Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An Angeli superiores illuminent inferiores.

Questio I An Angeli superiores illuminent inferiors.

VTRVM angeli superiorum ordinum illuminent angeloc inferiorum ordinum.

Et videtur, quod non: quia perficere & illuminare est aliquam formam in ipsum illuminatum inducere: sed angelus non mouet, nec mouere potest immediate ad sor Pam, vt patet ex dictis praecedentis quaestionis, ergo vnus non potest alium perficere, vel illuminare

In contrarium est Magister in littera, & beatus Dio. 3 ldi no vbi distinguit caelestes haerarchias penes illum nare, & illuminari. Hic videnda sunt quattuor. Primo quonodo angeli penes ordines & hierarchias distinguantur. sondo, vtrum homines electi ad huiusmodi ordines al fimuntur Tertio, de eo, quod quaeritur. Et quarto, vtrun tali illuminatio sit idem, quod angelorum locutio.

RESOLVTIO. Tu existentibus angelorum Hierarebijs officus ac muneribu inter se circumligatis, nil prohibet inferioret int ell gentias a lu rerioribus & superiorei ab interioribus illiminari,

Articulus 1

Quomodo Angeli penes ordines et Hierarchias distinguantur et utrum talis distinctio maneat post diem nouissimum

ARTICVLVS I. Quomodo Angeli penes ordines, & Hierarchias distinguantur, & Vtrum talis distinctio maneat post diem nouissimum.

QVANTVM ad primum duo sunt videnda. Primo videndum est de distinctione praedictorum ordinum. cetundo, vtrum talis distinctio maneat post diem nouissimi Quo ad primum est videndum, quod sicut in terreni priepatus imperio officia distinguuntur, sic & in coelesti regno. In terreno autem imperio hi, qui seruiunt imperat. ntritarie distinguuntur. Quidam enim sunt immediate principij asistentes; Alij negocijs regijs praesidentes; E tenij beneplacitum regis opere prosequentes. Sic & in elcssimo celorum imperio sunt tres hierarchiae beatorum spirituum, Prima familiariter assistentium, Secunda perialiter praesidentium, Tertia perfectione operis voluntatem celestis principis legaliter exequentium, & istarum hierarchiarum quaelibet tripartite diuiditur, & sic erunt nouem ordines angelorum.

Quantum igitur ad primam hicrarchiam est aduerter dum, quod ad familiarem summi imperatoris assistentiam tria requiruntur. Primo. enm principi familiariter assistentes debent habere dilectionem feruentissimam, Secundo cognitionem limpidissimam, Et tertio conuictum, seu conuersationem placidissimam & quietissimam

Eti prima celesti hierarchia primus ordo est Seraphin, quod interpretatur incendium, seu ardens, vel incedens Et iste ordo comparari potest ordini lucernarum ardentium positarum in candelabro aureo in parte australi ipsius tabernaculi. Vnde Dio. 8. celestis hierarchiae ait, quod s ordo Seraphicus est quid calidum, acutum & super feruidum Et Dern. 5. de consideratione ait, Putemus Seraphin spiritus totos diuino igne suceensos suceendere vniuersa, ut singuli ciues singulae sint lucernae ardentes, & lucentes claritate scilicet, & cognitione

Secundus est Cherubin, quod interpretatur plenitudo. scientiae: angeli nm istius secundi ordinis prae omnibus inferioribus diuina secreta limpidius cognoscut, vt patet ho per Magistrum in littera. Et ideo possunt comparari ordini stellarum lucentium, iuxta illud, Stellae manentes in on dine suo pugnauerunt aduersus Sysaram. Dicuntur etiam spiritus Cherubici stellae propter notitiae suae claritatem, manentes propter eiusdem notitiae vniformitatem, seu simplicitatem: quia non svlogix ant cum discursu in ordine suo propter inaequalitatem in gradibus claritatis: quia in eodem ordine alij alijs clarius intelligunt, & intimius Deum per intellectum attingunt, iuxta illud, Stella disfert a stella claritate, aduersus Sysaram: quia eorum influe tia est illuminare & tollere ignorantiam: ideo pugnant contra Svsaram, quod interpretatur exclusio gaudij: lgni tantia. ni excludit cordis gaudium, iuxta quod dixit Tobias,

Quale mihi gaudium est, qui in tenebris sedeo, & lumen celi non video. Vnde de istis angelis ait bern. 5. d consideratione. Putemus ipsum Cherubin ex ipso sapientiae fonte, ore scilicet altissimi haurientes, & refundentes fiuenta scientiae vniuersis ciuibus suis. De quo ssumini ait psalmista Dauid eximius prophetarum, Fluminis impetus laetificat ciuitatem Dei

