Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An Christus sit creatura.

Quaestio I. An Christus sit creatura.

VTRVM haec proposito sit vera, Christus est creatura.

Videtur, quod non. Quia Dei filius non est creatura: sed Christus est Dei filius. Maiorem probo: quia sicut se habet emanatio diuinarum personarum ad productionem creaturarum, sic se habent emanantes diuinae personae ad productas creaturas: sed emanatio diuinarum personarum necessario presupponitur a productione creaturarum: ergo emanantes diuinae personae, puta, filius & spiritus sanctus necessario praesupponuntur ab omni crea tura, & per consequens non possunt esse aliqua creatura; alias enim idem praesupponeret seipsum. Minor patet ex fide. Contra, omnis homo est creatura, Christus est homo: ergo &c. Hic quattuor sunt videnda: Primo, vtrum productio creaturarum necessario praesupponat emanationem diuinarum personarum: Secundo, vtrum haec pro posito sit concedenda, filius Dei est creatura. Tertio, vtrum haec sit simpliciter, & absolute concedenda, Christus est creatura. Et quarto, vtrum haec sit concedenda, Christus, secundum quod homo, est creatura.

RESOLVTIO. Veritas persuadet, quod necess ario emanatio diuinarum personarum creaturarum productionem, & ordine, &e causalitate prae cedat: at vero, cum haec praeposito, Dei filius ert creatura. simpliciter ae absolute neganda sit : hoc quoque, christus est creatura, simpliciter, & absolute non est concedenda.

Articulus 1

Utrum productio creaturarum necessario praesupponat emanationem diuinarum personarum

ARTICVLVS I Vtrum productio creaturarum necessario praesupponat emanationem diuinarum personarum.

QVANTVM ad primum ponam duas conclusiones Prima est, quod emanatio personarum de necessitate praecedit productionem creaturarum prioritate ordinis, siue ordinaliter. Secunda, quod praecedit causaliter. Primam conclusionem probo sic. 1 Quandocunque. aliquae productiones sic se habent, quod terminus vnius. est principium alterius, tuc de necessitate illa productio, cuius tale principium est terminus, praesupponitur ab ea tuius est principium. Ista patet de se: sed terminus emanationis diuinae ab intra est principium productionis creaturarum ad extra: nam siue accipiatur terminus formalis, qui est ipsa creatris essentia; siue terminus totalis, qui est uppositum filij, vel spiritus sancti, semper patet, quod ista minor est manifesta: quia & essentia diuina, & suppositm filij, & spiritus sancti vna cum supposito patris sunt vnum principium omnium creaturarum: ergo &c.

2 Praeterea, illud quod procedit per modum voluntatis, vt voluntas, necessario praesupponit illud, quod proco dit per modum intellectus: vel etiam per modum voluntatis, vt natura est: ista patet: quia sicut actus voluntatis praesupponit actum naturae, & intellectus: sic &c. Sed crea tura procedit a Deo per modum voluntatis, vt voluntas est, filius in diuinis procedit per modum intellectus, seu per modum naturae, vt natura est; spiritus sanctus per modum voluntatis, vt natura est, vt declaraui in r: lib ergo &c.

Praeterea, illa productio, quam impossibile est fieri, nisi per intelligere & velle, vt est commune tribus di uinis personis, necessario praesupponit saltem ordinali¬ ter emanationem diuinarum personarum, productio creaturarum est huiusmodi maior patet, probo minorem, quia creaturae non producuntur nisi por intelligere essentiale, & per velle essentiale, quae sunt necessario tribus personis comu nia, cum idem sit velle & intelligere omnium trium personarum secundum fidem sanctam.

