Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An originale crimen rationem culpae retineat.

Quaestio. 1. An originale crimen rationem culpae retineat.

RVM peccatum originale habeat rationem culpae. Et videtur quod non quia ex illo nullus inculpatur, quod nulla supotentia potest praeuenire: sed ex nulla nostra potentia possumus illam originatl lem maculam praeuenire: igitur propter huiusmodi maculam nullus est inculpadus. Maior patet nam ex virtute illius maioris mouetur Arist. 3. ethc. vbi ostendit, quod ex puris naturalibus nec laudamur, nec vituperamur. Minor de se patet.

Contra a iusto iudice nullus damnatur sine culpa, sed paruuli decedentes, antequam sint baptixati, a Deo sententiantur ad perpetuam poenam damni: cum igitur talis poena non infligatur eis propter aliquod peccatum personale, quia nullum commiserunt: ergo propter solum originale, & per consequens habebit rationem culpe. Hic quattuor sunt videnda, quorum de primis duobus tractat. Magister in ista trigesima distinctione: de aliis vero duobus in distinctione trigesimaprima Primo igitur videndum est, vtrum aliquod peccatum contrahatur per humanam natiuitatem, & originem. Secundo de eo,. quod quaeritur. Tertio vtrum tale peccatum omnibus hominibus generaliter infundatur. Et quarto vtrum tale peccatum subiectiue respiciat essentiam, vel potentiam animae tts

RESOLVTI O. Hominem in praesenti ftatu initio suae conceptionit originalem cuspam contrabere nemo catholitus ambigit, quae sane culpa etsi ponalitatum sensibilium, nun per se sed per accidens causi existat, relata tamen ad primum partntem, personalit, ad posteros vere comparata natur alis merito nuncupatur

Articulus 1

Utrum aliquod peccatum contrahatur per humanam natiuitatem et originem

ARTICVLVS I Vtrum aliquod peccatum contrahatur per humanam natiuitatem & originem

QVANTVM ad primum primo ponam conclusionem oe affirmatiuam, Secundo inquiram vtrum huiusmodi peccatum sit causa sensibilium peenalitatum, quas patimur: dico ergo primo, quod quilibet catholicus habet concedere, quod aliquod peccatum homo incurrat ab origine suae conceptionis.

1 luxta quod ait Psal. Ecce in iniquitatibus conceptus sum, & in peccatis concepit me mater mea. Et istum textum exponit glosa de peccato originali.

2 Praeterea, si nullum esset peccatum praeter peccatu actuale, tunc non esset necesse paruulos baptixare.

Praeterea, negare peccatum originale imponitur De lagianis pro errore : ergo ad sui fassionem tenetur quilibet catholicus

4 Praeterea, ait Apostolus, Per vnum hominem pecca tum introiuit in mundum, & per peccatum mors.

Praeterea, Augustinus 13. de ciui. Dei ait sic, Adam "sponte deprauatus, genuit filios deprauatos".

Sed contra istud dicit lulianus haereticus.

Illud, quod nullo modo est voluntarium, nullo modo est peccatum. Hanc propositionem habet Pelagius, & sui sequaces a Deato Augustino in de uera religione: sed n principio nostrae originis nullum vlum habemus voluntatis: ergo &c

2 Preterea, scribitur, filius non portabit iniquitaten patris: igitur ex iniquitate primi parentis nos non puniemur, nec per consequens inficimur

3 Praeterea, per naturalem parentum originem non habemus nifi carnem : ergo nullum peccatum a parentum origine poterimus contrahere. Antecedens patet, quia secundum fidem anima inducitur per Dei creationem. Et philolophus ponit animam intellectiuam ab extra induci,. Consequentia probatur, quia opposita apta nata sunt fieri circa idem: sed caro non potest esse subiectum moralis virtutis; igitur nec vitii, seu peccati, & pr consequens, si tale peccatum infunderetur nobis a parentibus, tunc trans funderetur sine obiecto.

