Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO XXVIII Satis perspicua huius tractatus diuisio n quo de pre sidio contra peccatum primi parentis agitur.
VNC DILIGENTER. Post quam Magister determinauit de ipsa tentatione, qua primus homo incidit in peccatum. Hic tractat de adiutorio contra huiusmodi pecca tum a Deo sibidatum. Et diuiditur in duas partes; nam primo tractat. de adiutorio naturaliter homini collato, puta de libero arbitrio, quo homo potuit, si uoluit, non deficere. Secundo de adiutorio supernaturaliter ei dando, seu conferendo, quo potuisset non solum non deficere, verum etam in meritorio bono pficere, Haec est gratia operas, & cooperans Prima in duas; nam primo Magister dterminat de illius naturalis adiutorij potestate. Secundo de eiusdem adiutorij libertate ibi. lam vero ac propositum Prima in duas, nam primo ostendit, quod primis parentibus contra peccatum a Deo fuit datum sufficiens adiutorium. Secundo huiusmodi adiutorium appellat liberum arbitrium; ibi; Hic considerandum est. Prima in tres, quia primo ostendit, quod homo a principio bonam habuit voluntatem, quia stare, quamuis non proficere, potuit. Secundo inquirit, quomodo talis voluntas bona dici potuit, qua proficiendo bonum me reri non valuit Tertio contra ea, quae dixit, obijcit, & soluit. Secunda ibi, Sed quomodo rectam. Tertia ibi, Ad hoc autem, quod diximus Sequitur illa pars, Hic considerandum est. Et diuiditur in duas; nam primo specificat praedictam primi hominis potestatem, Secundo assignat portio num, & potentiarum animae quandam diuersitatem, ibi Quod bruta animalia non habent. Et haec in tres; nam ostendit huiusmodi portionum animae diuersitatem. Secundo per hoc describit peccatricis processionis ordinem. Tertio assignationis praedictae diuersitatis reddit rationem. Secunda ibi, lllud quoque praetermittendum non est. Tertia ibi, Haec de animae partibus. Secunda istarum diuiditur i ntres parteo; quia primo Magister describit ordinem progressionis in peccatum. Secundo ostendit, quando mortale peccatum est completum, & consummatumTertio ponit epilogationem premissorum. Secunda ibi Nunc superest ostendere. Tertia ibi Hic itaquerut breus ter summam. Circa hanc distinctionem quaero istam quaestionem,
On this page