Tertius ordo est Thronorum, quia in ipsis taquam in placidissimis & quietissimis sedibus suae maiestatis Deus sedem ipsis mediantibus voluntatem sui beneplaciti defert ad i feriores. Et isti possunt comparari ordini sphaerarum coelestium. Celum enm dicitur sedes Dei, Coelum mihi sedes est Et in psalmis. Dominus in caelo sedes eius. De hoc. nm ordine coelorum dicitur. Numquid nosti ordinem coeli, aut pones rationem eius in terra. De istis Thronis dicit Crego. super Matth. In eis. nm sedet Deus, & per eos sua decerni iudicia. Et huiusmodi sessionem dicit bern. 5. de consideratione esse summam tranquillitatem, placidam securitatem, pacem, quae exsuperat omnem intellectum,

Secunda hicrarchia celestis, vt dixi est praesidentium imperialiter: In tali autem imperiali praesidentia tria requiruntur. sauctoritas iniungendi; virtuositas exequendi; & strenuitas resistendi; Quorum a primo sumitur primus ordo secundae hierarchiae, scilicet dominationum

Ad dominos enim spectat habere auctoritatem praecepti, & alijs imperare ea, quae sunt regimini necessaria; Vnde Der. vbi supra ait, Putemus dominationes a Deo oi bus supereminere inferioribus ordinibus, vt respectu eorum ceteri administratores videantur

Asecundo accipitur secundus ordo secudae hicrarchiae, scilicet virtutum, virtus nm est vltimum de potentia, & ideo istae dicuntur intellectiuae virtutes: quia secundum sanctos doctores per ipsos Dex signa & prodigia operatur ad mortalium hominum informationem. Vnde cum Christus praedixisset signa in sole, luna & stellis; paucis inter. positis, quasi subdit rationem dicens, Nam virtutes coelorum mouebuntur

A tertio sumitur tertius ordo secundae hierarchiae, scilicet illorum, qui dicuntur potestates, quorum interess resistere potestati malignispiritus. Vnde de istis dicit ber vbi supra, Putemus potestates, quarum virtute potestas tenebrarum comprimitur, ne quantum vult noceat, nec malignari possit, nisi vt prosit.

Tertia hierarchia est, vt dixi, ordinabiliter exequentium, qui ipsam diuinam voluntate nobiscum hic inferius ope re prosequuntur. Haec autem prosecutio triplex esse videtur. Vna quo ad prouincias & regiones. Alia quo ad personas principaliores & digniores. Et tertia vniuersaliter quo ad quoslibet homines

A prima istarum conditionum sumitur ordo Principatum, de quo ordine intelligitur esse Michael, qui quandoque fuit princeps Svnagogae, nunc autem princeps ecclesiae: De eodem ordine potest intelligi ille angelus, de quo dixit angelus populi lsrael ad Danielem, Princeps regni Persarum restistit mihi

Asecunda dicitur ordo Archangelorum, de quorum numero fuit Oabriel minister dignissimae personae scilicet virginis gloriosae, vt aliqui dicunt: Dionysius tamen videtur sentire, quod fuerit de Scraphin¬

Atertia dicitur ordo angelorum tenentium tertiun ordinem tertiae hierarchiae, de quorum numero videtur fuisse Raphael, qui custos fuit & minister Tobiae iunioris. Sunt etiam de illo ordine omnes angeli, qui communiter ipsorum hominum sunt custodes

Quo ad secundum dico, quod ordines praedicti possunt du liciter considerari. Vno modo, quantum ad angelorum ordinatorum naturam, & per consequens quantum ad eorum gratiam, & gloriam: quia secundum dignitatem naturae receperunt gratiam, & secundum mensuram gratia habent gloriam. Alio modo secundum officia, quo ad inferiorem parte mundi gubernandam. Primo modo absque dubio manet praedictorum ordinum distinctio: quia manet eorum natura, gratia, & gloria: Sed secundo modo non manet quantum ad actualem gubernationem: quia tunc nihil restat actualiter gubernadum; manet tamen quantum ad aptitudinalem gubernationem, quia si Deus faceret post diem nouissimum alium mundum, illi ijdem angeli, qui gubernant istum mundum possent gubernare alium.

Articulus 2

Utrum homines electi ad huiusmodi ordines assumantur

ARTICVLVS II Vtrum Homines electi ad huiusmodi ordines assumantur.

