Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An liberum arbitrium cogi possit

Quaestio. I. An liberum arbitrium cogi possit

IRVM liberum arbitrium possit cogiEt videtur, quod sic: quia potentia intellectiua cogitur: ergo & potentia volitiua siue liberum arbitrium. Consequentia patet: quia intellectus est aeque immaterialis potentia, sicut ipsa voluntas: propter quod non magis videtur subesse ratio, quare congi possit intellectus, quam voluntas Probo antecedens nam intellectus necessario assentit primis principiis, & eis, quae euidenter videt sequi ex talibus principuis: cum gitur voluntas se habeat ad finem, & ad ea, quae sunt ad finem: sicut intellectus ad principia, & ad ea, quae sequuntur ex principiis, ergo &c

In contrarium est Ansel, in lib de libeno arbitrio, vbi ait, quod cum voluntas vincitur, non aliena vincitur potestate, sed sua. Et sicut ibidem patet, difficultas impugnare potest voluntatem: sed expugnare nequit inuitam. Hio quattuor sunt videnda. Primo vtrum voluntas, prout est idem, quod liberum arbitrium, possit mouere seipsam. Secundo, vtrum possit per motum suum proprium peccare nullo existente errore in ratione. Tertio, vtrum possit co si ab aliquo ente creato. Et quarto, vtrum possit cogi a Deo, seu a bono increato.

RESOLVTVO. I Voluntas quo quo modo seipsam mouet, non quidem actiuando, sed determi nando, nulla tamen existente ignorantia in intellecta praeuia siue stante in eo vecto iudicio tam in vniuersali, quam in particulavi ex sua libertate potert proprio motu pecca re Vnde liberum acbitrium quo ad interiorem actum etiam a nulla pote s creatura cogi, licet a Deo possit immutari, nen tamen togi, fiue coerceri.

Articulus 1

Utrum voluntas prout est idem, quod liberum arbitrium, possit mouere seipsam

ARTICVLVS I. Vtrum voluntas prout est idem, quod liberum arbitrium possit mouere se ipsam.

QVANTVM ad primum ponam duas conclusiones.

Prima est, quod voluntas aliquo modo mouet seipsam. Secunda est, quod non mouet se proprie seipsam actiuando, sed seipsam determinando.

Primam conclusionem probo sic. Omnis potentia, quae est super seipsam reflexiua, est suiipsius motiua: voluntas est super seipsam reflexiua: igitur, &c. Maior patet: quia potentia mouetur ab obiecto: igitur, vt per reflexionem super seipsam est obiectum sui ipsius, sic etiam est motiua suiipsius. Minor etiam est satis nota, quia non minus voluntas vult seipsam, quam intellectus intelligat seipsum: quia secundum Proclum, omnis potentia immateriali; est super seipsam conuersiua ed voluntas non est minus immaterialis, quam intellectus : ergo &c.

2 Praeterea, potentia, quae est essentialiter libera, aliquo modo est suiipsius motiua: sed voluntas est essent ialiter libera, vt inferius intendo declarare di. 38. Maior potet, quia potentia pure passiua non potest esse libera, cum non habeat in sua potestate pati, vel non pati; sed necessario patitur ad praesentiam actiui: sed secundum Aug. 3 dse libero arbitrio, nihi tam in nostra potestate, quam ipsa voluntas, est. Et infra subdit. Nec aliud quicquam est in voluntate nostra, nisi quod volentibus adest: igitur voluntas respectu sui actus non est totaliter passiua, & per consequens seit sim aliquo modo potest mouere ad actum,

Sed contra istam conclufionem arguit quidam doctor & sui sequaces sic¬

1 Omne, quod mouetur, ab ai; mouetur, vt patet. 7. phy. ergo voluntas non potest mouere seipsam. Antecedens patet, quia etiam ipsa animalia, quae dicuntur moue ni ex se, ab alio moueri ostenduntur, eo quod secundum vnam partem per se mouent, & secundum aliam per se mouentur, ita quod semper primo mouens, & primo motum sunt realiter distincta: igitur voluntas non mouet seipsam.

2 Praeterea, impossibile est vnam, & eandem rem sim plicem simul esse in actu, & in potentia: sed omne mouens, secundum quod mouet, est in actu; & omne motum, secundum quod mouetur, est in potentia; ergo impossibile est ipsam voluntatem seipsam mouere; nam simul esset in actu, & in potentia.