3 Praeterea, nullus est increpandus de eo, quod iness sibi a natiuitate, vt patet 3. eth. sed omnis homo ex hoc, quod inest sibi percatum est increpandus: ergo nulli homini potest inesse peccatum a natiuitate,

Sed ista sophismata, quamuis sint apparentia, sunt tanen contra catholicam veritatem: Quia ait Apostolus cramus naturafilij irae, sicut & ceteri

Ad primum dicendum ad maiorem, quod nullolicet illud, quam modo est voluntarium, non sit peccatum personale illius, respectu cuius est non voluntarium: ex hoc tamen non sequitu quin possit esse peccatum naturale: modo peccatum originale est peccatum naturale: igitur nihil hic concluditur de peccato originali. Etiam aliquo modo peccatum originale potest dici peccatum voluntarium, vt patebit in sequenti articulo.

Ad secundum dicendum, quod posito, quod filius quo ad ea, quae conueniunt sibi secundum se considerato, non portet iniquitatem patris: tamen quantum ad ea, quae ad psum deriuantur mediante patre, de inre patitur filius propter iniquitatem patris. Si enim pater propter suam iniquitatem priuatur aliquo iure hereditario, aut feudali, quod ad filios mediante patre debebat deriuari, priuato patre, omnes silij de iure sunt priuati. Sic quia Adam ratione sui delicti perdidit originalem iustitiam, quam sic a Deo accepit, quod per ipsum talis iustitia in poste ros debebat transfundi: ideo de iure omnes posteri ex sunt priuati. Et quia peccatum originale non est aliud quam carentia originalis iustitiae cum debito habendi eam: ideo omnes posteri secundum legem communem, qui seminaliter descendunt de Adam, nascuntur cum peccato originalis

Ad tertium nego consequentiam. Ad probationem dico, quod licet in catme non sit peccatum formaliter, est tamen in ea virtualiter: caro enim illa infecta, & polluta ex immundo semine cum libidine concepta est illius comditionis, quod sic inficit animam, quae sibi infunditur, quo tires sensitiuae in partibus illius carnis fundatae non obediunt plene superioribus viribus ipsius animae, & per con sequens est ibi exclusio originalis iustitiae, ratione cuius tires inferiores plene & perfecte obediebant superioribus, & per oppositum in tali anima erit originalis macula

Ad quartum dicendum, quod quamuis ex his, quae in sunt alicui a natiuitate, ipse non sit increpandus, vt in se consideratus: tamen vt consideratur in ordine ad iniquum patrem, propter cuius demerita iste pauper natus est, & hereditate priuatus est, ipse bene est increpandus. Quantum ad secundam inquisitionem istius articuli ego ponam duplicem conclusionem.

Prima est, quod peccatum originale non est per se cat sa nostrarum sensibilium poenalitatum.

1 Quia illius peccatum non est per se causa, qud inest nobis a natura, sed corrumpi & pati inest nobisa natura. Maior patet. Minorem probo, quia omne compositum ex contrariis, propter actionem vnius suae partis in alteram est passibile, & corruptibile: sed homo est compositus ex contrariis.

2 Praeterea, si peccatum esset per se causa destructionis naturalium ipsius peccantis, tunc naturalia malorum angelorum fuissent destructa consequens est falsum, quia secundum Dionisium 4. de diui non naturalia in demoni bus manserunt integra consequentia patet, quia non mi nus peccauit daemon, quam homo¬

Secundo dico, quod originale peccatum est causa per accidens praedictarum poenalitatum: Quia causa remouens prohibens est causa per accidens, peccatum originale fuit, & est causa remouens prohibens mortem, & poenalitatem nostram. Maior patet. Probo minorem, quia por eccatum primi hominis priuati sumus originali iustitia, uae omnia nostra interiora quantum ad corpus, & quantum ad animam sua virture perfecte adaequabat. Fiecti in uper sumus a paradiso, & priuati sumus esu ligni vitae, cuus virtute omne in nobis deperditum fuisset derfecte, & eque pure restauratum: ergo &c.

