Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An Christus secundum quod homo adorandus sit adoratione latriae.

Questio. 1 An Christus secundum quod homo adorandus sit adoratione latriae.

VTRVM Christus, secundum qued homo, sit adorandus adoratione latriae. Et videtur quoed non. Quia reuerentia, quae soli Deo est debita, non debet exhiberi Christo secundum quod homo: latria est huiusmodiaergo &o Maior patet: quia dictio exclufiua addita alicul termino. xcludit omne illud ab eo, quod realiter differt ab eo, patet 1. physicorum. Sed Christus secundum e hemonm est Deus: quia si secundum quod homo esset Deus, tunc oporteret, quod quilibet homo esset Deus; Sicut si vsocheles habet tres secundum quod triangulus, oportet quoe quilibet triangulus habeat tres. Ergo quod soli Dec conuenit, non debet attribui Christo secudum quod homo. Minor patet per August. 10. de ciuit. Dei, vbi ait, qu latria est seruitus soli Deo debita

Contra, imagini humanitatis Christi est exhibenda latria, ergo videtur quod Christo, secundum quoed homo, sit exhibenda latria. Hic quattuor sunt videnda. Primo de eo quod quaeritur. Secundo, vtrum Christo, secundum, quod homo, sit exhibendus honor duliae : & hoc quantum ad distinctionem 7. Tertio, vtrum Christus, secundum quod homo, sit filius Dei adoptiuus. Et quarto, vtrum Christus, secundum quod homo est: fuerit ab aeterno praedestinatus. Et hoc quantum ad distinctionem decimam.

RESOLVTIO. aria quidem virtus quaedam moralis, ac quo quo mode xeneralis esse declaratur. Dulia vero tultus quidam creaturae debitus diffinitur verum cum chriftus vnicus Dei filius natur alis esse perhibetur, ob multas, quae ad veram adoptionem exiguntur, conditiones, nullo pacto adoptiuus pot est appellari, esi secundum quod hemo praedestinatias rite nunciFerer.

Articulus 1

Utrum Christus secundum quod homo adorandus sit adoratione latriae

ARTICVLVS 1 Vtrum Christus secundum quod homo adorandus sit adoratione latriae.

QVANTVM ad primum primo videndum est, quid sit latria, puta vtrum sit virtus. Secundo cui sit exhibenda. Quantum ad primum pono vnam distinctionem, deinde triplicem conclusionem.

Distinctio est, quod latriae nomen tripliciter potest accipi. Primo modo accipitur pro executione cultus di uini, & sic latria est quidam actus existens in rebus exterioribus. Alio modo accipitur pro ipsa exhibitione talis cultus, & est actus interior existens in nobis. Tertio modo, pro habitu imperante huiusmodi exhibitionem, ac etiam executionem exteriorem, Primo modo latria non est virtus, sed est materia virtutis. Secundo modo est actus virtutis, & ideo istis duobus modis exclusis ad prae sens quaeritur de tertio, vtrum sit virtus. Ideo iuxta hanc inquisitionem ponam triplicem conclusionem.

Prima est, quod latria est virtus. Secunda, quod est vin tus moralis. Tertia, quod aliquo modo est virtus generalis,

PRIMAM conclusiouem probo sic. llle habitus, cu us actus cadit sub praecepto legis diuinae, vere est virtus. latria est huiusmodi. Maior patet 5. ethicorum, vbi dititur, quod intentio legissatoris est inducere homines ad virtutem. Minor etiam patet: nam cum actus latria sit Dei adoratio, iste actus praecipitur lege diuina tam in libro Deuteronomij, quam in ipso Euanpelio, vbi dicitur, Dominum Deum tuum adorabis, & isli soli seruies.

2 Praeterea, omnis actus laudabilis, & meritorius est actus virtutis: quia vt patet 1. ethicorum, laus & honor debentur alicui in testimonium virtutis: sed actus latriae est laudabilis, & meritorius, vt de se patet: ergo &c.

