Quaestio 1
Quaestio 1
An peccatum primi parentis fuerit irremissibile
VTRVM peccatum primi hominis fuerit irremissibile. Et videtur quod sic: quia peccatum daemonis fuit irremissibile: ergo & peccatum primi hominis. Antecedens patet: quia ipse punitur poena aeter u na, vt fides sancta tenet: hoc autem non esset, n quandoque peccatum non haberet. Consequentiam probo, quia remissibile & irtemissibile distant in infinitum, cum vnum temporaliter puniatur, alterum vero aeternaliter: sed peccatum demonis no nexcessit peccatum hominis in infinitum: ergo si vnum est irremissibile, & teliquum
Contra dicitur, quod Dei sapientia illum, qui primu a Deo formatus est pater orbis terrarum, cum solus esse creatus, custodiuit, & eduxit illum a delicto suo. Quia M gister in his tribus distinctionibus tractat de peccrto primi hominis; igitur quattuor sunt hic videnda, quae tangitur in istis tribus distinctionibus Primo de eo, quod quaeritur. Secundo de tentatione primi hominis, qua ad peccandum inducebatur, & hoc quantum ad vigesimam primam distinctionem. Tertio, vtrum primi parentes peccauerint per ignorantiam, & hoc quantum ad vigesimam si eundam distinctionem. Quarto, vtrum Deus potuerit faeere aliquam rationalem, vel intellectualem creaturam quae fuisset penitus impeccabilis, & hoc quantum ad distinctionem vigesimamtertiam.
RESOLIVTIO. Et si primi parentis peccatum veniala esse nequiuerit. vemissebil tamen fuit, cum prasertim ipse De: benign itate pertetr ati criminis poenitere potuerit.
Articulus 1
Vtrum peccatum primi parentis fuerit irremissibile
QVANTVM ad primum sic procedam: quia primo n Ponam vnam distinctionem. Secundo ex huius modi distinctione eliciam duplicem conclusionem.
Distinctio est haec, quod aliquod peccatum dupliciter potest dici remissibile. Vno modo eo, quod non sit mortale, sed veniale. Secundo: quia quamuis mortale; non rec dit tamen peccatorem sic totaliter impenitiuum, quin possit diuinam misericordiant implorare, & ipsam implorando, non ex sua iustitia, sed ex Dei benignitate veniam impetrare.
Ponam igitur quantum ad primum membrum istiu distinctionis conclusionem negatiuam, scilicet, quod peo catum primi hominis non potuit esse veniale¬
1 Quia si fuisset veniale, tunc opposita incompossibilia fuissent simul in anima primi hominis Falsitas consequentis est nota. Probo consequentiam sic. Omnis obliquitas quantumlibet diminuta repugnat persectae rectitudini: sed omne peccatum veniale aliqualem dicit anima obliquitatem, originalis autem iustitia dicit perfectam ant mae rectitudinem: igitur si primum peccatum primi hominis fuisset veniale, cum per veniale non fuisset perdita originalis iustitia; igitur simul mansissent aliqualis obliquitas, & perfecta rectitudo.
2 Praeterea, sicut ipsa originalis iustitia manens in homine ipsum praeseruasset ab omni corporali infirmitate; sic multo magis ab omni spirituali: sed peccatum veniale est quaedam infirmitas animae, seu interioris hominis.
3 Preterea, nulla existente deordinatione virium infe tiorum respectu superiorum nullum poterit esse peccatum veniale, sed antequam homo inobediens esset Deo, & de ordinatus ab eo per peccatum mortale, non potuit essi aliqua dcordinatio virium inferiorum a superioribus. Hoc enim requirit ratio naturalis, quod quandiu Saro perfecte obedit principi, seu imperatori, quod Imperator non permittat subditos Paronis aliquam rebellionem inferre Saroni, sic in proposito &c
Sed est quaedam opinio contraria huic conclusioni, qua dicit, quod si homo mortaliter non peccasset, tamen & ipse primus homo, ac etiam alii ab ipso geniti potuisseni venialiter peccare.
