Quaestio 1
Quaestio 1
An intellectus agens spectet ad liberum arbitrium
VTRVM intellectus agens pertineat ad liberum arbitrium: Et videtur, quod nonquia potentia naturaliter agens, & neces sario, non pertinet ad liberum arbitrium intellectus agens est huiusmodi. Maior d patet: quia liberi arbitrii est libere agere, & non necessario: potest enim hoc, & oppositum ratio ne suae libertatis. Minor similiter patet, quia intellectus ngens necessario abstrahit, & illustrat phantasmata sibi presentia, & non potest non abstrahere, & illustrare.
Contra, illa potentia pertinet ad liberum arbitrium; sine qua non possumus arbitrari: intellectus agens est hu iusm odi, quia nisi virtute intellectus agentis abstraherentur, & illustrarentur phantasmata, non possemus ratiocinari, nec per consequens arbitrari. Hic quattuor sunt videnda. Primo quid sit intellectus agens. Secundo quid intellectus agens efficiat in phantasmate. Tertio quid liberum arbitrium. Et quarto de eo, quod quaeritur.
SOIVTIO Intellectus quidem agens naturalis quaedam potentia est animae Te aliter ab intellectu porsibili condictincta: liberum vero arbitrium potentia quoque est animae nosi vae, quandoquidem idem sit realit er, quod potentia volitiua. Intellectus tamen agensfor maliter ad liberum arbitrium non sbectabit, licet al ipsum re dacatur tamquam id, sine quo liberum arbit rium actum proprium natur aliter exercere nequit.
Articulus 1
Quid sit intellectus agens
QVANTVM ad primum ponam primo conclusionem communem, quam credo esse veram. Secut do recitabo opiniones contrarias cum suis motiuis, & ad huiusmodi motiua respondebo.
Conclusio est haec, quod intellectus agens est quedam naturalis potentia animae realiter distincta ab intellectu possibili
Quia illa potentia, quae nec elicit actum intelliger di, nec actum volendi, illa nec est intellectus possibilis, nec voluntas: sed intellectus agens nec elicit actum intellipendi, nec volendi: ergo &c. Maior patet, probatio minoris: quia si eliceret actum intelligendi, tunc superflueret intellectus possibilis: Si autem eliceret actum volendi, tunc superflueret ipsa voluntas
2 Praeterea, faciens & patiens in omni natura arguunt potentias naturales realiter distinctas, quia efficiens & materia numquam coincidunt, vt patet 2. physicorum, & omne, quod mouetur, ab alio mouetur, vt patet 7. physicorum, sed in natura animae nostrae intellectus agentis esi omnia facere; & intellectus possibilis est omnia fieri, vt patet tertio de anima: ergo intellectus agens est naturalis potentia animae realiter distincta ab intellectu possibili, & per consequens etiam ab ipsa voluntate, quia non potest esse minor conuenientia intellectus cum intellectu, quam intellectus cum voluntate.
Haec conclusio duo ponit. Primo enim ponit, quod intellectus agens est quedam naturalis potentia animae non strae. Secundo, quod est potentia distincta realiter ab intellectu.
Contra primum istorum sunt tres opiniones, quas recit at loannes grammaticus super tertio de anima. Quarum prima est, quod intellectus agens est intellectus vniuersa lis, qui est omnium conditor, puta ipse Deus. Istius opinionis dicitur fuisse Plato, & etiam aliqui Christianorum, qui hanc opinionem asseruerunt, propter illud verbum, Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et propter illud psalm. Signatun est super nos lumen vultus tui domine
Sed istud non valet: Quia sicut Deus operatur in omni operatione rerum corporalium, & tamen communicans suam bonitatem agentibus corporalibus, ipsa secum agere sinit: sic agit in operationibus ipsius animae intellecti. uae, quod tamen intellectum agentem inexistentem naturae ipsius animae ipsi animae conmmunicauit
Secunda opinio est, quod intellectus agens est quaedam substantia separata, quae est inferior Deo, & superior anima nostra. Et isti fuerunt bifurcati: nam quidam dixerunt quod virtute talis substantiae separatae per quandam vnio nem ad nos fit in nobis intellectualis operatio. Et haec fuit opinio Alexandri commentatoris: ac etiam in parte fuit opinio Auerrois commentatoris, sicut superius patuit dist. 17. Aliij vero dixerunt, quod intellectualis operatio nit in nobis per haec, quod illa substantia separata influit nobis formas intellectuales, sicut posuit Auicened nec hoc valet: Quia sicut ars medicinae operatur sanitatem ab extrinseco naturam adiuuando, quod tamen principium actiuum intrinsecum praesupponit, scilicet ipsam naturam, si separata ista substantia solum posset esse principium extrinsece coadiuuans, & instruens modo, quo videmus etiam magistrum discipulum informare, & ideo necessario praesupponit actiuum aliquod principium intriisecum, quod erit naturalis potentia animae.