3 Praeterea, virtus est, quae habentem perficit, & opus suum bonum reddit, vt patet 2. ethicorum: sed habitus latriae est huiusmodi, ergo &c

4 Praeterea: ille habitus, qui procedit ex electio¬ ¬ ne recta cadens supra debitam materiam cum debitis cir cunstantiis respectu finis, ille inquam habitus est virtus latria est huiusmodi : ergo &c

FoATE dicetur, quod actus reuerentiae est actus timoris, qui est donum spiritus sancti, vt patet Isa. 11. sed actus latriae est actus reuerentiae, igitur non erit, actus virtutis: quia dona distinguuntur a virtutibus, vt infra patebit

2 Item Magister in littera latriam appellat pietatem ergo idem quod prius.

AD primum igitur respondeo, quod exhibitio reuerentiae ipsi Deo, prout procedit a dictamine rectae rationis, sic pertinet ad virtutem, quae est latria: sed vt est motio facta a spiritu sancto, sic videtur ad donum timoris pertinere. Et per idem patet ad secundum: Nam pietas, vt consistit in quadam deuotione ad Deum imperata a ratione, sic pertinet ad virtutem, quae est latria: sed ut pietas dicit quandam beneuolentiam vniuersalem ad omnes homines factam immediate a spiritu sancto, sic est donum.

Secundo dico, quod latria praedicto modo accepta es virtus moralis: quia omnis virtus aut est diuina, puta theologica, aut humana. Si humana, aut intellectualis, aut moralis. Sed latria est virtus, vt patet prima conclusione, & non est theologica. Tum quia de virtute cultus diuini, quam appellamus latriam tractauerunt philoso phi, puta Tullius, nullus autem philosopus habet determinare de virtutibus theologicis. Tum quia virtus heologica non solum pro fine, verum etiam pro obiecto immediato, seu pro materia habet ipsum Deum; latria autem habet pro materia opera exteriora Tum quia omnis virtus theologica est fides, spes, vel caritas: sed latria nullum istorum est : ergo &c. Nec est intellectualis; quia illa consistit in consideratione: sed latria in operis exhibitione. Ergo relinquitur, quod sit moralis

Sed forte contra minorem dicetur: quod latria sit virtus theologica. Quia dicit Augu in enchiridi. Si quaeritur, quomodo colitur Deus, respode:i fide, sne & caritate.

2 Praeterea, vt patet in topicis, si oppositum praedicatur de opposito, & propositum praedicabitur de proposito: sed idolatria est infidelitas: ergo latria erit fides, quae est virtus theologica

3 Praeterea, contra conclusionem sic. Omnis virtus moralis consistit in quadam medietate inter superfluum, & diminutum, cum sit habitus electiuus immediate con- istens, vt patet 2. ethic. Sed Deo non potest exhiberi tanta reuerentia per habitum latriae, quin adhuc sit dignus maiori honore, & reuerentia, iuxta illud. Senedicentes Deum exaltate eum, quantum potestis, maior est enim omni laude¬

4 Praeterea, colere Deum, quod est proprius actu latriae, inest hominibus naturaliter; quia ante omnem legem homines colebant Deum. Vnde & August. ait, id est de doctrina Christiana, Omnes hoc Deum esse consentiunt, quod ceteris rebus omnibus anteponunt. Sed nulla virtus moralis inest nobis a natura, vt patet 2. ethi

Praeterea, si esset virtus moralis, maxime reduceretur ad iustitiam, cum sit quaedam redditio debiti, sed inter hominem, & Deum non potest esse iustitia: quia vt patet s: ethicorum inter Dominum, & seruum, patrem, & filium, non est iustitia: Deus autem est Dominus noster gubernatione, & pater noster creatione: ergo &c

Respondeo ad primum, quod fide, spe & caritate dicitur coli Deus, non quod his virtutibus formaliter actus colendi Deum eliciatur : hoc enim fit habitu latriae: sed pro tanto: quia vel materialiter concurrunt ad huiusmodi cultum, puta, si bona, & ordinata voluntas per habitum latriae exhibet actus fidei, spei, & caritatis Deo ad sui glotiam, & honorem : vel etiam dispositiue, puta, in quantum ex concursu actuum praedictarum virtutum actus latriae efficitur magis laudabilis, & meritorius

Ad secundum dicendum, quod, cum dicitur, idolatriest infidelitas, non est praedicatio essentialis, sed causalis; quia infidelitas est causa idolatrandi

Ad tertium dicendum, quod medietas virtutis moralis non comsistit in moderatione solum materiae, vel operationis huma nae: sed in ipsis circumstantiis, puta, quod fiat, quando opon¬ taet, cui & vbi, ac eo modo quo expedit. Excessus igitur peccans contra vitutem latriae non consistit absolute in superabundantia operis, puta quod Deus laudetur vltr, condignum: quia Dijs & parentibus non possumus reddere aequiualens, vt patet 8. ethicorum: sed consistit in mutatione debitae circumstantiae, puta, quod aliquis honc rem latriae reddit, cui non debet, scilicet idolo: & tund non est latria, sed idolatria : vel quomodo non debet; puta nimis ambitiose, vel sumptuose, ratione laudis humanae, & tunc est superstitio: vel quando non debet, puta, si infirmus contra dictamen rectae rationis vellet iciunare nimis, vel vigilare, tunc non esset latria, sed indiscretio. Quia, sicut ait, qui corpus suum vltra modum affligit: Dex suum ciuem occidit

Et per hoc patet ad quartum: quia habitus latriae non solum facit ad colere Deum: quia hoc debet nobis com petere per naturam, sed facit ad debite colere Deum, puta cum debitis circumstantiis modo quo iam dictum est.