SED aliqui oppositae opinionis suam intentionem probant sic. Quando aliquae duae emanationes sic se habent, quoi formale principium vnius est ordinaliter prius formali principio alterius, illa, cuius principium est prius, non pro supponit aliam de necessitate, sed formale principium productionis creaturarum est ordinaliter prius formali principio emanationis personarum: ergo &c. Maior patet. Minor probatur: quia absolutum in diuinis est ordinaliter prius respectiuo: sed formale principium producendi creaturas est absolutum, puta, ipsa diuina essentia: sed formale principium producendi personas vel est relatiuum, vel est essentia sub relatione.

2 Praeterea, illud, quod ex sui natura non praesupponit nisi suppositum absolutum, vel quasi absolutum, hoc non prae supponit de necessitate emanationem personarum, creatio est huiusmodi: quia ludei, ac etiam multi Pagani ponentes tantum vnum suppositum in diuinis, ponunt Dei producere creaturas.

3 Praeterea, non minus est perfecta Dei patris potentia quam eius sapientia: sed pater per se, & ex se est perfecte sapiens, & sciens, sicut probat Aug. 25. de trin. ergo pater per se, & ex se & in se est perfecte potens, & per consequens per se potest creaturam producere, non expecta. to quocunque alio.

4 Praeterea, ordinaliter pater prius habuit intelligere essentiale, quam notionale cum ergo creatura producatur per intelligere essentiale, persona filii per intelligere notionale: ergo productio creaturarum non praesupponit de necessitate productionem filii, nec per consequens productionem spiritus sancti: ergo &c.

3 Praeterea, patri nihil accrescit ex productione filii: ego non est impossibile patrem producere creaturam sece dum se, non requisito filio. Antecedens patet. Nam pater est fontana deitatis, cui nihil accrescit ex alio, sed totum, quod habet in se ipso, & a se ipso. Consequentia etiam patet de se ipsa: ergo &c.

SED quia isti innituntur cuidam falsissimo fundamento, puta, que in quodam priori ante productionem filij pater possit creare: ideo antequam iam dictis motiuis respodeam, volo arguere contra illud falsissimum fundamentum. Quia pro illo ficto priori, in quo pater non est, nec aliquod esse potest habere, nec habet, in illo pater nihi potest creare, sed pater non habet prius esse, quam sit in actuali productione filii: ergo &c. Maior patet, quia agere vel praesupponit esse, sicut in agentibus absolutis, ve saltem est idem cum formali constitutiuo, quo agens constituitur in esse suppositali; sicut gonerare diuinum est idi quod ipsa paternitas, qua pater in esse suppositali costitu tur. Minor etiam patet, quia relatiua simul sunt naturali intelligentia. Etiam probaui in lib. 1. quod impossibile est esse inter diuinas personas aliquam prioritatem, praeter prioritatem originis, quae prioritas nullam praecessionem requirit, sed solum dicit hoc esse ab hoc.

2 Praeterea, pater non potest intelligere creaturam, nisi ordinaliter prius intelligat se: sed pater non potest pro ducere creaturam, nisi intelligat creaturam: ergo pater non potest producere creaturam, nisi prius intelligat se: cum ergo intelligendo se producat personam verbi: ergo de necessitate pater producit verbum, antequam producat creaturam. Et eodem modo potest argni de velle respectu spiritus sancti.

3 Praeterea, artifex in productione artificialium praesup ponit artem: Sed pater quauis producat filium naturali ter, in productione tamen creaturarum se habet per modi artificis: Omnium nm est artifex, vt dicit Sapiens. Etiam di oppositum, runc produceret creaturas ex necessitate natutae, quod fuit error aliquorum philosophorum: ergo in produ¬ ctione creaturarum praesupponit necessario verbum suum, de quo ait August. 8. de trin, quod est "ars omnipotentis, atque sapientis Dei, plena rationibus omnium viuentium".

4 Praeterea, non minus pater coexigit filium & spiritum sanctum in productione creaturarum, quam conexigat filium in productione spiritus sancti; quia sicut est vna virtus spiratiua in patre, & filio, ratione cuius pater in spirando requirit filium, sic est vna virtus creatiua in omnibus tribus personis, ratione cuius secundum Damas indiuisa sunt opera trinitatis, sicut est indiuisa substantia; sed pater de necessitate conexigit filium in spirando, vt pro tuit in primo li. ergo de necessitate comexigit filium & spiritum sanctum in creando.