Sed contra istud videntur esse sanctorum auctoritates Dicit. n. Apostolus, Stipendia peccati mors. Et alibi, Corpus mortuum est propter peccatum. Et dicit dominus primis parentibus; Quacumque hora comederitis de ligne hoc, morte moriemini. Et Augustinus in multis locis, pota 14. de trini. & 15. de ciui. Dei, & contra epistolam fundamenti ait, quod huiusmodi defectus veniunt de damnatione peccati. Et lsidorus de summo bono ait, Si homo non peccasset, nec aqua eum submergeret, nec cum gnis combureret, nec aliqua huiusmodi prouenirent. Sed bene consideratis praedictis, tunc nec anctoritates stae, nec ceterae consimiles ipsis repugnant, quia istae auctu titates non plus concludunt, nisi, quod peccatum primi homini est causa mortis, & penae. Si autem ex hoc infertur, quod sit causa per se ipsius mortis, tunc proceditur a pluribus causis Veritatis ad vnam, quia potest esse causa remouens prohibens, sicut praedixi. Christus enim non habuit originale peccatum: & tamen naturaliter fuit corruptibilis. Quod autem lsidorus ait, aqua non subriergeret, nec ignis combureret, si homo non peccasset &c. Sic intelligendum, est uod egisset originalis iustitia, quod per alium violenter numquam aliquis homo fuisset proiectus ad ignem, vel aquam, vel in alium locum nociuum, & hoc egisset hominis clara intelligentia, & naturalis prudentia, quod seipsum numquam praecipitasset. Posito tamen casu per possibile, vel impossibile, quod homo in statu innocentiae in ignem fuisset proiectus, naturaliter loquendo, non mi nus potuisset comburi, quam si modo aliquis homo in gnem proiiceretur: nam si talis homo innocens non fuit et combustus, hoc non competisset sibi per naturam, sed er aliquod supernaturale donum Dei

Articulus 2

Utrum origimale peccatum rationem culpae retineat

ARTICVLVS II Vtrum origimale peccatum rationem culpae retineat.

QVANTVM ad secundum articulum dico, quod peccatum m originale proprie loquendo pot dici culpa, aliter tamen in ipso Adam, & aliter in ceteris hominibus: nan in Adam proprie fuit culpa personalis, quia personali suc actu, & propria voluntate suit perpetratum: sed in aliis suis posteris fuit, & est culpa naturalis, eo quod natura i Adam in posteros transfundenda in ipso Adam culpabilis effecta, cum huiu smodi culpa ad posteros deriuetur Quantum enim ad istud peccatum est quodammodo modus oppositus in Adam & in nobis: nam quia Adam actu proprio, & sua voluntate peccauit: ideo primo fuit infecta persona, & per infectionem personae fuit infecta na tura sed in nobis primo est infecta natura ab infecta por sona ipsius Adae per seminalem propagationem transfusa, & p consequens persona cuiuslibet nostrum in tali natu ra infecta constituta dicitur esse culpabilis, & maculata

Sed oppositum istius asserit quaedam opinio dicens, quo macula originalis in nobis non est culpa, sed est reatus po nae, quem ex peccato primi hominis incurrimus

1 Quia secundum Augustinum primo de libero arbitrio, culpa est malum, quod facimus, sed poena est malum, quod patimur. Respectu autem carentiae originaliiustitiae non habemus nos; actiue: sed pr assiue, ergo &cetera.

2 Praeterea, idem peccatum, quod fuit actuale in primo homine, est originale in nobis: sed peccatum actuali primi hominis non potuit traduci in nos quantum ad actum in quo formaliter est ratio culpae, sed solum quantum ac reatum: ergo &c.