Ad quintum dicendum, quod latria non est proprie spe cies iustitiae, quamuis aliquo modo reducatur ad iustitiam & ideo potest competere homini in ordine ad Deum. Etiam potest dici, quamuis inter dominum & seruum non sit iustitia, qua Dominus obligatus sit seruo, inter seruum tamen & Dominum est iustitia, qua seruus obligatus est Domino.

TERTIo dico, quod latria aliquo modo est virtus generalis; Et dico aliquo modo: quia latria potest dupliciter considerari, scilicet materialiter, & formaliter; Primo modo est virtus generalis; Secundo modo est virtus specialis.

Primum probo sic, illa virtus est generalis saltem materialiter, quae vtitur actu omnis virtutis, latria est huius modi. Maior patet. Probo minorem, quia bona voluntas informata latriae habitu, imperat exercitium cuiuslibes virtutis ad laudem, & honorem Dei

2 Praeterea, seruitus Deo debita est a virtute latriae., sed actu cuiuslibet virtutis possumus seruire Deo: ergo omnis virtus materialiter comprehenditur in latria.

3 Praeterea, iustitia legalis s, ethicorum dicitur virtus generalis, eo quod exequatur actum cuiuslibet virtutis propter obseruantiam legis, & ad satisfaciendum legisltori: Sic pari ratione latria dicetur virtus generalis; quia exequitur actum cuiuslibet uirtutis ad laudem, & honorem Dei explendum, prout ex debito tenctur creatura rationalis

4 Praeterea, haec uidetur esse intentio Apostoli, docentis nos omnia in gloriam, & honorem Dei faceres Et Augu1o. de ciuit. Dei ait, Religio christiana est quaedam vniuersalis via liberandae animae: Sed religio est nomen la trie, de qua ad praesens loquimur, vt patet per Magistrum in sittera, ergo &c

SED, quod formaliter latria sit quaedam virtus specialis, probo sic: Nulla virtus gencralis praecipitur per aliquod speciale praeceptum legis: sed magis per totam le em innuitur: Sed adoratio Dei veri, quae fit per virtuten latriae, praecipitur primo praecepto diuinae legis; ergo &c 2 Praeterea, illa virtus est specialis saltem formaliter cui opponitur vitium speciale: sed latriae opponitur vitium speciale: puta idolatria: ergo &c.

3 Praeterea, illa virtus, quae habet finem determinatum & specialem, illa est formaliter virtus specialis: Ista. pater: quia sicut neturalia specificantur a formis, sic mora lia specificantur a finibus: Sed habitus latriae habet fine determinatum, & distinctum a finibus ceterarum virtutum, finis enim fuus est exhibitio reuerentiae Deo ex de bito seruitutis: ergo &c. Instantias nullas adduco; quia quaecunque adduci possunt contra vnam partem istius com clusionis, clare soluuntur per alteram.

QV0 ad secundum istius articuli primi dico breuiter, quod primo & principaliter solus Deus est adorandus adoratione latriae. Quia sicut patet ex dictis sanctorum, atria est debita exhibitio reuerentiae summo Domino, cuius Dominium non est referibile in alterum, Sicut igitur solo Deo fruendum est principaliter, quia frui debemu tali bono, quod non est referibile in muius bonum, sicsolus peus principaliter adoratione latriae adorandus est: Et sicut frui vtendis est tota peruersitas ut ait Augusti. sic idolatria, puta adorationem latriae exhibere purae ercaturae, vt creatura est, tota peruersitas est: & est summum peccatorum. Et illud satis patet ex et;v mologia nominis: quia etvmologixando Latine, tuc latria dicitur quasi laus trina, idest, laus trinis personis in vna natura diuina exhibenda. Consequenter autem adoratio latriae est exhibenda humanitati Christi, cruci eius, & coronae. ac ceteris suis insignibus, ac etiam imaginibus Christi, lsta omnia patent per dicta sanctorum, ideo transeo ratione breuitatis

Articulus 2

Utrum natura diuina possit assumere naturam humanam

ARTICVLVS II Vtrum natura diuina possit assumere naturam humanam.