1 Quia sicut transgressio praecepti est mortale peccatum, sic transgressio consilii, vbi consilium sequestratur a pre cepto, est peccatum veniale: sed sicut Deus primis paret tibus dedit praeceptum, sic ipsis, & suis suceessoribus potuit dare consilium, contra quod ipsi venire potuerunt, seruando tamen preceptum: ergo &c
2 Praeterea, verbum ociosum non est peccatum morta le, sed homo in statu innocentiae potuit verbum ociosum dicere; ei go potuit venialiter peccare
3 Preterea, confirmatus in gratia potest venialiter peccare, ergo homo in statu innoce iae potuit venialiter peccare. Antecedens patet in Apostolis. Consequentia etiam atet, quia non minoris efficactae videtur esse talis gratiae spiritualis abundantia, quam ipsa originalis iustitia
4 Praeterea, idem potest argui sic, Existens in statu innocentiae si potest elicere actum magis repugnantem sta tui innocentiae, potest etiam elicere actum minus repugnantem tali statui: sed homo existens in statu innocentiae potuit elicere actum mortalis peccati, qui maiorem habet repugnantiam ad statum innocentiae : ergo etiam potuit elicere actum venialis peccati, qui minorem habet repugnantiam ad virtutem innocentiae
3 Preterea, cui non repugnat aliquis defectus, illi non repugnat disposito ad talem defectum: sed ipse Adam propter rectitudinem innocentiae non habuit impossibilitatem peccandi mortaliter; ergo nec venialiter, cum venis le sit disposito ad mortale Maior patet, qua sicut in posit uis, cui non repugnat forma, eidem non repugnat dispositio, ad formam, sic & in priuatiuis Minor etiam patet: quis quicquid factum est, possibile fuit fier : ed homo existent in statu innocetiae de facto peccauit mortaliter; ergo &c.
e Praeterea, quanto aliqua minus distant, tanto facilio est trasitus vnius ad alterum; ied tot. lis innocentia minus di stat a peccato veniali, quam a mortali, ergo &c. Minor patet. Maior autem habetur. 2 de generatione, vbi ex virtute istius maioris concluditur, quod in habentibus qualitatem svmbolam facilior est transitus.
V Praeterea, Nullus potest diffidenter loqui de verbi Dei sine peccato, saltem veniali: sed fua diffidenter loquebatur de verbo Dei, antequam peccaret mortaliter Quia, cum diabolus quereret, cur praecepit vobis Deui &c. respodit Eua, de ligno, quod est in medio paradisi pro cepit nobis Deus, vt non comedamus, ne forte moriamur Vnde mulier apposuit hoc forte, vbi Deus totaliter com minabatur assertiue.
Sed ista non concludunt Ad primum igitur dicendum, quod ex contemptu facere contra consilium est mortale peccatum: sed non apparet, quod in statu innocentiae homo potuisset veniri contra Dei consilium, nisi ex contemptu: cum nulla passio ipsum inelinasset ad oppositum; immo ipsa originali lustitia hominem inclinasset ad obseruandum omne Dei consilium: igitur contra huiusmodi internam inclinatio nem militare non potuisset, nisi consilium Dei spernendo: propter quod mortaliter peccasset
Ad secundum dicendum, quod sicut corium molle & fexibile coniunctum inflexibili ligno, nequaquam flect potest, quandiu manet talis coniunctio; sic anima huma na, quamuis de se sit obliquabilis, quandiu tamen mansisset coniuncta rectitudini originalis iustitiae, non potuisset obliquari: sed omne verbum ociosum, vt ociosum, est aliqua mentis obliquatio, alias non oporteret nos reddi re rationem de omniverbo ocioso, quod est contra texti euangelii. Et idco si homines in statu innocentiae permam sissent, sicut curuari a rectitudine non poterant, manentes tamen in plena rectitudine, quia hoc cotradictionem implicaret, sic verbum ociosum dicere non poterant, v est ociosum. Quod notanter semper addo, quia dato, quo dixissent eadem verba & multo plura, quae nos saepius in ordinate & ociose proferimus, talia tamen verba ipsis non fuissent ociosa: quia propter omnimodam ment is eorum rectitudinem talia verba semper dixissent aliqua bona in tentione, & per consequens non fuissent ociosa¬