Praeterea, praesente actiuo ipsi passiuo, tunc semper necessario sequitur actio: igitur si voluntas moueret sci psam ad suum actum, cum semper sibi presens sit, semper ipsa esset in actu.

4 Praeterea, si voluntas moueret seipsam ad actum, tum, el esset causa vniuersalis sui actus, aut causa particularis sed primum dari non potest: quia talis causa est aequiuoca, & praehabet effectum nobiliori modo in seipsa, quam effectus sit in proprio genere; nec per consequens forma liter perfici poterit huiusmodi effectu; quae omnia falsa sunt de ipsa voluntate respectu sui actus. Nec secundum dari potest propter tria. Primo, quia agens partitulare est formaliter actu tale, quale est passum in potentia; igitur si voluntas seipsam moueret ad actum, tunc voluntas esset actu volens, antequam causaret actum volendi: igitur si causaret actum volendi, tunc duo accidentia solo numero differentia simul essent in eodem subiecto. Secundo, quia voluntas corrumperetur ad corruptionem sui actus; nam causa particularis, & effectus particularis simul sunt & non sunt, vt dicitur. 2. phy Tertio, quia voluntas esset eiusdem speciei cum suo actu; nam causa particularis, cum sit causa vniuoca, eiusdem est speciei cum suo effectu.

s Praeterea, causa efficiens non coincidit cum materia, vt patet, 2. physic, sed mouens, vt mouens, reducitur ad causam efficientem; & motum, vt motum, reducitur ad causam materialem.

Sed ista non concludunt, igitur. Ad primum dicendum, quod quamuis illa proposito Aristot. habeat veritatem de rebus corporalibus; non est tamen eam necesse verificari in spiritualibus. Vnde Hugo de sacramentis libro primo parte. 5. loquens de voluntate angelorum ait, voluntatis erat libertas, quoniam potens erat ex se moueri, vt vltra iret. Et Proclus ait, "Omne seit sum mouens primo est ad seipsum conuersiuum"

Ad secundum dicendum, quod licet eadem res simlex non possit simul esse in actu, & in potentia respectu eiusdem, actum & potentiam sumendo vniformiter, puta cum est actu formaliter talis: tunc non potest esse potentia formaliter talis. Si tamen sumuntur difform i er, tunc nihil repugnat: nam vna & eadem res existens actu virtualiter talis, potest esse potentia formaliter talis, maxime cum esse virtuale inest imperfecte ldem enim vinum existens actu virtualiter calidum, est potentia formaliter calidum: quia potest esse actu formaliter frigidum. Vnde ictus virtualis finitus, & limitatus non est tantae perfectionis, vt excludat omnem potentiam respectu actus for malis. Et ideo voluntas existens virtualiter actu volens, otest simul formaliter esse potentia volens corte dicetur contra istud: quia Sol existens actu virtuali ter calidus, non potest esse in potentia formaliter calidus nec numquam poterit scipsum facere formaliter calidum; sic &c

Respondeo, quod hic accipitur non causa prca: namn, quod Sol non potest esse formaliter calidus, hoc non est pro tamto, quia actu est virtualiter calidus: quia si ista esset praecisa causa, tunc Saturnus, qui non est virtualiter calidus. pos set effici formaliter calidus. Item si illa esset sufficiens causa, tunc vinum non posset esse formaliter calidum, cum sit virtualiter calidum, sed ex hoc repugnat Soli, & omnibus alijs caelestibus corporibus formaliter recipere calorem, quia caeleste corpus est primum alterans inalterabile, nec patitur peregrinas impressiones.

Ad tertium dicendum, quod voluntas semper est in actu, saltem semipleno respectu suiipsius quia secundum Augustinum in libro de trin. voluntas semper diligit se, espectu tamen ceterorum bonorum non oportet, quod sem er sit in actu propter absentiam talium obiectorum.