3 Praeterea, defectus alicui conueniens contra suam voluntatem non habet rationem culpae, quamuis aliquo niodo possit dici peccatum, quia consueuimus dicere, quoi in monstruosis generationibus ipsa natura peccauit; seo defectus originaliter transfusus adiacet nobis contra omnem nostram voluntatem; ergo &c

4 Preterea, defectus naturalis non est culpabilis: ergo nulla culpa potest dici naturalis, cuius oppositum ego po sui in conclusione praedicta. Antecedens patet, quia naturale distinguitur contra voluntarium, sed voluntarium ne eessario includitur in eo, quod est culpabile¬

1 Sed ista opinio expresse videtur esse contra menten beati Augustini, qui in libro de natura & gratia ait. Pec tatum primi hommis non solum ipsum, sed omne necuit genus humanum, quia ex eo damnationem, & culpam s mul suscepimus.

2 Etiam istae rationes non minus sunt contra istam positionem, quam contra nos, quia sicut culpa praesupponit uoluntarium: sic reatus, quo iuste qui tenctur obnoxius, semper aliquo modo voluntarium praesupponit.

Ad primum igitur dicendum, quod nos omnes feci mus illud malum in Adam, secundum quod omnium nostrum natura in ipso fuit vnita, cum hoc peccatum perpetrauit.

Ad secundum dicendum, quod licet ex hoc, quod peccatum Adae non potuit traduci in: nos quo ad actum, bend arguatur, quod tale peccatum non sit in nobis personalis culpa, ex hoc tamen non habetur, quin possit dici naturalis culpa

Ad tertium dicendum, quod sicut manus, per quam committitur homicidium; in se considerata non est culpabilis: eo quod motus suus non fuit praecise a se, sed ad imperium alterius, scilicet ipsius voluntatis: vt tamen est pars hominis, qui voluntarie commisit homicidium, sic vere dicitur culpabilis, & a iusto iudice punitur, & mutilatur, sic quamuis quilibet singularis homo in se persona liter consideratus non sit culpabilis, vt tamen naturam recepit ab eo, qui eam deprauauit, & eam sua voluntati voluntarie maculauit, sic quilibet homo est aliquo modo voluntarie culpabilis.

Ad quartum dicendum, quod sicut habitus vitiosus dupliciter dicitur voluntarius, vno modo, eo quod voluntarie a mala voluntate est introductus; Alio modo, quia ad malam voluntatem inclinat, sic peccatum originale potest dici voluntarium, tum quia a mala voluntate primihominis est introductumitum quia nos ad malam volun tatem inclinat.

Praeterea, medium sapit naturam extremorum, sed peccatum originale est quasi quoddam medium inter actualem culpam ipsius Ade, a qua causatur, & culpam nostram actualem, quam causat, quorum extremorum vtrumque ess voluntarium; ergo peccatum originale & habet rationi culpae & voluntarii

Articulus 3

Utrum peccatum originale omnibus hominibus generaliter infundatur

ARTICVLVS III Vtrum peccatum originale omnibus hominibus generaliter infundatur.

QVANTVM ad tertium articulum ponam duas conclusiones.

Prima est, quod de lege communi originale peccatun vniuersalit er transfunditur in omnes homines, qui seminaliter descendunt ab Adam.

Secunda est, quod de priuilegio speciali ista macula non tetigit virginem gloriosam.

1 Conclusio prima patet auctoritate Apostoli, vbi ait, Quoniam quidem per hominem mors & per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes morium tur, ita & in Christo omnes viuificabuntur,

2 Preterea, ait idem Apostolus, quod peccatum trat siit in omnes.

3 Preterea, Augustinus super loannem ait, quod omnes ex illa radice veniunt, de qua cantat gemens Dauid Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, & in peccatis meis aluit me mater mea.

4 Praeterea, Augustinus de fide ad Petrum ait, Firmissime tene & nullatenus dubites omnem hominem, qui per concubitum viri & mulieris concipitur cum originali peccato nasci, impietati subditum, mortique subiectum. Et eodem capitulo ait Augustinus, framus & nos aliquam do natura filij irae, sicut &ceteri, a qua ira nullus liberatur nisi per fidem mediatoris Dei & hominum hominis esu Christi.

