Quaestio 1
Quaestio 1
An Christus potuerit peccare.
Et videtur, quod sic. Quia Deus potest peccare: ergo Christus potest peccare. Consequentia patet. Antecedens probo: quia ille, qui praecipit alicui, vt peccet, videtur peccare ed Deus praecepit Oseae, vt acciperet vxorem fornicarian & faceret filios fornicationis vt patet in Osea. Et 3. Reg Cum dixisset spiritus mendax; Egrediar, & ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum tunc dixit sibi dominus. Egredere, & fac
CONTRA si Christus posset peccare, Christus posset damnari. Consequens est falsum: ergo & antecedens Hic quattuot sunt videnda. Primo propter argumentum est videndum, vtrum Deus sit, vel esse possit causa peccati. Secundo, vtrum Christus possit, vel potuerit actua iter peccare. Tertio supposito, quod non, vtrum in Christo sit potentia peccandi. Quarto supposito per impossibile, quod Christus mortaliter peccaret, vtrum posset danari
RESOLVTIO cum Deus nec peccet, nec peccandi cansa existat: consequeas est quod christus nec peccauit, nec peccare potuit: cum praeser. tim imm ediata peccandi facultas ab eo penitus est remauenda
Articulus 1
Utrum Deus sit, vel esse possit causa peccati
SVANTVM ad primum ponam duas conclusiones; Prima est, quod Deus non potest eise causa peccati in se, vel immediate¬
RATIO Primae conclusiones est. 1 Quia omne peccatum (vt patuit superius in secundo libro) vel est ex ignorantia, vel est ex impotentia vel ex certa malitia: Sed in Deo nulla potest esse ignorantia, cum sit infinitae sapientiae, nulla impotentia, seu infirmitas, cum sit omnipotens, & infinitae potentiae, nec aliqua malitia cum sit infinitae bonitatis: ergo &c 2 Praeterea, in puritate summa, & infinita nulla potest esse macula: sed Deus est purus actus, vt patet apud theologos, & philosophos, & omne peccatum est quaelam turpitudo, & spiritualis macula; ergo &c
RA TIo secunde conclusionis est. 1 Quia ens totaliter posituum, & simpliciter perfectum non potest esx se perse causa effectus totaliter priuatiui, & simpliciter defectiui: Sed Deus est ens totaliter positiuum, cum sit primum omnium entium, & est simpliciter perfectus, cun in eo sint perfectiones omnium generum, vt patet s. meta peccatum vero est simpliciter quid priuatiuum, & defectiuum : ergo &c.
t Preterea, nihil odit Deus eorum, quorum est causa efficiens: quia de ipso dicitur. Diligis omnia, quae sunt, & nihil odisti eorum, quae fecisti: Sed Deus odit omne pes tatum: nam pariter odio sunt Deo impius, & impietas eius, vt dicit Sap. ergo Deus nullus peccati est auctor in nobis. Vnde bene ait Fulgentius, quod Deus non est auctor illius, cuius est vltor. Et Aug. 83. qu. ait, quod Deo auctore non fit homo deterior: Sed planum est, quod Deuest vltor peccati, & homo efficitur deterior ipso peccato: ergo &c.
SED contra primam conclufionem potest argui sic1 Illud dicitur quis posse, quod potest, si vult: Sed Deus potest peccare si vult peccare: quia eius voluntas non ex cedit eius potentiam: Etiam velle peccare est peccatum; ergo non potest velle peccare; nisi possit peccare: quia actus praesupponit potentiam.
2 Ptaeterea, sicut qui occasionem damni dat, damnum dedisse videtur, vt patet in regulis iuris, sic qui oceasionem eccati dat, peccati causa esse videtur: Sed Deus dando raeceptum primum de fructu ligni scientiae boni, & mali non comedendo, videtur dedisse oceasionem peccati: nam ipse praesciuit, quod mens humana nititur in vetitum; quia iuxta poetam, quod non licet, acrius vrit, ergo &c.
3 Praeterea, quandocunque aliqua sunt inseparabilite annexa, quicquid est per se causa vnius, oportet, quod si etiam causa alterius, sed Deus est causa omnis entitatis, & aliqua sunt entia, quae inseparabiliter habent anexam & conuolutam malitiam, siuc peccatum: ergo &c.
1 Quia ille, qui tradit aliquem in sensum peruersum, videtur esse causa suae peruersitatis: sed dicit Apost. Tradidit eos Deus in reprobum sensum, vt faciant quae non conueniunt. Et ibidem ait glosa, quae accepta est de libro Aug. qui intitulatur de gratia, & libero arbitrio. Manifestum est Deum operari in cordibus hominum, inclinando voluntates eorum in quodcuque voluerit, siuc bonum, siue malum: sed inclinare aliquem ad malum videtur esse peccatum: ergo &c.