Ad quartum dicendum, quod si iste, qui facit hoc argu mentum, per causam vniuersalem intelligit omnem cauam suum effectum, seu actum virtualiter praehabentemi tunc potest concedi, quod voluntas sit causa vniuersalis respectu sui actus. Ad probationes dicendum, quod non concludunt de praehabitatione virtuali imperfecta: non enim oportet nobiliori modo calorem esse in lapide, uam in igne. Nec est bona consequentia, lapis est virtua liter calidus; igitur non potest formaliter recipere calorem

Posset etiam dici, quod est causa particularis. Ad proationes dicendum, quod praesupponunt vnum falsum, cilicet quod omne agens particulare sit agens vniuotum; lapis enim respectu ignis est agens aequiuocum, & tamen est agens particularce

Ad quintum dicendum, quod quamuis causa efficiens & materialis, cum proprie sumuntur, numquam coincidant: possunt tamen adeo large sumi, quod bene poterunt concidere; puta si accipiantur efficiens, & materia pro mouente & moto in rebus spiritualibus super se ipsas refexiuis : sicut etiam est in proposito &c.

Quamuis tamen istas rationes soluerim: tamen non pportuit, quia licet concludant aliquid contra illos, qui onunt, quod voluntas proprie actiuat seipsam: contra ne tamen non concludunt, quia vt patebit in sequenti onclusione, sic pono voluntatem esse sui ipsius motiuam, quod tamen non pono eam proprie actiuare se ipsam. Est igitur secunda conclulio, quod voluntas non moet seipsam proprie seipsam actiuando, sed seipsam determinando.

Ad cuius intellectum sciendum, quod voluntas multi iciter potest dici seipsam mouere¬

Primo, seipsam determinando ad motum mediante in pllectu: voluntas enim facta in actu per desiderium finis onef, imperat intellectui, vt perscrutetur media, per quae niumodi desideratum finem consequatur: igitur inuen u talibus mediis, cum ab eis mouetur voluntas, dicitui olutas aliquo modo, quamuis per accidens, mouere se, quoid llis motus originaliter processit ab imperio voluntatis. perundo voluntas mouet se determinatiue, seu deteruinat se ad motum, non actiue aliquid agendo, sed ab actu lesistendo: nam cum idem appetibile offertur voluntati nutrsa, vel opposita ratione, puta fornicatio offerturi ib ratione boni prosequibilis, quia delectabilis; & sub fatione mali, & fugibilis, quia contra mandatum Dei; vontas potest ex sua libertate desistere ab actu, prout moetur ab vna istarum rationum, quo facto altera in suo su nigoratur: sicut enim, si duo aeque fortiter me traunt, vnus per dex tram, & alter per sinistram, quamdiu ulli eorum resisterem, tamdiu nec ad vnam partem, ad alteram decli narem : sed vni resistendo immedia alter in suo tractu vigoratur, & per consequens per meam determinationem diceret mouere meipsum, vni in ptractu resistendo, & alteri vel non resistendo, cum posmresillere, vel etiam positue sibi in tractu suo consenendo, cum possem, si vellem sibi minime consentire. siroposito &c.

r contra istum modum nostri doctoris arguunt quipditentes, quod contradictionem videatur implicare

Nam cum deter minatio sit quidam actus: igitur diquod voluntas determinet se, & tamen non actiuet ni oppositum in adiecto.

Preterea, vel ista determinatio dicit aliquem actum uint hcut voluntas determinat se, sic etiam actiuabit ri nullum actum dicit, & tuc penitus nihil erit, & per equens nihil ex ea sequetur.

Preterea, omnis operatio vel est actio, vel passio: sed determinatio non potest esse actio voluntatis, quine actiuaret se: nec prassio voluntatis, quia tunc non esib ipsa voluntate, sed ab obiecto: ergo &c. Preterea, arguunt aliij, quod voluntas sit actiua, quia spotentiae pure passiuae non est in potestate potentiae ae nam pati non est in potestate patientis, sed agen sed voluntas, cum sit potentia libera, habet actum suum potestate sua: ergo &c.

praeterea, arguit doctor communis, quod saltem re an eorum, quae sunt ad finem, voluntas moueat seipsam emam sicut intellectus motus a principiis, mouet se m ad conclusiones: sic voluntas actiuata per finem, et seipiam ad ea, quae sunt ad finem: & sic, vt dicit, idem in actu, & in potentia, sed non secundum idem ed ista non concludunt