QVANTVM ad secundum articulum dico, quod ipsi homines secundum quod participant pene aliquam excellentiam praedictas proprietates suae conditionis, a quibus discernuntur chori, siue ordines angelo. rum: sic assumuntur cum angelis ad praedictos ordines, pota feruentissimi diligentes ad ordinem seraphicum, in quo supremum locum super omnes angelos exaltata tenet vi go gloriosa, eo quod super omnem puram ereaturam feruer tius dilexerit creatorem: Ad quem ordinem assumptus est etiam lohannes Daptista, qui testimonio saluatoris lucet na erat ardens & lucens. Vnde & Beatus bernardus in quodam sermone ait de isto lohanne, quod sic est insertus an velorum ordinibus, quod ad ipsum seraphicum ordinem est translatus. Idem pie credendum est de Beato lohanne euangelista, & Beato Augustino & ceteris seruentissimis Dei amatoribus. In quibus autem non est tantus excessus ardoris diuinae dilectionis, si tamen fuerint in catholica fidei doctrina praecellentes, tales assumentur ad ordinem ipsorum cherubin, iuxta illud, Qui docti fuerint fulgebut quasi splendor firmamenti, & qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stelle in perpetuas aeternitates. Et sic de alijs conditionibus supradictis

Sed hic restat vnum dubium, scilicet vtrum per eundem gradum virtutis homo cum angelo pertingat ad esdem gradum beatitudinis, & eandem claritatem beata visionis. Ad quod respondeo, quod non quia sicut, si ab inaequalibus aequalia auferuntur, quae remanent sunt inaequalia: sic si inaequalibus aequalia adduntur, ipsa erunt inaequalia: Cum igitur naturalia hominis, & angeli sint multum inaequalia, per eundem gradum gratiae, & virtutis superadditum non videtur, quod sic aequentur in gloria, quod eundem gradum beatitudinis, seu beatae visionis pertingant. Videtur igitur mihi saluo semper meliori iudicio, quod infirmitas humanae naturae abundantiori virtute, & gratia debeat roborari ad hoc, vt pertingere valeat ad angelica visionis claritatem; nam secundum mensuram coritatis & gratiae infunditur lumen gloriae; & quia actus actiuorum sunt in patiente & disposito; angelus autem in suis naturalibus abundat maiori dispositone claritatis, quam homo:igitur per eundem gradum luminis gloriae limpidius videt diuinam essentiam, quam homo: quia idem gradus luminis gloriae magis videtur perficere angelicum intelectum, quam humanum. Et ideo pater misericordiarum & Deus totius consolationis multum de tempore concessit homini ad meredum, cum angelus habuerit vnam breuissimam morulam, quatenus ex frequentatis merito tum actibus ipse homo non solum in gloria aequari possit angelis; vt sic penes dictum euangelicum omnes fiant sicut angeli Dei in coelis: verum etiam virtutibus merito tum superexcedere possint homines omnem mensuram gloriae quorumcumque angelorum, maxime quia homines innituntur virtuti sacramentorum, ac merito passionis Christi, qua redempti sunt, quibus inniti non poterat meritum ipsorum angelorum, &c.

Articulus 3

Utrum Angeli superiores illuminent inferiores

ARTICVLVS III Vtrum Angeli superiores illuminent inferiores.

QVANTVM ad tertium articulum pono duas conclusiones

Prima est, quod angelo cuicumque non repugnat recipere illuminationem.

1 Quia illud, quod est luminis capax, & non habet omnem plenitudinem lucis, hoc potest aliquam illuminatio nem recipere, angelus est huiusmodi: nam, quod sit luminis capax, patet: quia cum omne, quod cognoscitur, in aliquo lumine cognoscitur, si angelus non esset capax lucis; nihil posset cognoscere: quod non habet omnem plenitudi nem lucis etiam, patet: quia sua lux est lumen participatum.

2 Praeterea, etiam ipse Commentator videtur hoc sentire: quia in Commento super. 3. de anima ait, quod "non est opinandum, quod prima materia sit causa receptionis simpliciter, sed est causa receptionis transmutabilis." Et subdit ibidem, quod ex hoc est possibile, "quod intelligentiae abstractae purificent se adinuicem": Et addit ibidem, quod hoc, quod est liberum ab hac natura scilicet a natura receptiua, est primum intelligens, id est, Deus.