2 Praeterea, quicquid est causa causae, videtur esse causa causati: sed Deus est causa liberi arbitrij, quod est causa peecati, est etiam causa omnium qualitatum nos inflammantium, & inclinantium ad peccandum: ergo &c
3 Praeterea, ex determinatione Inmocentij dicitur in decretis. Nec caret serupulo societatis occultae, qui manifesto facinori desinit obuiare: Sed Deus peccatum cuiuslibet creaturae posset, si vellet, totaliter praeuenire. ergo
4 Praeterea, qui indurat alium, ne resiliat a peccato, seu inclinat ad perseuerandum in peccato, ille videtur peccare: sed Deus indurauit cor Phar, vt saepius apparet in Exo.
3 Praeterea, qui subtrahit illud, sine quo peccatum vitare non possumus, est causa peccati: sed Deus subtrahendso gratiam suam, subtrahlt illud, sine quo nec possumus operari bonum, nec vitare malum, vt patet per August. qui in libro de natura, & gratia, sic ait. Cratia in anima est sicut lux, per quam homo bonum operatur, & sine qua bonum operari non potest. Et in lib confestait. Oratia tuae deputo quaecumque mala non feci, sed malum non facere non esset imputandum gratiae, si carens gratia posset non peccare
Ad primum primae conclusionis dicendum ad minoren quod quamuis consequentia, quae producitur, praetenditurque in illa propositone condicionali, sit vera: tamen antecedens, & consequens sunt impossibilia; impossibili enim est, quod Deus velit peccare, & impossibile est cum posse peccare. Vnde simile est de praedicta consequentia: sicut, si diceretur: asinus habet penas, si volat: consequentia enim est vera, quamuis antecedens sit impossibile, & similiter consequens: ideo &c.
Ad secundum dicendum, quod duplex est occasio. s data, puta, actiue se habens ex parte dantis occasionem, & oceasio accepta, puta, passiue se habens ex parte reciientis occasionem: Primo modo, aliquo modo occasio peccati insurgens ab aliquo praecepto retorquetur in pre tipientem, iuxta illud Psal. Nunquid adheret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in praecepto. Sed secundo modo non: Et quia praeceptum Dei in se fuit virtuosum, & bonum : igitur in ipso praecepto non fuit occasio data, sed solum accepta, quare ex huiusmodi occasione non potest argui, quod Deus sit causa peccanti: Et idco Apostolus tractans istam materiam ait. Decasione accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiseentiam, quasi dicat. In Dei mandato non fuit occasio peccati ex paite dantis, sed solum ex parte accipientis.
Ad tertium patet ex his, quae dixi. 37. distin secundi libri sententiarum. Dixi enim ibi, quod argumentum non plus conuincit, nisi quod Deus ipsius peccanti potest dici causa, sine qua non: quia si Deus subtraheret influentiam suam, peccator nec posset esse, nec operari, & per conseuens non posset peccare.
Ad primum contra secundam conclusionem dicendum, od Deus iusto suo iudicio ab aliquibus aufert auxilium suum propter eorum demerita; ipsis in opprobrium semiternum cadentibus manum adiutricem non praestando, & tunc dicitur eos tradete, indurare, vel ad malum inclinare, non agendo, vel mouendo; sed potius deserendo, vel malum eorum non impediendo; eo quod indigni sint diuino adiutorio.
Ad secundum dicendum, quod licet illud, quod es aausa causae, sit causa causaci, non oportet tamens quod sit causa causati propter quam sic: sed sufcit, quod sit causa causati, sine qua non. Vel dicendum, quod effectus causati vel competit causato, vt est causatum a tali causa, vel vt deuiat ab ea. Primo modo concludit argumenum, & non secundo modo: Et quia peceare non conuenit voluntati, vt a Deo causata est, sed, vt deuiat a Deoideo &c. Sicut enim motus tibiae causatur a virtute moiua, quae est in animali, claudicatio autem talis motus non conuenit tali motui, vt causatus est a virtute motiua ideo huiusmodi claudicatio non reducitur in virtutem motiuam: sed in defectum tibiae, & musculorum, vel etiam quandoque in libertatem claudicantis, si claudicatio fuerit voluntaria, sic in proposito &c.