VANTVM ad secundum articulum est aduertendum, quod secundum doctores sanctos dulia respicit dominationem, sicut latria creationem. Et quia creatio soli Deo conuenit, dominatio autem communis est Deo, & creaturis; ideo quamuis latria soli Deo debetur modo, quo dictum est; tamen dulia potest esse communis Deo, & creaturis, sicut expresse patet per Closam super illo verbo. Adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctum est. Sed vt dulia accipitur pro sola reuerentia debita creaturae, tunc adhuc subdistinguitur in duas species, quarum vna vocatur hyperdulia, quasi superdulia, & haec exhibenda est excellentissimis creaturis, puta humanitati Christi consideratae secundum se: nam si consideratur, vt a verbo assumpta, tunc adoranda est adoratione latriae: sic enim est quasi indumentum, seu vestis, vel habitus Dei iuxta illud. Et habitu inuentus est vt homo: ideo &c. Huiusmodi etiam hyperdulia exhibenda est virgini gloriosae, & ceteris praecellentiisimis sanctis. Alia species duliae retinuit sibi nomen commune, quia non habet proprium, Et haec dulia est hono debitus vnicuique creaturae secundum statum suum, siut sit in vita praesenti, siue sit in vita beata. DE honors autem istius duliae solet a quibusdam dubitari, vtrum sul ditus talem honorem debeat exhibere praelato, etiam ex tenti in peccato mortali. AD h o e breuiter dico quod sic. Quia cui debetur obedientia, eidem debetur & reuerentia: Sed praelatis etiam malis tenemur obedire, iuxta illud, Subditi estote in omni timore dominis vestris, non tantum bonis & modestis: sed etiam discois. Et ad Rom. dicitur, Omnis anma potestatibus sublimioribus subdita sit: Et sequitur ibi; Non est enim potestas nisi a Deo. Quae autem a Deo sunt ordinata unt. Itaque qui resistit: potestati: Dei, ordinationi re sistit: Qui autem Deo resistit: sibi damnationem acqu rit. Cum igitur mali praelati sint domini, & potestate sublimiores: ergo &c

2 Praeterea, quamuis talis praelatus sit malus, tamen defere ndum est suo statui cum reuerentia, quia in eo ponoratur bonitas reipublicae, quae maior est, quam mecitum, vnius singularis personae

3 Praeterea, cum Deus ex sola etiam secreta poenitentia relaxet peccata: ideo numquam possumus esse certi aliquem esse peccatorem, nisi pro illo tunt, quando actu committit peccatum: igitur quamuis pro illo tunc subditus non teneatur honorare peccatorem prae atum, quando actu videt ipsum peccatorem, toto tamen alio tempore ad hoc tenetur.

SED contra illud potest argui auctoritate Creg. qui in suo pastorali sic ait. In exemplum culpa vchemener extenditur, dum pro reuerentia gradus peccator honoratur.

2 Praeterea, honor est exhibitio, reuerentiae in testimo, nium virtutis, vt dicitur 4. et hic sed in aliquo prelato nulla est virtus : ergo nullus debet ipsum honorare, ne falsum testimonium perhibeat: quia scriptum est, Falsus testi non erit impunitus.

RESPONDPO ad primum, quod illa verba hon dicit Greg. ad hoc, quod retrahat subditos a condecenti reuerentia talibus praelatis exhibenda: sed vt talibus praelatis incutiat timorem ex insinuatione magnitudinis, & multitudini suorum peccatorum.

Ad secundum dicendum, quod quamuis aliis communibus hominibus non teneamur ad exhibitionem honoris, nisi propter eorum virtutem, ipsis tamen praelati nostris praeter hoc tenemur ex condicione sui status.

Articulus 3

Utrum Christus, secundum quod homo, sit filius Dei adoptius

ARTICVLVS III Vtrum christus, secundum quod homo, sit filius Dei adoptius.