mma enim tria procedunt ex hoc falso fundamento determinatio voluntatis sit quidam actus effectiue tus ab ipsa voluntate: & istud doctor noster manifeste St. Dicit enim iste doctor reuerendus in suo secundo to, quod praedicta determinatio non dicit actum, sed here a tali actu, quo voluntas insufficienter fuit actihab altero obiectorum, uel ab eodem obiecto sub alrratione ostenso; consensus autem in oppositum non Pactum, sed estuel non contradicere actui, si est con¬ consensus negatiuus: uel dicit modum recipiendi actum si est consensus affirmatiuus, puta dicit uoluntarie recipere motum, seu actum factum ab obiecto. Igitur, quod uoluntas actiuetur, hoc habet ab obiecto, quod autem acti netur hoc modo, puta uoluntarie, hoc habet a seipsa. Ex quo patet, quod huiusmodi determinatio uoluntatis, quamis praecise non dicat actum, non est tamen nihil, quia dicit modum se habendi circa praedictos actus

Ad quartum dicendum, quod quamuis uoluntas sit potentia passiua: tamen respectu cuiuscuque obiecti, a quo non sufficienter actiuatur, habet liberam uoluntate consentiendi in actum, uel dissentiendi ab actu: solum enim respectu illius, quod mouet uoluntatem sub ratione ulti mi finis, uoluntas non habet huiusmodi in potestater eo quod a tali obiecto sufficienter actiuetur.

Forte dicetur, quod si ista solutio est bona, tunc uoluntas respectu finis careret libertate, quod non est uerum, quia potentia essentialiter libera, ad quodcumque comparetur, semper manet libera

Respondeo, quod quamuis uoluntas respectu vltimi finis, u non habeat libertatem contradictionis, sicut habet respectu corum, quae sunt ad finem, habet tamen respectu vltimi finis libertatem perfectae complacentiae cum necessitate immobilitatis, quia quamuis finem non possit non uelle, uult tamen ipsum non violenter, sed complacenter, & maxime voluntarie, & per consequens liberrime.

Nec opinio illius doctoris ualet in hac parte, quia si voluntas proprie esset actiua respectu sui ipsius, actiue, scilicet suum actum eliciendo in seipsa, tunc ipsa uoluntas necessario differret a seipsa: cum potentia actiua sit transmu tatiua alterius, secundum quod alterum, ut patet. 5. met.

Et confirmatur, quia inter actiuum, & passiuum est relatio realis, cuius extrema sunt realiter distincta: igitur si soluntas proprie actiuaret seipsam, tunc necessario uolumtas realiter differret a seipsa, quod est absurdum.

Ad quintum dicendum, quod ibi est fallacia cesequentis, puta dicendo mouet: ergo actiue mouet, quia ut patuit, voluntas potest se mouere multis aliis modis, quam actiue, proprie loquendo de actiuo.

Praeterea, dato, quod ipsa uoluntas sit in actu respectu finis, tamen adhuc est in potentia respectu eius, quod est ad finem: si igitur moueret seipsam ad illud, tunc secundum idem, & re pectu eiusdem esset in actu, & in potentia

Alias inuenitur talis additio. Etiam diceret aduersarius, quod intellectus non mouet seipsum ad conclusiones, proprie seipsum actiuando: quia ut sic, mouetur ab obiectis ipsarum conclusionum, & praemissarum

Articulus 2

Utrum voluntas prout est idem quod liberum arbitrium possit per motum suum peccare nullo existente errore in ratione

ARTICVLVS II Vtrum voluntas, pro vt est idem quod liberum abitrium, possit per motum suum peccare, nullo existente errore in ratione.

QVANTVM ad secundum articulum dico primo, quod nulla existente lignorantia in intellectu praeuia, n ratione causae, uoluntas ex sua libertate potest proprio suo motu peccare

1 Quia talis ignorantia, aut esset inuincibilis, & tunc non esset causa peccati, cum inuincibilis ignorantia excuset peccatum, ut patuit superius. Aut esset affectata, & nec tunc esset necessario causa peccati, sed ipsam praecederet

Peccatum malae uoluntatis. Aut esset neglecta, & tunc similiter huiusmodi ignorantia esset aliquo modo per pec tatum inducta, scilicet per negligentiam ipsius ignoranis: igitur ante omnem ignorantiam uoluntas potuit labi in peccatum.

2 Praeterea, peccatum primi angeli nulla praecessit igno tantia: alias pena praecessisset culpam, & eodem modo de primo homine.