Ad tertium dicendum, quod Deus non desinit nostris eccatis, & facinoribus obuiare: quia dum solumodo non facimus quod in nobis est, auxiliu Dei semper nobis prae to est, & ante peccatum, ne committatur: & post peccatum, vt remittatur. Si aute nos noluerimus facere, quod in nobis est, tunc iusto iudicio derelinquit nons
Ad quintum dicendum, quod Deus gratiam non subtrahit, nisi quia homo gratiae obicem ponit: Et ideo quamuis sine gratia non possimus vitare peccata: tamen Deus non est causa peccati: sed homo ponens obicem gratiae: Nam secundum Dionys: sicut sel iste materialis, quantum de se est, non ratiocinans, neque praecligens radios suae claritatis rebus corporalibus iuxta modum suae capacitatis infundit, sic Deus &c
Articulus 2
Utrum Christus possit vel potuerit actualiter peccare
QVANTVM ad secundum articulum dicendum, quod quia hoc nomen Christus exprimit diuinum suppositum: ideo simpliciter loquendo, Christus non potest peccare. Et hoc patet eisdem rationibus, quibus in art. precedenti est probatum, quod Deus non potest poc care: Sed loquendo de Christo, quatum ad naturam huma nam, quam verbum diuinum assumpsit, tunc illud, quod etitur, potest habere duplicem intellectum. Vno modo manentibus habitibus gratiae, & gloriae in anima Christi, quibus pro nunc de facto tredimus ipsam esse perfectam: vtrum Christus, quo ad illam humanitatem, seu ratione lllius humanitatis possit peccare. Alio subtractis omnibus talibus perfectionibus ab humanitate Christi;, ita quod ipsa in suis puris naturalibus constituta remaneat verbo vnita : vtrum non obstante tali suppositali vnione homo Christus possit paccare quantum ad talem naturam humanam. Primo modo ad hoc est multorum doctorum poncordia, quod homo Christus, secundum talem naturam, non possit peccare, eo quod non minus, sed perfetius sit in gratia, & gloria confirmatus, quam quicunque peatorum hominum, aut Angelorum. Sed secundo modo sumendo naturam humanam, quamuis aliqui doctoes teneant oppositum: mihi tamen videtur, quod posito, quod illa natura in suis puris naturalibus fuisset assumita, ille homo numquam potuisset peccare, nisi a supposito diuino prius fuisset derelicta illa natura, & in proprio upposito constituta
Quia actus includens repugnantiam ad suppositum, quo aliqua natura supposit aliter substentatur, non potest competere tali nature, vel alicui ratione talis naturae, quamdiu manet predicto supposito soppositaliter copulata, set vnita: Sed peccare includit repugnantiam ad diuinum suppositum. Maior patet: quia natura non agit: sed suppositorum tantummodo est agere: igitur si Christus pectaret, tunc diuinum suppositum peccaret, cum nullun suppositum sit in Christo nisi diuinum. Minor patet ex dictis in 1. art.
Praeterea, actio plus imputanda est principali agenti, quam instrumento, sed Dam as. 3. lib. dicit, quod humanitas in Christo fuit instrumentum deitatis. Et hoc rationabiliter ponit Damas: quia quando natura, quae est principium alicuius operationis, non constituit suppositum, nec ei inhaeret, tunc supositum agit per eam sicut per instrumentum: sed natura humana nec constituit diuinum suppositum, nec inhaeret ei: ergo &c.
3 Praeterea, secundum Ansel. minimum inconueniens apud Deum est impossibile, sed Deum peccare non est minimum inconueniens, sed valde magnum inconueniens quia si posset peccare, tunc posset damnari: sed consequens est impossibile etiam quantum ad naturam humanam in Christo: quia dicit glos. Natura humanae veritatis, quam Deus assumpsit, quae nullo modo peccato damnari potuit, solus Deus maior est
Sed oppositum istius conclusionis quaedam opinio pro pat sic. Natura, quae non est perfectior in ratione actus primi, seu in essendo, etiam non erit perfectior in ratione actus secundi, siue in operando: sed supradicta suppositione stante, nulla esset maior persectio in humana natura Christi in ratione actus primi, quam si per se constituisset suppositum, & non fuisset assumpta: ergo nec in ratione actus secundi, sed in proprio supposito potuisset peccare : ergo &c.
2 Praeterea, opposita eidem conuenire secundum diuersas naturas nullum est inconueniens:igitur, vt isti dicunt, nullum inconueniens apparet, quia Christus secudum diuinam naturam possit esse bonus, & secudum humanam naturam malus: sicut secundum diuinam naturam est immortalis, & se cundum humanam mortalis
3 Praeterea, arguitur argumentis communibus sic. Nullus meretur refutando, quod facere nullo modo potest: sed Christus merebatur refutando peccatum: ergo &c. Maior patet: quia sicut nullus peccat in eo, quod vitare non potest: sic nullus meretur &c
4 Praeterea, Christus potuit mentiri: ergo potuit peccare : consequentia est nota. Antecedens probatur: quia Christus ad ludaeos dixit de patre suo. Si dixero, quia non noui eum, ero similis vobis mendax: sed Christus potuit dicere hoc verbum: ergo &c.