3 Praeterea, productio contingens potens aliter se habe re, necessario praesupponit eam, quam impossibile est ali ter se habere, & hoc maxime, si illae duae productiones respiciunt idem agens: sed productio cuiuscunque creaturae est contigens, & productio diuinarum personarum est necessaria & immutabilis: ergo pater &c.

S Praeterea, quandocunque aliqui dno actus sic se habent respectu vnius agentis, & quod vnus de necessitat, non potest esse coeternus, vel saltem potest esse non cons ternus, tunc ille, qui de necessitate est agenti coeternus, necessario praesupponetur ab illo, qui non est de necessitate coneternus: sed productio diuinarum personarum est de necessitate patri coeterna: productio autem creaturarum vel non potest esse patri diuino coneterna penes illam opinionem, quae ponit, quod impossibile est mundi fuisse ab eterno, vel saltem potuit esse non coeterna, vt de facto apparet, cum mundus productus sit in tempore: ergo &c.

Ad primum motiuum istorum dicendum quod minor non est vera; Ad probationendico, sicut etiam dictu est in libro primo, quod potentia generandi, ac etiam spirandi est ipsa essentia absoluta, quamuis non progrediatur in actum, nisi vt stat sub respectu paternitatis quo ad generationem, & spirationem, quo ad spritus sancti productionem. Sic etiam dico in proposito, quod quamuis essentia, diuina sit principium ereandi, tamen non progreditur in actum creationis, nisi vt suppositata est tribus personis.

Ad secundum dicendum, quod quamuis possibile si contingit, nullum sequatur impossibile; vt patet 1. priorum & 1. physic, tamen ex impossibili suppositione multa impossibilia sequi possunt: Sed posito ludaeorum, & Paganorum negantium sanctissimam trinitatem, est imposfi bilis, quia impossibile est Deum aliter esse, quam est. Cum ergo Deus sit trinus, da quod non sit trinus, sequitur quod Deus non sit Deus; Et ideo patet, quod minor illius rationis non solum est falsa, veram etiam est impossibilis omnino.

Ad tertium dicendum, quod quamuis pater sit potens ex se & in se; tamen quia eadem est & ab aeterno fuit potentia patris & filij & spiritus sancti: ideo nihil ab extra producere potest, quod non producant filius, & spiritus sanctus.

Ad quartum nego maiorem, quia nullum intelligere patri potuit competere ante intelligere notionale; quia nec ater potuit esse pater ante intelligere notionale. Ad quintum nego consequentiam, quia quamuis patri nihil accrescat ex productione filij, tamen non potest producere spritum sanctum, nisi producto filio, sic &c Secundo dico, quod non solum ordinaliter; verum etiam causaliter productio personarum de necessitate raecedit productionem creaturarum: quia sicut habet productum ad productum, sic se habet productio ad productionem, sed omne productum extrinsecum quantum ad omne suum esse reale necessario dependet causaliter ab omni producto intrinsece in diuinis: ergo omnis productio rei extrinsece causaliter dependet a productione intrinseca diuinarum personarum.

2 Praeterea, productio illius, per quod omnia facta, seu creata sunt, praesupponitur in ratione causae a productione sactorum, seu creatorum: sed de verbo Dei dicitur, Omnin per ipsum facta sunt, & sine ipso factu est nihil, ergo productio verbi &c

3 Praeterea, cum Deus sit agens per intellectum, & voluntatem, ergo talem ordinem debemus ponere in Dei productione, qualem ponimus in Dei cognitione, & volitione: sed cognitio, & volitio intrinsecorum est sibi ratio cognoscendi, & volendi extrinseca, cum cognitio & volitio obiecti primarij sit ratio cognoscendi, & volendi obiectum secundarium, ergo productio intrinsecorum puta diuin arum personarum aliquo modo est ratio, seu causa productionis extrinsecorum, puta creaturarum.