3 Praeterea, tota natura humana fuit infecta in Adam: ergo omnes, qui humanam naturam naturaliter, seu modo naturali ab Adam sumpserunt, ipsam infectam acceperunt, quantum est de legc communi. consequentia patet, quia ipse non potuit naturam dare aliter, quam ipse eam habuit. Sicut enim fonte totaliter infecto non possunt aquae mundae emanare: sic &c

Sed contra istud potest multipliciter argui¬. 1 Primo sic. Si peccatum primi parentis potest maculare, tunc puritas & sanctitas proximorum parentum non poterit expurgare, & sanctificare. Consequentia patet, nam cum bonum sit sui ipsius diffusiuum, bonitas parentum nonerit minus efficax respectu prolis, quam malitia, quae est quedam priuatio, cui nulla competit actio nisi ratione boni, in quo fundatur, vt patet quarto de diui. no. Ci gitur multi homines habeant sanctos parentes, sequitur quod non omnes nascantur, seu concipiantur in originali peccato.

2 Praeterea, illud, quod respectu generantis est meritorium gratiae, illud ipsum genitum non potest inficere. Ista atet: quia ab Apostolo dicitur, Si radix sancta, & rami. Et I Saluator inquit, Non potest arbor bona malos fructus facere. Sed actus matrimonialis generationis, cum fit non ratione libidinis, sed ratione procreandae prolis, est meritorius gratiae, quia alias matrimonium non esset sacramentum, nec talis actus esset sacramentalis, quorum oppositum atet in decretis, & quarto sententiarum

3 Preterea, nullus potest ab aliquo recipere, quod non reperitur in illo: quia sicut nihil dat, quod non habet; sic &c. Sed in nullo homine baptixato secundum ritum ecclesiae remanet peccatum originale: ergo nullus qui nascitur ab homine baptixato ex principio suae natiuitatis accipit peccatum originale

4 Praeterea, corrupto inferiori, non propter hoc cor rumpitur superius secundum totum suum ambitum: alias negatiue arguendo ab inferiori ad superius non committeretur fallacia consequentis. Sed natura humana, vt in Adam est suppositata, est quoddam singulare inferius respectu totius humanae naturae suppositatae in omnibus hominibus: ergo non sequitur; natura humana in Adam fuit corrupta: ergo in omnibus hominibus est corrupta

Praeterea, bonum poenitentiae ipsius Adae non profuit omnibus hominibus: ergo nec malum culpae Adae di buit nocere omnibus hominibus, quia Deus non est pronior ad condemnandum, quam ad miserendum

4 Praeterea, aliqui homines non morientur morte con porali: igitur in tales non peruenit peccatum originale consequentia patet, quia mors est poena peccati originalis, iuxta illud Apostoli, per vnum hominem peccatum intrauit in mundum, & per peccatum mors. Antecedens probo tripliciter

Primo per Apostolum, qui ait, Nos qui viuimus, qui residui sumus in aduentu domini non praeueniemus eos, qui dormierunt

Secundo, quia fides catholica ponit, quod Christus venturus est iudicare viuos & mortuos

Tertio, quia vt magister adducit quarto libro sententiarum distin. 43 auctoritate Beati Hieronvmi, quidam in fine mundi non morientur.

3 Praeterea, Augustinus dicit in libro de baptismo paruulorum, Non plus nocuit transgressio primi praeuaricatoris, quam valuit incarnatio Christi; sed incarnatio non valuit omnibus, cum multi damnentur; ergo transgressio non nocuit omnibus

o Preterea, Augustinus in libro de perfectione iustitiae ait, Quod nccessitate naturae fit, culpa caret: sed quicquid causatur ex semine, in prole fit, & causatur ex neces utate naturae.