Secundo dico, quod angelus inferior aliquo modo pos sit illuminari ab angelo superiori,

Quia vt iam patuit ex dictis Commentatoris, vnus angelus pot ab alio purificari: igitur poterit ab eo aliquo modo illuminari, consequentia tenet, quia omnis spiritualis purificatio aliquo modo est illuminatio,

Praeterea, idem patet per Dio. celestis hierarchiae, vbi ait, lex diuinitatis est, & diuino ordine est omnino penitus promulgatum secundas intelligentias participare illuminationes per primas.

Praeterea, omnis veritatis reuelatio est aliquo modo illuminatio illius, cui fit reuelatio: sed veritates diuinorum secretorum inferioribus angelis reuelantur a superioribus.

Forte dicetur, quod cum omne lumen angelicum vel sit naturale, vel gratiae, vel gloriae, & omnia ista tria lumina sint per solam creationem in esse producibilia; lgitur fi vnus angelus aliquo modo alium illuminaret tunc angelus crearet.

Respondeo, quod illuminare angelum potest dupliciter intelligi; Vno modo lumen immittendo; Alio intelli ctum contortando. Primo modo solus Deus potest intellectum angeli illuminare, sicut & ipse solus potest lumer angelicum creare: sed secuudo modo angelus nobilior & subtilior potest minus subtilem illuminare: De modo t men istius confortationis est difformitas inter doctores.

Doctor enim communis istam conclusionem probat sic. Quia hoc est ordo in spiritualibus, quod situs in corpota libus: sicut ergo duobus carbonibus prope inuice situatis, vnus confortat alium in calesaciendo, sic duo angeli, &c

Sed istud non valet. 1 Quia in tali ordine, vel vnus attingit alium, vel nonn si primo modo, tunc necessario illabitur ei: quia non potest eum attingere secundum partem sui, cum vterque si indiuisibilis; quaecumque autem se contingunt secundum totum, talia sibi mutuo illabuntur: si secundo modo, tunc nullius actionis principium erit angelus illuminans in angelo illuminato, nec per consequens ipsum confortabit, ua quae non tagunt non agunt, vt patet in de generatione 2 Praeterea, nec exemplum est ad propositum; nam vnus carbo situatus prope alium ipsum fortificat, quia ambo in idem subiectum agunt actione realiter transcunte & quilibet eorum disponit subiectum ad intimius recipiendum actionem alterius : etiam vnus potest agere in alterum, quia materia eius non est forte totaliter in profundo incensa; ideo huiusmodi materiam incendens, vel ad incensionem disponens confortat talem carbonem in calore: sic autem non est in proposito. Nam ex hoc, quod duo angeli intelligut idem obiectum, nulla mutatio realis fit in ipso obiecto: nec etiam vnus potest immediate agere in alium, cum non inducat formam, nisi mediante motu locali

ldeo dicunt aliqui, quod essentia illuminantis angeli non facit se praesentem vsque ad angelum illuminatum, sed se lum lumen suum facit esse praesens, a quo lumine illuminatus angelus excitatur de suo possibili, & format in se s militudinem aliquam, per quam intelliget huiusmodi veI ritatem, quam angelus superior ipsum intendit docere¬

Sed nec istud valet; quia lumen angeli illuminanti vel est substantia angeli, vel accidens, quia vt dicit AIpha rabius in de ortu scientiarum, omne quod est, vel est sub stantia, vel accidens, vel creator substantiae & accidentis qui est benedictus in saecula. Si primo modo, tunc ista op nio non vitat illapsum, quem vitare se putat per huiusmodi positionem etiam essentia esset presens & non presens quod est contradictio. Si secundo modo, tunc sequitui adem, quod primo, quia accidens nusquam potest esse pra sens sine proprio subiecto.