3 Praeterea, in quolibet genere illud, quod est mensura omnium, quae sunt in illo genere, hoc necessario est primum omnium illius generis. ista patet. 1o, met sed mala voluntas est mensura omnium peccatorum: quia secundum Augustinum in de vera religione, vnumquodque malum tantum est peccatum, quantum est voluntarium. Et ibidem ait Augusti quod si nullo modo est voluntarium, nullo modo est peccatum: potest igitur peccatum esse: voluntate causatum sine ignorantia praeuia in ipsa ratione, ergo &c.

4 Praeterea, ista est expressa intentio Aug. tertio de li bero arbitrio, vbi ait, voluntas est prima causa peccandi, nec est, cui recte imputetur, nisi voluntati. Et eandem sententiam ponit Augus primo retractationum

3 Praeterea, si omne peccatum necessario precederes ignorantia, tunc numquam committeretur aliquod peccatum ex certa scientia, quod est contra sanctorum doctu tum sententiam, & specialiter lsidori, qui in libro de sino. dicit, quod triplex est peccatum, scilicet ex ignorantia, ex infirmitate, & ex industria, seu ex certa scientia, vel malitia,

Secundo dico, quod stante in ratione, seu in intellectu recto iudicio, tam in uniuersali, quam etiam in particulari, puta dictante intellectu in vniuersali, quod nullum delectabile existens contra legem Dei est prosequendum & in particulari, quod haec fornicatio est quoddam delectabile existens contra legem Dei, adhuc voluntas contra huiusmodi actuale dictamen rectae rationis potest peccare. Et loquor de voluntate per gratiam Dei nondum confirmata.

1 Quia pro quocunque tempore, vel momento ostenditur voluntati aliquid contentum sub suo adaequato obiecto, pro illo momento voluntas potest ipsum appetere: sed pro eodem momento, pro quo intellectus iudicat hanc fornicationem non esse faciendam eo, quod est bonum delectabile contra legem Dei, ostenditur voluntati huiusmodi delectabile, quod comprehenditur sub obiecto voluntatis: ergo pro eodem instanti voluntas potest ipsum at petere, & per consequens ipsum appetendo peccare, non obstante recto iudicio rationis.

2 Preterea, si voluntas non posset oppositum illius eli gere, quod dictatum, & iudicatum est a recta ratione: tuns voluntas non esset potentia libera libertate contradictionis. Falsitas consequentis patet consequentiam probo er Aristotelem. 9. metaphy. vbi ipse in hoc ostendit differentiam potentiarum rationalium, & irrationalium: quia irrationales necesse est agere, vel pati, quando actiuum, vel passiuum appropinquat : rationales vero non est necesse. Et sequitur, Hae quidem, scilicet irrationales, vna vnius factiua, id est determinatae sunt ad vnum: illae vero, scilicet rationales contrariorum: quare simul facient contraria, quodd si potentiae rationales agerent necessario ad praesentiam obiectorum, tunc simul essent factiuae contrariorum.

3 Praeterea, quilibet peccator experitur in se ipso, qu quandoque facit contra conscientiam suam, & contra illud, quod sibi recta ratio dictat: quia etiam aliqui in peccando cogitant, quod Deum offendunt, & aliquo modo, licet non ex toto, refroenantur propter timorem vindictae diuinae.

Sed contrarium istarum conclusionum tenet quidam doctor dicens, quod semper oportet errorem precedere in ratione ad hoc, quod sit malitia in voluntate, & hoc est contra primam conclusionem, & quod voluntas non potest eligere contra dictamen rectae rationis, & hoc est contra secundam conclusionem. Et hoc probat sic.¬

Quia autem voluntas fertur in illud, quod sibi per rationem ostenditur, & sub ratione, qua ostenditur, aut in aliquid aliud. Si primo, modo: tunc non poterit esse pecca tum in voluntate, nisi praefuerit error in ratione. Si secundo modo, tunc voluntas tenderet in aliquid non cognitum, quod est impossibile, cum bonum cognitum sit obi ctum voluntatis, vt patet per Augu. 1o de tri. vbi dicit, quod "inuisa diligere possumus incognita nequaquam".

2 Praeterea, si voluntas peccaret ratione existente recta, tunc voluntas non moueretur ab intellectu, sed potius moueretur a seipsa, consequentia patet. Falsitas autem consequentis probatur: quia inter mouens, & motum est relatio realis, Vt patet. 5. metaph eiusdem autem sed ipsum non est relatio realis, vt patet ibidem: igitur voluntas non potest mouere seipsam.