Tertia est opinio Themistii, qui ponit in anima nostra duplicem intellectum, quorum vnum appellat intellectu possibilem, & alium intellectum factiuum : & vtrumque intellectum dicit intelligere, differenter tamen, quia factiuum dicit semper actu intelligere, possibilem autem non semper actu.
Contra vero secundam partitulam praedictae conclusionis est opinio quarta, quam cum praecedentibus tribus recitat loannes grammatitus, vt supra: Quae opinio ponit, quod intellectus ages, & possibilis realiter sunt vnus. intellectus, differens solum penes perfectum, & imperfectum. Nam idem intellectus, vt est in potentia, & imperfectus, & vt reducitur in actum per intellectum alterius, puta per intellectum magistri, sic dicitur possibilis. Sed vt est perfectus, ita quod alium intellectum redducit in actu uta intellectu sui discipuli, sic dicitur intellectus agens Et hanc opinionem inter ceteras videtur soannes grammaticus magis acceptare.
Sed nec istud valet: Quia secundum hanc opinionem sequeretur, quod homo non instructus a didascalo; ita haberet intellectum possibilem, quod omnino careret intellectu agente, quod est inconueniens
Est etiam vna opinio moderna ponens intellectum possibilem, & agentem esse eadem potentiam animae. Nam, vt dicunt ponentes hanc opinionem.
1 Sicut eadem potentia volitiua est mouens, & mota, & est actua, & passiua: sic eadem potentia intellectiua dicitur possibilis, & agens, licet non eodem modo: nam ipsa potentia animae sumpta cum suis aptitudinibus, secudum quod apta nata est perfici per vlteriores ectus, dicitur pos sibilis: secundum vero, quod ad illos actus se mouet, non quidem efficienter, sed formaliter mediantibus quibusi dam habilitatibus sibi a Deo concreatis a principio suae creationis, sic dicitur agens. Et ideo concludunt isti, quod intellectus agens & possibilis est vna, & eadem potentia, diuersimode tamen sumpta
2 Praeterea, istud confirmatur ab aliis sic. Propter vnum simplicem actum non oportet ponere multiplicem potentiam, sed intelligere est vnus simplex actus
3 Praeterea, si intellectus agens differt a possibili, tund uel talis intellectus agens intelligeret, & tunc superflue, & uane poneretur intellectus possibilis, cui proprie cometit intelligere: aut non intelligeret, & tunc esset ignobilior intellectu possibili, quia sibi competeret ignobilior operatio, cum intelligere sit nobilissima operatio animae. Hoc autem est contra philosophum tertio de anima ubi ait, quod agens praestantius est patiente: ergo &c.
Sed nec istud ualet: Quia unum & idem indistinctum re aliter respectu eiusdem non potest esse simul in actu, & in potentia: sed anima nostra est in potentia respectu foi marum intelligibilium, seu specierum, cum sit potentia receptiua earum, & est in actu respectu earum, cum sit factiua earum : res enim in phantasia existentes, sunt poter tia intelligibiles, nec possunt actu recipi in intellectu po sibili, nisi hant actu intelligibiles: igitur secundum aliam, & aliam potentiam istae oppositae conditiones conueniunt ipsi animae intellectiuae
Ad primum igitur argumentum dicendum, quod non est simile de intellectu, & uoluntate: quia nulla uolunta facit suum obiectum actu uolibile; sicut est quidam intel ectus, qui facit obiectuim, quod erat potentia intelligibs e, actu intelligibil ex Si enim una uoluntas esset, quae pri supponeret obiectum uoluntatis actu esse uolibile, & uaedam esset voluntas non praesupponens, sed faciens tale obiectum de potentia volibile actu volibile; tunc ne¬ eessario tales voluntates differrent, & prima posset dici voluntas possibilis; alia vero agens. Et quia sic est ex parte intellectus: ideo &c.
