropter & dubitauerit quispiam vtrum doloris, vt oneris amici participes fiunt. An hoc quid est non fit, ipsorum autem praesentia cum sit iucunda, condolendique sensus minuit ipsum dolorem. Verum an ob haec, vtrum ob aliquid aliud leuantur, missum faciamus. ld quod dictum est, euenire sane videtur.

50

Ipsorum autem praesentia immixta quaedam esse videtur. Nam aspicere quidem amicos iucundum est, praesertim ei qui calamitatibus premitur, fertque praesidium aliquod aduersus dolores. Consolationem enim ipse amicus & aspectu, & ver¬ bis afferre poest, modo sit dexter. Scit namque mores, ex quibus gaudet atque dolet. At sentire suas ob aerunnas dolere amicum, affert dolorem. Nam omnes fugiunt se causam doloris esse amicis, quapropter viriles quidem natura cauent, ne amici secum condoleant & si non exuperent indolentia, dolorem quo illi afficiuntur non ferunt. Atque omnino simul plorantes moerentesque, non admittunt, quia nec ipsi sunt propensi ad luctus. Mulierculae vero & hmodi viri gaudent iis qui vna cum ipsis gemunt, & amant eos tanquam amicos & condolentes. Oportet autem omnibus in rebus praestabiliorem imitari.

51

At amicorum prosperis in rebus praesentia & voluptatem affert omni in actu, & cogitatione delectat, quod in ipsius bonis laetantur. Qua propter videbitur oportere in prosperitatibus quidem propte vocare amicos. Est enim honestum beneficum esse. In aduersitatibus autem pigre. Minime namque facere participes malorum ipsos oportet. Vnde & illud dicitur. Sat est grauis tristisque, sine me fors premat. Maxime tamen vocandi sunt tunc amici, cum parua suscepta molestia multum prodesse possunt.

52

Con tra autem fortasse congruum est, ad calamitosos quidem ire non vocatum, & propte, est enim amici bene ficia conferre, praesertim in eos qui indigent, & antea quam illi requirant: vtrisque namque honestius, atque iucundius est. Ad fortunatos autem propte quidem accedere ad operandum vna cum illis. (Est enim ad haec opus amicis) lente autem puer beneficiis consequendis. Non est enim honestum vtilitatis suae causa properare. Cauenda autem est forsitan opinio iniucunditatis in repellendo, accidit enim nonnumquam.

53

Praesentia igitur amicorum in vniuersis expetibilis esse videtur.

Caput 12

54

Tractatus. III. Cap. III. Et Lib. IX. Cap. XII.

55

AT est ne, vt adamantibus amabilissimum est ipse aspectus, magisque hunc sensum quam caeteros expetunt, propterea quod per hunc maxime est, atque oritur amor sit & amicis maxime expetibile conuersari, simulque viuere? Amicitia nanque communicatio est. Et vt ad seipsum quisque, sic sese habet & ad amicum. Sensus autem vnicuique circa seipsum est expetibilis, & circa igitur amicum. At operatio ipsis in simul viuendo fit. Quare non immerito viuere simul affectant. Atque quod tandem est singulis esse, vel gratia cuius viuere expetunt, in eo cum amicis versari, degereque volunt. Quocirca alii compotant, alii talorum ludo simul incumbunt, alii simul sese exercent, & vna venantur aut philosophantur singuli totos dies id simul agen tes quod maxime amant. Viuere enim simul cum amicis volentes haec faciunt & ea cum his communicant, quibuscum vna viuere expetunt, quae maxime ipsos in vita delectant. Fit igitur vt amicitia quidem improborum sit flagitiosa. Communicant enim praua, suntque in stabiles, & peiores etiam fiunt moribus similes euadentes. Proborum autem proba, congressionibus suscipiens incrementa. Videntur etiam tales & praestabiliores euadere, tam agendo quam se mutuo emendando: eliciunt enim ex sese mutuo ea quae placent. Vnde illud dicitur recte. Disces ex studiosis nimirum optima semper. Sed hactenus de amicitia. Deinceps de voluptate dicamus.

PrevBack to TopNext