3 Praeterea, dicit Beatus Aug. 15. de trin "Verbum nostrum potest esse, quod non sequatur opus. opus autem esse non potest nisi praecedat verbum: Sic verbum Depotuit esse nulla existente creatura, creatura autem nulla potest esse nisi per ipsum verbum, per quod facta sunt j omnia."

Sed contra illud sunt duo doctores, Quorum vnus arguit sic. Quando duae actiones sic se habent, quod ante vnam illarum habetur formale principium alterius perfectum in supposito perfecto cum debita conuenientia illius principij ad actum, tunc haec actio, cuius formale principium productiuum sic praehabetur, non praesupponit aliam actionem causaliter, dato quod ipsam presupponat ordinaliter: sed sic est in proposito, quia pater an te omnem productionem: intrinsecam est suppositum perfectum habens in se formale principium productiuun omnium creaturarum cum debita conuenientia ad productionem earum : quia ex hoc essentia diuina existens in patre ante omne productionem erat conueniens principium productionis creaturarum: quia virtualiter erat tunc, sicut & nunc, contentiua omnis perfectionis creatu rarum ergo &c.

2 Praeterea, alius doctor arguit ad idem sic: Si productio creaturarum necessario praesupponeret causaliter productionem personarum, tunc haec productio dependeret ab illa in aliquo genere causae. Consequens est falsum; quia non in genere causae formalis, quia productio personarum non est forma productionis creaturarum. Nec in genere causae finalis, cum finis sit posterior in essen do his, quae sunt ad finem: igitur productio personarum sequeretur productionem creaturarum. Nec efficientis, quia respectus nullius potest esse principium effectiuum: sed productio notionalis est quidam respectus. Nec materialis, vt de se patet, materia enim est imperfectior eo, cuius est materia.

3 Praererea, productio, cuius ratio productiua concet nit minorem oistinctionem, non praesupponit de necessitate, & causaliter productionem, cuius ratio productiua concernit maiorem distinctionem. Ista patet, quia mi- nor distinctio non praesupponit maiorem distinctionem. sed productio creaturarum &c. Quia essentia diuina, vt est ratio productiua omnium creaturarum, concernit solum distinctionem secundum rationem, puta distinctio nem respectuum, qui sola ratione differunt: sed eadem essentia diuina, vt est ratio producendi personas, concet nit proprietates relatiuas realiter differentes, puta, po ternitatem, & communem notionem: ergo &c.

Ad primum dicitur, quod minor deficit quantum ad omnia sua membra: Quantum ad primum, quia pater ante omnem productionem intr insecam non solum non est perfectum suppositum: verum etiam nullum est suppo situm: quia pater non est suppositum nisi dum est actu pater, eo quod in esse suppositali paternitate formaliter constituatur: sed ante omnem productionem impossibile est patrem, quia nullam haberet in se paternitatom. E quia pro quocunque signo pater non est suppositum, pro eodem signo non habet in se perfectum productiuum principium creaturarum: ideo etiam deficit quantum ad secundum membrum. Item quia cum ab eodem principio est productio necessaria & contingens, tunc huius modi principium non habet debitam conuenientiam ac productionem contingentem, nisi prius prorumpat in productionem necessariam; ideo etiam deficit quo adter tium membrum

Ad secundum dicendum, quod consequens non est falsum, quia omnis productio, cuius productum est causa efficiens respectu alterius productionis, illa productio respectu istius secundae reducitur ad genus causae efficientis, sed sic est in proposito: ergo &c

Ad tertium dicendum, quod minor est falsa cum suprob atione, quia proprietates relatiuae nec differunt ab essentia realiter, nec communis notio differt realiter; paternitate, vt est in patre, nec a filiatione, vt est in filio, vt probaui in primo libro in diuersis locis.