Ad tertium nego consequentiam. Ad probationem di co, quod gratia & originalis iustitia se habent, sicut excedens & excessum; nam gratia est efficacior, quantum ac vitae meritum: quia secundum Augustinum existens in gratia, potest vlterius procedere per meritum vitae aeterne. Existens autem in originali iustitia, quamuis possit sta re, & non cadere in peccatum; non posset tamen vlteriu procedere, nisi per donum superadditum diuinae gratie Sed quantum ad obedientiam virium inferiorum respectu superiorum originalis iustitia maioris fuit efficaciae, quam gratia, etiam ipsis Apostolis communicata: quia etiam ipsi senserunt rebellionem virium inferiorum propter fomitem peccati, qui in ipsis quamdiu in hoc mundo vixerunt, non fuit totaliter extirpatus: sicut saepe conqueritur gloriosus Apostolus Paulus. Et ideo ratione tais rebellionis etiam in gratia confirmati possunt quandoque venialiter peccare, non autem illi, qui essent in it stitia originali¬
Propter quod est hic diligenter aduertendum, quo confirmatus in gratia potest venialiter peccare, sed hon mortaliter. Existens aut in iustitia originali potest peccare mortaliter, sed non venialiter; nam gratia viae non concernit de necessitate omnimodam rectitudinem int riorem, & ideo potest secum compati peccatum veniale Confirmatus vero in gratia non potest perdere gratiam, alias non esset confirmatus; ideo non potest peccare mot taliter, cum omne peecatum mortale totaliter excluda gratiam. Sed econuerso existens in originali iustitia non potest peccare venialiter; quia talis iustitia non patitur si cum aliquam obliquitatem: potest tamen peccare morta liter, quia potest perdere talem iustitiam, cum in ea non sit confirmatus.
Ad quartum dicendum, quod supposita permanentis status innocentiae, tunc repugnat ipsi homini peccare tam mortaliter, quam venialiter, cum perditione tamen sta¬ tus illius oportebat, quod primo peccaret mortaliter; quia veniale non meretur eius perditionem, perdito tamen sta tu innocentiae per peccatum mortale, tunc vlterius nec habuit repugnantiam ad mortale, nec ad veniale
Ad quintum dicendum, quod quamuis disposito ad formam non repugnet subiecto, cui non repugnat forma tamen si talis disposito habet repugnantiam ad formam praecedentem in subiecto, tunc huiusmodi disposito repugnat subiecto sumpto cum permanentia prioris formae: quamuis enim lince, vt linea est, non repugnet circulari forma, nec per consequens curuitas, cum ipsa curuitas dis ponat lineam ad formam ipsius circuli: talis tamen dispositio, quae est curuitas, repugnat lineae sumptae cum permanentia rectitudinis; quia impossibile est ipsam lineam simul esse curuam & rectam: sic in proposito &c.
Ad sextum patet per iam dicta: quia quamuis facilioi sit transitus lineae, quae est sub rectitudine, ad curuitatem quam ad formam perfecti circuli: tamen facilius est in talem lineam inducere formam perfecti cum perditione rectitudinis, quam cum permanentia rectitudinis inducero etiam quamcumque minimam curuitate: sic quauis &c
Secunda conclusio est affirmatiua, scilicet, quod pecca tum primi hominis erat remissibile ex hoc, quod per Dei misericordiam primus homo de suo peccato potuit poenitere, quia agens liberi arbitrii, quamdiu est in via, potest habere displicentiam de malo, & per consequens di uina bonitate cooperante potest agere poenitentiam de peccatis, & consequi gratiam Dei; sed primus homo, post quam primum peccatum perpetrauit, remansit in uia, & non erat immediate in termino; quia post mortem a primo tunc homo erit in termino: ergo mediantibus diuinis impetibus, & impulsionibus potuit habere sui peccati displicentiam, & per consequens Dei bonitate cooperat te potuit agere condignam paenitentiam.