3 Praeterea, in libro de spiritu, & littera ait August. Iliud habet quis in potestate sua, quod facit, si vult. Etian eadem sententiam ponit Ansel. n libro 2. cur Deus homo sed Christus potest peccare, si vult. Si enim aliquid vellet, quod non posset, tunc non esset omnipotens.
G Praeterea, Aug. lib. 3. de lib arb ait, quod melior est natura, quae potest peccare, quam quae non potest: sed silius Dei assumpsit humanam naturam optime disposi tam : ergo &c.
V Preterea, Christus habuit in se quicquid iu viro iusto est laudabile: sed ad laudem viri iusti dicitur. Potuit transgredi, & non est transgressus, mala facere, & non fecit. ET istam opinionem etiam quidam moderuus doctor nititur sustinere : propter quod ipse respondet ad rationes pro ipsa conclusione adductas
Ad primam dicit, quod quamuis actio vtriusque naturae in Christo sit actio suppositi, diuini, tamquam eius quod denominatur agere: quia sustentat naturam, quae eft principium actionis: in nullo tamen potest plus imutari diuino supposito actio praedicta, quam si non esset vnitum humanae nature: quia si plus ei imputaretur, hoc esset, vel quia moueret naturam ad peccandum, aut quia non prohiberet eam a tali actu. Primum non: quia cum actiones ad extra sint communes toti trinitati: ergo non plus mouet naturam humanam persona filij, quae est u vnita, quam persona patris, & spiritus sancti. Nec secundum: quia sicut Deus administrat res, vt eas proprios motus acere sinat secundum Aug. nec tamen poccata creaturae Deo imputantur: quamuis ea possit impedire, si Deus potuit naturam humanam assumere, & cam prorio motui relinquere, vt ageret, ac si assumpta non fuisset: nec tamen talis actio plus imputaretur personae diui nae assumenti, quam non assumenti.
SED illud non valet quia licet non plus moueat naturam humanam persona filij, quam persona patris, qu spiritus sancti, mouet tamen ea alio modo: quiaim mo sendo supplet vicem proprij suppositr, cui talis actio imputaretur, si natura illa proprio supposito suppositare. tur : propter quod actio culpabilis, cuius talis natura esset principium, alteri supposito agenti huius actionem non posset impatari, quam diuino supposito, cui esset vnita. Nec valet cum dicit, quod Deus potuit talem naturam proprio suo motui relinquere, vt ageret, ac si assumpta non fuisset: quia si hoc fieret, tunc vel illa na tura humana nihil penitus ageret: quia naturae non ess agere: quamuis in supposito sit principium, quo agit ipsum suppositum, vel non maneret vnita diuinmo supposito puta: quia sic relinqueretur, quod proprium suppositum constitueret.
AD secundam dicit, quod per illa verba Damas: non dicit, quod humanitas non potuerit assumi, quin omnes actus eius essent actus deitatis, tanquam principalis mouentis. SED nec illud valet: quia sicut expresse patet per verba Damal immediate sequentia. ad praecet u tia, Damal. vult, quod in omni operatione, cuius princicipium est illa natura humaua, deitas est mouens principale, & natura humana instrumentale
AD tertiam dicit: quod nullum est inconueniens di cere, quod Christus, secundum quod homo, peccauit vel peccare potuit, Et addit, quod cum damiatio sonet in poenam, non est maius inconueniens Christum dicere damnatum, quam mortuum, vel passum. Vnde persona diuina etiam nunc de sacto posset assumere naturam hominis damnati. SED nec illud valet, nec est bene dictum: quia cum homo Christus non dicat suppositum humanum, cui possit attribui ipsum peccatum tanquam agenti, seu facienti, & ipsa natura humana non possit esse agens, sed ratio agendi: ideo omnino huiusmodi peccatum retorqueretur in ipsum diuinum suppositum tam quam in agens, committens ipsum peccatum, quod mi- hi, & cuilibet fideli summe inconueniens debet videri. Nec est simile, quod dicit de damnatione, passione, & morte Christi: Quia damnatio praesupponit malum tulpae, & ideo repugnat naturae assumpte a diuino supposito, quae non potest committere malum culpae, qua re efficiatur, vt damnetur, nisi diuinum suppositum connittat tale peccatum. Aliae autem poene, quae sine culpa contingunt, cum virtutem non diminuant, sed magis augeant, non repugnat praedictae humanitati. Nec valet, quod vltimo addunt: quia posito, quod Deus danatam naturam assumeret, peccatum illius naturae non imputaretur causaliter diuino supposito, sed priori supposito, quod taliter egit, quod ipsum cum natura merito damnabitur.