Articulus 2

Utrum haec propositio sit concedenda filius Dei est creatura

ARTICVLVS II. Vtrum haec propositio sit concedenda filius Dei est creatura

QVANTVM ad secundum articulum dico breuiter, quod ista proposito; Dei filius est creatura, est simpliciter & absolute neganda. Quia creator non est creatura: sed Dei filius est perfectus creator.

2 Praeterea, illud non est creatura, per quod omnia facta sunt, seu creata, sed per verbum Dei omnia facta sunt: ergo &c.

3 Praeterea, nulla creatura potest esse eiusdem rationis & naturae cum eo, a quo procedit: sed filius Dei est eiusdem rationis, & naturae cum eo, a quo procedit: iuxta quod ait ipse filius Dei, Ego, & pater vnum sumus: ergo &c.

4 Praeterea, nulla creatura est coaeterna, & coaequalis Deo patri: sed filius est comneternus, & coaequalis Deo patri, ut patet in svmbolo Athanasij: ergo &c. Sed oppositum istius conclusionis tenuit Arrius haeri ticus, vt patet in multis disputationibus August. & specialiter in omeliis, super illud. In principio erat verbum Motiua Arrij poterant esse ista. Quia quicquid est minu Deo, hoc est creatura, filius Dei, qui mentiri non potes dicit in euange. Pater maior me est, ergo.

2 Praeterea, ait Dei sapientia; quae filio appropriatur,i Ab initio & ante secula creata sum.

3 Praeterea, quod est subiectum Deo, hoc videtur essi creatura: sed ad Cor. dicitur filius est subiectus patri, qui subiecit ei omnia.

4. Praeterea, omne, quod habet ab altero esse, videtu esse creatum, sed filius Dei habet esse a patre. Maior patet, quia esse est terminus creationis. Et prima rerum orea tarum est esse, vt videtur quarta propositone de causis

3 Praeterea, omne, quod habet causam sui esse, est crea tura : sed Chris: &ccteri Craeci doctores concedunt parem esse causam filij. Maior patet, quia causa est ad cius esse sequitur aliud, vt dicitur s. metaph sed omne quod est aliud a Deo patre, hoc est creatura.

4 Preterea, filius Dei gignitur: ergo est creatura Antecedens patet ex fide: Probatur consequentia; quia illud quod non est semper hoc, necessario est creatura, sed illud quod gignitur non habet semper esse: quia frustra gigneretur, si semper haberet esse: quia ad hoc aliquid gignitur vt mediante ipsa gignitione capiat esse.

3 Praeterea, illud quod non est necesse esse, hoc necessario est creatura: sed vt probat Auici in metaph sua quiequid habet esse ab alio, hoc non potest esse necessarium seu non est necesse esse. Et confirmatur, quia omne illud quod sic se habet, quod quantum in se est, non habes esse hoc, non est necesse esse: sed omne quod ab alrero habet esse hoc, quantum in se est, non habet esse: ergo non habet filius necesse esse: ergo &c.

Ad primum dicendum, quod filius Dei non est minos patre secundum naturam diuinam, quam aeterna generatione accepit a patre: sed solum secundum humanam naturam, quam assumpsit a matre.

Ad secundum dicendum, quod sicut communiter dicitur hoc verbum, quantum ad sensum litteralem intel¬ ligendum est de sapientia ereata, quae est ipsa natura angelica, quae est ante secula, idest ante tempora creata, & non duratione, ordine tamen naturae, & dignitate.