Articulus 2
De tentatione primis hominis, qua ad peccandum inducebatur
Primam conclusionem probo sic. 1 Quanto tentator est inseparabilior a tentato, tantu tentatio est fortior & periculosior: sed caro nostra est no bis vicinior, &a nobis inseparabilior. Et ideo dixit quidam, quod pugna carnis est continua, quamuis sequatur rara victoria
2 Praeterea, quanto aduersarius est minus domabilis, tanto tentatio est fortior: sed inter omnes tentatores, & aduersarios hominis caro videtur minus domabilis Vnde multi sancti, qui demonibus per omnia praecipers potuerunt, adhuc multas carnales tentationes sustinuerunt, ut apparuit in glorioso Apostolo Paulo, qui ut ipse fatetur, ter dominum rogauit, ut stimulus carnis suae auferretur ab eo. Et ut patuit in beato Antonio, qui ac domandum carnem suam seipsum in ignem posuit. Patet etiam de illo sancto in vita patrum, qui quinque digitos suos vnum post alium omnes vna nocte posuit in igne ad resistendum tentationi, & a domandum carnem, cum tentaretur a quadam meretrice. Patet etiam de beato Dene dicto, qui se nudum posuit in lecto de spinis & vrticis parato. Patet etiam de beato Hieronvmo, qui cum maximis abstinentiis vix carnem suam cohibere potuit ab illecebris, vt patet in epistola ad Paulam, vbi vitam suam describes quantum ad cibum ait, Decibis autem & potu taceo, cum languentes monachi frigida aqua vtantur, & coctum aliquid sumere luxuria sit. De vigiliis & asperitatibus subdit. Quotidie lacrvmas, quotidie gemitus fundebam. De asperitate vero loci ait, quod habitabat in vasta illa solitu dine, quae adusta solis ardoribus horridum monachis prestabat habitaculum. Quantum ad lectu ait, quod si repugnantem somnus imminens oppressisset, nudae humo ossa arentia collidebam. His & multis aliis suis castigationibus non obstantibus, ad huc tamen vt conqueritur caro sua indomita permanebat. Propter quod subdit. Pallebant. ora ieioniis, & mens estuabat in frigido corpore, & ante hominem iam sua carne praemortuum solius libidinis incendia bulliebant. Propter quod addit, quod si nos, qui exosum habemus corpus talia sentimus, quid faciet puella in deliciis viuens. Nempe viuens mortua est.
3 Praeterea, illa pugna est fortior & difficilior, vbi pauciora sunt auxilia, seu remedia: sed talis est carnis tentatio, quia vnicum tantum habet remedium, scilicet fugam a causis, & occasionibus huiusmodi tentationis. luxta quod ait Apostolus, Fugite fornicationem. Vnde etiam philoso. phus in ethicis ait, quod debemus pati illud, uuod senes patiebantur ad Helenam dicentes, abiiciamus eam.
4 Praeterea, bellum intestinum est magis periculosum Propter quod ait Docthius, quod nulla est poior pestis, quam familiaris inimicus: sed catnis tentatio est bellum intestinum: quia in huiusmodi bello eiusdem totius pars est conmtra partem. Caro. n concupiscit aduersus spititum, & spiritus aduersus carnem, sicut ait Apostolus
Sed forte dicetur, quod fortior inimicus est diabolus: ergo eius bellum est periculosius Consequentia patet Antecedens est satis euidens Iob. 41. vbi dicitur de diabolo, quod non est potestas super terram, quae ei comparetur.