QVANTVM ad tertium articulum est aduertendum, Aq quia adoptio diuina trasumpta est ab adoptio ne humana, omnes auten transferentes secundum aliquan fimilitudinem transferunt, vt dicitur 8 topic. ergo primo oportet videre condiciones adoptionis, secundum quan homo adoptat hominem, vt ex hoc videre possimus adoptionem, secundum quam Deus adoptat homine. Adoptio autem humana secundum theologos, & iuristas sex condiciones requirit. Prima est, quod quicquid in huiusmodi facto agitur, hoc sit de gratia, & non de iure. Secunda est que adoptans non fuerit principium essendi ipsi adoptato ertia est, quod adoptatus de non filio fiat filius. Quarta est, que adoptatus ante adoptionem non fuerit in potestate adoptantis. Quinta est, vt ille, qui adoptatur, habeat ius in capienda hereditate ipsius adoptantis, quod non habuis prius, quam adoptaretur. Sexto, quod tamen hereditaten huiusmodi non capiat, nisi post mortem adoptantis. Apponunt etiam iuristae, quod adoptans debet esse sui iuris. Et ideo seruus nullum potest adoptare, cum nec se, nec sui domino possit alienare sine consensu domini. Debeetiam esse non castratus, seu caste natus, id est, non debet esse naturalis eunuchus: quia adoptio quasi imitatur naturam. Sic enim diffinitur a iuristis. Adoptio est legitimus actus, per quem quis efficitur filius, qui non est, peneid est fere, naturam imitans. Et quia natura priuauit castratum filiis, ideo non admittitur, quod possit gaudere filiiadoptiuis: Spado tamen, puta, qui lectione perdidit go nitalia, potest adoptare, quia secundum eadem iura impedimentum accidentale non est tantum ponderandum; sicut impedimentum naturale.

Requiritur etiam, quod sit sexus masculini, quia mulier non potest adoptare sine speciali concessione, & dispensatio ne principis, quam prohibitionem forte pro tanto iura apponunt, quia mulier est mobilis animi, & inualidi confilij, vt patet T. polit. Et ideo si pro suo libito posset adoptare, de facili, & sine ratione proximos naturales here des suo iure priuaret, alienos heredes constituendo vir tute adoptionis. Debet insuper adoptans esse maior, set antiquior, quia monstruosum esse videtur, quod filius sit maior, & antiquior patre. Haec quasi omnia inueniuntur. fi de adop. & insti eod tit: De praedictis autem sex condicionibus solum tres obseruantur in adoptione diuina, pota, prima, tertia, & quinta: aliae autem tres ibi non possunt obseruari, scilicet secuda, quarta, & sexta, cum Deus sit omnibus principium essendi, quod est contra secundi condicionem: omnia sint in potestate Dei omni tempore, contra quartam: & Deus sit immortalis, quod obuiat sextae condicioni. Nene igitur dixit Arist. quoe omnes transferentes secundum aliquam similitudinem transferunti & non dixit secundum omnem: quia non omnem opon tet condiciones obseruare in transsato, quae requiruntur in eo, a quo transfertur. Et per hoc etiam patet ad mult argumenta, quae ex carentia praedictarum condicionum fiunt contra Dei adoptionem. Per praedicta etiam pate ad quaesitum in isto3 artic. puta vtrum Christus secundum quod homo, sit filius Dei adoptiuus, quia cum hoc nomen filius suppositum exprimat, & in Christo non sit suppositum, nisi diuinum: ideo Christus secudum quod filius, dici potest esse filius naturalis Dei patris, & per consequens non ex gratia, quod est contra primam condicio nem adoptionis diuinae. Item numquam de non filio factus est filius, quod est contra secundam. Item numquam cepit habere ius in diuina hereditate, quod prius non haberet, cum tale suppositum sit patri coaeternum; Igitui Christus etiam secundum quod homo non potest dici adoptiuus filius Dei.

FORTE dicetur, quod illud est contra Hylarium, qui s ait, Potestatis deitas non amittitur, cum carnis humani¬ lItas adoptatur.

2 Praeterea illi sunt filij adoptiui, super quos requiescit spiritus sanctus, sed maxime requieuit super Christo secundum quod est homo.

3 Praeterea, minoris dignitatis est esse seruum Dei; quam filium adoptiuum: sed primum non repugnat Christo, vt homo est, iuxta illud, Exinaniuit autem semetip sum formam se rui accipiens; igitur nec esse filium adoptinum sibi repugnabit.