AD primum alterius opinionis dicendum, quod argumentum assignat non causam pro causa, quod enim ta linaturae peccatum inesse non potest, hoc non est propter maiorem, vel minorem naturae perfectionem, sed est pro tanto: quia cum natura per se non possit agere: ideo sibi non potest peccatum inesse, nisi suppositetur, tali supposito, quod possit peccare. Minor etiam est falsaequia proprie loquendo, nec in proprio supposito, nec in alieno natura potest peccare, sicut nec potest agere, licet pos sit esse ratio peccandi ipsi supposito, cum in tali supposito subsistit, cui non repugnat peccare
Ad tertium dicendum, quod quamuis necessitas coactionis tollat rationem meriti, necessitas tamen immutabilitatis proueniens ex perfectione virtutum, non tollit rationem meriti, sed auget
Ad quartum dicendum, quod quamuis verba significantia mendacium Christus potuerit exprimere, & dicere quantum ad sonum materialem verborum, sicut ad sitteram tunc dixit, non noui eum praemissa tamen hac condicione, si dixero: Formaliter tamen significatius Christus huiusmodi verba non potuit dicere: quia ab aeterna veritate, qua suppositaliter subsistebatur, deuiare non potuit
Ad sextum dicendum, Aug. vbi comparat creaturas diuersarum specierum ad se inuicem: Sic enim melior est na tura, quae peccare potest, quam quae non potest. Sic melior est natura hominis, vel Angeli, quam natura lapidis, vel asini: In eadem tamen specie melior est natura, quae non potest peccare: eo quod m gratia sit confirmata, quam ea, quae potest peccare: eo quod nondum sit confirmata.
Ad septimum dicendum, quod posse transgredi sine transgressione non est laudabile simpliciter, & absolute: sed per accidens, puta, ratione status inferioris, in quo quis existens, nondum est confirmatus in gratia. Vnde sicut aliquid est laudabile in specie inferiori, quod non esst laudabile in specie superiori, puta, esse simum est laudabile in cane: & tamen non in homine. Sic in eadem specie secundum diuersum statum &c. Et quia Christus tenuit supremum statum, ac supremam dignitatem communicabilem creaturae: ideo &c
Articulus 3
Utrum Christus (supposito quod non) sit potentia peccandi
QVANTVM ad tertium articulum est aduertendum, duod duplex potest dici potentia peccandi. Vna propinqua, & sic est ipsa voluntas creata sibi ipsi derelicta quae ratione suae libertatis potest in bonum, & in malum, cum potentiae rationales sint ad opposita. Alia remota, & sic est ipsa eadem voluntas ex aliquo sibi adiuncto praeseruata, ne in actum peccati prorumpere possit
Primo modo potentia peccandi non fuit in Christo. uia a tali potentia dicitur quis potens peccare: sed Christus non potuit peccare, vt patuit in 2. articulo: ergo &c
2 Praeterea, secundum Anselmum potentia peccandi addita libero arbitrio diminuit libertatem, & remota auget: sec Christus non habuit libertatem diminutam ergo &c. Secundo modo potentia peccandi fuit in Christo. Quivera in Christo fuit voluntas humana, quamuis esset in gratia omnino dei confirmata: ergo &c.
Articulus 4
Utrum Christus (supposito per impossibile quod mortaliter peccaret) posset dammari
QVANTVM ad quartum articulum dico, quod quam een uis impossibile sit Christum mortaliter peccare, & Similiter Christum damnari sit impossibile: tamen haec consequentia est vera si Christus mortaliter peccaret, Christus damnari posset: quia posita causa efficiente ponitur effectus, vel saltem possibile est effectum sequised sufficiens causa aeternae damnationis est peccatum mortale: ergo &c.
Ad argumentum principale dicendum, quod antecedens non estverum. Ad probationem dico, quod Deus precepit Oses quod peccaret: quia ex Dei praecepto factus est ipsi Osee actus ille licitus, qui sine praecepto sibi fuisset illicitus; potest enini Deus ut ait Der. dispensare in omnibus pre ceptis secunde tabulae. Quod autem Deus dixit ad spiritum mendacij egredere, & fac, non est intelligendum dictum fuisse per modum praecepti: sed per modum permissiomis: sSicut etiam dixit ludae, Quod facis, fac citius.