Respondeo, quod hoc potest intelligi uon de malitia tentatiua, scilicet de virtute motiua, seu actiua: quasi Deus permitteret, diabolus vnum totum montem transuertere posset valde velociter, quod tamen nullus homo posset si tamen intelligitur de malitia tentatiua, tunc dico, quod ibi loquitur scriptura de potestate demonis cum in rlusione tentationis carnalis, qua tamquam instrumento vtitur nos tentando. inxta illud, virtus in lumbis eius; & fortitudo illius in vmbilico ventris eius. Et ideo vt sic, pota vt tentatio demonis includit tentationem carnis, tunc non mrum, si validior est potestas tentatiua daemonis, quam solius carnis. Si autem vtraque tentatio, carnis. s:& daemonis seorsum per se sumatur, tunc tentatio carnis est fortior tentatione daemonis, quia nulla existente tentatio ne carnalis complexionis, tunc de quocunque vitio homo ademone tentaretur, de facili homo vinceret, quia totus homo pugnaret, sed de quocumque vitio insito secundum catnalem complexionem, ac secundum astrorum impressionem tentatur homo ab intrinseco, etiam cessante omni tentatione extrinseca ipsius daem onis, tunc non pugnat otus homo: sed est diuisus in seipso, iuxta illud Apostoli, Sentio aliam legem in membris meis repugnantem le simentis meae, & captiuantem me in lege peccati. Et quia omne regnum in se diuisum desolabitur: igitur nisi in tali pugna homo diuinitus adiuuetur, tunc aut impossibilis aut valde difficilis est victoria. Propter quod notanter ait Sapiens, Sciui, quoniam aliter non possum esse continens, nisi Deus det.
Secunda conclusio est, quod tentatio hominis in paradiso non fuit a carnali complexione, sed ab ipso demone, quia vbi omnia intrinseca sunt ordinatissime disposita, ibi pars attem non impugnat, sed adiuuat, ciuitas enim non estene disposita, cum vicinus impugnat iudicium: sed ratio ne originalis iustitiae in statu illius innocentiae omnia hominis interiora fuernnt ordinatissime disposita, ergo nulla ab intrinseco tali homini potuit esse pugna. Quod autem fuerit extrinsecus a daemone, patet de serpente, in cuius figura apparens daemon, primo tentauit mulierem, tam uam partem infirmiorem: & deinceps virum per mulierem, tamquam partem fortiorem.
Articulus 3
Utrum primi parentes peccauerint per ignorantiam
QVANTVM ad tertium articulum tria inquirad. Primo, vtrum ignorantia sit peccatum. Secundo, vtrum ignorantia excuset peccatum. Et tertio de articulo in se s. vtrum primi parentes peccauerint ex ignorantia.
Circa primum est aduertendum, quod multi multipli citer distinguunt de ignorantia, luristae enim dicunt, quod duplex sit ignorantia, scilicet ignorantia iuris, & ignorantia facti. Philosophus autem in ethicis dicit, quod est quaedam ignorantia vniuersalis, alia vero particularis. Et in idem redeunt hae duae distinctiones: quia, quod philosohi appellant ignorantiam vniuersalem, hoc luristae apellant ignorantiam iuris. Ille enim habet ignorantiam iuris, scu vniuersalem de hac veritate, quod adulterium ess mortale peccatum, qui simpliciter hoc ignorat. llle aute tirca eandem veritatem habet ignorantiam facti, seu particularem, qui bene scit adulterium esse peccatum, ignorat tamen hoc adulterium esse peccatum, puta si de nocte alia mulier loco vxoris suae se poneret ad lectum suum, cum qua peccaret sine fraude, ipsam credens esse suam.