De aptitudinibus illis nihil curo ad praesens ditere: quia eodem modo possunt improbari, sicut superius improbate sunt inchoationes formarum materialium in materia. lste enim doctor conformiter loquebatur de formis corporalibus, & spiritualibus quantum ad praeexistentiam in suis subiectis. Nec etiam verum dicit in hoc, quod ait intellectum seipsum: mouere formaliter per formam sibi conna turalem, seu naturaliter concreatam: quia sicut patet in tertio de anima, in primordio suae creationis intellectus est sicut tabularasa, m qua nihil est depictum: Nene tamen concedo, quod intellectus actiuatus per formam, seu speciem receptam ab obiecto virtute intellectus agentis, ali quo modo se habeat actue respectu ipsius intellectionis; non autem per huiusmodi aptitudines, quas iste doctor ponit.
Ad secundum dicendum, quod respectu vnius simplieis operaetionis concurrunt bene plures potentiae, quarum vna se habet actiue, alia vero pafhue¬
Ad tertium dicendunt, quod sicut sol est virtualiter calidus : & tamen propter hoc non sunt superflua ista inferiora, quae virtute solis sunt formaliter calida: fic intelligere conuenit intellectui agenti virtualiter: & tamen propter hoc non superfluit intellectus possibilis, cui formaliter intelligere conuenit.
Articulus 2
Quid intellectus agens efficiat in phantasmate
1 Quia ex eo, quod est potentia tale, non potest fier actu tale, nisi mediante actione positiua, maxime si illud, quod fit, est aliquid positiuum: Sed ipsum phantasma prius quam attingatur lumine intellectus agentis, est solum potentia intelligibile, & secundum. Commentatorem tertio de anima, per intellectum agentem fit actu intelligibile; ergo oportet, quod actio intellectus agentis ipsum phantasma sit realiter positiua
2 Praeterea, illustratio est actio positua: sed intellectus agens abstrahit species intelligibiles a phantasmatibus illustrando: nam Commentator, vbi supra, ait, quod sicut se habet lumen solis ad colores, sic se habet intellectus agens ad phantasmata: ergo &c.
Sed contrarium istius ponunt quidam doctores dicentes, quod operatio intellectus agentis circa phantasmata non est positiua, sed remotiua, quia huiusmodi actione fit quaedam separatio, seu sequestratio conditionum indiuidualium ab ipsa quidditate, ita quod ipsa quidditas praeter huiusmodi conditiones potest immutare ipsum intel ectum possibilem
Secunda conclusio est, quod per huiusmodi actionem posituam intellectus agentis non imprimitur aliquid positue ipsi phatasmati, per cuius impressionem illud idem phantasma, quod primo informabat phantasiam, postea unformet intellectum
1 Quia accidens in numero nonpotest migrare de subiecto in subiectum, sed intellectus possibilis est subiectum ab ipsa phantasia distinctum: ergo &c.
2 Preterea, quicquid recipitur in re particulari, materiali, & extensa, est particulare, materiale, & extesum, sed phantasma est quid particulare, materiale, & extensum ergo quicquid sibi imprimitur, erit particulare, materiale, & extensum. Nam omne, quod recipitur, ad modum recipientis recipitur: igitur tali impressione non obstan, e, ipsum phantasma maneret particulare, materiale, & extensum, nec per consequens ipsum intellectum posset informare.
3 Praeterea, accidens simpliciter spirituale non est receptibile a subiecto materiali, quia recipiens & receptum oportet adinuicem habere proportionem: sed quicquid ntellectus agens imprimeret, hoc esset accidens pure spi rituale; igitur non esset receptibile in phantasmate, quod est res materialis informans subiectum materiale, scilicet ipsam phantasiam, ergo &c.
4 Praeterea, agens spirituale non transmutat subiectu materiale ad formam, nisi mediante motu locali: sed intellectus agensnon mouet phantasma motu secundum locun gitur nec secundum formam.
3 Preterea, illa forma impressa nec potest esse immissa ab extra, quia tunc intellectus agens crearet eam, non potest esse educta de potentia phantasmatis, quia ome, quo educitur de potentia rei materialis, est quid materiale, & per consequens phantasma virtute illius impressi non pos et mouere intellectum possibilem, ratione cuius motio is tenentes oppositam partem ponunt fieri huiusmodi impressionem.