4 Praeterea, si ex hoc sufficienter arguitur Christum non posse esse filium adoptiuum: quia prius non erat non filius, tunc nec aliquis homo posset fieri filius adoptiuus quia postquam factus est homo semper erat filius, iuxta illud. Nunquid non ipse est pater tuus, qui possedit te & fecit, & creauit te:Et infra, Deum qui te genuit dereliquisti, & oblitus es domini creatoris tuiSed ista non concludunt: Quia etiam sancti doctores manifeste tenent praedictam conclusionem. Dicit enin Ambrosius, & habetur ad Roma. 1. Volui, & reuolui scripturam diuinam, & numquam inueni Christum filium adoptiuum; Et glo. ad Philip. Scito ergo, quod est donatio naturalis, & est donatio gratuita. Naturali donatione dedit pater nomen, quod est super omne nomen Deo fi- lio non homini Christo, nec secundum quod est Deus, nec secundum quod est homo, nec fuit aliud istud dares uam sibi aequalem filium generare. Sratuita vero donatione dedit homini Christo, non Deo: quia Christus non in quantum Deus: sed in quantum homo per gratis accepit naturam Dei, quod est super omne nomen, non per gratiam adoptionis: sed per gratiam vnionis, vt nonn sit Christus adoptiuus Deus : sed verus Deus, cui flectitur omne genu.

AD primam igitur instantiam dicendum, quod Hylarius non loquitur ibi proprie de adoptione, sed de vnione, qua deitas fuit vnita carni in eadem persona verbiAd secundum dicendum, quod ad esse filium adoptiuum non sufficit inhabitatio spiritus sancti: sed requiruntum alia, de quibus superius dixi, quae non fuerunt in Christo. Ad tertium dicendum, quod Apostolus non appellat Christum seruum, sed confitetur eum humanitatem assumpsisse, quam appellat formam serui

Ad quartum dicendum, quod valde large vtimur nomine filij, cum creatum dicimus filium creationis, & ideo non aequa ratione prohibentur ceteri homines esse filij adoptiui sicut Christus: quia Christus est proprius filius; & naturalis filius Dei. Nam cum hoc nomen filius exprimat suppositum, & in Christo non sit suppositum nisi naturalis filij Dei; ideo non possumus dicere, quod Christus sit filius adoptiuus, nec in quantum Deus, nec in quantum homo¬

Articulus 4

Utrum Christus, secundum quod homo est, fuerit ab eterno praedestinatus

ARTICVLVS IIII Vtrum christus, secundum quod homo est, fuerit ab eterno praedestinatus.

QVANTVM ad quartum articulum dico, quod Christus secundum quod homo suit ab aeterno praedestinatus: quia praedestinari est ad futuram gratiam praepa¬ tari: sed quamuis humanitas Christi non fuerit praeparata ad gratiam adoptionis, fuit tamen praeparata ac

gratiam vnionis, quae multo maior fuit, quam ceterorum hominum gratia adoptionis : ergo secundum hoc Christus in quantum homo, hoc est ratione suae humanitatis. non minus fuit praedestinatus, quam quicumque hominum ceterorum.

2 Praeterea, Christus est praedestinatus filius Dei in virtute, vt ait Apostolus, aut ergo talis praedestinato conuenit Christo, secundum quod est Deus, aut secundum quod est homo: Non primum: quia eius, quod semper est, non potest esse praedestinatio, vt patet in glo, ad Rom, 1. Hoc etiam insinuat vocabulum praedestinationis: nam haec praeposito prae denotat quandam antecessionem; Deum autem nihil praecedere potest, nec tempore, nec natura: ergo oportet, quod Christus praedestinatus sit secundum quod homo.

FoRTE dicetur, quod si Christus praedestinatus est secundum quod homo, tunc omnis homo esset praedestina tus: quia quod conuenit alicui subiecto cum re duplicatione alicuius termini, hoc debet conucnire omnibus contentis sub illo termino.

RESPONDEO, quod Iy secundum potest accipi dupliciter : Vno modo reduplicatiue; Alio modo distinctiue; Primo procedit instantia, non autem secundo modo: Nam in proposito Iy secundum non est nota reduplicationis, sed est nota distinctionis, puta est sensus, Christus est praedestinatus secundum quod homo, id est, secundum humanam naturam, & non secundum diuinam naturam. Argumentum principale concedo, quia siue ly secundum accipiatur tamquam nota reduplicationis, siuc tam quam nota distinctionis, semper ista est neganda, Chriitus secundum quod homo est adorandus adoratione latrie.

Ad argumentum in contrarium dico, quod consequentia est falsa: quia figura Christi humanitatis non adoratur adoratione latriae ratione humanitatis, absolute, & secundum se: sed ratione humanitatis, vt assumpta est in vnitatem personae diuinae, cui proprie, & per se debetur adoratio latriae: ergo &c.

PrevBack to TopNext