Theologi vero ponunt vnam distinctionem tri membrem, quia secundum eos quaedam est ignorantia affectata, puta cum quis affectat se ignorare, vt liberius & delectabilius possit peccare, non habendo remorsum conscietiae. Alia est ignorantia neglecta, puta cum quis non affectat se ignorare, attamen propter sui molliciem, & pigritiam non facit tantum, quantum posset, & deberet ad hoc, quod sciat illud, quod scire tenetur; & haec ignorantia apellatur a luristis crassa, & supina quia sicut homines cras si iacentes supine, scilicet bassius cum capite, quam cum reliquo corpore, tardius & difficilius surgunt, sic laborantes iam dicta ignorantia minus studiose inquirunt, 2 pigre laborant ad sciendum ea, quae scire de iure tenetur. Tertia est ignorantia inuincibilis, puta cum aliquis nullis suis viribus potest huiusmodi ignorantiam praeuenire. Et er hanc istindctionem trimembrem possumus subdiuidere quodlibet mebrum praedictarum duarum cistinctio num: ram ignorantia iuris, vel affectata, uel neglecta, vel inuincibilis, & similiter distingui potest de ignorantia facti. Nam ille, qui modo supradicto mulierem non suam cognouit, vel hoc quandoque desiderauit, quod taliter eue iret, puta quod ignoranter congnosceret alienam, tunc huiusmodi ignorantia est affectata, uel non adhibuit tantam diligentiam, quantam debuit adhibere, & tunc huiusmodi ignorantia esset neglecta, vel totam diligentiam dhibuit, quam adhibere debuit: & tunc talis ignorantia inuincibilis esse censetur,
His praemissis, pono quattuor conclusiones. Prima est, quod ignorantia, ut ignorantia, non est peccatum, quia secundum Augustinum, quod nullo modo est volitum, nullo modo est peccatum, sed ignorantia, ui gnorantia, nullo modo est uolita, quia omnes homines natura scire desiderant, ut patet primo metaph
Secundo dico, quod ignorantia, ut est affectata, potest esse grane peccatum. De tali enim ignorantia dicitur in psalm. Noluit intelligere, vt bene ageret. Et sequitur Astitit omni viae non bonae, malitiam autem non odiuit. Vnde de talibus dicitur in libro Tob, quod ipsi dicunt Deo, Recede a nobis, scientiam viarum tuarum volus mus. Et de tali ignorante dicit Apostolus; Qui ignorat, ignorabitur.
Forte dicetur, quod conclusio secunda contradicat pr mae, quia, quod est affectatum, est aliquo modo volitum sed quaedam ignorantia est affectata, vt dicit secunda conclusio: ergo aliquo modo erit volita, cuius oppositum assumitur in minori rationis pro prima conclusione.
Respondeo, quod nulla ignorantia est affectata, inquan tum ignorantia, vel ratione ignorantiae, sed ratione res ignorate, vel ratione alicuius conditionis annexem
Tertio dico, quod ignorantia neglecta similiter est per catum, quia omittit ea, quae facere tenetur : ergo salten peccato peccat omissionis: attamen ceteris paribus ignorantia affectata semper est maius peccatum, quam neglecta, quia plus est ibi de voluntario, & temeritate. Et dico ceteris paribus, quia posset contingere aliquem ex affectu ignorare in materia, quae ita modici esset ponderis, & alter ex sua negligentia ignoraret in materia, quae adec esset periculosa, quod ignorantia neglecta, seu crassa maius esset peccatum, quam affectata.
Quarto dico, quod ignorantia inuincibilis non est culpabilis, nisi forte induceretur ex culpa praecedenti, puta ex ebrietate, vel alio quouis vitio: nam ebrius dupliciter puniendus est, vt patet. 3. ethi¬
Et ex istis satis patere videtur ad illud, quod secundo proponitur inquirendum. Nam cum culpa proprie non excuset, sed incuset, sequitur, quod ignorantia affectata num quam excusat peccatum. Ignorantia vero neglecta non ex cusat a toto, sed a tanto. Nam secundum quod plus, vel minus est ibi de negligentia, & materia, plus, vel minus est periculosa: secundum hoc talis ignorantia magis, veminus excusat hominem a peccato. Ignorantia autem in uincibilis, si ex precedenti peccato ignorantis non inducitur, tunc non solum excusat a tanto, sed a toto. Si autem ex ebrietate, vel alio quouis praecedenti peccato fuerit inducta: tunc, & si excuset a tanto, numquam tamen e xcu sat a toto. Propter quod, dicunt doctores, quod ebrietas etiam ipsum Coth de vitio incestus cum suis filiabus perpetrato, non penitus excusauit.
Quantum ad illud, quod tertio proponitur inquirendum, scilicet vtrum primi parentes peccauerint ex ignorantia; Ponam duas conclusiones.