3 Praeterea, communiter dicitur, quod malitiam voluntatis saltem concomitatur error rationis: si ergo stante iudicio recto ipsius rationis, esset peccatum in voluntate: tunc in eodem instanti ratio esset recta, & non recta.

4 Praeterea, arguunt quidam alij sic. Si contra rectum iudicium rationis voluntas posset peccare, tunc malus homo carens morali virtute posset esse prudens Falsitas comsequentis patet. e. ethi, vbi dicitur, quod impossibile est es se prudentem non entem bonum. Consequentia probatur, quia per habitum prudentiae recte iudicamus de eligendis: ergo &c.

3 Praeterea, istud probatur auctoritate sacrae scripturae Quia dicunt ipsi peccatores, Frrauimus a via ueritatis, & iustitiae lumen non luxit nobis, & Sol intelligentiae non est ortus nobis,

Item, inquit sapiens, In omnibus operibus tuis memorare nouissima tua, & in aeternum non peccabis.

Item cum Apostolus multa peccata enumerasset ipsorum malorum hominum, subdit, Qui cum iustitiam Dei cognouissent, non intellexerunt, quoniam qui talia agut, diguni sunt morte,

Item Clemens s. suo libro multis praemissis de ista materia subdit, Ex his igitur omnibus colligitur, quod origo totius mali ab ignorantia descendit, & ipsa sit malorum omnium mater

3 Praeterea, hoc idem probatur auctoritate philosophi, qui s. ethicorum ait sic. lgnorat quidem omnis malus, quae debet operari, & a quibus sugiendum: & propter tale peccatum iniiusti, & uniuersaliter mali fiunt,

Item, in eodem tertio dicitur, Deceptio propter delectationem uidetur fieri; non enim existens bonum uidetur bonum esse: ergo uidetur, quod secundum Aristotelem apparentia boni non existentis praecedat peccatum.

Item. 7. eth. dicit Aristoteles, quod in factiuis operari confestim contingit. Et ibidem uult Aristoteles, quod si aliquis intellectus dicit in uniuersali, & in particulari aliquid faciendum, puta, quod omne dulce est gustandum & hoc est dulce: confestim sequitur operatio, si adsit facultas operandi.

3 Praeterea, concludunt isti, quod si uoluntas posset facere contra iudicium rationis, tunc non esset appetitus rationalis, quia alias faceret contra propriam suam naturam, & diffinitionem.

Sed ista opinio stare non potest. 1 Quia si uoluntas non posset eligere contra iudicium rationis, & necessario in omni sua electione se conformaret iudicio rationis, tunc periret omne meritum & demen ritum, consequentia patet: quia ex his, quae necessario a nobis fiunt, nec meremur, nec demeremur. Vnde ea, quae ure nobis insunt a natura, non sunt in nostra potestate, sed de necessitate eueniunt: ideo secundum philosoph¬ 3. eth. ex puris naturalibus nec laudamur, nec uituperamur: sicut enim in appetitu bruti nullum est peecatum. neque libertas, quia necessario, & sine contradictione sequitur apprehensionem, & appetit delectabile apprehensum, sic &c

2 Praeterea, contrarium istius opinionis Augustinus ex intentione determinat. 12. de ci. Dei dicens, quod "si duo homines aequaliter affecti corpore & anima", & in omibus alij conditionibus pariter omnino se habentes "videant unius corporis pulchritudinem" non difformiter eis occurrente sed potius uniformiter occurrentem eorum aspectibus, unus eorum potest illicite moueri ad illicite fruendum, & "alter in uoluntate pudica stabiliter perseuerare". Cum igitur per primam suppositionem in istis, duobus sit aequali

Articulus 3

Utrum voluntas pro vt est idem, quod liberum arbitrium, possit cogi ab aliquo ente creato

ARTICVLVS III Vtrum voluntas, pro vt est idem, quod liberum arbitrium, possit cogi ab aliquo ente creato.

