Circa textum
Circa textum
IAM VERO AD PRO PO SI- TVM. Postquam Magister deter. minauit de liberi arbitrii potestate, hic determinat de huiusmodi arbitrii libertate. Et diu iditur in duas partes: nam primo tractat de huius modi libertate in generali. Secudo prosequitur in speciali ibi, est nili bertas triplex. Prima in tres, quia primo ostendit, quid libertas sit diffinitiue. Secundo circa quid sit obiectiue. Tertio in quo sit subiectiue. Secunda ibi, Hoc autem sciendum. Tertia ibi, Et quidem secundum praedictam. Et haec in quattuor, quia primo ostendit libertatem non omnibus modis esse in omnibus. Secundo ostendit, quomodo libertas est in diuinis. Tertio quomodo est in anoelis, & beatis hominibus. Quarto ostendit, quomodo est in viatoribus. Secunda ibi, Sed que Deus. Tertia ibi, Angeli vero & sancti. Quarta ibi, Ex praedictis perspicuum: Sequitur illa pars. Est enim libertas &c: Et diuiditur in duas artes, quia primo praemittit triplicis libertatis distinctio nem. Secundo partium illius distinctionis subiungit executionem. Secunda ibi, Anecessitate. Et haec in tres: quia primo prosequitur de libertate a necessitatis coactione. Secundo de libertate a peccati prauitate. Et tertio de libertate a miseriae poenalitate. Secunda ibi, Est & alia libertas a peccato. Tertia ibi, est iterum lipertas a miseria. Secunda istarum diuiditur in quattuor partes, nam primo libertatis a peccato ponit declarationem. Secundo circa eam mouet quaestionem. Tertio circa libertatem oppositam mouet aliam dubitationem. Quarto vtriusque quaestionis submittit determinationem. Secunda ibi, Hic quaeri potest. Tertia ibi, Similiter etiam quaeri solet. Quarta ibi, verum nobis magis. Sequitur illa pars, est iterum libertas &c. Et diuiditur in duas partes, nam primo ostendit quid sit a miseria esse liberum. Secundo ex praedictis infert quoddam corollarium, ibi, Libertas ergo a peccato. Circa hanc distin. 25. quaero istam quaestionem.
On this page