Et ideo dico, quod praedicta confortatio hoc modo fi- ri potest: nam licet quilibet angelus Beatus videat totum Deum, nullus tamen totaliter comprehendit eum: sed vnusquisque plura vel pauciora videt in Deo, secundum quod suus intellectus magis, vel minus est perfectus lumine gloriae, quod lumen gloriae quia angelis est a Deo in fusum, differenter inxta naturalium suorum excessum o capacitatem; ideo superior angelus videt aliqua futura in Deo relucere, quae non videt inferior, & talia potest pro ponere inferiori, quo facto intellectuale lumen angeli it ferioris vnitur, nec per diuersa spargitur, & per consequens eius intellectus determinate fertur in illud, quod sibi pro ponitur, tamquam in aliquod certum videndum in Deo quod sibi prius fuerat incertum; Sicut enim in isto primo principio de quolibet affirmatio, vel negatio omnes relucent conclusiones; nec est aliqua conclusio, quae sibi non annitatur, hoc etiam principium quaelibet vetula cognoscit totum, quamuis nullus sit homo in vita mortali tam sapiens, qui tale principium totaliter cognoscat, eo quo nullus scire possit omnes conclusiones, quae concludi pos sunt per ipsum, secundum tamen, quod vnus homo est perapicacior altero, secundum hoc vnus homo videt piure conclusiones, quam alter in huiusmodi principio; igitur si aliquis homo subtilis conclusionem, quam videt, grossum hominem docere vellet, non oporteret plus facere nisi talem conclusionem determinate simul cum illo principio proponere: tunc ille grossus, qui prius considerando illud principium habuit intellectum sparsum ad diuersa, quae ex illo principiso elici possunt, iam quasi vnitus & confortatus respectu talis conclusionis incipit eam determinate cognoscere, quam ante huiusmo di determinationem non cognouit, sic in proposito, &c

Articulus 4

Utrum talis illuminatio ipsorum angelorum sit idem quod angelorum locutio

ARTICVLVS IIII Vtrum talis illuminatio ipsorum angelorum sit idem quod angelorum locutio.

QVANTVM ad quartum articulum dicendum, quod omnis illuminatio angelorum aliquo modo potest dici locutio: sed non econuerso.

Ad cuius intellectum sciendum, quod quattuor conditiones requirit locutio ad hoc, quod proprie possit dici illuminatio.

Primum est, quod sit veraSecundum est, quod sit de tali materia, quae ei, ad qu dirigitur locutio, non sit notaTertium, quod locutio sit de talibus, quorum notiti pertinet ad perfectionem intellectus.

Quartum, quod tam ordinata sit locutio, quod ille, ac quem dirigitur, percipiat, quid loquens velit exprimere huiusmodi locutione, & intelligat ea: quacumque enim istarum quattuor conditionum deficiente, ita erit locutio, quod tamen proprie non dicetur illuminatio.

Et ideo quando Deus loquitur ad hominem, vel ad angelum, eius locutio semper est illuminatio. Vnde ait Gregorius 4. moralium, Coquitur Deus ad angelos sat ctos, eo quod eorum cordibus occulta sua inuisibilia o sti dit, & quid agere debeant, in ista contemplatione veritatis legunt

Forte dicetur, quod angelus, vel homo audiens locutionem Dei non intelligit quandoque eam, & per consequens Dei, locutio non est semper illuminatio, cum ibi deficiat quarta conditio ad illuminationem spiritualem requisita

Respondeo, quod omnis Dei locutio ad mentem bon hominis, vel angeli intantum apprehenditur, quantun Deus vult eam apprehedi, & tantum mens ea perficitur quantum Deus vult eam perfici. Vane antem aliquis di rigeret locutionem suam ad aliquem, quem omnino nihil vellet apprehendere de huiusmodi locutione; cum igitur sermo Dei non possit esse vanus, quia Deus & natu ra nihil faciunt frustra; ideo numquam Deus loquitur ad mentem angeli, vel boni hominis, quin ex hoc auditor aliquid percipiat, & per consequens suscipiat spiritualem illuminationem. Sed cum angelus inferior loquitur supo riori, proprie loquendo non dicitur ipsum illuminare quia inferior nihil scit, quod lateat superiorem. Vnde sicut cum discipulus loquitur cum magistro, discipuli locutio non dicitur magistri illuminatio, sic &c. Superios autem angelus loquens inferiori potest ipsum illumina re Propter hoc ait Dion. 10 angelicae hierarchiae, Angeum clamare ad angelum est, quoniam sanctas thelogicas illuminationes primi secundis tradunt. Vnde & glosa super illo verbo, prima ad Corinth. 15. "Si linguis homimum loquar & angelorum", ait, Linguae angelorum sunt, quibu angeli praeposit sionificant minoribus, quod de Dei vouutate sentiunt. Hoc autem est illuminare infertores.

Per hoc etiam patere potest, quod non est vera quaedi opinio, quae dicit, quod nullus angelus causaliter illum; natur ab alio: sed omnes immediate illuminantur a Deo, quia sicut Deus sic agit, & facit omnia, quod tamen ac uae bonitatis sublimiorem manifestationem, etiam secudas causas secum agere sinit, sic in proposito &c

Ad argumentum principale patebit in quaestione sequenti; ibi enim ostendetur modus angelicae locutionis, & per consequens modus illuminationis patebit, qua vnuangelus illuminat alium angelum

PrevBack to TopNext