Prima est, quod quamuis peccauerint ignorantes, quia omnis malus ignorans, vt dicitur 3. ethicorum: primo tamen suo peccato non peccauerunt ex ignorantia, ita quod ignorantia esset causa primi sui peccati: nam poena non precedit peccatum: sed sequitur: sed ignorantia rerum agendarum inflicta est propter peccatum, vt ait Augusti nus in libro Enchiridion. Et 3. de libero arb. ait Augusti nus, quod approbare falsa pro veris non est natura hominis instituti, sed poena damnati
Secunda conclusio est, quod quo ad alia peccata, quae sequebantur primum peccatum, ipse primus homo aliquo modo peccauit per nescientiam, per ignorantiam, pe errorem, ac per infidelitatem. Ista enim sic se habent per ordinem, quod semper illud, quod sequitur, includit praecedens
Nam nescientia dicit simplicem negationem scientiae; Ignorantia dicit priuationem scientiae, scilicet carentiam scientiae aptae natae tunc inesse. Error dicit non solum carentiam notitiae veritatis, sed etiam dicit adhaesionem alicui contrario veritati. Infidelitas autem dicit errorem in materia speciali, puta in his, quae spectant ad fidem, vead bonos mores.
Ex hoc arguatur sic. Qui peccat per infidelitatem, ille peccat per errorem, ignorantiam, & nescientiam: sed primi parentes post primum eorum peccatum, quod fuit superbia, qua affectabant esse vt dij, ipsi peccabant per infidelitatem, vt patet per Augustinum. 14 de ciui. Dei Ma¬ gna enim infidelitas suisse videtur, quod magis crediderunt verbis diaboli, quam praecepto Dei. Maior patet ex deductione immediate praecedenti.
Articulus 4
Utrum Deus potuerit facere aliquam rationalem vel intellectualem creaturam, quae fuisset penitus impeccabilis
ARTICVLVS IIII Vtrum Deus potuerit facere aliquam rationalem vel intellectualem creaturam, quae fuisset penitus impeccabilis.
Prima est, quod Deus non potest facere spiritualem creturam, quae naturaliter omnino sit impeccabilis
1 Quia omnis creatura naturaliter est mobilis, & ve tibilis: ergo naturaliter est deffectibilis & peccabilis. Ar tecedens patet per Damascenum lib. 1. consequentia patet, quia omne illud, cuius voluntas mobilis est, & vertibilis, hoc derelictum puris suis naturalibus peccare potest.
2 Praeterea, secundum Apostolum solus Deus habe immortalitatem, quod vtique verum est naturaliter. Sicut ergo Deus non potest creaturam facere, quae naturaliter sit Deus: sic non potest creaturam facere spiritualem, quae sit naturaliter immortalis. Cum igitur mori spiritualis creaturae sit peccatum, ergo nullam creaturam spiritualem potest Deus facere, quae sit naturaliter impeccabilis.
Sed contra istam veritatem arguunt quidam sic. Deu potest facerc aliquam creaturam, quae ex puris suis naturalibus videat essentiam Dei nudam : ergo potest facere creaturam naturaliter impeccabilem. Antecedens probatur, quia illud est creaturae communicabile, quod ipsam non ponit extra terminos creaturae: sed videre essentiam diuinam ex puris naturalibus, cum sit perfectio finita, non ponit creaturam extra terminos creaturae
Et confirmatur, quia Deus potest lumen naturale vnius angeli facere, quod sit aequale in claritate lumini gloriae quod est in altero angelo, & per consequens ille videbit essentiam diuinam aeque clare per naturam, sicut iste per gratiam consummatam, quae est lumen gloriae. Probatur etiam consequentia, quia impossibile est aliquod principium deficere, vel peccare in sua operatione, quamdiu manet immutabiliter coniunctum suae directissimae regulae: ergo impossibile est talem creaturam peccs re etiam naturaliter: eo quod semper ex suis naturalibus coniuncta esset ipsi diuinae essentiae, quae est omnium regula directissima.
Respondeo per interemptionem antecedentis, quia finis supernaturalis a nulla creatura potest naturaliter obtineri, quia tunc non esset supernaturalis finis, sinaturaliter aliqua creatura ipsum posset consequi: sed visio diuinae essentiae est finis supernaturalis, maxime loquendo de visione beata, quae est mediante lumine gloriae, de qua currunt probationes antecedentis, ideo &c. Ad primam probationem nego minorem. Quamui enim videre beatifice diuinam essentiam per gratiam, set per lumen gloriae, non ponat creaturam extra terminos creaturae : videre tamen beatifice per naturam conuenii soli Deo, propter quod creaturam omnino poneret extra terminos creaturae.