Ad tertium dicendum, ficut dictum est ad primum. Ad quartum dicendum, nego maiorem. Ad probationem dico, quod non omne esse est terminus creationis nec omne esse est prima creaturarum: sed solum esse talis producti, quod, realiter est aliud ab esse sui producentis: sed filius Dei sic habet esse ab alio, quod tamen idi esse substantiale habet cum eo, a quo habet esse. Potess etiam dici, quod mor non est vera, nisi ab alio, seu altero sumatur neutraliter, & tunc in proposito minor ess falsa, quia pater non est aliud a filio, quamuis masculine sit alius ab ipso

Ad quintum dicendum, quod illi Creci doctores non proprie, sed valde large vtuntur in talibus propositonibus nomine causae

Ad sextum dicendum, quod consequentia non est vera, nisi in antecedenti accipiatur gigni gignitione temporali. Ad probationem nego minorem, si gignitur aterna generatione, quauis etiam semper habeat esse, tamen quinoc non habet a se, sed ab alio: ideo non gignitur frustra Ad septimum dicendum: quod licet illud non sit ne eesse esse, quod habet esse ab alio neutraliter, siue quod sic habet esse ab alio, quod suui esse naturale est realiter aliud ab esse illius; a quo procedit: sed tamen &c. Ad confirmationem dicedo nego minorem, quia illud, quod sic habet esse ab alio, quod tamen non capt aliud esse ab esse producentis, illud non minus est necesse esse, & non magis potest de se desincre esse, quam illud, a quo producitur, sic autem est in proposito.

Articulus 3

Utrum haec propositio sit simpliciter et absolute concedenda Christus est creatura

ARTICVLVS III. Vtrum haec proposito sit simpliciter, & absolute concedenda, Christus est creatura.

QVANTVM ad tertium articulum dico cum Magimom stro hic in littera, quod haec proposito, Christus est creatura, non est simpliciter, & absolute concedenda quia praedicatum, quod includit repugnantiam ad subiectum, non potest de subiecto verificari, si absolute profet tur sed esse creaturam includit repugnantiam ad Christum, quia esse creaturam dicit productum simpliciter, & totaliter de non esse ad esse, quod Christo repugnat, cum Christus habeat suppositum, quod simpliciter est aeternum: ergo &c

2 Praeterea, Christus non potest dici factus simpliciter: ergo nec creatus simpliciter, Consequentia patet quia omne creatum est factum. Probo antecedens; quia fieri simpliciter est fieri secundum completum esse sup positale: supposita enim aliqua re in completo esse suppositali, tunc secundum omne aliud esse, deiude super ueniens res illa non dicitur fieri simpliciter, sed solum secundum quid: sed fieri secundum esse suppositale repugnat Christo.

3 Praeterea, illa, quae indifferenter conueniunt supposito & naturae, in quocunque conueniunt soli naturae, in ildo non possunt conuenire, seu attribui supposito absolute sine expressione naturae : Vnde etiam in accidentalibus proprietatibus, quamuis illae proprietates, quae determinant sibi partem, verificetur per svnecdochen de toto ratione partis sine expressione partis; dicitur enin totus homo fimus, ricus, crispus, & sic de aliis; tamen aliae proprietates, quae indifferenter respiciunt totum, & partem, non praedicantur ratione partis de toto nisi cum expressione partis Vnde non dicitur AEthops albus simpliciter, quamuis dicatur albus secundum dentes: sed creari est commune supposito, & naturae: ergo non debet abso dute concedi de Christo nisi cum expressione naturae, cum ei solum conueniat ratione humanae naturae.

4 Praeterea, Rlariis in libro de svnodis ait fic. Hae¬ eesim dicentem Christum, osse creaturam damnamus

SED Istis non obstantibus sunt, quidam, qui dicunt, quoe secundum dicta sanctorum praedicta proposito magis sit concedenda, quam neganda

1 Quia Aug. in sermone de natiuitate domini ait. Magnum sacramentum, & admirabile mvsterium, quod creator mundi voluit esse creatura

2 Praeterea, Leo Papa ait: "Noua, & inaudita coniunctio; Deus, qui est, & qui semper erat, fit creatura"

3 Praeterea, arguunt etiam isti contra rationem Magistri, quae hic primo loco est, posita: quia, vt dicunt, non st mmor repugnantia in Christo, quod habet non esse post esse, quam quod habeat esse post non esse: sed, primo non obstante, Christus vere habuit aliquod non esse post esse: quia nisi perdidisset aliquod esse, func Christus non fuisset vere mortuus.