0 Praeterea, August. in libro de nuptiis & concupiscentiis ait, Peccatum transmittit in prolem, non propago, sed libido, sed possibile est fieri generationem sine libidine, cum secundum communiter loquentes libido aut pertineat ad inordinationem sensualitatis, aut improbam voluntatem, quae in sanctis patribus non videntur fuisse: cum de Abraam dicat Augustinus, quod caelibatus loannis non praefertur coniugio Abraae.

ro Praeterea, Ambrosius ait de loanne Daptista, quod nondum illi inerat spiritus vit ae, & iam inerat spiritus gratiae: sed peccatum originale non potest homini inesse, antequam viuat: ergo videtur, quod loannes Daptista immunis fuerit ab huiusmodi peccato.

ldem potest argui de Hieremia, de quo ait dominus Priusquam te formarem in vtero, noui te, &c. Et planum est, quod dominus loquitur ibi de notitia approbationis alias hoc dictum non caderet in singulare praeconium ipsius Hieremiae, cum vniuersali notitia Deus omnes suas creaturas cognoscat etiam, antequam fiant.

Sed ista non concludunt: quia excepto filio virginis, & tirgine genitrice, de aliis omnibus hominibus concorditer tenetur ab omnibus catholicis doctoribus, quod concipiantur in peccato originali: ergo &c.

Ad primum igitur dicendum, quod consequentia non tenet: nam sicut Adam accepit a domino originalem iustitiam non solum, vt in se erat particularis persona, sed etiam, vt erat principium ceterorum, sic perdita originali iustitia, non solum Adam inficiebatur in se tali carentia, vt erat singularis persona: sed etiam, vt erat principium omnium posteriorum: sed quilibet alius sanctus, vel purus homo ita accipit a Deo puritatem, & sanctitatem, vt est singularis persona, quod tamen non accipit huiusmodi sanctitatem, vt est principium alterius personae.

Et ideo sicut granum purgatum a palea: quia sic purgatur, vt tale suppositum, quod non purgatur, vt est alterius grani principium; ideo quamuis in se sit purgatum a palea, generat tamen aliud granum palea inuolutum: sic qua nostri parentes propinqui ita purgantur in se personali¬ ter, quod tamen non purgantur naturaliter, hoc est, vt debent esse alterius naturale principium; ideo quamuis sini puri, & immaculati, generant tamen prolem inuolutam pa ea maculae originalis

Ad secundum dicendum ad maiorem, quod ille actus non est absolute meritorius, sed solum ex sancta, & sacramentali intentione generantis: & ideo vt meritorius est, puta vt est personalis, non inficit ipsum genitum : potest tamen ex tali actu infectio causari in ipso genito, vt ess naturalis, & vt talis homo naturam generatiuam conseuitur a primo parente.

Ad tertium patet per ea, quae dicta sunt ad primum.

Ad quartum dicendum, quod licet Adam, vt in se consideratus, fuerit singularis persona, & vt sic, ad corruptionem naturae, vt in ipso fuit singulariter suppountata, non oporteret naturam singulorum, & omnium hominum esse vel fuisse corruptam: tamen vt natura in Adam fuit originale, & vniuersale pricipium omium hominum, sic ad coruptio nem naturae in Adam sequitur corruptio in naturis ceterorum: vt sic enim natura in Adam habet se ad motum superioris, in quolibet autem alio singulari homine ab ipso propagato habet se ad modum inferioris

Ad quintum dicendum, quod ipse Adam bonum suae poenitentiae non potuit in posteros transfundere: quia principium talis boni fuit gratia ipsi a Deo personaliter, & vt priuatae personae data: malum autem originalis culpae fuit in eo, vt erat principium ceterorum: sicut etiam eius ppositum, scilicet originalis iustitia sibi fuit data, tamquam vniuersali, & originali principio, a quo transfunde retur in posteros. quam quidem iustitiam, cum perdidit, non solum pro se, sed etiam pro omnibus aliis eam perdidit, quia eo tenore, quo eam recepit, eodem tenore eam erdidit, & per consequens tali perditione infecit huma nam naturam, non solum vt in se personaliter fuit, sed vt in omnes alios originaliter transfundenda suit,