Probant autem isti huiusmodi impressionem fieri in ( phantasmate verbis multis, sed paucis rationibus. Virtus u enim omnium verborum suorum est haec¬
1 De potentia non potest reduci, nisi facta aliqua in eo formali impressione; sed phantasma, antequam lumine intellectus agentis perlustretur, est solum potentia intelligibile: postquam vero perlustratum est, est actu intelligibile: ergo oportet, quod per talem illustrationem ali quid fibi formaliter imprimatur.
2 Adducut etiam isti plures anctoritates Aristotelis i & Commentatoris ex tertio de anima, quarum vna magis apparens est ista, quam ponit Auerroes in prima magna disgressione tertio de anima dicens, Denudare formas a materiis nihil aliud est, nisi facere intellectas in ictu, postquam fuerunt in potentia: quemadmodum conprehendere eas, nihil aliud est, quam recipere eas. Et ibilem ait. Intellectus agens est illud, quod extrahit illud pod est in potentia, de potentia ad actum. ped ista non concludunt
Ad primum igitur dicendum, quod quamuis illa verba contineant aliquam veritatem in formis realibus: non tamen in formis intentionalibus. Dato enim, quod lumen praesens existens colori, nihil penitus sibi imprimat: tamen species intentionalis coloris ad praesentiam luminis educitur in actum, quae sine lumine necessario remaneret in potentia: sic dato, quod lumen intellectus agentis nihil mprimat ipsi phantasmati: ad praesentiam tamen huiusmodi lummis species intelligibilis deriuatur ab ipso phantasmate, quae species virtute praedicti luminis perlu strata efficitur forma intellectus possibilis representanobiectum, vt actu intelligibile.
Articulus 3
Quid sit liberum arbitrium
1 Quia ea, quae sunt in anima, vel sunt actus, seu operationes; vel sunt principia actuum, seu operationum: sed liberum arbitrium non est actus, seu operatio: quia actus non est quid manens, sed immediate transiens: liberum auten arbitrium est quid manens:igitur est principium opera¬ tionis in anima. Omne autem, quod est principium operationis in anima, hoc vel est species vel habitus, vel passio, vel potentia: sed liberum arbitrium non potest dici species; cum non sit similitudo representatiua intelligibilis. Nec habitus: quia ex frequentatis actibus generatur; & acquiritur habitus, vt patet. 2. ethicorum, sed liberun arbitrium non est in nobis per actus acquisitum: sed ess nobis naturaliter innatum. Nec passio, quia passio proprie dicta so lum est in parte sensitiua: liberum vero arbitrium spectat ad partem intellectiuam.
Et confirmatur, quia, quae ex passione aguntur, non agitur libere; nam passionati non agunt libere, sed ex impetu; & ideo magis aguntur, quam agant: ergo si liberum al bitrium esset passio, tunc liberum non esset liberum, & non libere fieret, quod libero arbitrio fieret, quod ess contradictio. Igitur ex inquisitione sufficientis diuisionis sequitur, quod liberum arbitrium sit potentia.
Sed contra istud est quaedam opinio, quamuis non totaliter, tamen partialiter: Concedit enim haec opinio, quam liberum arbitrium est potentia, sed cum hoc dicit, quod est actus & habitus.
1 Quia sicut hoc nomen intellectus quandoque aco bitur pro potentia, iuxta illud. 3. de anima, dico autem intellectum, quo opinatur & intelligit anima, & hicnihil actu est eorum: quae sunt ante intelligere. Quandoque pro actu, secundum quod philosophus 3 de anitna cognitionem indiuisibilium vocat intellectum, circa quem nes est verum, nec falsum; quia verum, & falsum sequuntur conpositionem & diuisionem, id est affirmationem & negationem. Quandoque etiam accipitur pro habitu, quia s cut habitus conclusionum est, & dicitur scientia; sic habi tus principiorum vocatur intellectus: de principus enim non est scientia, quia scientia est de his, circa quae contir git dubitare, & querere, iuxta illud. 2. posteriorum, quaestiones sunt aequales numero his, quae vere scimus: circi principia vero non oportet dubitare vel quaerere, cum e quilibet probet audita, &sunt, sicut ianua in domo, quan nullus ignorat, vt dicitur. 2. metaph. Sic igitur isti dicunt nomen liberi arbitrij esse commune ad significandum potentiam, actum, & habitum
Quod enim sit actus, hoc ipsi probant, quia arbitrium idem est, quod iudicium: sed iudicium dicit actum : ergo &c. Minor patet de se. Probatio maioris: quia Magister dicit hic in littera, quod liberum arbitrium est liberun de voluntate iudicium. Quod autem dicat habitum, probant, quia facultas dicit habitum: sed magister hic dicit, quod liberum arbitrium est facultas rationis, & voluntatis.