Ad confirmationem dicendum, quod cum lumen naturale, & lumen gloriae sint alterius, & alterius rationis ideo non sunt apta nata sibi mutuo coaequari. llla enim quae sunt diuersarum rationum, sic se habent, quod per intentionem vnius, etiam si cresceret in infinitum, numquam deuenitur ad aequalitatem alterius, vt superius do claraui in primo libro distinctione 47. Et etiam infra eli rius probabitur distin. 24. de angulo contingentiae, quoc si cresceret in infinitum, numquam deueniret ad aequali¬. tatem anguli recti.
Secunda conclusio est, quod per donum gratiae nature superadditum, Deus potest sacere aliquam creaturam im peccabilem. Quia illud, quod immobilitat animam, uel Angelum in bono, seu in virturibus, hoc reddit eum impeccabilem: sed abundantia gratiae diuinae maxime, vt consun mata in patria, immobilitat animam in bono, quia replet in bonis omne desiderium eius. igitur quamuis in via si mus mobiles, & per consequens aliquo modo peccabiles in patria tamen erimus per Dei gratiam in moribus, & virtutibus totaliter stabiliti, Propter quod ait August. in libro conf "Ad te fecisti nos domine, & inquietum est con nostrum donec requiescat in te". Et in eodem libro ait Deo, Cum tibi inhaesero, exonero me: & quia tui plenus non sum, onus mihi ipsi sum. Etiam citra gloriam patriae posset esse tanta abundantia gratiae, quod creatura totaliter ficret impeccabilis, vt apparuit in Deata virgine, quae redumdantia diuinae gratiae nec potuit peccare mortaliter, nec venialiter.
Sed sorte dicetur, quod ista conclusio secunda destruit primam. Quia Deus potest facere, quod illa forma, quae ess gratia in vna creatura, sit forma naturalis in alia creatura Si igitur per formam, quae est gratia, Deus potest facert creaturam impeccabilem, prout tu dicis in secunda conclusione, sequitur, quod hoc possit per formam naturalem & per consequens talis creatura habes talem naturalem formam, erit naturaliter impeccabilis, quod est contra primam conclusionem.
Respondeo per interemptionem maioris: quia illud; quod est gratia in vna creatura, loquendo proprie de habitu gratiae, in nulla creatura potest esse natura, quia cum gratia in suo perfecto esse sit ipsa gloria animae, seu ipsum lumen gloriae, igitur si gratia in aliqua creatura esset forma naturalis, talis creatura ex suis puris naturalibus posset esse perfecte beata, quod est impossibile; cum hoc soli Deo dignoscatur conuenire.
Ad argumentum principale nego consequentiam. Ad probationem dicendum, quod remissibile & irremissibile non dicuntur de ipsis peccatis ratione infiniti excessus vnius ad alterum, sed ratione alterius status: idem enim peccatum eiusdem peccatoris dicitur remissibile, quamdiu fuerit in via: & irremissibile, cum via tota pertransita fuerit in termino, quia quamdiu peccator est in via, non desinit Deus per suam misericordiam facere aliquos impetus in anima peccatoris, ratione quorum motuum ipsa svnderesis peccatorem remordet, propter quem remorsum quandoque peccator considerans sua delicta, cooperante sib gratiam diuina potest agere poenitentiam de peccatis. Poss mortem vero, cum peccator fuerit in termino, non est rarioni consonum, vt vlterius talibus impetibus moueatur, propter quod suum peccatum ex tunc in sempiternum in remissibile perseuerat. Et quia secundum Dam ascenum, quod est in hominibus mors, hoc fuit in malis angelis casus: ideo non est simile de peccato hominis, & de peccato demonis, nisi accipiatur peccatum hominis mortui, qui si ne poenitentia decessit in peccato mortali, quia sicut talis nomo non est in via, sed in termino: sic ipse daemon immediate peracto peccato, non fuit vlterius in uia, sed in termino, ergo &c