Ad sextum nego antecedens. Ad probationem dicem dum, quod vt recitat beatus Augustinus 2o. de ciui. Dei Flamma ignis praeueniet diem iudicii, quae tantum ascendet, quantum ascenderunt aquae diluuii in qua flamma mnes, qui tunc viuent super terram, morientur, attamen quia celerrime, & quasi immediate resurgent, ideo loquitur de eis scriptura, ac si viui mancrent

lste enim etiam in aliis locis est modus loquendi scripturae. Dixit enim Christus, Non est mortua puella, o hoc pro tanto, quia immediate voluit ipsam suscitare. Pro ter hoc etiam ait philosophus 2. physicorum, quod mo licum distat, pro nihilo reputat intellectus.

Ad dictum Hicronvmi dicendum, quod Hicronvmus non loquitur ibi secundum opinionem propriam, sed re citat dicta aliorum.

Ad septimum dicendum, quod intentio Augustini est, quod incarnatio verbi in hoc plus profuit, quia eos, qui obicem ex sua mala voluntate non ponunt, in altiori statu constituit, quam Adam fuerit, antequam peccauit.

Ad octauum patet ex superius dictis, ergo &c Ad nonum dicendum, quod dato per impossibile, velossibile, quod in actu generationis alicuius hominis nulla esset libido actualis; esset tamen in eo libido & concuiscentia habitualis, quae est derelicta in eo ab ipso peccato originali, quae dicitur fomes peccati, ratione culus generaret prolem infectam peccato originali;

Ad decimum dicendum, quod Ambrosius ibi per spiritum vitae intelligit actum spirationis & respirationis, quimo conuenit puero, quandiu est in vtero materno, habet. n. uer, quandiu est in matris vtero, apertum vmbilicum, prosit dicunt physici, per cuius aperturam cor eius sufficienter refrigeratur, quauis non habeat actum spirandi, & respiram di. Et quia loannes repletus fuit spiritu sancto adhuc ex tero matris, vt patet in euangelio, quod verisimiliter potest tredi factum fuisse, cum sex menses habuit in vtero maris, quando exultauit in vtero ad praesentiam Dei genitricis salutantis matrem loannis: ideo bene potest dici quod ante habuit spiritum gratiae loannes, quam spiritum vitae, id est, actum spirationis, qui sibi in vtero non potuit competere.

Ad illud de Hieremia dicendum, quod ex hoc non habetur, quod Hieremiae competeret aliqua sanctitas ante sui formationem in vtero, quia quod non est, illi nulla sanctitas inesse potest: sed solum habetur, quod Deus cognouit ipsum esse futurum bonum. loannes igitur Daptista, ac etiam Hieremias in originali peccato fuerunt, quamuis per sanctificationem spiritus sancti, quem ambo creduntur recepisse in matris suae vtero, purgati fuerint, antequam extra vterum nascerentur.

Secundo dico, quod virgo gloriosa ex priuilegio singi lari sic fuit praeuenta spititus sancti gratia, quod originali culpa numquam extitit maculata. Hanc tamen conclusionem cum sua probatione & declaratione, ne nimis ad presens teneam, differo vsque ad tertiam distinctionem tertii libri sententiarum: ibi enim proprie locum habet

Articulus 4

Utrum peccatum originale subiectiue respiciat essentiam vel potentiam animae?

ARTICVLVS IIII. Vtrum peccatum originale subiectiue respiciat essentiam vel potentiam animae.

QVANTVM ad quartum articulum dico, quod per catum originale principaliter, & per se est in essentia animae, per quandam tamen redundantiam est in omnibus potentiis animae, quia habitus & priuatio sibi opposita habet vicissim circa fieri idem subiectu, sed orginalis iustitia: cui originalis culpa opponitur priuatiue principa liter fundabatur in essentia animae, & per redundantiam in potentiis: ergo &c

Ad argumentum principale dicendum, quod quamuiex hoc probetur, quod peccatum originale non sit culpa actualis, non probatur tamen, quin sit culpa naturalis: ideo non valet argumentum.

PrevBack to TopNext