Econtra vero sunt aliqui, qui probant, quod liberum arbitrium non sit potentia: quia potentia non suscipit magis & minus, sed liberum arbitrium suscipit magis & minus, quia Enchiridion ait Augustinus, multo quidem liberius est arbitrium, quod omnino peccare non potest.
Sed ista non concludunt Ad primum igitur dicendum, quod licet hoc nomer intellectus inueniatur esse extensum ad actum, habitum & potentiam, hoc tamen nusquam in libris philosophia inuenitur de ipso libero arbitrio. Ad probationem, cum dicitur, quod liberum arbitrium est iudicium &c. dico, qui illa praedicatio non est formalis, sed causalis: & si non cau salitate elicitiua, saltem causalitate imperatiua: quia voluntas imperando consilium, consequenter videtur imperare iudicium, quod praesupponit ipsum consilium
Ad secundam probationem dicendum, quod hoc nomen facultas magis significat potentiam, quam habitum Vnde etiam communis vsus loquendi hoc habet, cum volumus dicere aliquem habere posse, vel non posse respectu alicuius effectus, quod dicimus eum habere facultate vel non habere facultatem respectu talis effectus.
Ad vltimum, cum dicitur, quod liberum arbitrium siscipit magis &c. dicendum, quod licet potentiam secundum se non suscipiat magis & minus, tamen per disconuenientos dispositiones potentia quandoque impeditu in suo opere. Vnde propter peccatum minuitur arbitrium hominis, & inducitur seruitus diaboli; a qua tamen seru tute homo, cum voluerit, per liberum arbitrium cooperante sibi gratia Dei, poterit liberati.
Secunda conclusio est, quod liberum arbitrium est idem realiter, quod potentia volitiua, quia supposito ex praeco denti conclusione, quod liberum arbitrium sit potentia tunc realiter videtur esse ista potentia, quae per se, & principaliter estlibera: talis autem est potentia volitiua, sicut patebit infra di. 38. ergo &c.
Sed contra istud sunt plures opiniones, quarum vna ponit liberum arbitrium esse potentram distincta ab ipsa voluintate: quia distinctorum obiectorum idistinctae sunt pot tentiae. ista patet. 2. de anima, vbi dicitur, quod, potentiae distinguuntur per actus, & actus per obiecta: sed voluntatis & liberi arbitru est aliud & aliud obiectum, quia obies; ctum voluntatis est finis: obiectu vero liberi arbitrii sunt ea, quae sunt ad finem: sicut patet rs ethicorum; vbi dicitur, quod voluntas est finis, & electio eorum, quae sunt ad finem;electio autem est actus liberi arbitrii; ergo &c.
Et addunt quidam istorum, quod liberum arbitrium est potentia superior intellectu & voluntate, habens in se vltimum actum rationis, qui est iudicare, & primum acti voluntatis, qui est eligere.
Sed istud non valet, quia secundum ordinem rerum nobis comuniter apparentem non est dare maiorem diuersitatem in superioribus, quam in inferioribus. Ista patet per Auctorem de causis, qui ait, quod vnita sunt in superior ibus, quae sunt sparsa in inferioribus, sed in potentiis inferioribus animae non est dare potentiam mediam inter potentias apprehensiuas, & appetitiuas, omnis eni potentia sensitiua, vel est apprehensiua, vel appetitiua, et go nec in superioribus potentiis animae erit aliqua potentia media inter intellectum, & voluntatem.