4 Praeterea, tantam habent repugnantiam passibdle, & mpassibile, mortale, & immortale, sicut creatum, & increatum: sed &c.

Praeterea, tanta repugnantia est, quod humana natu ra creet, sicut quod diuina natura creetur: sed primo uon obstante, Christus vere dicitur creator: ergo & creatura dici potest.

e Praeterea, de quo absolute praedicatur inferius, de eodem absolute praedicatur superius: Sed homo, qui est ntid inferius ad creaturam, absolute praedicatur de Chrito: ergo & creatura.

3 Praeterca, sicut nomen creaturae repugnat supposito increato, sic nasci temporaliter repugnat nato, seu genito ab aeterno: Sed, non obstante eterna natiuitate, nos concedimus istam, Christus est natus de virgine temporaliter : ergo &c.

SED istis non obstantibus, teneo adhuc conclusio; nem praedictam: maxime quia Hylarius oppositum illius conclusionis videtur, haeresim appellare.

AD Pi 1. MVM, & secundum dicendum, quod tam Leo, quam Aug. in verbis praecedentious, & sequentibus praealiegatas auctoritates satis expresserunt Christum non esse creaturam absolute: sed solum secunduumi assumptam natus ram humanam

Ad tertium dicendum, quod propter habere aliquod sse post non esse, non debet res dici creata absolute, sed solum cum insinuatione illius naturae, ratione cuius conuenit sibi tale esse. Vnde sicut ratione perditionis ralum esse benc arguitur rem illam aliquo modo esse corrupta; amen non arguitur cam esse annihilatam: quia annihus atio non solum dicit perditionem talis esse, sed dicit perditionem omnis esse: sic propter acquifitionem talis esse res huiusmodi non debet dici simpliciter creata: quam is aliquo modo dicatur genita: quia creatio dicit pro; ductionem in esse de totaliter non esse

Ad quartum dicendum, quod Christus dicitur passibi is, & mortalis, & cetera huiusmodi non absolute: sed sem er cum additione humanae naturae, vel expressa, vel subintellecta

Ad quintum dicendum, quod Christus dicit vnum diuinum suppositum existens in duabus naturis, diuina scilicet & humana: ideo oninis proprietas, quae sic conuemi ilicui praedictarum naturarum, quod repugnantiam habet ad praedictum suppositum, illa absolute non debet concedi de supposito: sed solum cum illius naturae determinatione, econuerso autem, si nullam repugnantiam, ed magis conuenientiam includit ad suppositum; Et quia creari, quod conuenit humanae naturae, includit repugnam tiam ad suppositum diuinum: sed cteare includit conuenientiam ad praedictum suppositum: ideo quamuis ista aimpliciter concedenda sit, Christus creat, vel est creator. ista tamen sine additione non est concedenda, Christus est creatura, vel creatur.

Ad sextum dicendum, quod homo vt praedicatur de Christo, non est inferius respectu creaturae: quia Iy homo, vt de Christo praedicatur ratione suae concretionis. simplicat diuinum suppositum, sicut cum praefficatur de Sorte, implicat humanum suppositum: eo quod humans natura in Christo non habeat aliud suppositum, quam suppositum verbi.

Ad septimum dicendum, quod Christus dicitur natus temporaliter cum determinatione naturae humanae, vel expressa, vel subintellecta.

Articulus 4

Utrum haec propositio sit concedenda Christus, secundum quod homo, est creatura

ARTICVLVS IIII vtrum haec proposito sit concedenda, christus, secundum quod homo, est creatura.

SVID AVTEM tenendum sit de quarto articulo, & responsio ad argumenta questionis patet persam dicta.

PrevBack to TopNext