QVANTVM ad tertium articulum dico, quod liberum arbitrium quo ad actum intrinsecum a nulla creatura potest cogi coactione absoluta, & sufficienti: quia si per aliquid hoc fieri posset, tunc maxime, ut uideatur,

Articulus 4

Utrum voluntas possit cogi a Deo vel a bono increato

ARTICVLVS IIII Vtrum voluntas pro vt est idem quod liberum arbitrium, possit cogi a Deo, siue a bono increato

QVANTVM ad quartum articulum dico, quod est facere, quod repugnat effectui; sed absolute, & sufficienter cogere voluntatem simpliciter repugat effectui, co actum enim est inuolunt arium, & per consequens si voluntas cogeretur ad hoc, quod vellet aliquid: tunc inuoluntarium esset voluntarium, & nolitum esset volitum, Haec autem & multa alia, quae sequerentur, contradictionem implicant, & per consequens repugnat effectui. Et haec est intentio bern in libro de libero arbitrio, vbi ait, Voluntas pro ingenita nobilitate, nulla cogitur necessitate. Quomodo autem voluntas possit ab vltimo fine immutabiliter necessitari absque tamen coactione, hoc ostem di. 1. libro. dist. 1. qu. 2

Sed forte dicetur contra praedictam conclusionem sic Magis excedit potentia dei liberum arbitrium, quam potentia hominis excedat quodcumque ens creatum : sec homo propter excessum suae potentiae multa entia creata potest sufficienter cogere. Minor de se patet Probatur maior, quia plus exceditur finitum ab infinito, quam fin tum a finito, sed potentia Dei est infinita, & potentia humana, ac omnis creatura finita, ergo &c.

Respondeo, quod licet Deus sit infinitae potentiae, & homo finitae: tamen homo potest quandoque creaturam corporalem cogere, eo quod talis natura sit capax coactionis, & eius coactio non implicat contradictionem: attamen Deus non potest cogere liberum hominis arbitrium, eo, quod non sit capax coactionis, nam eius coactio esset contradictionis implicatio, quia coactum non est liberum: igitur si liberum arbitrium cogeretur, tunc idem esset liberum, & non liberum,

Licet autem Deus voluntatem non cogat, potest tamen voluntatem immutare, quandocumque voluerit. Propter quod dicitur, Cor regis in manu domini, quocumque voluerit inclinabit illud. Et istud immutare potest fieri tripliciter. Vno modo alliciendo, puta bona promittendo, el etiam ostendendo: sicut nutrix mouet puerum ostendendo illi pomum. Alio modo inducendo, puta malpoenae comminando, iuxta illud, Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea accelerauerunt. Et iterum lmple facies eorum ignominia, & quaerent nomen tuum domine Tertio modo voluntatem melius disponendo, puta peccatum expellendo, & gratiam infundendo, & hoc Deus posset facere ita abunde & copiose, quod quamuis voluntatem non cogeret, ipsam tamen in bonis desideriis penitus immobilitaret; Sicut videtur fecisse in Apostoli conuersione.

Ad argumentum principale dicendum, quod non omnis necessitas est contra naturam: ideo nec intellectus, nec voluntas dicuntur proprie cogi, quamuis necessitentur, quia non omnis necessitas est coactio, alias enim cona ctio caderet in ipsum Deum, quia necessitate immutabilitatis intelligit se, & vult se. Etiam non est simile de intellectu respectu conclusionum, & voluntate respectu ec rum, quae sunt ad finem: quia res intelliguntur, vt sunt in intellectu, & ideo nihil consideratur, in conclusionibus nisi vt sequuntur ex premissis, propter quod intelligens pre missas, de necessitate intelligit conclusionem, proui sequitur ex praemissis. Sed res appetuntur, vt sunt in seipsis, & vt coniunctae sunt suis naturalibus conditionibus; quae quidem conditiones quandoque sunt displicibiles; ideo potest aliquis appetere finem, & tamen abhorrere ea, quae sunt ad finem. Potest enim aliquis immutabiliter appetere sanitatem, & tamen abhorrere potionem propter annexam amaritudinem, dato etiam, quod sciat sanitatem non posse inducia nisi per huiusmodi potionem. Vnde si talia, quae sunt ad finem nihil in se haberent nisi solum hoc, quod essent perductiua ad finem: tunc ea necessitate, qua quis appeteret finem, etiam appeteret ea, quae sunt ad finem. Sicut qui assentit principuis, etiam assentit his, quae necessario sequuntur ex principiis. Nunc autem quamuis aliquis velit ea, quae sunt ad finem, vt sunt productiua ad finem: potest tamen ea refutare ratione conditionis annexe: ideo &c

PrevBack to TopNext