Ad rationem istorum dicendum, quod licet obiecta formaliter distincta, quorum unum non est ratio tendet di in alterum, arguant aliquo modo potentiarum distinctionem, tamen diuersa obiecta, quorum vnum est ipsi potentiae ratio tendendi in alterum, non arguunt diuersas potentias, licet quandoque arguant vnius potentiae esse diuersa officia eadem enim est potentia, quae apprehendens principia, mediantibus principiis, tendit in conclusio nes. Et quia finis est ipsi voluntati ratio tendendi in ea, quae sunt ad finem, & potentia uolitiua, vt est voluntas, tem dit in finem, vt autemvindicat sibi nomen liberi arbitrii, tendit in ea, quae sunt ad finem, ideo ratio istorum est contra eos, quia directe probant voluntatem, & liberum arbitrium esse vnam, & eandem potentiam, habentem aliud, & aliud officium, quorum ratione vnius dicetur simpliciter velle, ratione vero alterius dicetur liberu eligere.
Alia est opinio, que ponit, quod liberum arbitrium non est vna potentia, sed simul dicit plures potentias, scilice rationem, & voluntatem: quia, vt isti dicunt, liberum at bitrium dicit rationem, prout ei conuenit iudicare: sec dicit voluntatem, prout ei conuenit eligere libere. Vnde liberum arbitrium dicitur, quasi liberum iudicium.
Et istud confirmant per Damascenum, qui ait, Anima per liberum arbitrium libere appetit, libere iudicat, libo re impetum facit, libere disponit, libere eligit.
Et Augustinus libro secundo retractationum ait. "Dum de libero arbitrio loquimur, non de parte animae loquimur, sed de tota"
Sed nec ista concludunt, quia quamuis liberum arbitrium connotet rationem, tamen formaliter, & essentiali ter dicit solam voluntatem
Ad primum igitur motiuum istorum dicendum, quod iudicare elicitiue est actus rationis, sed imperatiue potest dici actus voluntatis, ac etiam approbatiue. Quauis enim indicialis discretio sit actus rationis, tamen imperium con filij, a quo dependet iudicium, ac etiam approbatio iuditij, sunt actus voluntatis.
Et per idem patet ad secundum: quia illi actus & multo plures, quos Damascenus adducit, omnes sunt actus liberi arbitrij aliquo praedictorum modorum, scilicet, vel elicitiue, vel imperatiue, vel approbatiue.
Ad tertium dicendum, quod Augustinus, cum liberum at bitrium appellat totam animam: tunc non loquitur de totalitate compositonis essentialis: sed loquitur de totalitate continentiae virtualis: quia enim liberum arbitrium mouere potest omnes alias potentias animae, quae sunt rationales, siue per essentiam, siue per participationem, sicut rex mouet regnum: ideo sicut totum regnum virtualiter continetur in rege: sic omnia, quae sunt in regno animae, continentur in voluntate.
Articulus 4
Utrum intellectus agens spectet ad liberum arbitrium
VANTVM ad quartum principale dico primo, qui intellectus agens non pertinet ad liberum arbitrium, tamquam aliquid inclusum in sua formali ratione: quia potentia, cui nec conuenit arbitrari, nec libere agere, illa non potest esse de ratione formali liberi arbitrij sed intellectui agenti nec conuenit arbitrari, siue arbitra ri accipiatur pro iudicare, siue pro iudicatiue intelligere: quia intellectus ages nec iudicat, nec intelligit: hoc enim couenit possibili intellectui; siue accipiatur arbitrari pro imperare, quia vt sic, conuenit voluntati. Nec etiam intellectus agens libere agit: sed naturali necessitate actum suae illustrationis exercet: ergo &c.
Secundo dico, quod intellectus agens spectat ad liberum arbitrium, tamquam aliquid, sine quo liberum arbitrium actum suum proprium naturaliter, seu via naturae exercere non potest. Nam illud, quod praesupponitur a praesupposito, etiam praesupponitur a praesupponente, sed intellectus acens praesupponitur a naturali exercitio intellectus possibilis, & ipse intellectus possibilis praesuppo nitur a libero arbitrio: quia cum oporteat intelligentem hantasmata speculari, & phantasma non sit speculabile naturaliter sine lumine intellectus agentis, oportet, quod intellectus possibilis quo ad exercitium sui actus, via naturali praesupponat lumen intellectus agentis; voluntas autem, seu liberum arbitrium, cum pro obiecto habeat bonum cognitum, via naturae oportet, quod presupponat quantum ad exercitium sui actus actum intellectus posnbilis. Dico autem naturaliter, seu via naturae, quia super naturaliter, & maxime de absoluta potentia Dei voluntas posset actum suum perfecte elicere absque omni adminiculo intellectus possibilis, vt declaraui in t. libr. distin1.41 arti. 4.