Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO XI. breuissima diuisio huius distinctionis in qua prope agitur de qubusdam praedicatis, quae sonant indignitatem in natura hum4. ma in christo reperta.
OLETETIAM QVAR1 &c. Post uam Magister inquisiuit de eo, quod spectare videtur ad naturae humanae dignitatem: hic de quibusdam aliis inquirit spectantibus ad indignitatem, puta, ad limitationem naturae, sicut esse creatum: & ad limitationem mensurae, sicuesse inceptum, vel inchoatum; Et diuiditur in duas partes: nam primo Magister, quaerit utrum simpliciter debeat concedi Christum habere esse creatum. Secundo, vtrum debeat simpliciter concedi hominem Christum habere esse inchoatum ibi, Post praedicta &c. Prima in duas; quia primo mota quaestione respondet, quod Christum esse creaturam non debet concedi absolute, Secundo ostendit, quod potest concedi sub adiecta condicioni ibi, Sed addita determinatione; Et haec in tres: quia primo exprimit hanc condicionem, seu determi- nationem. Secundo adducit vnam obiectionem. Et tertio ostendit hanc obiectionem non valere, & esse tropicam locutionem. Secunda ibi, Et si ergo. Tertia ibi, Sed ex tro picis circa hac distinctio nem quaero.
On this page